Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

si se læsum sentiat, cum eodem episcopo causam A celsitudini vestræ aliqua verbotenus intimanda didicturus ad se veniat.

Reverendissimo et sanctissimo LANDULFO episcopo Suricorum.

Nostra (f. Vera) relatione comperimus quod quidquid tempore consecrationis tuæ in nostro conspectu de frugibus illius ecclesiæ congrua deliberatione fuerat inter te et Landenulfum Capuanum episcopum diffinitum, tu ingenti usus temeritate violaveris; et quod nos juxta temporis qualitatem moderari decreveramus, tu adimplere neglexeris. Quo audito, valde noster animus est commotus quod tam audacter nostra præcepta parvipenderis et terminos paternos excesseris. Quapropter hujus nostri pontificii auctoritate ab hujuscemodi te factione compescere volentes, præcipimus, et modis omnibus tibi injungimus, ut, B omni obstinatione deposita, quidquid nos illic positi inter te et eumdem episcopum, vcl illius fratrem Pandenulfum fidelem nostrum, de divisione vel frugibus illius ecclesiæ deliberavimus, sine mora adimplere procures, hoc siens quia si aliter agere præsumpseris, sicut invasorem rerum sacrarum te canonicis jaculis feriemus. Quod si aliquam querimoniam aut justam excusationem te habere confidis, tunc cum eodem episcopo causam dicturus, jubemus ut nostram pelas præsentiam. Nam et nos præsenti legato nostro Walperto reverendissimo episcopo diJecto consiliario nostro præcipimus, ut si nostra salubria monita adimplere contempseris, ex nostra auctoritate le excommunicare procuret quatenus, sicut prædiximus, Romam in nostra (f. add. præsentia venias). Data xv Kalendas Augusti, indictione deciana tertia.

CCXCV.

AD CAROLUM REGEM.

(Anno 880.

Gratulatur de ejus erga Romanam Ecclesiam observantia, cujus eum defensorem elegit; monet ne adversariis fidem habeat : laudat quod ditionem suncti Petri ab hostili incursu defendi jusserit. Bosoni tanquam tyranno auxilium se non daturum affirmat; optat ejus adventum, et rogat ut legatos mittat. Dilecto ac spiritali filio CAROLO glorioso regi. Regiæ magnitudinis vestræ receptis apicibus ac diligenter perlectis, quia more Christianissimorum principum parentum vestrorum admonitionis et exhortationis nostræ doctrina repleri vos velle cognoscimus, nostroque consultu ea quæ pro sanctæ matris vestræ Romanæ Ecclesiæ et totius Christianitatis defensione salubria ac utilia esse videntur, animo libenti cupiatis perficere, valde gratulamur et immensas Domino gratias referimus, et optamus ut cuncta circa vos semper prospera, divina favente gratia, existant. Ea etenim quæ de vestris causis et eventibus vestris nobis litteris non retulistis, fideli relatione communis fidelis et reverendissimi episcopi Wibbodi luculenter didicimus; eique omnem familiaritatis aditum pio affectu præbentes, vestræ voluntatis arcana cognovimus, per quem et nos

