Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

$87

CCLXVI.

AD CAROLUM REGEM.

(Anno 879.)

Significat Anspertum dudum archiepiscopum Mediolanensem in Romana synodo privatum, ac Josephum, quem ille in Vercellensi episcopum ordinaverat, depositum; rogat ut Conspertum in Vercellensi ecclesia episcopum a se consecratum tueatur.

Dilecto ac spiritali filio CAROLO glorioso regi. Regiæ magnitudini vestræ notum esse volumus, fili charissime, quia Anspertum Mediolanensem archiepiscopum, in prima quidem synodo in ecclesia beati Petri apostoli habita pro suis evidentissimis negligentiis et præsumptionibus, una cum reverendissimo episcoporum cœtu regulariter excommunicavimus: sed mentem suam in superbiam erigens, non solum pro perpetratis veniam humiliter non quæsivit, verum etiam ante audientiam et nostram apostolicam absolutionem, sacrum præsumpsit ministerium celebrare, atque contra sacros canones contraque regiam et nostram apostolicam voluntatem, episcopum in Vercellensi ecclesia enormiter consecrare præsumpsit. Pro quibus videlicet tantæ temeritatis præsumptionibus, et ipsum Anspertum dudum archiepiscopum in ea, quæ nuper acta est synodo, omni episcopali honore privavimus, et eum, quem illicite ordinavit episcopum, decrevimus synodali judicio depositum esse ab ordine episcopatus : intuitu tamen misericordiæ in pristinum quo erat antea gradum reverti. Porro nos, secundum voluntatem et petitionem dilecti filii nostri Carolomanni gloriosi regis hunc Conspertum reverendissimum, de quo jam olim vobis per vestrum fidelem missum innotuimus, in eadem Vercellensi Ecclesia, consentientibus omnibus comprovincialibus episcopis, antistitem consecravimus, quem petimus obnixe ut pro amore Dei et sancti Petri, ac nostro, vestræ potentiæ brachio tueamini, et, prout ei opus fuerit, dignum semper in omnibus præbeatis solatium. Regalem excellentiam vestram Dominus conservet incolumem, charissime fili. Data ut supra.

CCLXVII.

AD VERCELLENSES.

(Anno 879.)

B

A nostram apostolicam voluntatem, episcopum ordinare temere præsumpsit. Ideo et eumdem archiepiscopum, et hunc ipsum Joseph invasorem ac præsumptorem, non intrantem per ostium, sed aliunde quasi furem ingredientem in ovile Domini, cum virtute sancti Spiritus, et auctoritate beatorum Petri ac Pauli apostolorum principum, nostroque apostolico judicio una cum synodali cœtu reverendissimorum episcoporum, omni episcopali honore decrevimus esse privatos et alienos: tamen intuitu misericordiæ, decreto synodali statuimus, jam fatum Joseph, invasorem Ecclesiæ vestræ, de ordine episcopali dejectum, in gradum et ordinem quo prius exstitit omnimodo reverti. Nam cum prædictus Anspertus dudum Mediolanensis archiepiscopus esset regulariter excommunicatus, aliquam vel minimorum in Ecclesia Dei consecrationem graduum facere nullo modo potuit; quia quod non habuit, dare profecto nequivit. Quare omnium vestrum cognoscat sagacitas, et laudanda fidelitas, quoniam dilectus ac spiritalis filius noster Carolomannus, gloriosus rex istius Italici regni, ipsum Vercellensem episcopatum, more præcessorum suorum regum et imperatorum, concessit huic Consperto viro nobilissimo, præsentibus missis nostris, nostramque apostolicam clementiam suis est litteris deprecatus ut eum vobis episcopum consecraremus. Nos autem, ejus precibus inclinati, nolentes vos diu sine proprii ac legitimi esse cura pastoris, hunc ipsum sanctæ Vercellensi Ecclesiæ vestræ apostolica duntaxat auctoritate episcopum consecravimus, dedimusque vobis pro invasore illo istum pastorem, pro mercenario ignavo providum satis rectorem, qui scilicet nostris vos apostolicis doctrinis admonitus, quasi populum Domini sibi commissum more veri pastoris pabulo vitæ perpetuæque salutis pascere atque in virga æquitatis et mansuetudinis regere vigilanti semper cura et sollicitudine solerter procuret. Quem itaque vos omnes uno voto et pio affectu quasi patrem et rectorem animarum vestrarum, utpote charissimi filii, ut recipiatis præsenti statuto nostro jubemus; et abjecto ac reprobato supradicto invasore, hunc, quem ordinavimus vobis, habetote episcopum. Nam magna vos laude dignos fore videmini, quod de beati Petri apostoli consecratione meruistis habere antistitem : et hoc in augmentum honoris Ecclesiæ Vercellensis sine dubio proveniet, si vos devota mente nostris obtemperatis præceptis. Nos enim, vestram cupientes salutem, ideo monemus ut mente et corpore salvi esse possitis. Jubemus etiam omnes scripturas, vel dationes cujuscunque tenoris, quas fecit de plebibus, casalibus et villis ipsius Ecclesiæ Vercellensis, nullam habere firmitatem; sed omnia quæ fecit esse judicamus vacua et inania,quia legitimus ipse non fuit episcopus, et ideo quippiam dare non potuit: eum vero qui ex his quæ fecit aliquid firmum esse dixerit, Ananiæ et Sapphiræ anathemate feriendum fore censemus. Nam si cujuslibet consilio vel hortatu aliter facere, non de præsenti ipsum invasorem

