Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

citati, et postmodum callidis argumentis nocivam A vinitate propitia, careas. Memento, quæso, quid es;

tibi moliuntur, nostro statuto decernimus, atque Dei Omnipotentis auctoritate beatique Petri apostolorum principis et nostra sanctione statuimus, nulli unquam archiepiscoporum, vel sacordotum, aut cujuslibet ordinis clericorum ejusdem sanctæ Mediolanensis Ecclesiæ, nec aliarum Ecclesiarum, neque alicui magnæ parvæque personæ, cujuscunque honoris præditæ dignitate esse licitum, pro tuæ laudabilis devotionis affectu et pro tuæ fidei sinceritate atque charitatis certamine, quod pro ipsius Ecclesiae utilitate nostris te diebus habuisse cognovimus, aliquam tibi quocunque modo vel sub ecclesiasticarum rerum obtentu, inferre calumniam aut his præfatis, quæ pro tui digni laboris merito retines beneficiis et patrimoniis, vel a quibus propriis rebus mobilibus privare: sed diebus vitæ tuæ, secundum auctoritatis nostræ decretum, pro amore Dei et mercede animæ nostræ tuaque fidelitate, quam tuæ te novimus habere Ecclesiæ, liceat tibi sub apostolicæ sedis successorumque nostrorum tutamine, cum propriis beneficiis, et cum omnibus tuis hominibus utriusque ordinis, manere quietum atque securum. Porro quicunque contra hoc nostrum statutum temerario ausu agere teque pro hujusmodi negotio calumniare præsumpserit,omni eum ecclesiastica judicamus communione carere, quousque per congruam satisfactionem in nostra successorumque nostrorum præsentia, quod perperam læserat, emendare curaverit. Et ideo nostra etiam apostolica auctoritate præcipimus te nusquam cujuslibet episcopi vel sacerdotis subjacere judicio, quousque in nostram vel successorum nostrorum, libere ac securiter, sine alicujus obstaculo vel impedimento præsentiam venias. Data ut suvra

CCCXVIII

AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAFOLITANUM.

(Anno 881.)

Arguit eum quoa non fregerit fœdus quod cum Saracenis fecerat, cum promiserit illud rumpere: ostendit multa mala ejus causa a Saracenis Christianis fuisse inflicta; minatur illi excommunicationem, nisi fœdus illud rumpat ATHANASIO episcopo Neapolitano.

Jam quia te lactantium et ab ipsis cunabulis educantium sanctae matris tue Romanæ Ecclesiae oblitus es uberum, vel nostræ benevolentiæ non debueras oblivisci, quam tibi paternaliter exhibentes, et salutis tuæ consulta prævidimus, et in temporalibus commodis juxta qualitatem temporis, præsidia quæque contulimus; e quoniam cooperatorem nostrum in his quæ Dei sunt, te habere volumus, nimisque tuam sanctimoniam diligimus, monemus ut vel nunc ad cor redeas, ut prava quæque juxta tuum ministerium diluas, et inimicorum Christianorum nominis fœdus exsecrando devites, quatenus et animæ tuæ lucrum acquiras, et nostris magis ac magis affectibus perfrui valeas, et blasphemiis ac maledictionibus reliquiarum populi Christiani, Di

B

C

D

memento quid, si non resipueris, eris; et judiciorum Domini memor esto, ne pro tantis Deo rationem reddere cogaris, quanti per tuam desidiam interempti sunt, et captivi ducti diversis mortibus perierunt. De quorum crudelitate quid dicere possumus? Cum tanta hinc flenda sint et lugenda, ut si scribere velimus, et lacrymarum rivuli crescent, et primum charta quam verba deficient. Denique apud Cajetam olim nobis necessario constitutis, legati tui promiserant ut intra spatium viginti dierum non solum cum Agarenis habitum pactum dissolveres, verum etiam Saracenos caperes, et nobis eos transmitteres; sed ecce, quod promissum est, fide hactenus caruit, et omnium sponsionum tuarum dicta cassata sunt, et, ut apparet, frustrata. Unde, sicut diximus, cesset jam, cesset hæc immanissima pestis, ut reliquiæ Christian funditus non depereant, et tu animæ tuæ dispendia non incurras, quia si populo Dei compassus fueris, et Deum tibi propitium facies, et nostram paternitatem solito more percipies, et ministerium tuum custodies: alioquin non solum nostra tibi non dimittemus, sed etiam canonicam in te sententiam juxta nostrum ministerium jaciemus. Sed et hoc nostri apostolatus auctoritate monemus, et excommunicando modis omnibus interdicimus, ut quia ecce tempus acceptabile es!, ecce nunc dies salutis (11 Cor. vi), nullam seditionem, nullam commotionem, nulla discrimina vel læsionem cum his qui in Berolassi commorantur aut facias aut facientibus omuine consentias, quatenus pacem sectando, ab omni nequitia purgatus, munus Deo immaculatum offeras, et charitatem Dei in tuo vase diffusam cohabitare permittas quia nos, quibus de omnibus cura est, Deo juvante, congruenter illuc properabimus, et inter vos, te potissimum cooperante, pacem et amicitiam reformabimus. Data pridie Idus Martii, indictione XIV.

