Pagina-afbeeldingen
PDF

Dilectioni tuæ venerandis sanctorum Patrum re- A rat, non est cogenda : tamen sanctitati vestræ com

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

0stendit mulierem, quae vi minisque coacta religiosum habitum susceperat, ad vota servanda non teneri; lujus tamen causam illis definiendam conunittit. Qitod si qua oriatur difficultas, eos ral eorum legatos cum ipsa muliere ad se venire jubet. Theodorico Teatio, Heodicio Firmano, JoANNi Aprutiensi et HelmoiNo Pinnensi episcopis. Quædam vestrarum diœceseon femina, nomine Theoderona de Wivelata, relicta quondam Tresigii, sedem apostolicam nostrumque simul pontificium adiens, questa est nobis quod, viro suo defuncto, velamen sibi sacri habitus ab ejusdem viri sui fratris duntaxat germani vi, non scilicet dilectione vitae spiritualis, sed ambitione prædiorum ducti, impositum fuerit, et ipsa plurimum renitens contra propriam sponsionem, pollicitationem, expetitionem, electionem, propositum, votum atque spontaneum judicium $ine benedictione sacerdotis idem velamem susceperit. Cujus professionem coram coepiscopis et fratribus nostris conferentes, inquisivimus etiam idoneos viros Opteramum, Scattoimum, Erfemarium, Amedeum et Cerisium, vicinos scilicet ipsius feminæ, qui casu præsentes aderant, utrum se ita res haberet an mon. Sed illi non solum ita fuisse testificati sunt, verum etiam parati exstiterunt omnem super hanc causam satisfactionem præmittere. Nos igitur habentes eumdem quem et patres nostri spiritum fidei, et per gratiam Christi, zelum justitiæ, eadem super legitime velatis quæ et illi sentimus eademque omnino decernimus; et quod non propria voluntate, non arbitrio, non voto, non expetitu vel spontaneo judicio, quin potius coacte admittitur, cassandum esse sancimus : præcipue cum hæc eadem femina non nisi minis perterrita, plus minus diebus quindecim idem velamen gestasse se dixerit, et nullo sacerdote Venedictionem tribuente hoc violenter susceperit. Quod licet ad hujus absolutionem suflicere posse speremus, quia si ita est, totius violentiæ ae uecessitatis vinculis absoluta, suum licenter et impune sequi debet arbitrium, et quod non elegit, ut perfe

mittimus ut, in unum convenientes, ipsius fer...næ causam secundum Deum discutiatis, et omnem super hac querimonia veritatem subtili indagatione reperientes, ad liquidum finiatis. Verumtamen dignum non esse sancimus ut jugum €ui non suo proposito mota, sed ambitioue et violentia oppressa subacta est, portare cogatur, quia et sanctus papa Gregorius in epistola ad Athanasium [al. Anastasium] presbyterum Isauriæ, inter cætera ita referi : (epist. lib. v, epist. 67). Quanquam ea quæ vi impulsionis fiunt, canonum minime censura recipiat, et jure habeantur infirma, quia ipse ea dissolvit, qui injustum fateri compellit, sed magis illa est suscipienda et amplectenda confessio, quæ ex spontanea monstratur voluntate procedere. Et rursus scriptum est : Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. liii); et alias: Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine (Psal. cxviii). Porro jam fato Joanni reverendo Aprutiensi antistiti etiam verbis injunximus ut, ascita vestra fraternitate, omne de hac re negotium vobiscum pariter ventilet, et eanonice, sicut prædiximus, diffinire procuret. Super quo si aliqua ambiguitas fortassis emerserit, tune jubemus ut aut vos, aut vestri legati vices vestras agentes, cum eadem femina nostris præsentialiter obtutibus præsententur, ut coram nobis jam diligentius omnis rei veritas inquiratur et æquitatis regula terminetur. Postremo si præfatæ feminæ aliquod invidiose objectum crimen quoquomodo fuerit, vos, Deo præ oculis habito, hoc non admittatis; et si accusator illius in sua obstinatione permanserit, tam accusata quam aecusator in nostram cum vestris pariter missis accelerent properare præsentiam. Werumtamen si aecusator ejus defuerit, jam illa crimine illo coram nobis veniens non tenebitur, secundum Carthaginensis concilii monum decimum capitulum , ita inquiens (Conc. Carth. iii, cap. 7) : Aecusator ejus si nunquam diehus causæ dicendæ defuerit, a communione non removeatur ; restituto in communione accusato, ipse removeatur a communione accusator. Data xii Ralendas Decembris, indictione xiii.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

