Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nobilissimo viro dilectoque filio BERENGARIO glorioso A mus; cum idem de talibus cavendis doctor egregius comiti.

Quia dilectus ac spiritalis filius noster Carolomannus gloriosus rex suis regalibus litteris, et missorum nostrorum verbo, nostro præsulatui pio mentis affeclu commisit, ut nos curam hujus Italici regni haberemus, tam pro divinitus nobis commissa pastorali sollicitudine omnium Christi ovium, quam etiam pro præfati regis vice cura concessa, illa quæ contra Deum et jura legis alicubi cognoscimus præsumptione commissa, omni volumus conamine compescere, et unam ovem morbidam gladio percutere spiritali, ut ad salutem quoquomodo anima vulnerata perveniat, antequam totus grex unius contagione maculetur. Audientes igitur veraciterque scientes Liutfredum comitem suscepisse quamdam sanctimo- B nialem, nomine Gerlindam, de Placentino monasterio fuga lapsam, et post nostram super hac causa admonitionem salubremque prohibitionem, eam detinuisse, atque cum propria uxore suisque illi pariter communicasse; nobilitati vestræ paterna duntaxat dilectione mandamus ut et tam pro eadem sanctimoniali [deest aliquid], quam facultatibus dilectæ filiæ nostræ Angelbergæ Augustæ, cui debitam omnino debuit fidem conservare, latenter recepit; et hactenus contra nostrum ei reddere distulit interdictum; quamque etiam, quia cortex ipsius sub nostra apostolica tuitione ac defensione perenniter susceptas, deprædari temere præsumpsit, nos eum a communione fidelium sequestramus, ita scilicet ut si infra Italicum regnum consistit, intra dies triginta habeat omnia sub vera satisfactione reddita quæ violenter abstulit, et si extra regnum Italicum esse videtur, infra dies sexaginta; ac deinde si, hæc omnia parvipendens, in sua pertinacia manere nihilque studuerit emendare, anathematis vinculo sit innodatus, donec ad nostram apostolicam præsentiam venerit et pro illicitis his omnibus veram coram nobis satisfactionem facere studuerit. Idcirco volumus ut nullatenus ei communicetis, si nostro apostolico vultis, ut dilecti filii, consortio frui. Data ut supra.

CCLXXXII.

AD EGILBERTUM EPISCOPUM.

(Anno 879-889.)

C

Arguit eum quod cum excommunicatis a sede aposto- D lica communicarit: jubet ne cum Liutfredo ei Odebrico excommunicatis communicet.

dicat: Si quis non obedit nerbo nostro per epistolam, hunc notate, ut non commisceamini cum eo (II Thess. II). Hinc etiam et coapostolus ejus Joannes, hujusmodi nec Ave dicendum concedit: Si quis, inquiens, venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in Domino, nec Ave ei dicite. Qui enim dixerit ei, Ave, communicat operibus illius malignis (II Joan. 1). Item beatus Clemens Jacobo fratri Domini scribens, ita de se apostolum Petrum populum admonuisse commemorat : Si inimicus est alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare ut ipse vobis dicat, cum illo nolite amici esse; quibus videlice salubribus exemplis et canonicis etiam institutis edocti, ne simul pariter cum eis excommunicatus existas, ex apostolica tibi auctoritate jubemus, ut nullam deinceps cum Liutfredo et Odebrico, a nobis regulariter excommunicatis, vel in communi eloquio communionem habere præsumas: si debitam in te non vis provenire sententiam, sane (f. cave) ut infra dies triginta post hujus nostræ apostolicæ epistolæ denuntiationem, reddant ipsi omnia eidem dilectæ filiæ nostræ Angelbertæ Augustæ quæ violenter ac fraudulenter auferre præsumpserunt.

CCLXXXIII.

AD EGIFRIDIUM ET ALIOS.

(Anno 879 vel 880.)

Rogat ut bonorum Angelbergæ imperatricis curam sustineant.

Nobilissimis viris dilectis filiis EGIFREDO, SUPPONI, ERIPALDO, BERARDO Bonifacii filio, et COTEPHREDO gloriosis comitibus.