C

D

reximus. (Aimoinus, l. v, c. 39, 40; Regino, 1. 11.) De oppressionibus autem Græcorum (sicut vobis a quibusdam æmulis nostris nuntiatum est) nos aliquid nullo modo scimus; si vero certissime sciremus, dilectioni vestræ cum omni devotione celeriter nuntiassemus, quoniam Dei omnipotentis procul dubio inspiratione et voluntate, vos præ omnibus eligere et inclytum in omnibus negotiis sanctæ sedis apostolicæ nostrisque profectibus patronum ac defensorem habere omnino curavimus, et ideo, vita comite, longa per tempora optamus possidere. Quapropter inimicis nostris, quos nobis adversarios et zizaniorum seminatores esse cognoscitis, aurem clementiæ vestræ nullatenus accommodetis. Nam inimicus semper contraria loquitur. Tamen bene vos fecisse laudamus, quod omnibus episcopis et comitibus, qui circa nos consistunt, auctoritate vestra mandastis atque jussistis ut terminum sancti Petri ab hostili nempe incursu, nostro pariter instructi mandato, defendere debeant. Valde necessarium est ut non solum a malis Christianis, verum etiam et a Saracenis ubique diffusis, ubique et undique nos sine intermissione deprædantibus, et more furum nostra diripientibus, tueri procurent. Pro qua videlicet necessitate, quam supra modum patimur, ipsius Wibbodi episcopi hortatu, in quamdam cortem nostram exivimus, et una cum Widone comite Lamberti filio loqui voluimus hujus rei causa; sed ipse adesse prætermisit, sicut jam dictus fidelis noster ac vester vobis poterit enarrare. De Bosone quoque certos vos esse volumus quia neque aliquem familiaritatis locum, aut receptionis Kostræ auxilium apud nos habebit neque poterit invenire, eo quod vos, ut prælibavimus, amicum et adjutorem quæsivimus, et loco charissimi filii retinere toto mentis conamine volumus. Nam nihil nobis de parte ipsius pertinere videtur, qui talem tyrannidem præsumpsit committere. De vestro quoque adventu, quem, Deo favente, adesse mandastis, valde sumus gavisi effecti, et pro tantis calamitatibus, quibus circumdati et oppressi existimus, optamus et vehementer rogamus vestram specialem citissime, Deo propitio, contemplari præsentiam. Joannem vero reverendissimum episcopum Tritiensem penes nos hac vice retinuimus, ut si aliquid novi nobis evenerit, et necesse tuerit per eum vestris mandare fidelibus, ac per ordinem quæ opportuna fuerint, significare possimus. Pro justitiis autem faciendis sanctæ Romanæ Ecclesiæ, ut idoneos et fideles viros e latere vestro nobis de præsenti dirigatis obnixe deposcimus, qui nobis pariter cum missi nostris proficiscentibus, de omnibus justitiam plenissimam faciant, et vestra regali auctoritate male agentes corrigant et emendent præterea, sicut vestro proprio no: is ore, fili charissime, promisistis, ut in hoc duntaxat opere vestram voluntatem vestræque mentis affectum circa nos purissimum fore luce clarius agnoscamus, ut et nos vestrum desiderium pio semper valeamus affectu perficere. Data ut suvra.

.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

A amore nostro gratanti animo sancto Petro, ut justum erat, permiseritis habere. Unde obnixe petimus ut vestro potenti solatio sanctam Romanam Ecclesiam in hoc periculoso tempore in omnibus adjuvare defendereque non dedignemini, quatenus ex hoc vestra imperialis gloria, apostolicis suffragantibus meritis, per cunctas mundi partes magis ac magis accrescat, et apud omnipotentem Dominum dignam retributionem percipiat. Et iterum humiliter petimus ut in hujus bonæ voluntatis ac pietatis affectu, quem pro amore Dei circa Ecclesiam Christi habetis, immobiles permaneatis, quoniam nos Augustalem excellentiam vestram ulnis extensis amore paterno amplectimur, et honore debito veneramur, atque assiduis orationibus nostris, juxta sacrosancta beatorum apostolorum

commendare studemus, ut pro tantis beneficiis quæ sancto Petro impenditis, ipse vobis et in hoc præsenti sæculo vestrum sanctum imperium cum omni prosperitate magis ac magis conservet incolume, clarisque semper dignetur ubique decorare triumphis; et in cœlesti postmodum regione sempiternam gloriam et beatitudinem cum sanctis et electis suis habere concedat. Nam et ea quæ pro causa restitutionis reverendissimi Photii patriarchæ synodali decreto Constantinopoli misericorditer acta sunt, recipimus a Et si fortasse nostri legati in eadem synodo contra apostolicam præceptionem egerint, nos nec recipimus nec judicamus alicujus existere firmitatis. Data Idibus Augusti, indictione xiii.

CCXCVII.

AD PHOTIUM (ut videtur).
(Anno 880.)