mitatum nimis ex hoc mala lugenda provemerint A sos fraternitate enormiter adversa, et contra regu

atque proveniant, exaggerare differimus, ne interim, quod digaum est, judieare cogamur. Adhuc obsecramus, adhuc sicut spiritales (ìlios exhortamur, et paternis visceribus vos amplecti eonantes, Dei ae principum apostolorum Petri ac Pauli auctoritate præcipimus, ut jamjamque disciplinam percipientes, ab eisdem iniquis et ancillæ filiis saracenis vos separetis, et pactum cum eis habitum modis omnibus (lissolvatis, si vel nostræ commuuionis, vel ipsius Christianitatis vultis esse participes; in quos jam daremus ecclesiastici mucronis sententiam, nisi nos apostolica patientia retineret. Idcirco vobis inducias usque Kalendas Decembrias istius tertiæ decimæ indictionis ad idem paetum cum Saracenis frangendum: largimur, et tam vos quam Cajetanos atque Amalfitanos lucrari volentes, si usque ad idem tempus omnem Saracenorum amicitiam , nec non et omne fœdus dissolvere solito contempseritis, utrosque sententiæ ecclesiasticæ jaculis feriemus, et perpetuo anathemati submittemus, ut qui socii disciplinæ esse non vultis, communionis quoque nostræ non sitis participes. Hoc addendum est in epistola ad Pulcarem. Postremao mobilitatem tuam monemus ut Pandenulfo jiidiei Capuano in nullo molestus existas; et quod nobis ipse devotus est, tu ei devotione et amicitia copulatus, in quo posse tibi fuerit, contra adversitates illius te murum opponas; quatenus patris illius qui proprio genitore salvando suffigiit, remi

miscens, pro utriusque amore, si de nobis tibi cura C

[blocks in formation]

I{everendissimo et sanctissimo ArpAldo episcopo Asculano.

Secundum sacros venerabilium Patrum canowes Spiritu Dei conditos, et votius wundi revereatia consecratos, pro ecclesiasticis duntaxat necessiuatibus ad eas, quas nuper statutis diebus celebravimus, synodos, missis ex more auctoritatis noslrae litteris, fraternitatem tuam debere occurrere modis omnibus decrevimus. Sed quia, cæleris devote valde venientibus, te minime veuisse, cum etiam et auditu didiceris uws synodum celebrare, neque excusationem tuam regulari lewore in tractoria couseriptam nobis et sanctæ synodo, causa temeritatis et inobedieatiæ tuæ, ut evidenter apparet, non direxisse comperimus ; ne dilectionem tuam de hoc indiscussam præteriisse videamur, hoc nostræ auctoritatis statuto jubemus, eam de praesenti sine aliqua mora vel ambiguitate ad nos debere venire nostrisque se obtutibus praesentare. Nam et clerici tuæ nos Ecclesiæ adierunt, reclamantes multa se a tua perpes

[blocks in formation]

