Pagina-afbeeldingen
PDF

CCLXXXVIII.
AD AMALFItAN0S.
(Anno 879 vel 880.)

Monet ut rupto cum Saracehis fædere ad Ecclesiæ

gremium revertantur, et eam ob rem singulis annis

decem millia mancosorum et eo anno mille datu

rum se promitiit; nisi paruerint, minatur excom

municationem.

Reverendissimo Petro episcopo, seu PULCARi præfectorio, el omnibus sacerdotibus, ac clericis, alque universo populo Amalfitanæ civitatis.

Mulla vobis bona facere alacriqne mente tribuere saepe promisimus, decertantes ut pactum quod cum impia Saracenorum gente habetis, omnimodis rumperetis, ne ex consortio gentis malignæ Ecclesia Dei per vos sic crudeliter affligeretur, et animabus vestris non solum temporale exinde discrimen, sed eliam æternum acquireretis supplicium. Nunc autem vos, quasi filios dilectos corpore et spiritu salvare volentes, his apostolatus nostri lilteris monemus et hortamur unanimitatem vestram ut, relicta nunc penitns Saracenorum societate, corruptoque fœdere quod cum eis ad perditionem animarum vestrarum et terræ sancti Petri habetis, alacri mente piaque devotione, jam modo ad gremium sanctæ catholicæ et apostolicæ Ecclesiæ matris vestræ revertamini, et ad societatem et communionem nostram redire studeatis. Et dabimus vol)is nunc et per singulos annos, sicut inter nos statutum fuit, decem mitlia mancosorum argenti ; et islo præsenti anno damus vobis pro benedictione supra mille mancosos, et teloneum quod in portu nostro dare debetis, vobis concedimus. Quod si in tali impio scelere, diabolo suadente, amplius permanere præsumpseritis, et ipsum pactum de præsenti non corruperitis, præcipimus huic episcopo nostro Dominico ut vice nostra omni ecclesiastica vos communione privare procuret ; ipsoque revertente, synodice vos iterum perpetui amathematis vinculis alligabimus : et omnium terrarum aditus, in quibus negotiari soliti estis, vobis omnino claudemus, ut illic nulla possitis exercere negotia. Sane si de aliis civitatibus dubitatis quod pactum non rumpant, credimus quia nostram facient voluntatem : nam modo per vos habeant excusationem. Et si aliqua de illis fuerit quæ sicut vos facere voluerit, una vobiscum ejus perditionem ordinabimus. Porro scitote quia Leonem presbyterum vestrum penes nos retinuimus. Data ut supru.

CCLXXXIX.
AD CAR0LUM CRASSUM REGEM ITALlAE.

[ocr errors][merged small]