CCCXIX.

AD METHODIUM ARCHIEPISCOPUM.

(Anno 881.)

Gratulatur de orthodoxæ fidei cultu, et de ejus erga religionem studio et cura; precatur in dies spiritualem profectum majorem, eumque consolatur. METHODIO archiepiscopo, pro fide..

Pastoralis sollicitudinis tuæ curam, quam in lucrandis animabus fidelium Domino Deo nostro exhibes, approbantes, et orthodoxæ fidei te cultorem strenuum existere contemplantes, nimis in eodem Domino jucundamur, et ei immensas laudes, et gratias agere non cessamus, quia te magis ac magis in suis mandatis accendat, et ad sanctæ suæ Ecclesiæ profectum ab omnibus adversitatibus clementer eripiat. Verum auditis per tuas litteras variis casibus vel eventibus tuis, quanta compassione tibi condoluerimus, ex hoc advertere poteris, in quo te coram nobis positum, sanctæ Romanæ Ecclesiæ doctrinam, juxta sanctorum Patrum probabilem traditionem, sequi debere menuimus, et tam symbolam quam

[ocr errors]

tatem valeat ferie. Sed et e latere vestro, qui eidem exercitui pravesse possit, tam strenuum tamque idoneum missum modis omnibus tribuatis, qui et ductor exercitus vestri existat, et quam defensionem vel adjutorium nobis faciant, ipse prævideat, et quidquid vestra vice est peragendum potestateve perficiat. Alioquin non solum ex hoc maxima negligentia erit, et omnis vestra utilitas deperiet, sed etiam novissima nostra erunt pejora prioribus; et vos, quantum ex hoc habeatis peccatum, dici non potest. Ideoque propter Deum succurrite nobis, succurrite, ut non dicant in circuitu nationes: Ubi est imperator corum? Præterea honorificentia vestræ cum benedictione-apostolica palmam, per quam signum datur victoriæ, ecce ex more direximus, exoptantes, omnipo:entemque Deum deprecantes, ut hane cum lætitia vos in die tantæ solemnitatis gestare faciat atque permittat. Et ad omnium nostrum utilitatem et profectum aures præcordiorum vestrorum divinitus inclinare dignetur. Data iv Kalendas Aprilis, indictione XIV.

rectam fidem a te docendam et prædicandam subdi- A nobis quantulamcunque de ipsis paganis tranquilliCimus; nostrisque apostolicis litteris glorioso principi Sfentopulco, quas eis asseris fuisse delatas, hoc ipsum significavimus, et neque aliæ litteræ nostræ ad eum directa sunt, neque episcopo illi palam vel secreto aliud faciendum injunximus, et aliud a te peragendum decrevimus, quanto minus credendum est ut sacramentum ab eodem episcopo exegerimus, quem saltem levi sermone super hoc negotio allocuti non fuimus. Ideoque cesset ista dubietas, et, Deo cooperante, sicut evangelica et apostolica se habet doctrina, orthodoxæ fidei cultum fidelibus cunctis inculca, ut de labore tui certaminis Domino Jesu Christo fructum afferas abundantem, et gratia ejus remuneratus, mercedem recipias competentem. Cæterum de aliis tentationibus quas diverso modo B perpessus es, noli tristari, quin potius hoc, secundum Apostolum, omne gaudium prorsus existima, quia si Deus pro te, nemo esse poterit contra te. Tamen cum Deo duce reversus fueris, quidquid enormiter adversum te est commissum, quidquid jam dictus episcopus contra suum ministerium in te exercuit, utramque audientiam coram nobis discussam, adjuvante Domino, legitimo fini trademus, et illius pertinaciam judicii nostri sententia corripere non omittemus. Data decimo Kalendas Aprilis, indictione decima quarta.