Post innumeras sollicitudines quibus nimirum oneratur imperiale fastigium, laudabile clementia vestræ cognoscimus Christianissimi imperatoris esse propositum, per quod submotis omnibus discordiarum atque zizaniorum seminibus, quæ in agro Do- B Petri ac Pauli corpora fusis, omnipotenti Domino minico humani generis inimicus asperserat, sanctæ catholicæ Ecclesiæ piissimo mentis affectu consulere voluistis. In quo scilicet animi voto ac desiderio, quantum rebus humanis favere providentia divina dignetur, solicitudo clementiæ vestræ Spiritu Dei incitata demonstrat, quæ in catholica Ecclesia mise ́ricordem per auctoritatem et judicium sedis apostolicæ, quæ Christo Domino delegante, totius Ecclesiæ retinet principatum, nihil impacatum, nihil voluit esse diversum cum omnes schismatica pravitate divisos, vel zelo quolibet separatos atque dispersos, clementi affe tione vel studio ad veræ pacis soliditatem, concordiæque sincerissimæ unanimitatem revocare, et in uno Christi ovili cum proprio pastore, Photio videlicet confratre et comministro nostro, C aggregare curavit. Pro quibus videlicet nostri pastoralis magisterii officium est, apud serenitatis vestræ Augustalem clementiam assidua semper sollicitudine omnimodis intercedere; ut vestræ pietatis majestas, more Christianissimorum imperatorum, benigua circa omnes existat; et quasi Deo contemplante, populum Domini sibi commissum felici regat semper et gubernet intuitu, nec amplius patiatur eos aliquibus sæculi hujus procellis illidi, aut malignis perturbationibus concuti: quatenus post hoc vitæ præsentis, imperium cœleste adipisci et in æternum cum Domino retinere valeatis. Nunc itaque pro tanta devotione animique vestri sinceritate, quam non solum verbis, sed lucifluis etiam operibus circa Ecclesiam sancti Petri et nostram paternitatem D ostendistis, immensas post Deum serenitati vestræ gratias agimus. Primo quidem quod dromones vestros, qui pro defensione terræ sancti Petri in nostro manerent servitio, nobis misistis. Secundo autem quod monasterium sancti Sergii intra vestram regiam urbem constitutum, quod sancta Romana Ecclesia jure proprio quondam retinuit, divina inspiratione repleti, pro honore principis apostolorum nostro præsulatui reddidistis. Tertio vero vobis grates multas referimus quia Bulgarorum diœcesin pro

a Et si fortasse nostri legati. Hanc synodum pseudooctavam a Joanne VIII cæterisque ejus successoribus pontificibus, et a concilio Florentino reproba

Gratulatur de concordia Ecclesiæ Constantinopolitanæ : miratur_multa, quæ statuerat, mutala esse; approbat quæ Constantinopoli in concilio pro causa Photii acta sunt, si tamen legati contra sua man data non egerint.

Hoc nostri semper certaminis et laboris fuit, hoc nostri voti existit, ut pro orthodoxæ fidei integritate, seu pro statu et pace omnium Dei Ecclesiarum, quarum cura constringimur, adeo operam denius, quatenus dispersa congregentur, congregala conserventur, et ut quidquid inhonestum vel aliter quam se rectitudo habet per providentiam Dei, sanctorum apostolorum meritis suffragantibus, corrigatur, omni conamine, juxta officium nobis commissum, speculando satagimus. Hujus rei gratia more apostolico sancte Constantinopolitanæ Ecclesiæ misereri volentes, decrevimus ut unius incrementum nullius fieret detrimentum, quin potius omnium manifestum existeret adjutorium. Convocata nostra Ecclesia, quantum ad præsens tempus coegit necessitas, aucloritate et potestate apostolica dicta Constantinopolitanæ Ecclesix consuluimus, et legatis nostris directis, ut inoffenso pede incederent, instituimus.

tam fuisse, præter alia, indicant ista verba. SEV. BIN.

vos semper

quasi dilectum et spiritalem filium retinemus, et pio mentis affectu desideramus amplecti, et pro augenda gloria vestra assidue solliciti incunctanter existimus. Quod auten nobis mandastis, ut vestrum optatum præstolaremur adventum, pro eorum adversitatibus emendandis qui nobis contraria inferre et qui a nostra ditione homines nostros subtrahere præsumunt, nos quidem vestrum adventum toto desiderio pro tantis Ecclesiæ Dei necessitatibus, quæ ad angmentum gloriæ vestræ sunt emendandæ, omnimodo opiamus inspicere. Sed sicut vobis nostris jampridem apostolicis litteris suggessimus, ut vestrum idoneum missum nobis direxissetis, cum quo aliquid ecclesiasticis utilitatibus potuissemus perficere, pro qua causa

