Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

CCCLXVI.

AD LIUTWARDUM EPISCOPUM.

(Anno 882.)

Gratias agit quod dederit operam ut imperator in Italiam ad Ecclesiæ defensionem veniret. LIUTWARDO episcopo.

Studio tuo (quod cum spiritali filia nostra imperatrice, sicut asseris, ut domnus imperator pro defensione sanctæ Romanæ Ecclesiæ ingrederetur Italiam, habuisti) gratias agimus, et ut quod deest stet, quod te minime latet, tua instantia perficiat, multum hortamur: quia tantum nobis necesse est, quantum docere non valemus. Unde ita age ut tibi magis ac magis gratias referamus et in temporalibus commodis vicissitudinem reddere invitemur.

que apostolatum constanter reperimus [reperitur] A vigilare; et ideo per hos nostros apostolicos apices tuæ fidelitati jubemus ut de Maimberto modis omnibus sicut misisti, pariter cum isto misso nostro explere decertes, ut nullo modo effugere possit, sed separatum ab archiepiscopo vi coactum, postquam ab eo omnia sua constanter exegeritis, ad nostram præsentiam districtum deducere studetote : etiam et illas mulieres, quas nunc in sua mansione collectas detinet, in nostro rectorio retinere jubemus usque ad nostram notitiam. Epistolam vero quam Romano archiepiscopo mittimus, ut res aut monasteria quæ ab isto, Joanne diacono fidele commendato nostro quoquo modo occupavit, restituere, et investire eum in omnibus studeat, et quæ de rebus ejus sui famuli abstulerunt, reddere huic per omnia faciat, ipsi ar- B chiepiscopo deportate, et coram sacerdotibus et judicibus ipsam legere facite; similiter autem et monasterium sancti Martini secundum nostram jussionem, Joanni diacono et chartulario pro nostro reddat amore. Nam et mansionem quam Maimbertus ab ipso diacono suam per fraudulentiam abstulit, simili modo eum cum Petro nepote suo investire studete. Data ut supra, indictione xv.

CCCLXV.

AD CAROLUM IMPERATOREM.

(Anno 882.)

Gratulatur de ejus incolumitate; gaudet ipsum adventurum esse statim in Italiam : hortatur ut mature

Romanæ Ecclesiæ auxilio veniat, et Guidonem prædatorem ab Ecclesiæ finibus ejici jubeat.

CAROLO imperatori.

:

Cognoscentes de vestra incolumitate, quod oppido videbamus, Deo gratias egimus, et ut magis ac magis prosperitatibus et innumeris gaudiis fulciamini, majestatem divinam supplicibus votis omnimodo flagitavimus, scientes et multis experimentis discentes quod vos eadem vultis, eadem quippe desideratis quoniam si nostra mediocritas viguerit, et valuerit illa, vos facturos hortabitur, unde et sanelæ Romanæ Ecclesiæ matris vestræ defensio augmentabitur, et vobis copiosa merces in cœlo in perpetuum reponetur. Quod autem dicitis, ut, postpositis cæteris curis, iter vestrum in Italiam recto itinere ordinatum habeatis, grato animo suscepimus, -et ut utinam non solum Papiæ, verum etiam propius essetis, necessitas maxima deposcit. Ideoque quod cœpistis, cum Dei adjutorio, velociter vestra sublimitas perficere studeat, et ad defensionem, imo securitatem sanctæ matris vestræ Romanæ Ecclesiæ, sicut dixistis, cæteris curis postpositis, mente et brachio potenter occurrat, quia quantis affligatur et conculcetur angustiis, jam dicere non valemus. Cæterum de Widone Rabia, invasore scilicet et rapaci, vestra gloria subveniat, et eum de finibus nostris, ut aliquantulum populus noster relevari valeat, cjicere modis omnibus jubeatis. Data 1 Idus Novembris.

[merged small][ocr errors]

D

CCCLXVII.

AD OMNES EPISCOPOS.

(Anno 879-882.)