CCCXX.

AD CAROLUM IMPERATOREM.

(Anno 881.)

Nuntial imperatori se iis malis a Saracenis affici, ut
amplius sustinere non possit; rogat eumdem ut sibi
subsidio exercitum mature mittat, eique palmam
cum benedictione millit.
CAROLO imperatori.

C

Multarum oppressionum nostrarum, fili charissime, vobis oblivisci non convenit, et calamitatum nostrarum, quas sancta mater vestra Romana Ecclesia patitur, oportet vos reminisci, et tunc demum ad aliquam consolationem nostram manum vestræ pietatis porrigere et auxilium nobis præbere quantocius debetis. Scitis namque quæ, quanta et qualia, præcipue a paganis, mala quantasque etiam miserias patimur; et in nobis commissis, quantum quotidie affligamur, et vos estis experti, et nos partim vestræ clementiæ paulo ante significavimus. Et cum quo- D tidie hæc eadem mala non minui sed magis ac magis crescere ac dilatari cernamus, dolor et gemitus, ac sine fine tristitia imminet, ac per hoc libet magis mori, quam, proh dolor! jam talia tolerare. Proinde, spiritalis fili semperque Auguste, gloriam vestram summopere deprecamur ut pro amore Dei omnipotentis et reverentia principum apostolorum Petri ac Pauli hostilem [f. vestrum] exercitum, quem istas in partes venturum esse dixistis, moram perpeti non sinatis, sed cum omni velocitate ad auxilium nostrum, quæsumus, dirigatis, ut, Domino adjuvante, ad respirationem nostram Agarenos expugnet, el

[blocks in formation]

CCCXXI.

AD DIVERSOS Episcopos.
(Anno 881.)

Athanasium Neapolitanum episcopum, qui sæpe monitus, nunquam, sicut promiserat, fœdus cum Saracenis ictum rumpere voluit, a se cum omnibus ei consentientibus excommunicatum significat. Omnibus episcopis Cajetam, Neapolim, Capuam Berolassim et Amalfim, Beneventum et Salernum incolentibus, a paribus.

Que et quanta ab Athanasio Neapolitano episcopo Christi Ecclesia patiatur adversa, optaremus vobis non esse dicturos, nisi essent supra modum gravia. Ecce enim, ut ipsi jam ex maxima parte non ignoratis, ad perditionem totius Christianitatis, a multis retro temporibus cum filiis Ismael et Deo scilicet odibilibus Saracenis pactum faciens, omnem istam terram ita ad nihilum redegit, ut jam non sit qui eam prorsus inhabitet. Super quo scelere eum sæpissime commonuimus, et corpori nostro omnimodo non parcentes. usque Neapolim properavimus, multumque argenti ei contulimus, et rogavimus ut ab eorum se societate divideret, ut tandem aliquando resipiscens, tantam pestem deleret. Qui, ut ita dixerim, importunitatem nostram, licet ficte, non tolerans, promisit se ita esse facturum, et pactum cum Saracenis habitum soluturum, sub ea duntaxat conditione ut si deinceps hoc malo se quocunque modo misceret, et sacerdotio esset privatus et anathemati subjaceret. Sed, heu pro turpis lucri commodo, quod ab ipsis Saracenis, de præda eorum partes recipiendo, hujus promissionis oblitus, noluit adim plere, quod multis coram positis scriptis et verbis promisit. Rursum nobis, non modici argenti adauctis ponderibus, et apud Cajetam pervenientibus,