A stolorum principem nostrumque pontificium veniens, humilitatis devotione petit quatenus Lausanensem Ecclesiam, quam jam olim regendam suseeperat, ei deinceps vobis foventibus habere licem et. Nos autem ejus precibus moti, juxla quod omnium Ecclesiarum Dei curam habemus commissam, et quia nostra exhortatione illum vobis fidelem in omnibus, propriumque, sicut caeteri regni vestri episcopi existunt, esse cupientes agnovimus, his apostolatus nostri litteris excellentiæ vestræ suggerimus ut eum pro amore Dei et sancti Petri el nostro, et benigne recipiatis, et jam dictum episcopatum Lausanensem, sibi divinitus concessum, nostraque apostolica etiam auctoritate commissum, sub omni integritate recipere habereque securiter permittatis, ne amplius eadem B Ecclesia contra statuta Patrum sine proprio rectore consistat. Nam regulariter illum electum, e proprio archiepiscopo causa infirmitatis præbente consensum, et episcopos consecratores illius litteris, quas nobis ostendit, rogante, consecratum fuisse jam dictæ Ecclesiæ episcopum, incunctanter agnoscimus. Et idcirco volumus et rogamus ut absque temporis protelatione, vel aliqua contradictione, suum, ut diximus, episcopatum habeat, teneat atque cum Dei reverentia disponat, quoniam nos in alterius nominis electione vel consecratione isto vivenle consentire nullo modo patiemur eo quod praecipua sanctorum Patrum auctoritas jubeat, duos simul in una civitate non debere esse episcopos. Quamobrem, charissime fili, hortamur nihilominus et obsecraC mus regiam gloriam vestram, ut Deo auxiliante ipsa Ecclesia, proprio nunc recepto pastore, sub vestræ clementiæ tutamine pacifica jam et quieta consistat, ut ejus precibus adjuti, post hoc regnum terremum vobis concessum, sempiternum percipere mereamini. Præterea et Theodoricus sanctæ Chrysopolitanæ sedis archiepiscopus multas nostris apostolicis auribus super llubonem fidelem vestrum querelas direxit, eo quod res Ecclesiæ illius invaserit. Præ quo etiam precamur ut easdem res ecclesiastica3 jam dicto archiepiscopo sub integritate reddere faciatis pro amore Dei et noslro, et ntilia deinceps ei permiutatis adversa vel contraria inferre. Data (!ie 20 mensis Junii, indiciione xiui. CCXC. Ad LuUtwARDUM EPiSCOpUM vEtlCEllENSEM. (Anno 880.) Vt Hieronymi episcopi Lausanensis causam ap:ra Carolum regem procuret. Reverendissimo et sanctissimo LiutwARDo episcopo sanctæ Ecclesiæ Wercellensis. Dilectioni vestræ familiari quodam modo pioque affectu, veluti fidelissimo nobis, mandantes committimus ut recipientes hanc nostri apostolatus epistblam, legatione nostra dilecto ac spiritali filio nostro Carolo excellentissimo regi, pro Hieronymo videlicet Lausanensi episcopo directa fungamini : vestr0que ingenti certamine, prudentique consilio, ipsiu3 gnopere studeatis, quatenus eumdem Lausanensem episcopatum, illi jam olim divinitus concessum, pro amore Dei et nostro de præsenti reddere et securiter quasi suo fideli habere permittat. Nam eo vivente in alterius electione vel episcopali consecratione assensum nullo modo præbebimus, quin potius apostolica hoc fieri auctoritate modis omnibus inhiDebimus, ne contra statuta Patrum duo in una videantur civitate esse episcopi. Quapropter nobis justa mandantibus omni annisu et voluntate favere nullo modo prætermittatis, quo minus nostræ voluntatis legatio apud serenissimum regem salutis et pacis ecclesiasticæ per vestrum certamen effectum obtineat, quatenus eadem Ecclesia Dei, proprio recepto pastore, salva in omnibus et quieta consistat. Data die 20 mensis Junii, indictione xiii.

[ocr errors]

regis magnitudinem admonere atque exhortari ma- A ingenti cura et sollicitudine quam circa sanctam

CCXCI. Al) tHE0D0R1CUM ARCHIEPISC0PUM B1SUNT1NENSEM. (Anno 880.) Significat se de ipsius causa Carolo regi scripsisse; ac de Hieronymo episcopo Laudunensi hortatur, ut adjuvare illum studeat. Reverendissimo et sanctissimo Theodorico archiepiscopo sanctæ Chrysopolitanæ Ecclesiæ. Pro tot et tantis perturbationibus et calamitatibus quas ab iniquis et Deum non timentibus viris Ecclesiam tibi commissam quotidie pati vestris litteris referentibus agnoscimus, plurimum condolemus et congruum cupimus, Deo favente, vobis præbere

solatium, quatenus sedis vestræ vigorem pristi- C

num indiminuto jure feliciter obtineatis. Nam dilecto ac spiritali filio nostro Carolo glorioso regi pro tuæ causa utilitatis proque vestræ plebis salute suggessimus; ut pro amore Dei et mostro, suo vos auxilio ac defensione in omnibus tueatur, et de his qui res Ecclesiæ vestræ invadere præsumpserunt, justitiam facere dignetur, resque ipsas sub integritate vobis restitui jubeat. Vos tamen, more boni pastoris, sicut in prosperis humiles, ita quoque in adversis fortes existite, ut populum Domini tibi commissum pro malorum infestatione, quam patimini, strenue regere non omittatis. Pro ipso etiam Hieronymo episcopo eidem regi direximus ut Lausanensem episcopatum illi divinitus

concessum, et nostra apostolica auctoritate largi- D

tum, securiter amodo retinere permittat. Et ideo vestra fraternitas eum in hoc adjuvare pro viribus non prætermittat. Pata die 20 mensis Junii, iiudictione xiii.

CCXCll. AD CAROLUM REGEM. (Anno 880.)