Dileeto ae spiritali filio CAnolo glorioso regi. Sieut nostro præsulatui veslris jam olim regalibus direxistis apicibus, ut his Kalendis Novembribus jam transactis, vobis Papiam obviam venire debereimus : quatenus communi simul tractatu ea quæ sanctæ Ecclesiæ Dei utilia sunt, et regni stabilitati proficua, pariter considerassemus , stabilitáteque perpetua firmasseumus; hoc quidem avida ex uunc perficere mente parati existimus: sed quia vos in Italiam in troisse audimus, valde mirati sumus quamobrem vestrum nobis adventum, per excellentiæ vestræ mellifluos apices et idoneos legatos, cognitum mimime feceritis; nam paterno vos affectu diligentes, speciali duntaxat intuitu magnitudinem vestram cernere desideramus, filiorum charissime. Nunc itaque, si omnino verum est jam Papiam venisse, volumus ut eximios ex latere vestro nobis dirigalis legatos, honorificas sedi apostolicæ litteras deferentes; quibus videlicet perspectis, ad vestraum properare seremitatem communeque colloquium indubitanter valeamus : quia cum, Deo propitio, vobiscum fuerimus conjuncti, omnia quæ ad exaltationem sanctæ sedis apostolicæ matris vestræ, et ad vestrum ac nostrum videntur pertinere honorem, Deo favente, facile poterimus perficere. Pro quibus vobis et in hoc sæculo gloria multipliciter augeatur a Domino, et in cœlesti postmodum regione merces perpetua procul dubie tribuetur. Data ut supra. CCLXXVI. Ad EUMDEM. (Anno 879.) Gratias agit quod cum a se fuerit Conspertus Ecclesiæ Verecellensis episcopus ordinatus, ejus ordinationi libenter aquieverit ; se excusat quod Anspertum archiepiscopum Mediolanensem ejus precibus non absolvat. Dileelo ae spiritali filio CAnolo glorioso ac excelleatissimo regi. Multiplices gratias vestrae referimus magnitudini, quia pro Vercellensi episcopatu, in quo nos Consperum una cum synodi decreto episcopum ordimavimus, noslram libeuter perfecistis voluntatem. De cætero autem, hoc est Mediolanensi archiepiscout Anspertum archiepiscopum, quem in synodo pro nonnullis suis negligentiis et præsumptionibus judicavimus, reconciliare deberemus. Quod quidem nos pro vestro amore alacri mente omnimodo perficeremus, §i sententia damnationis, (quam in eumdem archiepiscopum protulimus, sub tenore aliquo non fuisset prolata. Dictum est enim tandiu eum fore ab honore et ministerio sacerdotali suspensum, donec, auctore Deo, suam specialem nobis ad satisfaciendum exhiberet præsentiam. Et quia Ecclesiæ Dei privilegium nos decet immutilatum solemniter conservare, ne in aliquo patrum terminos præterire videamur, contra statuta majorum agere nequivimus. Unde benignitatis vestræ excellentiam paterno affectu monemus ut ob hoc quod irreprehensibiliter B agere non possumus nullo modo turbemini, quoniam vestram in omnibus cupimus pro honore perficere voluntatem. Data ut supra.

pau, o fili charissime, sicut nobis nunc mandasti, A nem ostendatis, quoniam et nos, Deo propitio, in

CCLXXVII.
AD LUDOWICUM Et CAR0L0MANNUM ReGes.

- (Anno 879.)

Gratias agit de ipsorum erga Romanam Ecclesiam affectu, et mutuum studium pollicetur.

Dilectissimis filiis Ludovico et Carolomanno gloriosissimis regibus.

Audita per venerabilem episcopum devotione vestra, quam circa sanctam Romanam Ecclesiam habere totoque conamine exercere cupitis, maximas Deo et vobis gratias agimus. Unde a nostra parte C. vos certos existere volumus quia sicut dominus Carolus divæ memoriæ imperator avus vester, ac postmodum gemitor vester Ludovicus rex, sub protectioneRomanæ Ecclesiæ nostraque apostolica tuitione vos commendaverunt, ita nostrum apostolicuwm affectum circa vos in omnibus ostendere vosque adjuvare ac protegere paterna dilectione atque amore semper parati existimus. Præterea de his quæ per jam dictum coepiscopum verbo tenus mandastis, ita vobis per eum dictis respondendo direximus. Nam ea quæ nostro consilio reperimus et vobis innotescendo mandavimus, ad vestrum honorem proficua esse omnimodo credite.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

eorum adjutorio vobiscum pariter in omnibus prompti existimus: ut dignam exinde vos non solum a Deo et a nobis, verum etiam et ab illis retributionem percipere mereamini.

CCLXXIX. AD JOANNEM epiSCOpum ticinensem. (Anno 879-880.)

Præcipit ut ecclesiam in Carpana villa sitam , quam Paulus Regiensis episcopus reficere neglexerat, restituat, ibique sacerdotem proprium constituat et sacrum chrisma annuatim mittat.