C

Præcipit ut Conspertum a se illis episcopum constitutum recipiant, et congruo honore colant. Josephi D

invasoris acta nulla esse declarat.

Omnibus presbyteris, diaconibus, subdiaconibus et omni clero ac primatis, omnique populo Vercellensi.

His nostris apostolicis litteris vebis cognitum facimus quia Anspertum dudum archiepiscopum Mediolanensem pro suis multis præsumptionibus et negligentiis jam olim una cum sancta synodo sacra communione privavimus; sed ipse contra canonica statuta et contra nostrum apostolicum synodicunque Judicium agens, ante audientiam, et absolutionem ministerium sacrum agere atque adhuc excommunicatus in hac Vercellensi Ecclesia vestra, quemdam virum Joseph nomine, ut audimus, contra regiam et

abjicere studueritis, atque hunc quem nos consecra- A deramus perducere: si tamen bonis operibus dediti vimus vobis, alacri cum voluntate non receperitis, omni ecclesiastica vos communione privabimus dignoque anathemate feriemus. Data ut supra.

CCLXVIII.

AD NOTINGUM NOVARIENSEM EPISCOPUM.

(Anno 879.)

Monet ut res Angelberge restituat; sin minus, denuntiat illi excommunicationem, nisi intra duos menses ad reddendam de his rationem Romam veniat.

NOTINGO Novariensi episcopo.

Audivimus te res spiritalis filiæ nostræ Angelbergæ Augustæ injuste tenere, quas volumus, et apostolica auctoritate præcipimus, ut continuo reddere studeas : et quod tibi retinere debere nulla lege B conceditur, sub omni celeritate dimittas, ut ei cui pertinere videtur, his perfrui modis omnibus liceat. Nam si continuo præfatas res non reddideris, monemus, et apostolica auctoritate præcipimus, ut intra spatium duorum mensium Romam ad reddendam pro his rationem occurras, et coram nobis congruam satisfactionem exhibeas: alioquin tandiu excommunicatus existas quandiu huic nostræ commonitioni obtemperans, hæc quæ statuimus adimplere procures. Data XIV Kalendas Novembris, indictione

XIII.

CCLXIX.

AD AMALFITANOS.
(Anno 879.)

Significat se eos excommunicasse donec se a paganis
separent; minatur illis alias pœnas,
nisi quam-
primum pareant.

Reverendissimo et sanctissimo PETRO episcopo, seu PULCARI præfectorio, atque universo populo

Amalfitano.

Notum esse volumus dilectioni et unanimitati ve

stræ quia contra divina statuta, et nostra apostolica monita, quibus vos frequenter monuimus, et ex auctoritate Dei et sanctorum apostolorum Petri ac Pauli, præcepimus ut nullum cum impia Saracenorum gente pactum haberetis, hahitumque omnimodo rumperetis, in tali scelere, et in consortio inimicorum Dei manere non formidatis: virtute sancti Spiritus, et auctoritate sancti Petri, cui ligandi et solvendi in cœlo et in terra a Domino est concessa potestas (Matth. xvi), omni sacra communione, sancto videlicet corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi, vos una cum totius apostolicæ sedis consensu privavimus, et ab Ecclesiæ Dei societate separavimus, ut in eadem excommunicatione maneatis, donec resipiscentes ab impia vos paganorum præda separetis; et nisi puro corde et devota voluntate citius fueritis conversi ad gremium sanctæ matris vestræ Romanæ Ecclesiæ, majoris damnationis sententia vos procul dubio feriemus. Vestram denique nos salutem quærimus, vestras cupimus in conspectu Domini animas apostolica benignitate salvare, et quasi oves dominicas ad pascua salutis æternæ desi

nostra solatia, voluntatem, jussionem et admonitionem studueritis perficere, et in tali placito nequitiæ contempseritis manere. Optamus vos in Christo bene valere. Die 24 mensis Octobris, indictione

XIII.