Scientes profecto ea quæ sagacitati vestræ committimus, vos pro amore Dei et sanctorum principum reverentia, nostraque dilectione, pio mentis affectu perficere; ideo pro parte dilectissimæ ac spiritalis filiæ nostræ Angelbergæ Augustæ his apostolatus nostri litteris gloriam vestram magnopere deprecamur ut omnium rerum ejus ubicunque consistentium curam et sollicitudinem maximam habeatis : quatenus vestro prudenti consilio ingentique solatio ejus omnia salva et indiminuta, secura et defensa consistant, ita sane ut nulli easdem res invadere ac deprædare sinatis. Quia et nos eum qui facere vel favere facienti præsumpserit, spiritali procul dubio gladio feriemus, quatenus ex hoc et nos secundum collatum nobis divinitus apostolicum magisterium dignas atque

Reverendissimo et sanctissimo EGILBERTO epi- multiplices nobilitati vestræ gratias habeamus, be

[blocks in formation]

nedicentes vobis omni benedictione spirituali in Christo Jesu Domino nostro, et vestræ fidei laudabilis rumor per ora fidelium semper ubique resonet ad augmentum vestræ perpetuæ remunerationis. Data ut supra.

[blocks in formation]

ter dimicare quod tamen ut salubriter facere possitis, ut terra marique de inimicis et infidelibus victores feliciter existatis, ideo mandamus vobis ut cum aliquantis dromonibus pro honore jam dicti spiritalis filii nostri Augusti has nostras in partes iterum venire omnimodis satagatis, quatenus contra eosdem nefandos Agarenos congruum nobis adjutorium præbere possitis, ut ex hoc laus et merces imperatori accrescat, et a nobis dignas retributiones sine dubio recipiatis. Quapropter monemus et hortamur vos ut nostris monitis libenti animo attendatis, et quidquid acturi estis, per vos velociter cognoscamus. Data ut supra.

Veraci relatione comperimus te res sancti Petri A tionis filios victrici semper dextera valeretis efficaciapostoli, quas spiritali filiæ nostræ Angelbergæ Augustæ concessas habemus, cum aliis ejusdem filiæ nostræ proprietatibus, contra legem invadere ac retinere et ob hoc tu ipse admonitus ab invasione illa non te subtraxeris, quin potius hactenus in hac eadem pravitate persistere nequaquam omiseris. Idcirco tibi præcipimus ut, omni occasione postposita te compescens, easdem res omnino relinquas, et te sive tuos ab ipsis removeas, quatenus eidem filiæ nostræ liceat omnes illas suo dominio vindicare atque disponere, et ut ei libitum fuerit, sub nostro speciali mandeburdio retinere alioquin noveris te apostolica nostra auctoritate sancta communione privatum, et quousque sub congrua satisfactione quae alterius sunt restituas, a Christianorum consortio separatum. Data ut supra.

CCLXXXV.

AD GISULFUM ABBATEM.

(Anno 879-880.)

Ejus curæ monasterium Angelbergæ imperatricis com

mittit.

GISULFO Venerabili abbati monasterii sanctæ Christinæ.

Auctoritate sanctæ sedis apostolicæ tuæ reverentiæ committimus ut curam perspicuam et sollicitudinem habeas monasterii dilectæ filiæ nostræ Angelbergæ Augusta, siti in civitate Placentia, sicut idoneus Christi minister et gregis Domini provisor eximius, quatenus secundum regulam sancti Benedicti jure abbatis quæ ordinanda vel disponenda sunt disponas et ordines, et quæ corrigenda perspexeris subtili duntaxat indagatione, ut Domino placeas, ex nostra auctoritate corrigere procures. Data ut

supra.

CCLXXXVI.

AD GREGORIUM, THEOPHYLACTUM ET DIOGENEM, ETC. (Anno 879 vel 880.)

Gratulatur de victoria contra Saracenos parta; miratur cur Romam non venerint: mandat ut contra Saracenos sibi auxilio veniant.

Dilectis viris GREGORIO Spathario, THEOPHYLACTO turmacho, atque DIOGENI comiti imperialibus.