Commendat ejus erga Romanam Ecclesiam observantiam ; rogat ut legatum sibi auxilio mittat. Dilecto ac spiritali filio CARolo glorioso regi. Multiplices regiæ magnitudini vestræ his nostris

?postolicis litteris gratias agimus pro vestra tam

Romanam Ecclesiam matrem vestram habetis, atque pro vestræ devotionis sinceritate qua nos puræ mentis affectu more parentum vestrorum diligitis et in omnibus adjuvare alacriter cupitis. Et quia pro exaltatione atque utilitate sedis apostolicæ, totiusque terræ sancti Petri defensione, vos prompta mente desudare velle cognoscimus, in quo scilicet vestri desiderii affectu piissimo et divinam circa regiam gloriam vestram habebitis adjutricem et placabilem majestatem, et dignam non solum in hoc sæculo, sed etiam in coelesti postmodum regione retributionem procul dubio recipietis. Quod vero mandastis, ut marchiones vestri qui circa nos existunt, ad defensionem necessariam peragendam no

B biscum pariter decertare debuissent, hoc autem sanctæ Ecclesiæ Moravensis una c;im Seimisisno fideli A similiter in alia Ecclesia, in qua episcopalem ve- `

sine vestræ majestatis præsentia, vel siue idonei optimatis vestri, nullo modo sicut oportet proderit nobis, eo quod ipsi marchiones homines de civitatibus et propriis finibus nostris, cum quibus territorium sancti Petri poteramus satis defendere, in suo assiduo servitio habent, et nonnullos eorum potentia sua defendunt, et ita impediunt, ut nostrum servitium secundum voluntatem nostram minime perficere valeant. Unde precamur excellentiam vestram ut pro amore Dei et principis apostolorum. honore, talem nobis de præsenti missum dirigatis, cum quo per vestræ auctoritatis potentiam, ea quæ sanctæ Dei Ecclesiæ et nobis pertinent, incunclanter valeamus perficere, quatenus eosdem homines n0stros, qui nobis sublati sunt, omnimodis recipiamus, ut omnis honor et vigor sanctæ Romanæ Ecclesiæ vestris diebus in omnibus integer accrescat, et indiininutus permaneat , quoniam ipsius honor et exaltatio, vestra hic et in æternum est salus et gloria. Nam et nos ea quæ vestræ gloriæ proficua sunt, libentissime perficere cupimus, èt nostris assiduis precibus vos Domino commendare, apostolorum suffragantibus meritis, sem per satagimus. Hæc itaque pro utilitate sanctæ Ecclesiæ modo fieri petimus, ut cum vestrum gloriosum adventum, favente Domino, conspexerimus, optata et ingenii pariter lætitia exsultare valeamus. Data die 23 mensis Junii, indictione xiii. • CCXCIII. AD SFENtOPUlcRUM cowmitem. (Anno 880.) Gratulatur de ejus et subditorum illius observantia erga sedem apostolicam, recipit eos in fidem suam : ostendit Methodium urchiepiscopum orthodoxam fideri fuisse professum; cujus jura et privilegia confirmat, eumque ad eos regendos mittit. Nutrensis Ecclesiæ episcopum consecratum significat, et alium ad se vult miui, quem alii ecclesiæ præficiat : jubet omnes ipsi archiepiscopo obedire; concedit ut divina officia Sclavonica lingua recitari possint, dummodo Evangelium Latinu prius recitetur. Dilecto filio SfENTopulcro glorioso comiti. Industriæ tuæ nolum esse volumus quoniam, confratre nostro Methodio reverendissimo archiepiscopo tuo ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli nostramque pontificalem præsentiam veniente, atque sermone lucifluo referente, didicimus tuæ devotionis sinceritatem, et totius populi tui desiderium, quod circa sedem apostolicam et nostram paternitatem habetis. Nain , divina gratia inspirante, contemptis aliis sæculi hujus principibus, beatum Petrum apostolici ordinis principem vicariumque illius habere patronum et in omnibus adjutorem ac defensorem pariter cum nobilibus viris fidelibus tuis, et cum omni populo terræ tuæ amore fidelissimo elegisti, et usque ad finem sub ipsius et vicarii ejus defensione colla submitteris, pio affectu cupis, auxiliante Domino, utpote filius devotissimus, permanere. Pro qua scilicet tanta fide ac devotione tua et populi tui, apostolatus nostri ulnis extensis, te quasi uiuicum filium amore ingenti amplectimur; et cum omnibus fidelibus tuis paternitatis nostræ gremio , veluti oves Domini nobis commissas, recipimus, vitæque pabulo clementer nutrire optamus, atque nostris assiduis precibus omnipotenti te Domino commendare studemus : quatenus, sanctorum apostolorum suffragantibus meritis, et in hoc sæculo adversa omnia superare, et in cœlesti postmodum regione cum Christo Deo nostro valeas triump!;are. Igitur hunc Methodium venerabilem archiepiscopum vestrum interrogavimus coram positis fratribus nostris episcopis, si orthodoxæ fidei symbolum ita crederet, et inter sa . cra missarum solemnia caneret sicuti sanctam I{omanam Ecclesiam tenere, eu in sanctis sex universalibus synodis a sanctis Patribus, secu:idum evangelicam Christi Dei nostri auctoritatem, pro mulgatum atque traditum constat. Ille autem professus est se juxta evangelicaim et apostolicam doctrinam, sicuti sancta Romana Ecclesia docet, et a patribus tralitum est, tenere et psallere. Nos autem illum in omnibus ecclesiasticis doctrinis et utilitatibus orthodoxum et proficuum esse reperientes, vol)is iterum ad regendam commissam sibi Ecclesiam Dei remisimus, quem veluti pastorem proprium ut digno honore et reverentia lætaque mei;te recipiatis jubeinus , quia nostræ apostolicæ auctoritatis praecepto archiepiscopatus et privilegium confirmavimus, et in perpetuum, Deo juvante, firmum manere statuimus, sicuti antecessorum nostrorum auctoritate omnium Ecclesiarum Dei jura et privilegia statuta et firinata consistuiit : ita sane ut juxta canonicam traditionem omnium negetiorum ecclesiasticorum curam habeat ipse, et ea vclul Deo contemplante dispenset. Naim populus Domini illi commissus est, et pro animabus eorum hic redditurus erit rationem : ipsum quoque presbyterum nomine Wicliinum, quem nobis direxisti, electum episcopum consecravimus sanctæ Ecclesiæ Nitrensis, quem suo archiepiscopo in omnibus obedientem, sicuti sancti canones docent, esse jubemus, cl volumus ut pariter cum ipsius archiepiscopi consensu et providentia, alterum nobis aplo tempore utilem presbyterum vel diaconuim dirigas, quem Atnoi.. CXXVI.