De cujus scilicet unitate pacis sive concordia gratu- A vestræ gratias referimus. Nam et nos Iamur, et cunctipotenti Domino laudes innumeras: referentes, licet ei qui tanta bona servis suis largitur, condignas grates agere non possimus, hunc benedicimus et assiduis vocibus glorificare studemus. Gloria namque sit illi, et omnis laus ac virtus, cujus majestate et semper perlaudabili gratia certata [f. curvata] ad rectitudinem reducuntur, prava diriguntur; contumacia retunditur, humilitas exalatur, zizania quandoque velluntur, scandala amputantur, et omnis bonitas augmentatur: unde non in nobis, sed in eodem Domino gloriemur, jucundemur et exsultemus in misericordia ejus qui dicit: Confidite, quia ego vici mundum (Joan. xvi); et in alio loco: Sine me, inquit, nihil potestis facere (Joan. xv); sed cum nos scriptis et verbis misericorditer tecum spe- Buon eum miseritis, miramur. Quamobrem petimus cialiter agendum esse decreverimus, mirandum valde st cur multa quæ nos statueramus, aut aliter habita aut mulata esse noscantur, et, nescimus cujus stulio vel neglectu, variata monstrentur. Cæterum scribens subintulisti quod, te innuens, non nisi ab niqua gerentibus misericordia sit quærenda; quod et nos de his qui Deum se scire non fantur, licet dispensatorie fatemur, tamen nos quod lectum est exaggerare nolumus, ne quod dignum est judicare ogamur; ideoque talis excusatio sileat, ne hoc däcentes illa sententia tangat qua dicitur: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus; Deus autem noeit corda vestra, quia quod hominibus altum est, abominabile est apud Deum (Luc. XVI); igitur laudabilis tua prudentia, quæ dicitur humilitatem scire, non moleste ferat quod ab Ecclesia Dei miserationem jussa est postulare; quin potius se, ut exaltetur, humiliet, et fraternum discat erga sui miserentem servare affectum. Quia nos, si tu debitam devotionem et fidelitatis incrementa erga sanctam Romanam Ecclesiam et nostram parvitatem observare studueris, et ut fratrem amplectemur et ut charissimum proximum retinebimus. Nam et ea quæ pro causa tuæ restitutionis synodali decreto Constantinopoli misericorditer acta sunt, recipimus. Et si fortasse nostri legati in cadem synodo contra apostolicam præceptionem egerunt, nos nec recipimus nec judicamus alicujus existere firmitatis.

CCXCVIII.

AD CAROLUM REGEM.

(Anno 880.)

Gratias agit de éjus erga sedem apostolicam observantia; suam erga eum benevolentiam testatur: adventum ejus pro Ecclesia necessitatibus exspectat, monetque ut aliquem legatum mittat. Queritur de Georgio quodam excommunicato, qui, ipsius imperatoris auctoritate fultus, bona Romanæ Ecclesiæ invaseral; rogat ut promissa auxilia mittat. Excellentissimo et dilecto filio CAROLO glorioso

regi.

Relegentes regalis excellentia vestræ litteras, devotionem vestram quam circa sanctam Ecclesiam matrem vestram et circa nostrum pontificium habetis, luce clarius novimus, unde multiplices gloriæ

C

ut eumdem missum, antequam veniatis, nobis dirigere non omittatis, ut cum, Deo auxiliante, veneritis, nobis simul convenientibus, vera inter nos dilectio, utpote inter spiritalem Patrem et charissimum filium possit existere. Præterea postquam Georgius excommunicatus et anathematizatus cum homine Widonis est a vobis reversus, assiduo sumus mœrore turbati; eo quod audacter veniens, quasi vestra fultus auctoritate, in proprietates olim suas, quæ ad jus sanctæ Romanæ Ecclesiæ, (Carolo divæ memoriæ imperatore patruo vestro concedente), conlegaliter pervenerunt fet nunc usque juri nostro defendebamus et tenebamus), temere pariter cum aliis introivit; el nostros, qui in circuitu homines existunt, affligere, et deprædari non cessat. Unde obnixe rogamus vestram magnitudinem, ut sicut nobis ore proprio promisistis, et per epistolam vestram, atque legatos nostros, Liutwardo venerabili sanctæ Vercellensis Ecclesiæ episcopo mediatore existente, mandastis, præsentialiter nobis adimplere satagatis: quia nos ea, quæ vobis promisimus, omnimodis adimplebimus, aut eosdem infideles nostros procul a nobis expellatis, ut nulla nobis adversa, vel contraria valeant aliquatenus moliri, quousque, Deo propitio, vos veneritis. Quarto Idus Septembris, indict. decima quarta. CCXCIX

AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM.