Reverendissimo et sanctissimo JoANNi episcopo Ti. cinensi, dilectoque confratri.

Quia Paulus Regiensis Ecclesiæ episcopus, et canonicis admonitus institutis, et nostris apostolieis præceptionibus exhortatus, ut ecclesiam Dei positam in villa quæ dicitur Carpana, igne crematam restaurare, ibique suum , secundum jus ecclesiasticum, omne officium vel ministerium rite peragere debuisset, temere contempsit, nostræque salubri præceptioni obedire contempsit, nec debitum in hoc Deo nostro reddidisse videtur honorem. Præcipientes igitur ex apostolica auctoritate dilectionis tuæ jubemus, ut de præsenti, et absque omni protelatione, ipsam ecclesiam restituas in pristinum decorem et ordinem, atque sub proprii cura sacerdotis eam constituas, qui sedulas ibi Domino laudes quotidie persolvat, ac pro salute fidelium omnipotentem Dominum valeat exorare, sacrumque illic, Deo propitio, annue chrisma mittere indesinenter procures, quod est totius Christianitatis salus et perfectio vera. Data ut supra.

CCLXXX. AD teutMARUM ARchiepiSCOPUM. (Anno 879 vel 880.)

Miratur eum morari et ad se non venire; monet wt statim veniat.

Reverendissimo et sanctissimo TeutmARo archiepiscopo dilecto confratri nostro.

Sicut nobis dilectus ac spiritalis filius noster Carolamannus gloriosus rex suis regiis direxit apicibus, ut vos ad nostram apostolicam venire debuissetis præsentiam, vestrum quotidie præstolantes adventum miramur cur tantum moremini : nos enim almitatis et prudentiæ vestræ favore repleti, fraternitatem'vestram pio cupimusjam contemplari intuitu. Unde his nostris apostolicis litteris vos monemus et exhortamur ut libenti ad nos animo properare omnimodis studeatis, quatenus una vobiscum ea quæ sanctæ Dei Ecclesiæ utilia sunt, prout necesse fuerit, pariter ordinare valeamus. Data ut supra.

CCLXXXI.

AD ANTONIUM Episcopum et BERENGARIUM C0MITEM. (Anno 879-880.)

Liutfredum comitem, quia monialem quæ e monasterio effugerat, suscepit, et bona Angelbertae imperatricis diripuit, excommunicat, nisi statuto tempore satisfecerit : monet ne quisquam cum eo communicet.

Beverendissimo Antonio episcopo Brixiensi, et nobilissimo viro dilectoque filio BeReNGARio glorioso comiti. Quia dilectus ac spiritalis filius noster Carolomanmus gloriosus rex suis regalibus litteris, et missorum nostrorum verbo, nostro præsulatui pio mentis affectu commisit, ut nos curam hujus Italici regni haberemus, tam pro divinitus nobis commissa pastorali sollicitudine omnium Christi ovium, quam etiam pro præfati regis vice cura concessa, illa quæ contra Deum et jura legis alicubi cognoscimus præsumptione commissa, omni volumus conamine compescere, et unam ovem morbidam gladio percutere spiritali, ut ad salutem quoquomodo anima vulnerata perveniat, antequam totus grex unius contagione maculetur. Audientes igitur veraciterque scientes Liulfredum comitem suscepisse quamdam sanctimonialem, nomine Gerlindam, de Placentino monasterio fuga lapsam, et post nostram super hac causa admonitionem salubremque prohibitionem, eam detinuisse, atque cum propria uxore suisque illi pariter communicasse ; nobilitati vestræ paterna duntaxat dilectione mandamus ut et tam pro eadem sanctimoniali [deest aliquid], quam facultatibus dilectæ filiæ nostræ Angelbergæ Augustae, cui debitam omnino debuit fidem conservare, latenter recepit; et hactenus contra nostrum ei reddere distulit interdictum; quamque etiam, quia cortex ipsius sub nostra apostolica tuitione ac defensione perenniter susceptas, (leprædari temere præsumpsit, nos eum a communione fidelium sequestramus, ita scilicet ut si infra Jtalicum regnum consistit, intra dies triginta habeat omnia sub vera satisfactione reddita quæ violenter abstulit, et si extra regnum Italicum esse videtur, infra dies sexaginta; ac deinde si, hæc omnia parvipendens, in sua pertinacia manere nihilque studuerit emendare, anathematis vinculo sit innodatus, donec ad nostram apostolicam praesentiam venerit et pro illicitis his omnibus veram coram nobis satisfactionem facere studuerit. ldcirco volumus ut nullatenus ei communicetis, si nostro apostolico vultis, ut dilecti filii, consortio frui. Data ut supra. CCLXXXII. AD EGILBERTUM EPISCOPUM. (Anno 879-889.) ' Arquit eum quod cum excommunicatis a sede ap08t0iica comminicarit: jubet ne cum Liutfredo et 0debrico eaccommunicatis communicet. Reverendissimo et sanctissimo Egilberto episcopo. Beatissimi Apostolici præcepto (Ephes. iv) jubemur deponere veterem hominem cum actibus suis, et induere novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanclitate veritatis : proptcr quod dilectionem tuam audientes cum eis qui a sede apostolica, in qua beatorum Petri ac Pauli semper auctoritas vivit, pro suis manifestis sceleribus excommunicali merito existunt, contra jus ecclesiasticum, ante audientiam et veram in reddendo satisfactionem, communicare, non mediocri animi dolore turbati existi