[ocr errors]

iram (f. sedem vel cathedram) noveris esse necessariam, ordinemus episcopum, ut cum his duobus a nobis ordinatis episcopis præfatus archiepiscopus vester, juxta decretum apostolicum, per alia loca, in quibus episcopi honorifice debent et possunt existere, postmodum valeat ordinare. Presbyteros vero, diacomos, seu cujuscumque ordinis clericos, sive Sclavos, sive cujuslibet gentis, qui intra provinciæ tuæ fines consistunt, præcipimus esse subjectos et obedientes in omnibus jam dicto confratri nostro archiepiscopo vestro, ut nihil omnino præter ejus conscientiam agant. Quod si, contumaces et inobedientes existentes, scandalum aliquod, aut schisma facere præsumpserint, et post primam et secundam admonitionem se minime correxerint, quasi zizaniorum seminatores ab ecclesiis et finibus vestris auctoritate nostra præcipimus esse procul abjiciendos, secundum auctoritatem capitulorum quæ illi dedimus et vobis direximus. Litteras denique Sclavonicas, a Constantino quodam philosopho repertas, quibus Deo laudes debite resonent, jure laudamus; et in eadem lingua Christi Domini nostri praeconia et opera ut enarrentur, jubemus. Neque enim tribus tantum, sed omnil)i:s linguis Dominum laudare auctoritate sacra monemur, quæ præcipit dicens : Laudate Dominum , omnes gentes, el collaudate eum omnes populi (Psal. cxvi). Et apostoli repleti Spiritu sancto locutì sunt omnibus linguis magnalia Dei (Act. 11). Hinc ev Paulus coelestis quoque tuba insonat, monens : Omnis