Monet ut sua instituta observent, justeque judicent. Allocutio pontificis et exhortatio ad omnes episcopos. Ecce, sanctissimi sacerdotes, præmissis precibus fraternitatem vestram cum pia exhortatione convenio, et per divinum nomen obtestor, ut ea quæ a nobis de Deo et de sacris ordinibus vel sanctis moribus fuerint dicta, cum omni pietate suscipiatis, et cum summa reverentia perficere intendatis. Quod si forsitan aliquis vestrum aliter quam dicta fuerint, senserit, sine aliquo scrupulo contentionis in nostrorum omnium copulatione, ea ipsa de quibus dubitaverit conferenda reducat, qualiter, Deo auxiliante, aut doceri possit aut doceat. Deinde simul vos obtestatione conjuro vel obsecro ut nullus vestrum in

judicando aut personam accipiat, aut quolibet favore, vel munere pulsatus, a justo judicio scienter avertatur aut discedat; sed tota pietate eum qui cœtui nostro se judicandum intulerit, retractate. Ut nec discordans contentio ad subversionem justitiæ inter nos locum inveniat, nec in perquirenda æquitate vigor vestri ordinis vel sollicitudo tepescat. Data ut supra.

CCCLXVIII.

AD CAROLUM REGEM.

(Anno incerto.)

Embolum ut Carlomannum regem in Ecclesiæ Romanæ dilectione confirmet.

Jam quod te, charissime fili, tantæ devotionis tantæque fidelitatis erga vestræ matris Romanæ Ecclesiæ pontificium esse videmus, tanquam utero natum monentes rogamus, flagitantes hortamur, ut pro amore apostolorum principum, quasi vestro proprio consulto, nec repræsentaliter, Carolomanno glorioso regi mittatis, consilium dantes ut antiquos honorans amicos, fruens charitate, ad parentum consilium redeat, et de epistolis quas illi ex maritimo itinere remisimus, respondeat, et Romanam Ecclesiam, quæ vobis utrisque omnibus decus regale et imperiale intulit, venerando diligat, mittens præsentialiter ipsis anathematizatis Lamberto et Adalberto. ·Data ul supra.

[blocks in formation]

Vides, fili charissime, quia quod contra leges accipitur, per leges dissolvi meretur. Item, facientis procul dubio culpam habet, qui quod potest corrigere, negligit emendare. Scriptum quippe est: Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt, participes judicantur. Et libat Domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa. Et negligere, cum possis deturbare perversos, nihil aliud est quam fovere ; nec caret 'scrupulo consentionis occultæ, qui manifesto facinori desinit obviare. Et probat odisse se vitia, qui condemnat errantes; nec relinquit sibi locum deviandi, qui non pepercerit excedenti. Et primus innocentiæ gradus est odisse nefanda. Et latum pandit delinquentibus aditum, qui jungit cum pravitate consensum; et nihil prodest alicui non puniri proprio, qui puniendus est alieno peccato. CCCLXXII.

AD EPISCOPOS BRITANNIÆ.

(Anno incerto.)

Quid agendum de monachis ab abbate suo ordinatis.

JOANNES servus servorum Dei, episcopus Romanæ urbis, in Christo fratribus universis episcopis citerioris Britanniæ salutem in Christo et visitationem.

Quia vice B. Petri apostolorum principis, Domino Deo dignante, omnium Ecclesiarum curam suscepimys, sollicitudinem, quæ uniuscujusque fides integra in eodem Domino reservetur, sine qua nullus ei placere valebit, ubique severe observare debemus; ideoque notum sit vobis quoniam charissimus frater noster Arduinus, sanctæ Turonensis Ecclesiæ archiepiscopus, veniens ad apostolorum limina Romam oratum, interpellavit nos quod jura sui archiepiscopatus, quæ ab antiquis temporibus per decreta sanclorum pontificum sanctæ Romanæ matris Ecclesiæ suis prædecessoribus concessa et confirmata fuerunt, a vestro archiepiscopo et suis decessoribus per violentiam et paganorum Nortmannorum contrarietatem sublata videntur; unde apostolica auctoritate vobis sc atis interdictum ne illius ullo modo juri resistatis