(Anno 880.)

¡D Jubet eum Romam ad synodum causa dissolvendi quasdam quæstiones advenire.

ROMANO archiepiscopo Ravennati.

Quia bellica, imo Saracena impediente angustia, juxta sacros canones, quarto scilicet Idus Octobris, synodum sicut volueramus celebrare nequivimus, opportune valdeque necessario sane prævidimus ut hanc eamdem vi Idus Novembris istius quartæ decia æ indictionis, adjuvante Domino, convocemus. Quapropter sanctimoniam tuam hortamur ut ad idem tempus sine omni mora, imo omni occasione postposita, Romam occurras, quatenus ea quæ ad honorem sive utilitatem sanctæ Dei Ecclesiæ pertinent, nobiscum ordines et diffinias, et sancti Spiritus gratia revelante,

voto communi decernas. Interca negoti

viri illustris A ficere satageremus. Quapropter hujus nostræ commonitionis sanctitatem vestram exhortamur apicibus, ut, solita desidia deposita, ad eamdem synodum Romam venire non differatis, quatenus, sicut diximus, ea quæ agenda sunt, Christo juvante, communiter peragamus, et quæ juxta nostri ministerii officia statuenda sunt, salubriter statuamus. Videte itaque ne solito negligenter agatis, ne si per vos ea quæ honori et statui sanctæ Dei Ecclesiæ sunt proficua, inordinata remanserint, et, quod non oportet, venire contempseritis, canonicis ictibus non immerito feriamini. Data pridie Kalendas Octobris, indiclione XIV.

Deusdedit gloriosi ducis, qui nostrum pontificium adiit, dicens se a tua solertia pro conjugio suæ uxoris, quam illius consanguineam fateris existere, communione privatum, est procul dubio ventilandum, ut quidquid rei veritas hinc demonstraverit, omnimodis exsequamur. Qui pro eo quod tam diu apud nos est immorates, et de tua parte, qui rationem redderet, non est inventus, rationabiliter erat a Hobis interim absolvendus : tamen quia in proximo, sieut diximus, synodum (qua hoc cum unanimitate aliorum consacerdotum fratrumque nostrorum et tua est inter alia pertractandum) celebrare debemus, dignius judicavimus, quod et ipsæ res expetunt tuum præstolari adventum, ut hoc synodali discutiamus collegio, et alterna visione congratulantes, B pari sententia decernamus: in qua etiam quidquid supra generum suum habueris, similiter diffiniri jubeamus. Præterea jam dicti viri conjux, Maria nomine, libellum suæ reclamationis per Paulum legatum suum nostro præsulatui dirigere procuravit, asserens tuam sanctitatem in nuptiis per consensum patris de ea habitis, consciam exstitisse; et tam virum suum quam se, postquam una caro effecti sunt, tam ad spiritalem, sive Dominicam, quain etiam ad communiorem mensam, sæpe non solum admisisse, sed etiam invitasse. Sed et hoc per eumdem suum libellum reclamando innotuit quod Majoranus, qui et Maginpertus diaconus dicitur, in necem sui patris consenserit, petens a nobis ex hoc convenientem justitiam, et obnixe postulans hoc indiscussum non derelinqui, quem videlicet sæpissime Bononiensis episcopus suæ Ecclesiæ famulum quærere studuit. Hujus rei gratia, præcipimus ipsum diaconum tecum nobis omnimodis exhiberi, ut quidquid rationis ordo poposcerit, adjuvante Domino, canonice ventilemus et synodice statuamus. Data i Kalendas Octobris, indictione decima quarta.

CCC.

AD UNIVERSOS EPISCOPOS.

(Anno 880.)

Ut Romam ad synodum adveniant. Omnibus episcopis per ducatum Spoletanum et Cameriensem, et ad omnes episcopos per diversas provincias constitutos.