C lingua confiteatur quia Dominus noster Jesus Christus

in gloria est Dei Patris (Philip. 11). De quibus etiam linguis in prima ad Corinthios Epistola satis et manifeste nos admonet , quatenus linguis loquentes Ecclesiam Dei ædificemus (I Cor. xiv). Nec sane fidei vel doctrinæ aliquid obstat sive missas in eadem Sclavonica lingua canere, sive sacrum Evangelium, vel lectiones divinas Novi et Veteris Testamenti bene translatas et interpretatas legere, aut alia horarum officia omnia psallere, quoniam qui fecit tres lingiias principales, Hebræam scilicet, Græcam et Latinam, ipse creavit et alias omnes ad laudem et gloriam suam. Jubemus tamen ut in omnibus ecclesiis terræ _ vestræ propter majorem honorificentiam, Evangelium Latine legatur, et postmodum Sclavonica lingua translatum in auribus populi Latina verba non intelligentis, annuntietur sicut in quibusdam ecclesiis fieri videtur. Et si tibi et judicibus tuis placet missas Latina lingua magis audire, præcipimus ut Latine missarum tibi solemnia celebrentur. Data mense Junio, indictione decima tertia.

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

si se larsum sentiat, cum eodem episcopo causam A celsitudini vestræ aliqua verbotenus intimanda diA amore nostro gratanti animo sancto Petro, ut justum

dicturus ad se veniat.

Reverendissimo et sanctissimo LANdulfo episcopo Suricorum.

Nostra (f. Wera) relatione comperimus quol quidquid tempore consecrationis tuæ in nostro conspectu de frugibus illius ecclesiæ congrua deliberatione fuerat inter te et Landenulfum Capuanum episcopum diffinitum, tu ingenti usus temeritate violaveris; et quod nosjuxta temporis qualitatem moderari decreveramus, tu adimplere neglexeris. Quo audito, valde qnoster animus est commotus quod tam audacter nostra præcepta parvipenderis et terminos paternos *xcesseris. Quapropter hujus nostri pontificii auctoritale ab hujuscemodi te factione compescere volentes, praecipimus, et modis omnibus tibi injungimus, ut, omni obstinatione deposita, quidquid nos illic positi inter te et eumdem episcopum, vcl illius fratrem Pandenulfum fidelem nostrum, de divisione vel frugibus illius ecclesiæ deliberavimus, sine mora adimplere procures, hoc s;iens quia si aliter agere præsumpseris, sicut invasorem rerum sacrarum te canonicis jaculis feriemus. Quod si aliquam querimomiam aut justam excusationem te habere confidis, tunc cum eodem episcopo causam dicturus, jubemus ut nostram petas præsentiam. Nam et nos praesenti Iegato nostro Walperto reverendissimo episcopo diHecto consiliario nostro præcipimus, ut si nostra salubria momita adimplere contempseris , ex nostra auctoritate te excommunicare procuret quatenus, sicut prædiximus, Romam in nostra (f. add. praesentia venias). Data xv Kalendas Augusti, indictione decima tertia.

CCXCV.

[ocr errors]

Gratulatur de ejus erga Romanam Ecclesiam observantia, cujus eum defensorem elegit ; monet me adversariis fidem habeat : luudat quod ditionem sancti Petri ab hostili incursu defendi jusserit. Bosomi tanquam tyranno auralium se non daturum affirmat; optât ejus advenlum, et rogat ut legatos miitat. Dilecto ac spiritali filio CAiuolo glorioso regi. l{egiæ magnitudinis vestræ receptis apicibus ac liligenter perlectis, quia more Christianissimorum principum parentum vestrorum admonitionis et exhortationis nostræ doctrina repleri vos velle cognoscimus, nostroque consultu ea quæ pro sanctæ matris vestræ Romanæ Ecclesiæ et totius Christianitatis defensione salubria ac utilia esse videntur, animo libenti cupiatis perficere, valde gratulamur et immensas Domino gratias referimus, et optamus ut cuncta circa vos semper prospera , divina favente gratia, existant. Ea etenim quæ de vestris causis et eventibus vestris nobis lilteris non retulistis, fideli relatione communis fidelis et reverendissimi episcopi Wibbodi luculenter didicimus ; eique omnem familiaritatis aditum pio affectu præbentes, vestræ voluntatis arcana cognovimus, per quem et nos

reximus. (Aimoimus, l. v, c. 59, 40; ltegino, l. ii.) De oppressionibiis autem Græcorum (sicut vol)is a quibusdam æmulis nostris nuntiatum est) nos aliquid nullo modo scimus ; si vero certissime sciremus, dilectioni vestræ cum omni devotione celeriter nuntiassemus, quoniam Dei omnipotentis procul dubio inspiratione et voluntate, vos prae omnibus eligere et inclytum in omnibus negotiis sanctæ sedis aposlolicæ nostrisque profectibus patronum ac defensorem habere omnino curavimus, et ideo, vita comite, longa per tempora optamus possidere. Quapropter inimicis nostris, quos nobis adversarios et zizaniorum seminatores esse cognoscitis, aurem clementiæ vestræ nullatenus accommodetis. Nam inimicus semper