per suos legatos ci mandavimus ut si intra triginta A imperiali Ravennam asciscere, et nobiles cives ipdierum spatia cum Saracenis habitum fœdus non rumperet, aut ea quæ nobis tergiversando abstulerat, non retransmitteret, nostro judicio iterum sententiam, quam ipse in se pertulit, prorsus exciperet; sed tam varia juramenta quam absolutas promissiones postponens, nos de die in diem delusit, et foris omnibus dissipatis, intus vero per suam calliditatem multis nostris ablatis, hactenus nec cum Saracenis habitum pactum dissolvit, nec reliquiæ Dei populi voluit misereri. Quin potius cum ipsis conversans, de ipsis malis in pejus crevit, et Dei mandata contemnens, sacerdotii etiam sui oblitus, non solum similis illis effectus est, sed etiam in multis deterior. Hujus rei gratia apud beatum Petrum apostolum synodice in eum sententiam protulimus, et cum omnibus sibi consentientibus sive faventibus omni ecclesiastica communione sub anathematis interpositione privavimus. Modus autem excommunicationis hic est Athanasium Neapolitanum episcopum sæpissime admonitionibus, et multis argenti ponderibus datis, ut pactum cum Saracenis habitum disrumperet, admonuimus. Ille autem idem pactum se omnimodo soluturum et ab eorum societate separaturum esse promittens sub ea conditione, ut si denuo cum illis quolibet modo foedus habuisset, omni esset sacerdotali honore privatus et anathematizatus; sed hæc omnia parvipendentem, et ad perditionem Christianorum cum eis pactum habenlem, et nos sæpissime deludentem, et de præda eorum partem recipientem, judicio et auctoritate Dei omnipotentis, et beatorum apostolorum Petri ac Pauli simul et nostra, cum omnibus sequacibus suis, et omni ecclesiastica communione privamus, et quousque se ab ipsis Saracenis penitus separaverit, velut totius Christianitatis inimicum anathematizamus. Data mense Aprili, indictione xiv.

sius, nobis inconsultis, ausu temerario distringere enormiter coegisti, miramur, eo quod te adversum tuam promissionem jurejurando coram nobis et sede apostolica prolatam, penitus egisse cognoscimus. Pro quo nimirum te valde cavere oportet, ne pro talibus tua sententia velut transgressorem ulciscatur. Nos enim te gregem Domini pascere, non perturbare; salvare, et non perdere statuimus. Tamen cum nos, Deo volente, Neapoli, quo nunc proficiscimur, fuerimus reversi; et aut tu, sécundum nostram tibi jussionem directam, Romam veneris, aut nos vel missus noster istas in partes venerimus, plenariam de omnibus quæ tuæ Ecclesiæ cognoverimus esse necessaria justitiam omnimodo faciemus. B Defuncto præterea Ecclesiæ Faventinæ episcopo, prævidimus hunc Dominicum venerabilem archidiaconum, sedis ipsius honore episcopali dignum existere. Hoc auctoritatis nostræ statuto præsenti dilectioni tuæ præcipimus ut, absque omni mora vel protelatione, eumdem archidiaconum studeas secundum morem episcopum consecrare. Nam si aliqua temeritate depravatus, hoc contra tuæ sponsionis juratoriam paginam præsentialiter facere contempseris, pro certo scias quia nos ipsius Ecclesiæ curam et sollicitudinem habentes, jam fatum archidiaconum ad nos ex nostra præceptione illico revertentem episcopum consecrabimus. Data ut supra. CCCXXI.

CCCXXII.

AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNA TEM.

(Anno 881.)

Arguit quod Albericum comitem Ravennam asciverit, et nobiles Ravennates contra jusjurandum sibi præstitum vexarit: cum Neapoli reversus fuerit, ait se ea omnia curaturum : jubet Dominicum archidiaconum Faventinæ Ecclesiæ episcopum consecrari.

ROMANO archiepiscopo Ravennati.

Ea quæ nostro præsulatui pro utilitate et necessaria sanctæ Ravennatis Ecclesiæ restitutione perficienda mandasti, lucifluis antecessorum nostrorum informati exemplis, congruum et opportunum eidem Lcclesiæ libenter volumus, Deo favente, præbere solatium et defensionis auxilium, præcipue cum ipsius nos tibi commissum habeamus regimen. Sed quia multi nobilium Ravennatium crebris duntaxat querimoniis apostolatus nostri aures pulsare non desinunt, circa te clementiæ nostræ benevolentia commota non immerito habetur. Nam, ut cætera omittamus, quia Albericum comitem quasi ex parte

C

D

AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM.

(Anno 881.)