A deinceps, de omnibus quæ prædictus archiepiscopus confirmat archiepiscopatui sui pertinere debere, quousque ille vester archiepiscopus, aut aliquis ex vobis cum Arduino archiepiscopo, sive cum suo suffraganeo, vel alio fideli misse ad nostram sanctam matrem Ecclesiam veniat, ut ibi præcognitis causis inter vos et illum, quod æquum comprobabimus diffiniatur ad laudem Dei et Domini nostri Jesu Christi. Quod si aliter quam jubemus contra volun tatem ejus feceritis, cognoscatis vosmetipsos Dei et B. Petri principis apostolorum, per nostræ humilitatis mandatum, auctoritate excommunicatos ab omni ecclesiastico officio.

Quod si vere debitam reverentiam circa prædictum fratrem nostrum observare vobis placuerit, B secundum justitiæ decretum a sancta Romana Ecclesia statutum, permaneatis cum Dei benedictione in unitate nostræ catholicæ communionis. Interea sciant regni vestri homines, maxime nobiliores, nominatim Berengarius, et filius suus Conanus, et Hoel cum fratre suc Guerech, cum cæteris majoribus, ut si contra justitiam inobedientes fuerint huic nostræ jussioni, et contrarii seu rebelles exstiterint prædicto fratri nostro Turonensi episcopo, sint et ipsi excommunicati et nostra benedictione apostolica privati.

CCCLXXIII.

AD QUEMDAM.

Administratores secularium dignitatum, qui ad C ecclesiarum, ac viduarum tuitionem rapaciumque refrænationem sunt constituti, quotiens ab ecclesiasticis viris conventi fuerint, eorum querimonias attentius audiant; et quod necesse illis fuerit diligenter et cito perficiant; quod si neglexerint vindicare vel corrigere post tertiam admonitionem priventur a communione.

D

CCCLXXIV.

AD ALIUM INCERTUM.

Præsides, cum ad præsidiatum promoti fuerint, litteras accipiant ecclesiasticas, communicatorias; ita tamen ut in quibuscunque locis præsidiatum gesserint, ab episcopis ejusdem loci cura de illis agatur, ut si cœperint contra publicam agere disciplinam, a communione secludant divina.

CCCLXXV. Allocutio pontificis ad episcopos sub finem synodi Tricassinæ.

Vos confratres et coepiscopos meos volo unanimiter mecum in defensione sanctæ Romanæ Ecclesiæ, quam constat esse caput omnium Ecclesiarum, convenire, donec, Deo auxiliante, in sedem beati Petri apostolorum principis revertamur, cum omnium hominum vestrorum armata bellico apparatu manu: et de hoc, non differendo, sed sub omni celeritate et certitudine sponsionis, hic mihi, quæso, absque ulla dilatione continuo date responsum.

CCCLXXVI.

Item allocutio pontificis ad regem. Vos, charissime fili Ludovice gloriose rex, precor, in defensionem, liberationem, atque exaltationem sanctæ Romanæ Ecclesiæ, sicut prædecessores vestri fecerunt, et vobis sub attestatione facere mandaverunt, sine procrastinatione et ulla dilatione succurrite; quia ministri Dei estis, vindices in ira in his qui male agunt, et non sine causa gladium portatis : ne forte, quod absit, illa vos aut regnum vestrum culpa contegat, quæ quosdam veteres reges inimicis et infidelibus Dei quondam parcentes damnabiliter strinxit. Vel si aliud placet, præsentialiter in isto loco date, per Deum et per beatum Petrum, vos conjuro, sine mora responsum.

CCCLXXVII.

Allocutio Joannis papæ ad Patres synodi Tricassini II, de Lantberti et Adalberti aliorumque sequacium excommunicatione.