B contraria loquitur. Tamen bene vos fecisse lauda

mus, qüod omnibus episcopis et comitibus, qui circa nos consistunt, auctoritate vestra mandastis atque jussistis ut terminum sancti Petri ab hostili nempe incursu, nostro pariter instructi mandato, defendere debeant. Walde necessarium est ut non solum a malis Christianis, verum etiam et a Saracenis ubique diffusis, ubique et undique nos sine intermissione deprædantibus, et more furum nostra diripientibus, tueri procureiit. Pro qua videlicet necessitate, quam snpra modum patimur, ipsius Wibbodi episcopi hortatu, in quamdam cortem nostram exivimus, et una cum Widone comite Lamberti filio loqui voluimus hujus rei causa; sed ipse adesse prætermisit, sicut jam dictus fidelis noster ac vester vobis poterit enarrare.

C De Bosone quoque certos vos esse volumus quia ne

(Tie aliquem familiaritatis locum, aut receplionis *ostræ auxilium apud nos habebit neque poteriu invenire, eo quod vos, ut prælibavimus, amicum et adjutorem quæsivimus, et lorco charissimi filii retimere uolo menlis conamine volumus. Nam niliil mobis de parte ipsius pertinere videtur, qui talem tyrannidem præsumpsit committere. De vestro quoque adventu, quem, Deo favente , adesse mandastis, valde sumus gavisi effecui, et pro tantis calamitatibus, quibus circumdati et oppressi existimus, optamus et vehementer rogamus vestram specialem citissime, Deo propitio, contemplari præsentiam. Joannem vero reverendissimum episcopum Tritiensem penes nos hac vice retinuimus, ut si aliquid novi nobis evenerit, et necesse luerit per eum veslris mandare fidelibus, ac per ordinem quæ opportuna fuerint, significare possimus. Pro justitiis autem faciendis sanctæ Itomanæ Ecclesiæ, ut idoneos et fideles viros'e latere vestro nobis de præsenti dirigatis obnixe deposcimus, qui nobis pariter cum missi nostris proficiscentibus, de omnibus justitiam plenissimam faciant, et vestra regali auctoritate male agenues corrigant et emendent : præterea , sicut vestro proprio no. is ore, fili charissime, promisistis, ut in hoc ulunlaxav opere vestram voluntatem vestræque mentis affectum circa nos purissimum fore luce clarius agnoscamus, ut et nos vcstrum desiderium pio semper valeamus affectu perficere. Data ut supra.

[ocr errors][merged small][merged small]

Imperatoribus Augustis.

Post innumeras sollicitudines quibus nimirum onerátur imperiale fastigium, laudabile clementiæ vestræ cognoscimus Christianissimi imperatoris esse propositum, per quod submotis omnibus discordiarum atque zizaniorum seminibus, quæ in agro Do- minico bumani generis inimicus asperserat, sanctæ catholicæ Ecclesiæ piissimo mentis affectu consulere voluistis. In quo scilicet animi voto ac desidcrio, quantum rebus humanis favere providentia divina dignetur, soHicitudo clementiæ vestræ Spiritu Dei incitata demonstrat, quae in catholica Ecclesia misericordem per auctoritatem et judicium sedis apostolicæ, quæ Christo Doinino delegante, totius Ecclesiæ retinet principatum, nihil impacatum, nihil voluit esse diversum : cum omnes schismatica pravitate 'divisos, vel zelo quolibet separatos atque dispersos, clementi affe. tione vel studio ad veræ pacis soliditatem, concordiæque sincerissimæ unanimitatem revocare, et in uno Christi ovili cum proprio pastore, Photio videlicet confratre et comministro nostro, aggregare curavit. Pro quibus videlicet nostri pastoralis magisterii officium est, apud serenitatis vestræ Augustalem clementiam assidua semper sollicitudine omnimodis intercedere; ut vestræ pietatis majestas, more Christianissimorum imperatorum, - l)enigua circa omnes existat; et quasi Deo contemplante, populum Domini sibi commissum felici regat semper et gubernet intuitu, nec amplius patialur eos aliquibus sæculi hujus procellis illidi, aut malignis perturbationibus concuti: quatenus post hoc vitæ præsentis, imperium cœleste adipisci et in æternum cum Domino relinere valeatis. Nunc itaque pro tanta devotione animique vestri sinceritate, quam non solum verbis, sed lucifluis etiam operibus circa Ecclesiam sancti Petri et nostram paternitatem ostendistis, immensas post Deum serenitati vestræ gratias agimus. Primo quidem quod dromones vestros, qui pro defensione terræ sancti Petri in nostro manerent servitio, nobis misistis. Secundo autem quòd monasterium sancti Sergii intra vestram regiam urbem constitutum, quod sancta Romana Ecçlesia jure proprio quondam Tetinuit, divina inspiratione repleti, pro honore principis apostolorum nostro præsulatui reddidistis. Tertio vero vobis grates multas referimus quia Bulgarorum diœcesin pro