CCLXX.

AD HELMOINUM EPISCOPUM PENNENSEM.

(Anno 879.)

Arguit quod ad synodum non accesserit; jubet statuta die ad se venire, et interim quemdam absolvere, quem injuste excommunicaverat.

Reverendissimo et sanctissimo HELMOINO episcopo

Pennensi.

Secundum sacros venerabilium Patrum canones

Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, pro ecclesiasticis duntaxat necessitatibus atque utilitatibus ad eas, quas nuper statutis diebus celebravimus, synodos, missis ex more auctoritatis nostræ litteris, fraternitatem tuam debere occurrere modis omnibus decrevimus: sed quia, cæteris devote valde venientibus, te minime venisse, neque excusationem tuam in tractoria regulari tenore conscriptam nobis et sanctæ synodo, causa videlicet temeritatis et inobedientiæ, ut etiam evidenter apparet, non direxisse comperimus, ne dilectionem tuam de hoc indiscussam præteriisse videamur, hoc nostro apostolatus statuto jubemus, eam infra octavum diem Decembris mensis, sine aliqua mora vel ambiguitate ad nos debere venire nostrisque se Cobtutibus præsentare. Nam et Oteramus filius qui [f. quondam] Corvini cum aliis suis concivibus, nostris apostolicis, coram venerabili episcoporum cœtu super te questus est, auribus, quod dum a te ipse impetitus ecclesiastice de contemptione, post præstito sacramento, se cum suis sacramentariis purgasset, tua eum fraternitas, sicut professus est, quasi perjurum excommunicaverit; regula canonica præcipiente quod hanc episcopus sibi cognitionem nullo modo debeat vindicare, Dominoque dicente ad Moysen, ad unius testimonium neminem condemnari oportere. Quod si ita est, quia temere illum excommunicare non debuisti, præcipimus ut eum de præsenti absolvas tuæque communioni restituas si ausu improbo aliter feceris, non quidem eum auD cloritate apostolica procul dubio absolutum esse jubemus. Et si hanc jussionem nostram parvipendens, temerario ausu præsentiæ nostræ adesse contempseris, ecclesiastica te communione velut inobedientem esse noveris privandum, quousque pro tuis negligentiis dignam veniens nobis satisfactionem humiliter feceris. Data XIII Kalendas Decembris. CCLXXI.

AD PAULUM EPISCOPUM.

(Anno 879.)

nam

Jubet ecclesiam in villa Carpana sitam restitui, ibique sacerdotem constitui, et sacrum chrisma annuatim in eamdem mitti.

Reverendissimo et sanctissimo PAULO episcopo sanctæ Ecclesiæ Regiensis.

Dilectioni tuæ venerandis sanctorum Patrum re- A rat, non est cogenda: tamen sanctitati vestræ comgalis edoctæ mandamus, atque his præsulatus nostri litteris jubemus, ut ecclesiam Dei positam in villa Carpana, jam nuper incendio crematam restaures, atque in pristinum decorem et ordinem restituere nullatenus prætermittas, atque sub proprii cura sacerdotis eam constituas, qui sedulas ibi Domino laudes quotidie persolvat, ac pro salute fidelium omnipotentem Dominum valeat exorare, sacrumque illic, Deo propitio, annue chrisma mittere indesinenter procures, quod est totius Christianitatis salus et perfectio vera. Nam si forte aliter feceris, nos ex apostolica auctoritate alteri episcopo præfatam ecclesiam ad restaurandum et canonice ordinandum procul dubio committemus. Data XIII Kalendas Decembris.

CCLXXII.

AD THEODORICUM, HEODICIUM, ETC.
(Anno 879.)