Audientes vos per Dei auxilium, et secundum spirisalis filii nostri imperatoris voluntatem Neapolim vecisse ac multitudinem Saracenorum ibi consistentem polenti brachio superasse, læti sumus effecti et statim debitas omnipotenti Domino gratias egimus super victoria vestra et inimicorum contritione. Sed iterum mirati sumus quia Romam venire nostramque apostolicam neglexistis videre præsentiam, ut pro vestri laboris certamine multiplicem gratiam et benedictionem a nobis et a sede apostolica super vos reciperetis effusam, quatenus sanctorum apostolcrum Petri et Pauli orationibus adjuti, omnique spiritali benedictione muniti, contra eosdem perdi

B

C

D

CCLXXXVII.

AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM.

(Anno 879 vel 880.)

Commendat ejus erga sedem apostolicam observuntiam; hortatur ut, sicut promiserat, pacium cum Saracenis ictum frangat. Amalfitanos per legatum suum ea de re admonitos, si parere neglexerint, excommunicandos significat.

Reverendissimo et sanctissimo ATHANASIO Episcopo Neapolitanæ Ecclesiæ.

Sanctitatis vestræ devotionem semper in omnibus circa sedem apostolicam et nostram paternitatem sinceram atque præclaram esse cognovimus, quod etiam et præsentis legationis vestræ tenore inspecto nobis est luce clarius manifestum. Quamobrem his apostolatus nostri litteris multiplices almitati vestræ gratias agimus, paterno vos affectu monentes ut juxta indultum vobis officium in his quæ Dei sunt, et Ecclesiæ Christi utilia, toto conamine desudare non desinatis ac sicut nobis per legatos vestros mandastis, quod sive ruperint Amalfitani pactum cum Saracenis, sive non, vos omnino frangetis, volumus ut indesinenter id agere studeatis. Nam et missum nostrum, Dominicum videlicet venerabilem episcopum, illuc direximus, eos admonentes ut pa. tienter nostram in hoc perficiant voluntatem : quod si ipsi nostram in hoc fuerint voluntatem secuti, habeamus eos complices et amicos; sin autem, velut exteros inimicos non solum visibili sed etiam invisibili gladio pariter persequamur, ut et a nobis et ab omnibus Christianis perpetuo digni odio habeantur. Nam et per præfatum missum nostrum Dominicum episcopum, eos obaudire nolentes præsentialiter excommunicare præcepimus, ac postmodum nos ipsi digno anathemate feriemus. Vos igitur estote nobiscum, e' pactum iniquum corrumpite: quia et nos vobiscum in omnibus erimus, et quod jam dare promisimus, auxiliante Domino, annis singulis vobis procul dubio tribuemus; quia si vos fœdus cum Saracenis non habueritis, nil, Domino juvante, de Amalfitanorum perfidia curabimus, quos videlicet gladio poterimus spiritali persequi et facile humiliare. Optamus sanctitatem vestram in Christo bene valere.

CCLXXXVIII.

AD AMALFITANOS.

(Anno 879 vel 880.)

Monet ut rupto cum Saracehis foedere ad Ecclesiæ gremium revertantur, et eam ob rem singulis annis decem millia mancosorum et eo anno mille daturum se promittit; msi paruerint, minatur excommunicationem.

Reverendissimo PETRO episcopo, seu PULCARI præfectorio, et omnibus sacerdotibus, ac clericis, alque universo populo Amalfitanæ civitatis.

A stolorum principem nostrumque pontificium veniens, humilitatis devotione petit quatenus Lausanensem Ecclesiam, quam jam olim regendam susceperat, ei deinceps vobis foventibus habere liceret. Nos autem ejus precibus moti, juxta quod omnium Ecclesiarum Dei curam habemus commissam, et quia nostra exhortatione illum vobis fidelem in omnibus, propriumque, sicut cæteri regni vestri episcopi existunt, esse cupientes agnovimus, his apostolatus nostri litteris excellentiæ vestræ suggerimus ut eum pro amore Dei et sancti Petri et nostro, et benigne recipiatis, et jam dictum episcopatum Lausanensem, sibi divis nitus concessum, nostraque apostolica etiam auctoritate commissum, sub omni integritate recipere habereque securiter permittatis, ne amplius eadem B Ecclesia contra statuta Patrum sine proprio rectore consistat. Nam regulariter illum electum, e proprio archiepiscopo causa infirmitatis præbente consensum, et episcopos consecratores illius litteris, quas nobis ostendit, rogante, consecratum fuisse jam dictæ Ecclesiæ episcopum, incunctanter agnoscimus. Et idcirco volumus et rogamus ut absque temporis protelatione, vel aliqua contradictione, suum, ut diximus, episcopatum habeat, teneat atque cum Dei reverentia disponat, quoniam nos in alterius nominis electione vel consecratione isto vivente consentire nullo modo patiemur eo quod præcipua sanctorum Patrum auctoritas jubeat, duos simul in una civitate non debere esse episcopos. Quamobrem, charissime fili, hortamur nihilominus et obsecramus regiam gloriam vestram, ut Deo auxiliante ipsa Ecclesia, proprio nunc recepto pastore, sub vestre clementiæ tutamine pacifica jam et quieta consistat, ut ejus precibus adjuti, post hoc regnum terrenum vobis concessum, sempiternum percipere mereamini. Præterea et Theodoricus sanctæ Chrysopolitana sedis archiepiscopus multas nostris apostolicis auribus super Hubonem fidelem vestrum querelas direxit, eo quod res Ecclesiæ illius invaserit. Pro quo etiam precamur ut easdem res ecclesiasticaz jam dicto archiepiscopo sub integritate reddere faciatis pro amore Dei et nostro, et nulla deinceps ei permittatis adversa vel contraria inferre. Data die 20 pensis Junii, indictione x.