B

A in sanctam matrem nostram ac magistram omnium Ecclesiarum commiserunt, compatimur, et dolori vestro conflentes condolemus, atque judicium vestræ auctoritatis, quod privilegio beati Petri et sedis apostolicæ in eos et complices eorum, juxta sacros canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, et secundum ejusdem Romanæ sedis pontificum decessorum vestrorum decreta pretulistis, voto, voce et unanimitate nostra, atque auctoritate sancti Spiritus, cujus gratia in episcopali ordine sumus consecrati, gladio spiritus, quod est verbum Dei, eos interimentes persequimur. Scilicet quos excommunicastis excommunicatos tenemus, quos ab Ecclesia abjecistis abjicimus, quos anathematizastis anathematizatos esse judicamus, et quos regulariter satisfacientes vestra auctoritas et apostolica sedes receperit, recipiemus. Sed ut in sacra historia de plaga Egyptiaca digne a Deo illata legimus (Exod. x11), quia non erat domus in qua non jaceret mortuus, et non erat qui alium consolaretur, quoniam in domo sua unusquisque quod lugeret habebat, nos quoque in nostris Ecclesiis lugenda lugemus. Et ideo vestra auctoritate nobis subveniri cum omni mentis humilitate deposcimus, petentes ut promulgetis capitulum vestræ auctoritatis, qualiter nos erga Ecclesiarum nostrarum pervasores agere debcamus, ut, censura apostolica sedis muniti, robustiores et promptiores deinceps, Domino opem ferente, contra perversos ecclesiasticarum rerum ac sterii episcopalis contemptores nos successoresque facultatum raptores ac vastatores sacrique mininostri persistere concordi sententia valeamus: ut juxta egregii prædicatoris] vocem, et vestræ auctoritatis promulgationem, traditi Satanæ spiritu salvi fiant in die Domini nostri Jesu Christi.

C

Charissimi, condolete mihi et sedi apostolicæ, quæ caput et magistra est omnium Ecclesiarum Dei, quæ et vos religioso utero genuit, reges terræ et omnes populi, principes et omnes judices terræ, sacrique confratres et consacerdotes Dei, venerabiles Ecclesiarum Christi antistites, et totius sacrati ordinis viri, et mecum tantas injurias Ecclesiæ sancti Petri apostolorum principis, cœlestisque regni clavigeri, cui ligandi et solvendi data est a Deo potestas, simul flentes requisite, tantasque invasiones atque contumelias civitati Romanæ illatas cum ingenti dolore lugete, et mecum, qui curam et sollicitudinem omnium vestrum habeo, et secundum Domini vocem, quoties causa exegerit, conversus vos in omnibus bonis debeo confirmare; ac necessariæ consolationis opem conferre, viriliter state, quærentes simul et judicantes tantæ patratores iniquitatis, tantæque temeritatis præsumptores, ut digna ultione temporaliter puniti, spiritu salvi sint in die Domini nostri Jesu Christi, quoniam eos prædictos Lantbertum et Adalbertum sequacesque eorum, pro quibus tantis sceleribus tantisque perjuriis patefactis, in ecclesia B. Petri apostoli, una cum coepiscopis et confratribus nostris Italicis, excommunicavimus; et quia in his perseveraverunt, Christianæ communionis immunes esse decrevimus. Quodque decretum in prædicta beati Petri ecclesia scriptum, ut ingredientes et D se loquente, regnum Dei non possidere testatur exeuntes legant et doleant, eosque anathematizatos teneant, posuimus. Et vos, fratres charissimi, ut decrevimus, nostræ communionis alienos tenete, et anathematizatos fautores eorum mecum facientes consternite.

CCCLXXVIII.

Responsio episcoporum.

Domine sanctissime et reverendissime Pater Patrum, Joannes, catholicæ atque apostolicæ Ecclesiae videlicet Romanæ primæ sedis papa, nos famuli ac discipuli vestræ auctoritatis, Galliarum et Belgicarum episcopi, his quæ super vulnera dolorum vestrorum maligni homines ac ministri diaboli addentes,

CCCLXXIX.

Excommunicatio adversus pervasores rerum ecclesiasticarum in eadem synodo lala.