a Et si fortasse nostri legati. Hanc synodum pseudooctavam a Joanne VIII cæterisque ejus success0ribus ponlificibus, et a concilio Floreniino reproba

erat, permiseritis habere. Unde obnixe petimus ut vestro potenti solatio sanctam Romanam Ecclesiam in hoc periculoso tempore in omnibus adjuvare defendereque non dedignemini, quatenus ex hoc vestra imperialis gloria, apostolicis suffragantibus meritis, per cunctas mundi partes magis ac magis accrescat, et apud omnipotentem Dominum dignam retributionem percipiat. Et iterum humiliter petimusut in hujus bonæ voluntatis ac pietatis affectu, quem pro amore H)ei circa Ecclesiam Christi habetis, immobiles permaneatis, quoniam nos Augustalem excellentiam vestram ulnis extensis amore paterno amplectimur, et honore debito veneramur, atque assiduis orationibus nostris, juxta sacrosancta beatorum apostolorum

B Petri ac Pauli corpora fusis, omnipotenti Domino

commendare studemus, ut pro tantis beneficiis quæ sancto Petro impenditis, ipse vobis et in hoc praesenti sæculo vestrum sanctum imperium cum omni prosperitate magis ac magis conservet incolume, clarisque semper dignetur ubique decorare triumphis; et in cœlesti postmodum regione sempiternam gloriam et beatitudinem cum sanctis et eleclis suis habere concedat. Nam et ea quæ pro causa restitutionis reverendissimi Photii patriarchæ synodali decreto Constantinopoli misericorditer acta sunt, recipimus : a Et si fortasse nostri legati in eadem synodo contra apostolicam præceplionem egerint, nos nec recipimus nec judicamus alicujus existere firmitatis. Daua Idibus Augusti, indictione xiii.

CCXCVII.
Ad Photium (ut videtur).
(Anno 880.)

Gratulatur de concordia Ecclesiæ Constantinopoli

tanæ : miratur multa, quæ statuerat, mutata esse;

approbat quæ Constantinopoli in concilio pro ciiisi

Photii acta sunt , si tamen legati contra sua man.

data non egerint.

Hoc nostri semper certaminis et laboris fuit, hoc nostri voti existit, ut pro orthodoxæ fidei integritate, seu pro statu et pace omnium Dei Ecclesiarum, quarum cura constringimur, adeo operam demus, quatenus dispersa congregentur, congregata conserventur, et ut quidquid imlionestum vel aliter quam se rectitudo habet per providentiam Dei, sanctorum apostolorum meritis suffragantibus, corrigatur, omni conamine, juxta oflicium nobis commissum, speculando satagimus. Hujus rei gratia more apostolico sanctæ Constantinopolitanæ Ecclesiæ misereri volentes, decrevimus ut unius incrementum nullius fieret detrimentum, quin potius omnium manifestum existeret adjutorium. Convocata nostra Ecclesia, quantum ad præsens tempus coegit necessitas, aucloritate et potestate apostolica dictæ Constantinopolitanæ Ecclesiæ consuluimus, et legatis nostris directis, ut inoffenso pede incederent, instituimus.

tam fuisse, præter alia, indicant ista verba. Sev. BIN.

- - - -

« VorigeDoorgaan »