Nolumus ignorare vestram fraternitatem quia pro multiplicibus sanctæ Dei Ecclesiæ necessitatibus, vi Idus Novembris istius quartæ decimæ indictionis synodalem conventum, Domino adjuvante, celebraLuri sumus; et cum diversis, præcipue Saracenorum, impedimentis implicati essemus, nequivimus cum suo tempore congregare, dignum duximus ad augmentandas atque perficiendas ecclesiasticas utilitates, vel præfato tempore non prætermitti, quominus tanta necessitas sine consultu aliorum confratrum nostrorum indiscussa non remaneret, ut vestris salubribus consiliis fulti, quidquid ad honorem Dei et communem utilitatem pertinet, communiter per

C

D

[blocks in formation]

Latatur de ejus incolumitate, Deumque orat ut omnia ei prospere eveniant: nuntiat Saracenos a Græcis victos, seque a Saracenis, et aliis etiam valde premi: quare petit ut sibi quam citissime auxilio venial. CAROLO glorioso regi.

Susceptis gloriæ vestræ, spiritalis atque desiderabilis fili nobis directis apicibus, atque relectis, quia vos, Deo gratias, sanitate vigere cognovimus, ineffabili et ultra quam dici possit jucunditate refecti, în Domino gratulati sumus: et ut magis ac. magis vobis Dominus Deus noster prosperitatem tribuat, triumphum de adversantibus concedat, et felicia tempora ad regnum pacifice atque justissime, disponendum multiplicet, continuis votis eumdem Dominum deprecamur. Quia nihil est omnino, fili charissime, nobis dulcius nihilque amabilius, quam ut vos semper ad defensionem et exaltationem sanctæ matris vestræ Romanæ Ecclesiæ cognoscamus esse promptissimos, et et eis qui eam diversis modis impugnant, libera correctionis ac disciplinæ sententia contraire. Nos autem, licet in innumeris infirmitatibus atque angustiis constituti, Deo gratias, utcunque valemus; sed tunc potius, nostra sanitas erit, si vos omni prosperitate, ut diximus, pollere cognoverimus, et ad nobis conferendum solatium festinanter occurrere, ut alterna visioneloquamur, non pati moras advertimus. Cæterum, quod dicitis ut Liutwardum venerabilem episcopum communem fidelem nostrum ad nos præmittatis, valde in Domino gratulamur; et cum eum pro communi utilitate semper desudare cognoverimus, magnum nobis gaudium in adventu illius nascetur, eo quod in ipsius præsentia vestram intuebimur excellentiam. Postremo, fili charissime, quod sciscitamini de Græcis, atque Ismaelitis, et cæteris quibusque exteris nationibus, vel concivibus, qualiter res agatur, brevissime respondemus. Sed ut hæc omnia ex intimo corde atque dolenter advertatis, omni mentis conamine exhortamur: tamen Deo sint grates et laudes quia Græcorum navigia in mari Israelita rum victoriosissime straverunt phalanges, et cos, prout Dominus voluit, debellati sunt. Sed nos tamen tam ipsi jam dicti Ismaelitæ quam alii concives no

se innocentem ostendit, et divini mundanique juris auctoritate se conjugatum probavit. Quapropter una cum sancta synodo illum absolvimus, et eum communioni nostræ recepimus, et Mariam conjugem suam illi uxorem esse legitimam firmavimus cum benedictione Dei omnipotentis et nostra; et si præfatus archiepiscopus, aut ministri ejus, in rebus suis suorumque hominum invasionem et fortiam facere voluerit, vos Ravennates pro ipso illum in suis defendite. Data ut supra, indictione decima quarta.

stri impugnant ac persequuntur, ut extra muros A nefarium commisisse negavit; sed coram omnibus Urbis nullatenus vel qui labore manuum suarum vivere valeant, vel qui, ut ita dixerim, Christianitatem suam, sicut decet, observent, egredi libere possint ac per hoc, imo pro his omnibus, si citissime et, omnibus occasionibus omnibusque excusationibus postpositis et contemptis, ad omne nobis et huic regioni valde afflictæ conferendum solatium non veneritis, procul dubio scire potestis quia ad peccatum vestrum et damnum omnium hæc terra peribit. Unde pro Deo festinanter iter ad nos veniendi assumite, et ut bella Domini vice illius præliemini, ad beatorum apostolorum limina, Deo præduce, pro Christianorum omnium auxilio properate. Data I Kalendas Novembris, indictione xiv

CCCII.

AD EUMDEM.
(Anno 880.)

Deusdedit Ravennatem injuste excommunicatum absolvit; confirmat illius cum Maria uxore conjugium: jubet eum defendi.