Arguit eum quod alterius legitimam uxorem raptori iradi consenserit, et Romanæ Ecclesiæ ausus fuerit adversari; has ob causas illum a conferendis sacris ordinibus suspendit, donec a synodo, ad quam eum jubet venire, ejus causa cognoscatur. ROMANO archiepiscopo Ravennati, missa per Deltonem venerabilem episcopum.

Inter cætera quæ de te audivimus, veniens Deusdedit dux retulit nobis quod uxorem illius, de qua legaliter diffinitum est, ad te callide venire fecisses, et alteri viro raptori in stupro utique tradidisses : quod nimirum tanti flagitii scelus te, juxta tuum ministerium, omnimodis prohibere ac funditus resecare oportebat: tu autem consensum illicite præbuisti. Cognoscimus etiam multis indiciis quod ausu temerario contra sanctam et dominam tuam Romanam Ecclesiam recalcitrare, et contra tuæ juratoriæ sponsionis tenorem luculentissime agere nullatenus dubitasti. Unde auctoritate Dei et beati Petri nostraque tibi præcipimus, et præsenti statuto jubemus, ut nullam omnino sacerdotalem ordinationem pro talibus, quibus es irretitus, criminibus, facere quoquomodo præsumas, donec vini Kalend. Octobris futuræ quintæ decima indictionis, ad synodum quam, Deo favente, pro ecclesiasticis videlicet utilitatibus, secundum sanctorum Patrum statuta celebraturi erimus, omni postposita occasione, venire procures; quatenus synodali decreto ea, quæ de te didi

cimus, examinata, canonicum finem percipiant. Data A auctoritate, nostroque apostolico jure, te excommu

ut supra.

CCCXXIV.

AD EUMDEM. (Anno 881.)

Jubet Placentinos clericos, quos sine commendatitiis litteris ad eum confugientes receperat, ad eorum episcopum remitti; ejusdem etiam Ecclesiæ clericos absolvi, donec cum eis ad synodum venial.

Reverendissimo et sanctissimo ROMANO archiepiscopo Ravennati.

Inter cæteras proprii affectus, rationes incongruas, quibus teipsum quotidie mente improvida insertiri [f. irretiri] non dubitas, Paulo charissima Placentinæ Ecclesiæ antistite ad aures apostolatus nostri humiliter reclamante, didicimus quod cléricos ipsius B Ecclesiæ regulæ normam sectari nolentes, et idcirco sine commendatitiis utique litteris ad te confugientes, contra sacra beatorum Patrum statuta recepisses, receptosque tibimet famulari decernas. Quod aimirum propter multam perturbationem, et seditiones quæ sæpe fiunt, auctoritate apostolica et sanctorum Patrum præcipua institutione amputare volentes, reverentiæ tuæ jubemus prædictæ Ecclesiæ Faventinæ [Placentina ut supra ] clericos, quos penes te enormiter habere videris, et præcipue Gausum diaconum, de præsenti suo reddere vel dirigere procures episcopo. Quia non licet quemlibet clericum in duarum civitatum conscribi simul Ec

clesiis, et in qua ab initio exstitit, ad quam confugit quasi ad potiorem ob inanis gloriæ cupiditatem : et ideo eos ad suam Ecclesiam revocari decernimus, et de illis amplius nullo modo recipias. Te autem aliquid amplius agere cavere prorsus oportet, ne sanctorum Patrum judicio, quod contra hujus regulæ transgressores prolatum est, damnari omnino merearis. At si aliquid inter eos adversi exortum fuerit, canonice inter eos diffinias, salvo sedis apostolicæ honore, atque vigore, salvoque tuæ Ecclesiæ privilegio. Et præterea sacerdotes et clericos Placentinæ Ecclesiæ, quos excommunicasti, ut ab eadem excommunicatione absolvas, quousque tempore congruo tu cum eis Romam ad synodum pariter veniatis. Data mense Julio, indictione XIV.