Mulla vobis bona facere alacrique mente tribuere sæpe promisimus, decertantes ut pactum quod cum impia Saracenorum gente habetis, omnimodis rumperetis, ne ex consortio gentis malignæ Ecclesia Dei per vos sic crudeliter affligeretur, et animabus vestris non solum temporale exinde discrimen, sed etiam æternum acquireretis supplicium. Nunc autem vos, quasi filios dilectos corpore et spiritu salvare volentes, his apostolatus nostri litteris monemus et hortamur unanimitatem vestram ut, relicta nunc penitus Saracenorum societate, corruptoque foedere quod cum eis ad perditionem animarum vestrarum et terræ sancti Petri habetis, alacri mente piaque devotione, jam modo ad gremium sanctæ catholicæ et apostolicæ Ecclesiæ matris vestræ revertamini, et ad societatem et communionem nostram redire studeatis. Et dabimus vobis nunc et per singulos annos, sicut inter nos statutum fuit, decem millia mancosorum argenti; et isto præsenti anno damus vobis pro benedictione supra mille mancosos, et teloneum quod in portu nostro dare debetis, vobis concedimus. Quod si in tali impio scelere, diabolo suadente, amplius permanere præsumpseritis, et ipsum pactum de præsenti non corruperitis, præcipimus huic episcopo nostro Dominico ut vice nostra omni ecclesiastica vos communione privare procuret; ipsoque revertente, synodice vos iterum perpetui anathematis vinculis alligabimus et omnium terrarum aditus, in quibus negotiari soliti estis, vobis omnino claudemus, ut illic nulla possitis exercere negotia. Sane si de aliis civitatibus dubitatis quod pactum non rumpant, credimus quia nostram facient voluntatem : nam modo per vos habeant excusationem. Et si aliqua de illis fuerit quæ sicut vos facere voluerit, una vobiscum D ejus perditionem ordinabimus. Porro scitote quia Leonem presbyterum vestrum penes nos retinuimus. Data ut supru.

CCLXXXIX.

AD CAROLUM CRASSUM REGEM ITALIE.

(Anno 880.)

Rogat regem ut Hieronymum episcopatum Lausanen-
sem pacifice retinere permittat, et Hubonem res
Ecclesia Bisuntine ablatas reddere jubeat.
Dilecto ac spiritali filio CAROLO glorioso regi.
Magnitudinem vestram ingenti nobis amore dile-
clam nosse volumus, quia Hieronymus sanctæ Lau-
sanensis Ecclesiæ episcopus, apud B. Petrum apo-

C

CCXC.

AD LIUTWARDUM EPISCOPUM VERCELLENSEM.

(Anno $80.)

Hieronymi episcopi Lausanensis causam apua Carolum regem procuret. Reverendissimo et sanctissimo LIUTWARDO episcopo sanctæ Ecclesiæ Vercellensis.