A mus; cum idem de talibus cavendis doctor egregius dicat : Si quis non obedit nerbo nostro per epistolam, hunc notate, ut non commisceamini cum eo (II Thess. iii). Hinc etiam et coapostolus ejus Joannes, hujusmodi nec Ave dicendum concedit : Si quis, inquiens, venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in Domino, nec Ave ei dicite. Qui enim dixerit ei, Ave, communicat operibus illius malignis (II Joan. 1). Item beatus Clemens Jacobo fratri Domini scribens, ita de se apostolum Petrum populum admonuisse commemorat : Si inimicus est alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare ut ipse vobis dicat, cum illo nolite amici esse; quibus videlice salubribus exemplis et canonicis etiam institutis edocti, ne simul paviter cum eis excommunicatus

B existas, ex apostolica tibi auctoritate jubemus, ut nullam deinceps cum Liutfredo et 0debrico, a nobis regulariter excommunicatis, vel in communi eloquio commumionem habere præsumas: si debitam in te non vis provenire sententiam, sane (f. cave) ut infra dies triginta post hujus nostræ apostolicæ epistolæ denuntiationem, reddant ipsi omnia eidem dilectæ filiæ nostræ Angelbertæ Augustæ quæ violenter ac fraudulenter auferre præsumpserunt.

[ocr errors][merged small]

Nobilissimis viris dilectis filiis EgifRedo, SuppoNi, ERipAldo, BERARDo Bonifacii filio, et CotePhaedo gloriosis comitibus. Scientes profecto ea quæ sagacitati vestræ committimus, vos pro amore Dei et sanctorum principum reverentia, nostraque dilectione, pio mentis affectu perficere; ideo pro parte dilectissimæ ac spiritalis filiæ nostræ Angelbergæ Augustæ his apostolatus nostri litteris gloriam vestram magnopere deprecamur ut omnium rerum ejus ubicunque consistentium curam et sollicitudinem maximam habeatis: quatenus vestro prudenti consilio ingentique solatio ejus omnia salva et indiminuta, secura et defensa consistant, ita sane ut nulli easdem res invadere ac depraedare sinatis. Quia et nos eum qui fácere vel favere D facienti praesumpserit, spiritali procul dubio gladio feriemus, quatenus ex hoc et nos secundum collatum nobis divinitus apostolicum magisterium dignas atque multiplices nobilitati vestræ gralias habeamus, benedicentes vobis omni benedictione spirituali in Christo Jesu Domino nostro, et vestræ fidei laudabilis rumor per ora fidelium semper ubique resonet ad augmentum vestræ perpetuæ remunerationis. Data ut supra. CCLXXXIV. AD EUNIBERTUM COMItEM. (Anno 879 vel 880.)