De pervasoribus quippe rerum ecclesiasticarum, quos sacri canones, Spiritu Dei conditi, et totius mundi reverentia consecrati, et decreta pontificum sedis apostolicæ, sub anathemate usque ad regularem satisfactionem esse debere constituerunt, sed et de raptoribus, quos Apostolus, Christo in

(I Cor. vi), et cum hujusmodi omni veraciter Christiano nec cibum sumere præcipit, quandiu in ipso crimine permanent (1 Cor. v), per virtutem Christi et judicio Spiritus sancti decernimus ut si ante proximas Kalendas Novembris easdem res quas quique usurpatores injuste pervaserunt, ecclesiis suis regulariter satisfacientes non restituerint, a communione corporis et sanguinis Christi, usque ad restitutionem rerum ecclesiasticarum et satisfactionem, alieni habeantur, et sacri episcopalis ministerii excommunicationis eeclesiasticæ contemptores, secundum evangelicam et apostolicam auctoritatem (Matth. XVI), ab episcopis quorum interest

964

commoniti, si regulariter satisfacientes non resi- A mino Patrum, spretoque sancitu canonicæ auctori

tatis, de minori ad majorem ambitus causa demigrant episcopalem cathedram. Quibus canones Spiritus sancti gratia concorditer contradicunt. Nos quoque eorum, quos veneranter imitamur atque complectimur, quorumque statutis consentimus, Ecclesiarumque gubernationem tenemus, fulti virtute interdicimus, et inhærendo prohibemus, ne quisquam catholicorum taliter audeat amodo et deinceps agere, et si, ut non optamus, hactenus quidquam taliter actum est, digna pœnitudine ecclesiastica corrigatur. Denique hac auctoritate apostolica virtute Dei nostri intercedimus ut episcopi ad pristinam sedem sine mora redeant, quia si tardaverint, continuo omni sacerdotali honore

puerint, anathematis vinculo innodati usque ad satisfactionem permaneant. Et si in ipsa pertinacia permanentes obierint, nemo corpora illorum cum hymnis et psalmis sepeliat, nec memoria illorum ad sacrum altare inter fideles mortuos habeatur, docente apostolo et evangelista Joanne: Est pecca-, tum ad mortem pro illo non dico ut quis roget (I Joan. v). Peccatum enim ad mortem est perseverantia in peccato usque ad mortem. Et sacri antiquorum Patrum canones de his qui sibi mortem voluntarie inferunt, et qui pro suis sceleribus puniuntur, sancto inspirante Spiritu, decreverunt, ut cum hymnis et psalmis eorum corpora non deferantur ad sepulturam. Quorum decreta sequentes, ea quæ præmisimus de pervasoribus et raptoribus B spoliabuntur; et laici redeant ad primum conrerum et facultatum ecclesiasticarum, si non resipuerint, judicio Spiritus sancti decernimus, sicut. beatus decrevit Gregorius, dicens quia tales Christiani non sunt, quosque et ego, et omnes catholici episcopi, imo et universalis Ecclesia anathematizat.

CCCLXXX.

Joannis papæ iterata excommunicatio adversus Formosum episcopum, Gregorium nomenclatorem, et Georgium magistrum militum.

Auctoritate apostolica parem sententiam iterato damus in Formosum, nuperrime Portuensem episcopum, et Gregorium magistrum militum, anathematis et perpetuæ obligationis. Et quia non desinunt inquietare aures regum ac principum, et malis C prioribus, juncti cum prædonibus et subversoribus ecclesiarum, nova et recentia mala addere quotidie student, insolubiliter vinculo perpetuo et irrecuperandæ spei, sancti Spiritus Dei nostri virtute damnamus, omnemque illis suspicionem obtinendæ indulgentiæ irreserabiliter excludimus, et omnes qui illis communicaverint adjutoriumve præbuerint, de quocunque ordine, sive episcopali aut laicali, potentes, mediocres ac pauperes, in eorum prolatis maledictionibus involvantur, quorum consortio uti non metuant, et nisi resipuerint, sint anathema maranatha.

CCCLXXXI.

Statutum Joannis papæ adversus laicos qui, viventibus uxoribus, alias ducunt, et contra episcopos qui de minore ad majorem Ecclesiam ambitus causa demigrant.