Dilectioni vestræ familiari quodam modo pioque affectu, veluti fidelissimo nobis, mandantes committimus ut recipientes hanc nostri apostolatus epistolam, legatione nostra dilecto ac spiritali filio nostro Carolo excellentissimo regi, pro Hieronymo videlicet Lausanensi episcopo directa fungamini : vestroque ingenti certamine, prudentique consilio, ipsius

Romanam Ecclesiam matrem vestram habetis, atque pro vestræ devotionis sinceritate qua nos puræ mentis affectu more parentum vestrorum diligitis et in omnibus adjuvare alacriter cupitis. Et quia pro exaltatione atque utilitate sedis apostolicæ, totiusque terræ sancti Petri defensione, vos prompta mente desudare velle cognoscimus, in quo scilicet vestri desiderii affectu piissimo et divinam circa regiam gloriam vestram habebitis adjutricem et placabilem majestatem, et dignam non solum in hoc seculo, sed etiam in cœlesti postmodum regione retributionem procul dubio recipietis. Quod vero mandastis, ut marchiones vestri qui circa nos existunt, ad defensionem necessariam peragendam no

regis magnitudinem admonere atque exhortari ma- A ingenti cura et sollicitudine quam circa sanctam gnopere studeatis, quatenus eumdem Lausanensem episcopatum, illi jam olim divinitus concessum, pro amore Dei et nostro de præsenti reddere et securiter quasi suo fideli habere permittat. Nam eo vivente in alterius electione vel episcopali consecratione assensum nullo modo præbebimus, quin potius apostolica hoc fieri auctoritate modis omnibus inhibebimus, ne contra statuta Patrum duo in una videantur civitate esse episcopi. Quapropter nobis justa mandantibus omni annisu et voluntate favere nullo modo prætermittatis, quo minus nostræ voluntatis legatio apud serenissimum regem salutis et pacis ecclesiasticæ per vestrum certamen effectum obtineat, quatenus eadem Ecclesia Dei, proprio recepto pastore, salva in omnibus et quieta B biscum pariter decertare debuissent, hoc autem consistat. Data die 20 mensis Junii, indictione xIII.

CCXCI.

AD THEODORICUM ARCHIEPISCOPUM BISUNTINENSEM.

(Anno 880.)

Significat se de ipsius causa Carolo regi scripsisse ; ac de Hieronymo episcopo Laudunensi hortatur, ut adjuvare illum studeat.

Reverendissimo et sanctissimo THEODORICO archiepiscopo sanctæ Chrysopolitanæ Ecclesiæ.

Pro tot et tantis perturbationibus et calamitatibus quas ab iniquis et Deum non timentibus viris Ecclesiam tibi commissam quotidie pati vestris litteris referentibus agnoscimus, plurimum condolemus et congruum cupimus, Deo favente, vobis præbere solatium, quatenus sedis vestræ vigorem pristi- C num indiminuto jure feliciter obtineatis. Nam dilecto ac spiritali filio nostro Carolo glorioso regi pro tuæ causa utilitatis proque vestræ plebis salute suggessimus; ut pro amore Dei et nostro, suo vos auxilio ac defensione in omnibus tueatur, et de his qui res Ecclesiæ vestræ invadere præsumpserunt, justitiam facere dignetur, resque ipsas sub integritate vobis restitui jubeat. Vos lamen, more boni pastoris, sicut in prosperis humiles, ita quoque in adversis fortes existite, ut populum Domini tibi commissum pro malorum infestatione, quam patimini, strenue regere non omittatis. Pro ipso etiam Hieronymo episcopo eidem regi direximus ut Lausanensem episcopatum illi divinitus concessum, et nostra apostolica auctoritate largitum, securiter amodo retinere permittat. Et ideo vestra fraternitas eum in hoc adjuvare pro viribus non prætermittat. Pata die 20 mensis Junii, indictione XIII.

CCXCII.

AD CAROLUM REGEM.

(Anno 880.)