[blocks in formation]

C

D

nicamus, ut nullo modo habeas licentiam aliquid de episcopali officio peragere, aut ipsam Faventinam Ecclesiam quoquomodo invadere, neque in plelibus, vel rebus, seu hominibus ipsius Ecclesiæ, aliquod dominium agere præsumas, usquequo cum eodem Romano archiepiscopo tuo, ( aliquid deest) octavo Kalendas Octobris quam, Deo favente, celebraturi Romæ erimus, tuam specialem rebus præsentiam exhibere procures. Nam si contra hanc nostram apostolicam jussionem, et post hujus nostræ excommunicationis sententiam, aliquid de ipso episco- pali ministerio agere præsumpseris, vel in omnibus quæ ad eumdem episcopatum pertinent, temerario te ausu intromittere tentaveris, atque ad denomi

natam synodum occurrere postposueris, scias pro certo quia non solum omni ecclesiastica te communione privabimus, sed etiam synodali decreto a sa

cerdotali honore te sanciemus alienum existere. Data XVI Kalendas Augusti, indictione decima quarta. CCCXXVI.

AD JOANNEM EPISCOPUM FICOCLENSEM.

(Anno 881.)

Visitationem Faventinæ Ecclesiæ pastore des iuta, ejusque curam ei committit, donec novus pastor eidem præficiatur.

JOANNI episcopo Ficoclensi.

Obitum Romani Faventinæ civitatis antistitis directa dudum relatio patefacit: quapropter visitationis destitutæ Ecclesiæ fraternitati tuae operam solemniter delegamus. Quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus [f. proventibus] clericorum, reditu, ornatu ministeriisque, vel quidquid illud est in matrimonio codem, a quoquam præsumatur Ecclesiæ; et ideo Ecclesia [fraternitas] tua ad prædictam Ecclesiam ire procuret, ut quidquid utilitati illius congruit, interim solerti cura prævideat, quousque, qualiter se habeat electio, vel ordinatio succedentis episcopi coram nobis synodali discutiatur examine, et apostolica terminetur, Deo juvante, censura. Data xin Kal. Augustas, indictione xiv.

CCCXXVII.

AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM.

(Anno 881.)

Ad synodum Romam sub poena excommunicationis ve-
nire jubet, ut ad ea quæ objiciebantur respondeat.
Reverendissimo et sanctissimo confratri nostro
ROMANO archiepiscopo.

Quia jampridem missis tibi per Joannem venerabilem episcopum Montis Feretrani apostolatus nostri litteris, ad synodale te collegium pro ecclesiasticis duntaxat utilitatibus nobiscum pariter celebraturum Occurrere jussimus, et tuam nobis contempsisti præsentiam exhibere; nunc multis criminibus irretitum, multorumque hominum accusationibus horrendis impetitum, et præcipue manifesto perjurio esse pollutum, agnoscentes, hac secundæ vocationis nostræ auctoritate ad venerabilem synodum, quam, Deo favente, octavo Kalendas Octobris

auctoritate Dei et beati Petri apostolorum principis et nostra præcipimus, ut omnes vos ab illius consortio et communione modis omuibus separetis, donec per nostræ apostolicæ miserationis officium, ab hujus excommunicationis vinculo eum cognoveritis absolutum existere. Quicunque autem ei ante audientiam et absolutionem nostram aliquatenus communicare præsumpserit, eodem excommunicationis laqueo, secundum sanctorum Patrum institutionem, maneat irretitus, usque dum a nobis fuerit misericorditer absolutus. Data mensis Octobris die quarta, indictione duodecima [decima quinta].

futuræ quintæ decimæ indictionis, erimus celebra- A his apostolatus nostri litteris vobis jubemus, et ex turi, omni occasione vel mora postposita, una cum omnibus suffraganeis tuis episcopis venire jubemus, quatenus ibi coram fraterno et venerabili episcoporum cœtu, pro omnibus tibi objectis rite examinatis ore proprio valeas respondere et te innoxium demonstrare; nam si aliqua temeritate tumidus, vel inobedientiæ stimulis motus, hane nostram apostolicam et canonicam vocationem, quam tibi primitus per Deltonem, seu et modo per Joannem Callensem venerabiles episcopos direximus, parvipendendo, ad præfatam synodum venire contempseris, scias pro certo quoniam omni te communione ecclesiastica privahimus, et fugiendo tux damnationis sententiam, tuique honoris patieris jacturam. Data vi Kalendas Augusti, indictione xiv.

CCCXXVIII.

AD CAROLUM IMPERATOREM.

(Anno 881.)

Petrum et Zachariam legatos ad eum mittit; causa corrigendi mala, quæ se, eo regnante, perpessum queritur.