Minatur illi ercommunicationem, nisi res sancti Petri et Angelbergæ imperatricis restituat.

Euxiberto glorioso comiti.

Veraci relatione comperimus te res sancti Petri A tionis filios victrici semper dextera valeretis efficaci

apostoli, quas spiritali filiæ nostræ Angelbergæ Augustæ concessas habemus, cum aliis ejusdem filiæ nostræ proprietatibus, contra legem invadere ac retinere : et ob hoc tu ipse admonitus ab invasione illa non te subtraxeris, quin potius hactenus in hac eadem pravitate persistere nequaquam omiseris. Idcirco tibi præcipimus ul, omni occasione postposita te compescens, easdem res omnino relinquas, et te sive tuos ab ipsis removeas, quatenus eidem filiæ nostræ liceat omnes illas suo dominio vindicare atque disponere, et ut ei libitum fuerit, sub nostro speciali mandeburdio retinere : alioquin noveris te apostolica nostra auctoritate sancta communione privatum, et quousque sub congrua satisfactione quæ alterius sunt restituas, a Christianorum consorlio separatum. Data ut supra.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Dilecuis viris Gnrgorio spathario, Theophylacto turmacho, atque DioGENi comiti inperialibus.

Audienles vos per Dei auxilium, et secundum spiri talis filii nostri imperatoris voluntatem Neapolim ve,:isse ac multitudinem Saracenorum ibi consistentem polenti brachio superasse, læti sumus effecti et statim debitas omnipotenti Domino gratias egimus super victoria vestra et inimicorum contritione. Sed iterum mirati sumus quia Romam venire nostramque apostolicam neglexistis videre praesentiam, ut pro vestri laboris certamine multiplicem gratiam et benedictionem a nobis et a se;!e apostolica super vos reciperetis effusam, quatenus sanctorum apostolorum Petri et Paiili orationibus adjuti, omnique spiritali benedictione muniti, contra eosdem perdi

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Commendat ejus erga sedem apostolicam observuntiam ; hortatur ut, sicut promiserat, pacium cum Saracemis ictum frangat. Amalfitanos per legatum suum ea de re admonitos , si parere neglexerint, eaccommunicandos significat. Reverendissimo et sanctissimo AthANAsio episcopo Neapolitanæ Ecclesiæ. Sanctitatis vestræ devotionem semper in omnibus circa sedem apostolicam et nostram paternitatem sinceram atque præclaram esse cognovimus, quod etiam et præsentis legationis vestræ tenore inspecto nobis est luce clarius manifestum. Quamobrem his apostolatus nostri litteris multiplices almitati vestræ gratias agimus, paterno vos affectu monentes ut juxta indultum vobis officium in his quæ Dei sunt, et Ecclesiæ Christi utilia, toto conamine desudare non desinatis : ac sicut nobis per legatos vestros mandastis, quod sive ruperint Amalfitani pactum cum Saracenis, sive non, vos omnino frangetis, v0lumus ut indesinenter id agere studeatis. Nam et missum nostrum, Dominicum videlicet venerabilem episcopum, illuc direximus, eos admonentes ut patienter nostram in hoc perficiant voluntatem : quod si ipsi nostram in hoc fuerint voluntatem secuti, hal)eamus eos complices et amicos; sin autem, velut exteros inimicos non solum visibili sed etiam invisibili gladio pariter persequamur, ut et a nobis et ab omnibus Christianis perpetuo digni odio habeantur. Nam et per præfatum missum nostrum Dominicum episcopum , eos obaudire nolentes præsentialiter excommunicare præcepimus, ac postmodum nos ipsi digno anathemate feriemus. Vos igitur estote nobiscum, e/ ,/actum iniquum corrumpite : quia et nos vobiscum in omnibus erimus, et quod jam dare promisimus, auxiliante Domino, annis singulis vobis procul dubio tribuemus; quia si vos fœdus cum Saracenis non habueritis, nil, Domino juvante, de Amalfilanorum perfidia curabimus, quos videlicet gladio poterimus spiritali persequi et facile humiliare. 0ptamus sanctitatem vestram in Christo b€u£ valere.

« VorigeDoorgaan »