Commendat ejus erga Romanam Ecclesiam observantiam; rogat ut legatum sibi auxilio mittat. Dilecto ac spiritali filio CAROLO glorioso regi. Multiplices regiæ magnitudini vestræ his nostris apostolicis litteris gratias agimus pro vestra tam

D

sine vestræ majestatis præsentia, vel siue idonei optimatis vestri, nullo modo sicut oportet proderit nobis, eo quod ipsi marchiones homines de civitatibus et propriis finibus nostris, cum quibus territorium sancti Petri poteramus satis defendere, in suo assiduo servitio habent, et nonnullos eorum potentia sua defendunt, et ita impediunt, ut nostrum servitium secundum voluntatem nostram minime perficere valeant. Unde precamur excellentiam vestram ut pro amore Dei et principis apostolorum. honore, talem nobis de præsenti missum dirigatis, cum quo per vestræ auctoritatis potentiam, ea quæ sanctæ Dei Ecclesiæ et nobis pertinent, incunctanter valeamus perficere, quatenus eosdem homines nostros, qui nobis sublati sunt, omnimodis recipiamus, ut omnis honor et vigor sanctæ Romanæ Ecclesiæ vestris diebus in omnibus integer accrescat, et indiminutus permaneat, quoniam ipsius honor et exaltatio, vestra hic et in æternum est salus et gloria. Nam et nos ea quæ vestræ gloriæ proficua sunt, libentissime perficere cupimus, et nostris assiduis precibus vos Domino commendare, apostolorum suffragantibus meritis, sen per satagimus. Hæc itaque pro utilitate sanctæ Ecclesiæ modo fieri petimus, ut cum vestrum gloriosum adventum, favente Domino, conspexerimus, optata et ingenii pariter lætitia exsultare valeamus. Data die 23 mensis Junii, indictione XIII.

CCXCIII.

AD SFENTOPULCRUM COMITEM.

(Anno 880.)

Gratulatur de ejus et subditorum illius observantia erga sedem apostolicam, recipit eos in fidem suam: ostendit Methodium archiepiscopum orthodoxam fider fuisse professum; cujus jura et privilegia confirmat, eumque ad eos regendos miltit. Nutrensis Ecclesin episcopum consecratum significat, et alium ad se vult miti, quem alii ecclesiæ præficial: jubet omnes ipsi archiepiscopo obedire; concedit ut divina officia Sclavonica lingua recitari possint, dummodo Evangelium Latinu prius recitetur.

Dilecto filio SFENTOPULCRO glorioso comiti.

Industriæ tuæ notum esse volumus quoniam, confratre nostro Methodio reverendissimo archiepiscopo

sanctæ Ecclesiæ Moravensis una cum Semisisno fideli A similiter in alia Ecclesia, in qua episcopalem vetuo ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli nostramque pontificalem præsentiam veniente, atque sermone lucifluo referente, didicimus tuæ devotionis sinceritatem, et totius populi tui desiderium, quod circa sedem apostolicam et nostram paternitatem habetis. Nam, divina gratia inspirante, contemptis aliis sæculi hujus principibus, beatum Petrum apostolici ordinis principem vicariumque illius habere patronum et in omnibus adjutorem ac defensorem pariter cum nobilibus viris fidelibus tuis, et cum omni populo terræ tuæ amore fidelissimo elegisti, et usque ad finem sub ipsius et vicarii ejus defensione colla submittens, pio affectu cupis, auxiliante Domino, utpote filius devotissimus, permanere. Pro qua scilicet tanta fide ac devotione tua et populi tui, apostolatus nostri ulnis extensis, te quasi unicum filium amore ingenti amplectimur; et cum omnibus fidelibus tuis paternitatis nostræ gremio, veluti oves Domini nobis commissas, recipimus, vitæque pabulo clementer nutrire optamus, atque nostris assiduis precibus omnipotenti te Domino commendare studemus: quatenus, sanctorum apostolorum suffragantibus meritis, et in hoc sæculo adversa omnia superare, et in cœlesti postmodum regione cum Christo Deo nostro valeas triumphare. Igitur hunc Methodium venerabilem archiepiscopum vestrum interrogavimus coram positis fratribus nostris episcopis, si orthodoxæ fidei symbolum ita crederet, et inter sa · cra missarum solemnia caneret, sicuti sanctam Ro