CAROLO imperatori.

Quia nunc eadem omnibus vobis, jam Deo favente, per humiltatis nostræ officium regnantibus, ubique patimur et sustinemus adversa, que ante vestræ imperialis gloriae provectionem nos sustinuisse quotidie recordamur, his apostolatus nostri apicibus directis, dignum duximus Augustali serenitati vestræ pro utilitate ac multiplici necessitate Ecclesiæ universalis, cui per Dei gratiam præsidemus, suggerere, atque cognitum omnimodis facere, quoniam secundum commune placitum atque decretum direximus Petrum, insignem palatii nostri, super ista deliciosum consiliarium nostrum, communemque fidelem, cum Zacharia venerabili episcopo et bibliotheeario sedis nostræ, pro recipiendis de omnibus, que hactenus perperam acta fuerant, justitiis el emendationibus, ac pro totius terræ S. Petri salute, pristinaque restitutione; quatenus in præsentia missorum vestrorum ea que necessario emendanda et corrigenda erant, jure legitimo corrigerentur, ut tam diuturnum malum finem acciperet.

CCCXXIX.

AD RAVENNA TES.

(Anno 881.)

Præcipit ut se a Ravennatis archiepiscopi in synoao excommunicati communione separent, quousque eum absolutum cognoverint.

Omnibus venerabilibus sacerdotibus et clero atque universis judicibus populoque Ravennati.

Nosse volumus fidelitatem et unanimitatem vestram quia Romanum archiepiscopum vestrum pro perjurii reatu manifeste pollutum, aliisque nefandis criminibus impetitum, et idcirco ad synodum pro sui purgatione vocatum, occurrere contemnentem, omni ecclesiastica communione una cum sancte synodi decreto privavimus, quousque suam specialem studuerit nobis exhibere præsentiam. Quamobrem

B

CCCXXX.

AD CAROLUM IMPEBATOREM.

(Anno 881.)

Gratulatur de ejus observantia erga Romanam Ecclesiam: lætatur ipsum Ravennam venire velle, ut de Ecclesiæ et imperii statu agat: rogat ut ante diem quem præstituerat accedat.

Ad imperatorem.

Receptis serenitatis vestræ litteris atque perlectis, ac sicut nobis per Joannem Venticinensem episcopum verbotenus mandastis, quia cognovimus vos honorem sanctæ Romanæ Ecclesiæ matris vestræ et salutem terræ ipsius toto conamine velle perficere, exsultantes sumus animo gavisi. Porro sicut mandastis ut die purificationis beatæ Mariæ semper virginis Ravennæ venientes simul conjuncti fuissemus pro ad considerandum, cum Dei auxilio, et perCagendum profectum sanctæ Dei Ecclesiæ, et statum imperii vestri; nos autem et hoc libenti animo recipientes, volumus quarto die ante jam dictam festivitatem vos ibi adesse, quia et nos ita desideratissime cupimus vobiscum simul conjungi, et vestram peti. tionem libenter adimplere, si, Domino annuente, sanitas corporis divinitus concessa fuerit. Et quoniam, sicut audivimus, vos laborem atque certamen pro Ecclesiarum Dei statu et imperii vestri incolumitate, atque communi Christianorum salute, po affectu cupitis perficere, his apostolatus nostri litteris admonemus et exhortamur ut magis ac magis in hoc vestra imperialis sollicitudo proficiat : hoc gloriam vestram obsecramus et magnitudinem vestram ut cum in has partes venire cœperitis, Supponem gloriosum comitem et communem fidelem vobiscum venire jubeatis.

D

CCCXXXI.

AD WILIBERTUM ARCHIEPISCOPUM AGRIPPINENSEM.

(Anno 882.)

Commendat ejus vigilantiam, et presbyterum quemdum excommunicatum, nunc ipsius testimonio longa pien tentia purgatum, ejus precibus commotus absolvit, et sacerdotali ministerio restituit: causam Gedeonis adulteri ei committit, ut sententiam canonice ferat.

Reverendissimo et sanctissimo WILLIBERTO archiepiscopo Agrippinensi.

Almitatis tuæ prudentiam sacerdotali vigilantia pro gregis Dominici sibi commissi salute, atque de

« VorigeDoorgaan »