Reverendissimo et sanctissimo ROMANO archiepiscopo Ravennati pro causa Deusdedit Ravennatis, et Leoni venerabili episcopo misso et apocrisiario summæ sedis nostræ apostolicæ, necnon quibusvis missis imperatoris et omnibus judicibus, et populis Romani territorii constitutis, cunctisque fidelibus sanctæ Ecclesiæ, præsentibus scilicet atque futuris. Omnium reverentiam omniumque industriam scire hortamur quod Ravennas Romanus archiepiscopus, et ore, cum Ravennæ fueramus, dixerit, et scriptis transmiserit, quod nonnulla incesta conjugia in sua parochia fuissent, et quotidie fierent. Deinde per suum legatum, Dominicum videlicet presbyterum, ut ipsi triginta et duo essent, dicendo significavit, suggerens ut nostra auctoritate ipsi eos liceret canonice omnes judicare. Qui omnibus dimissis, quos etiam nominatim dixerat, et sola inductus invidia, ut remur, et postea in sancla patuit synodo, Deusdedit fidelem nostrum ( qui, dum Ravennæ fuimus, ipse penes nos quotidie fuit, et coram me, et ipso archiepiscopo causas, ut debuerat, judicavit), postquam sedem apostolicam appellavit, excommunicare non formidavit. Ipse Deusdedit vero dux pro nostra fidelitate his obedivit, et ad apostolicam præsentiam venire modis omnibus festinavit. Nos suam causam audientes, et qui eum accusare non debuerant, ex parte archiepiscopi non invenientes, poteramus ipsum absolvere; sed noluimus, usquequo archiepiscopo misissemus, imo cui misimus, dicentes: ut ipse archiepiscopus pro statutis sanctarum Dei Ecclesiarum, vi Idus Novembris ad synodum celebrandam veniret, deferens secum accusatores et testes, quatenus his delatis negotium Deusdedit inter alia canonice finissemus. Qui pro se sui cardinis Dominicum presbyterum, et Joannem diaconum misit, transmittens cum illis scriptas accusationes quibus scriptis coram sancta synodo lectis, ad ca Deusdedit respondit, et se incestum atque

B

C

CCCII.

AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM..

(Anno 880.) Inobedientia eum arguit, præcipitque ut Rhodoaldum et Warlenum monachos, quos injuste in carcerem conjecerat, ad eorum monasterium honorifice remillat.

ANSPERTO archiepiscopo Mediolanensi.

Decuerat te, frater charissime, pura animi sinceritate eam reverentiam eumque honorem sanctæ sedi apostolicæ, cui Deo auctore præsidemus, quotidie impendere, quæ usque ad tua tempora omnes tui prædecessores laudabiliter viventes, huic Ecclesiæ obtulerunt prona mentis devotione. Pro qua re ejus gremio suscepti, quidam præ nonnullis amore dilecti sunt; sed ecce, quod sine dolore dici non po- ́ test, nescio qua antiqui hostis fraude, a die ordinationis tuæ, et tempore senectutis, contra sanctam

Romanam Ecclesiam matrem tuam non destitisti nunc inobediens, nunc dolosus te patefacere: qua necessitate compulsi, te corripere apostolico flagello operæ pretium duximus; sed iterum paterna miseratione te ad nos reducere non prætermisimus, sperantes in te de reliquo nullum vestigium circa nos culpae aliquo modo reperire, quia et professio tua* hoc coram nobis jurejurando spoponderat. En, bone vir, aliquid deterius committere non formidasti, cum quosdam monachos nostros nomine Rhodoaldum, et Warlenum, Roma ad suum monasterium Pultariense iter carpentes, comprehensos jusseris diu sub custodia vinculis reservari. Quod quanti piaculi sit sano intellectu ipse perpende, quantumque dedecus sedis apostolicæ, quæ Christo auctore, D etiam in barbaras nationes libera semper visa est fungi legatione quod nefas malum sub omni celeritate te emendare hortamur, et prædictos Dei famulos cum omnibus suis illæsos abire patiaris ad locum, miserante Deo, suæ habitationis. Et sicut tuo consilio pro certo eos cognovimus esse innocenter custodia mancipatos, ita, te faciente, sciamus eosdem funditus et cum competenti honore dimissos. Data mense Novembris, indictione XIV.

CCCIV.

AD SALOMONEM PROCURATOREM PAPIE.

(Anno 880.) Ejusdem argumenti.

SALOMONI procuratori Papiæ.

« VorigeDoorgaan »