manam Ecclesiam tenere, et in sanctis sex universalibus synodis a sanctis Patribus, secundum evangelicam Christi Dei nostri auctoritatem, pro nulgatum atque traditum constat. Ille autem professus est se juxta evangelicain et apostolicam doctrinam, sicuti sancta Romana Ecclesia docet, et a patribus traditum est, tenere et psallere. Nos autem illum in omnibus ecclesiasticis doctrinis et utilitatibus orthodoxum et proficuum esse reperientes, vobis iterum ad regendam commissam sibi Ecclesiam Dei remisimus, quem veluti pastorem proprium ut digno honore et reverentia ketaque mente recipiatis jubemus, quia nostræ apostolicæ auctoritatis præcepto archiepiscopatus et privilegium confirmavimus, et in perpetuum, Deo juvante, firmum manere statuimus, sicuti antecessorum nostrorum auctoritate omnium Ecclesiarum Dei jura et privilegia statuta et firmata consistunt: ita sane ut juxta canonicam traditionem omnium negetiorum ecclesiasticorum curam habeat ipse, et ea velut Deo contemplante dispenset. Nam populus Domini illi commissus est, et pro animabus eorum hic redditurus erit rationem: ipsum quoque presbyterum nomine Wichinum, quem nobis direxisti, electum episcopum consecravimus sanctæ Ecclesiæ Nitrensis, quem suo archiepiscopo in omnibus obedientem, sicuti sancti canones docent, esse jubemus, et volumus ut pariter cum ipsius archiepiscopi consensu et providentia, alterum nobis apto tempore utilem presbyterum vel diaconum dirigas, quem ATROL. CXXVI.

B

C

tram (f. sedem vel cathedram) noveris esse necessariam, ordinemus episcopum, ut cum his duobus a nobis ordinatis episcopis præfatus archiepiscopus vester, juxta decretum apostolicum, per alia loca, in quibus episcopi honorifice debent et possunt existere, postmodum valeat ordinare. Presbyteros vero, diaconos, seu cujuscunque ordinis clericos, sive Sclavos, sive cujuslibet gentis, qui intra provinciæ tuæ fines consistunt, præcipimus esse subjectos et obedientes in omnibus jam dicto confratri nostro archiepiscopo vestro, ut nihil omnino præter ejus conscientiam agant. Quod si, contumaces et inobedientes existentes, scandalum aliquod, aut schisma facere præsumpserint, et post primam et secundam admonitionem se minime correxerint, quasi zizaniorum seminatores ab ecclesiis et finibus vestris auctoritate nostra præcipimus esse procul abjiciendos, secundum auctoritatem capitulorum quæ illi dedimus et vobis direximus. Litteras denique Sclavonicas, a Constantino quodam philosopho repertas, quibus Deo laudes debite resonent, jure laudamus; et in eadem lingua Christi Domini nostri præconia et opera ut enarrentur, jubemus. Neque enim tribus tantum, sed omnibus linguis Dominum laudare auctoritate sacra monemur, quæ præcipit dicens: Laudate Dominum, omnes gentes, el collaudate eum omnes populi (Psal. cxvi). Et apostoli repleti Spiritu sancto locuti sunt omnibus linguis magnalia Dei (Act. 11). Hinc et Panlus cœlestis quoque tuba insonat, monens: Omnis lingua confiteatur quia Dominus noster Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. 11). De quibus etiam linguis in prima ad Corinthios Epistola satis et manifeste nos admonet, quatenus linguis loquentes Ecclesiam Dei ædificemus (I Cor. xiv). Nec sane fidei vel doctrinæ aliquid obstat sive missas in eadem Sclavonica lingua canere, sive sacrum Evangelium, vel lectiones divinas Novi et Veteris Testamenti bene translatas et interpretatas legere, aut alia horarum officia omnia psallere, quoniam qui fecit tres linguas principales, Hebræam scilicet, Græcam et Latinam, ipse creavit et alias omnes ad laudem et gloriam suam. Jubemus tamen ut in omnibus ecclesiis terræ vestræ propter majorem honorificentiam, Evangelium Latine legatur, et postmodum Sclavonica lingua D translatum in auribus populi Latina verba non intelligentis, annuntietur sicut in quibusdam ecclesiis fieri videtur. Et si tibi et judicibus tuis placet missas Latina lingua magis audire, præcipimus ut Latine missarum tibi solemnia celebrentur. Data mense Junio, indictione decima tertia.

CCXCIV

AD LANDULFUM EPISCOPUM SURICORUM.

Anno 880.)

Objurgat quoa violaverit quæ ipse inter eum et Landenulfum Capuanum episcopum de frugibus illius ecclesia decreverat; minatur illi excommunica tionis vœnam, wisi suis decretis pareat : praviņi' ut 29

« VorigeDoorgaan »