Inter nonnulla necessitatum a sancta synodo reclamatum est quod laicorum quidam, sortitis primo legaliter conjugiis, postposito Dei timore, secundi vel tertii, adhuc uxore vivente, conjugii copulam contrahant. De quibus Otilo quidam intra parochiam Rostagni Arelatensis episcopi, et Eooldus intra Ouramni Viennensis archiepiscopi, talia fecisse multorum fama refertur. Ad augmentum quoque earum transgressionum, quod flebiliter dicimus, additum est quod episcoporum quidam intra septem provincias Galliarum, calcato ter

jugium: sin autem, vinculo anathematis innodentur.

CCCLXXXII.

AD CLERUM ET POPULUM AUGUSTODUNENSEM.

(An. inc.)

Privilegium concedit unum ex suis, quem clerus et populus proclamaverit, sibi præponendi, non obstante contrario regum vel principum delectu. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus filiis sanctæ Eduensis Ecclesiæ et per vos successoribus vestris in perpetuum.

Auditum est nostris apostolicis auribus et crebro intimatum frequenter Ecclesiis Galliarum contra decreta canonum in electione suorum episcoporum violentiam inferre. Quod nos, cui Ecclesiarum omnium cura commissa est quamvis indignis, visceraliter condolentes, ab universis Ecclesiis hanc insertam violentiam auctoritate Dei et beati Petri recidere cupientes, præcipue vobis, sanctæ videlicet Eduensi Ecclesiæ, hujus nostri decreti privilegium scribere sancivimus, reges Francorum primum observatores orantes; in quo decernimus et regulariter ordinamus ut deinceps nemo regum vel principum vel aliqua persona vobis superponere vel ordinare aut successoribus vestris præsumat nisi ex filiis ipsius Ecclesiæ secundum scripta canonum, quem clerus elegerit et populus proclamaverit, si in ea dignus reperiri potuerit. Quod si in ea, quod forte accidere non credimus, inventus non fuerit, unanimi eorum consilio D tam cleri quam populi de aliis dignissimus expetatur. Vestrum denique honorem, quem de seniore adepti fueritis, de vestris domibus et de vestris canoniis et de communi causa fratrum et de omni proprietate vestra in hæredibus legitimis statuendis et eligendis ex ipsa domo nostra apostolica auctoritate licentiam vobis concedimus ordinandi absque alicujus controversia impedimenti. Si quis vero, magnus vel parvus, contra hoc nostrum decretum et concessivam largitionem in aliquo surgere nostramque apostolicam auctoritatem violare vel infirmare præsumpserit, sciat se anathematis vinculo sanctæ Trinitatis invocatione et beati Petri apostoli potestate ac nostra auctoritate æternaliter

cum inimicis Dei et ejus contradictoribus usque ad A rum Deo consequantur et vitam æternam habere satisfactionem profligatum ac in perpetuum damnatum. Conservatores autem hujus nostri decreti pax et gaudium et benedictio a largitore omnium bono

mereantur. Scriptum per manus Theodori scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ in mense Martii et indictione sexta. Datum . . . . . Bene valete.

ANNO DOMINI DCCCLXXXIV.

MARINUS PAPA I.

NOTITIA HISTORICA

(Apud Mansi, Sacrorum Concil. ampl. Coll.)

C

Marinus Gallesio oppido oriundus, post triduum B tuensem munere apostolatus apud Bulgaros præclare ab obitu Joannis VIII Kalen. Februariis unanimi consensu totius cleri, non ex diacono sed episcopo electus est pontifex, anno Domini 882, tempore Caroli III et Basilii imperatoris. Sedit annum unum et dies viginti. Hic dum sanctæ Romanæ Ecclesiae diaconus cardinalis esset, missus est cum Donato atque Leone Constantinopolim ad insinuandam Photio anathematis sententiam, qua a Nicolao papa perculsus erat. Cum Donato et Stephano tempore Adriani II iterato munere legationis apostolicæ sanctus, Constantinopoli Photium deposuit, Ignatium restituit, atque sacrosanctæ œcumenicæ synodo octavæ præsedit. Bulgari eum sibi episcopum dari apud Adrianum II institerunt; sed non impetrarunt. Creatus a Joanne pontifice episcopus, tertiam legationem obiturus, tertio missus est Constantinopolim, ad ruinam illam reparandam, quæ per Petrum, Paulum et Eugenium tres sedis apostolicæ isthuc pro Photio restituendo ad synodum ablegatos facta erat. Cumque ibidem summa animi constantia coram Basilio imperatore, cuncta quæ prædicti tres legati perperam gesserant, irrita reddidisset, triginta diebus, inquit Stephanus in epistola ad Basilium imperatorem, carcere detentus fuit. Hac confessionis gloriosa corona redimitus, ab eodem Joanne VIII ablegatus est ad Athanasium Neapolitanæ urbis episcopum et principem, ut si fœdus, quod ille cum Saracenis initum habebat, dissolveret, eumdem Athanasium a sententia excommunicationis, quæ synodali judicio iu eum lata erat, absolveret. Fuisse eumdem sedis apostolicæ arcarium indicat Joannes papa epistola 294. Initio pontificatus sui Photium, omniaque ejus acta ad munus episcopale spectantia damnavit, atque acta conciliabuli pseudooctavi plane reprobavit. Qua de causa Basilius imperator graviter offensus, furore gravi incen. sus, Romam scribens dicebat, Marinum non esse pontificem, eo quod alterius Ecclesiæ episcopus jam ante ordinatus fuisset, aliaque multa adversus eumdem papam sanctissimum effutiens, solio pontificio eum dejicere satagebat. Quid autem pro eodem defendendo Stephanus papa successor Marini ad Basilium rescripserit, ex epistola ejusdem Stephani infra patebit. Ea, quæ Joannes papa perperam egerat, rescissurus, inter alia Formosum episcopum Por

D

functum, ac aliarum legationum meritis exornatum, quem Joannes episcopatu deposuerat, et juramento obstrinxerat, se nunquam ad sedem episcopalem rediturum; sed laica communione contentum deinceps quieturum, in urbem et episcopatum revocavit, atque eumdem in pristinum statum restituit. Qua de causa a Joanne depositus, quove modo a Marino restitutus fuerit, non constat : potuit sine dubio eum a juramento injuste exacto absolvisse, et sententiam Joannis papæ velut iniquam, privatoque affectu fortasse prolatam, retractasse. Utrum horum factum fuerit, incertum est; ideoque mirum, quod rerum gestarum ignari, ob reassumptum pontificatum Formoso obloquantur. Hæc ex diversis epistolis pontificum Baronius. Fulconi Rhemensi archiepiscopo, qui Hinemaro subrogatus erat, post emissam orthodoxæ fidei professionem, pallium concessit. Flodoardus in vita Fulconis. Scholam Anglorum Romæ existentem rogatu Aelfredi regis a tributo liberam fecit. Matthaus Westmonasteriensis. Cumque locis omnibus supra allegatis Marinus nominetur, recte Platinam erroris redarguit Onuphrius, quod aliter quam Martinum appellantes similitudine nominis deceptos esse scribat. Hujus temporibus Northmanni Trevirorum, Tungrorum, Ubiorum, aliorumque circumjacentium populorum urbes et oppida incendiis et rapinis devastarunt. Ex actis sanctæ Gudile et annalibus Francorum Baronius. Photius schismaticus hoc tempore Aquileiensi archiepiscopo imperito et schismatico de processione Spiritus sancti respondens, causam dedit; quod sicut jamdiu ante hac tempora Hispaniarum et Galliarum Ecclesiæ, ita etiam ad retundendam Photii ejusque sectariorum de processione Spiritus sancti hæresim, Romana Ecclessia additamentum illud, Filioque, ad symbolum Constantinopolitanum posterioribus hisce seculis adjecerit, et in ecclesia publice decantaverit. Quo tempore et fine, quove auctore et modo id factum fuerit, ex Ætheriano, et concilio Florentino refert Baronius anno 833, numéro 34 et sequentibus. Marinus apostolico munere laudabiliter perfunctus migravit ex hac vita xv Kalendas Februarii anno Redemptoris 884, cum in pontificatu annum unum et dies viginti sedisset. Post obitum ejus sedes biduo vacavit.

« VorigeDoorgaan »