Ostendit mulierem, quæ vi minisque coacta religiosum
habitum susceperat, ad vota servanda non teneri ;
kujus tamen causam illis definiendam committit.
Quod si qua oriatur difficultas, eos vel eorum lega-
tos cum ipsa muliere ad se venire jubet.
THEODORICO Teatio, HEODICIO Firmano, JOANNI
Aprutiensi et HELMOINO Pinnensi episcopis.

mittimus ut, in unum convenientes, ipsius ferinæ causam secundum Deum discutiatis, et omnem super hac querimonia veritatem subtili indagatione reperientes, ad liquidum finiatis. Verumtamen dignum non esse sancimus ut jugum cui non suo proposito mota, sed ambitione et violentia oppressa subacta est, portare cogatur, quia et sanctus papa Gregorius in epistola ad Athanasium [al. Anastasium] presbyterum Isauriæ, inter cætera ita referi : (epist. lib. v, epist. 67). Quanquam ea quæ vi impulsionis fiunt, canonum minime censura recipiat, et jure habeantur infirma, quia ipse ea dissolvit, qui injustum fateri compellit, sed magis illa est suscipienda et amplectenda confessio, quæ ex spontanea monstratur voluntate procedere. Et rursus scriptum est: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII); et alias: Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine (Psal. CXVII). Porro jam fato Joanni reverendo Aprutiensi antistiti etiam verbis injunximus ut, ascita vestra fraternitate, omne de hac re negotium vobiscum pariter ventilet, et canonice, sicut prædiximus, diffinire procuret. Super quo si aliqua ambiguitas fortassis emerserit, tune jubemus ut aut vos, aut vestri legati vices vestras agentes, cum eadem femina nostris præsentialiter obtutibus præsententur, ut coram robis jam diligentius omnis rei veritas inquiratur et æquitatis regula terminetur. Postremo si præfatæ feminæ aliquod invidiose objectum crimen quoquomodo fuerit, vos, Deo præ oculis habito, hoc non C admittatis; et si accusator illius in sua obstinatione permanserit, tam accusata quam accusator in nostram cum vestris pariter missis accelerent properare præsentiam. Verumtamen si accusator ejus defuerit, jam illa crimine illo coram nobis veniens non tenebitur, secundum Carthaginensis concilii nonum decimum capitulum, ita inquiens (Conc. Carth. m, cap. 7): Aecusator ejus si nunquam diebus causæ dicendæ defuerit, a communione non removeatur ; restituto in communione accusato, ipse removeatur a communione accusator. Data xil Kalendas Decembris, indictione xiii.

Quædam vestrarum dioeceseon femina, nomine Theoderona de Vivelata, relicta quondam Tresigii, sedem apostolicam nostrumque simul pontificium adiens, questa est nobis quod, viro suo defuncto, velamen sibi sacri habitus ab ejusdem viri şui fratris duntaxat germani vi, non scilicet dilectione vitæ spiritualis, sed ambitione prædiorum ducti, impositum fuerit, et ipsa plurimum renitens contra propriam sponsionem, pollicitationem, expetitionem, electionem, propositum, votum atque spontaneum judicium gine benedictione sacerdotis idem velamen susceperit. Cujus professionem coram coepiscopis et fratribus nostris conferentes, inquisivimus etiam idoneos viros Opteramum, Scattoimum, Erfemarium, Amedeum et Cerisium, vicinos scilicet ipsius feminæ, qui casu præsentes aderant, utrum se ita res haberet an non. Sed illi non solum ita fuisse testificati sunt, verum etiam parati exstiterunt omnem super hanc causam satisfactionem præmittere. Nos igitur ha- D bentes eumdem quem et patres nostri spiritum fidei, et per gratiam Christi, zelum justitiæ, eadem super legitime velatis quæ et illi sentimus eademque omnino decernimus; et quod non propria voluntate, non arbitrio, non voto, non expetitu vel spontaneo judicio, quin potius coacte admittitur, cassandum esse sancimus præcipue cum hæc eadem femina non nisi minis perterrita, plus minus diebus quindecim idem velamen gestasse se dixerit, et nullo sacerdote benedictionem tribuente hoc violenter susceperit. Quod licet ad hujus absolutionem sufficere posse speremus, quia si ita est, totius violentiæ ac necessitatis vinculis absoluta, suum licenter et impune sequi debet arbitrium, et quod non elegit, ut perfe

CCLXXIII.

AD ATHANASIUM, PULCAREM, ETC.
(Auno 879.)

Præcipit ut fœdus cum Saracenis ictum rumpant ;
quod nisi Kalendis Decembris fecerint, eis excom-
municationem minatur. Pulcarem monet ne Pan-
denulfo Capuano judicí molestiam inferat.

ATHANASIO episcopo Neapolitano, PETRO episcopo, seu PULCARI præfectorio Amalfitano, episcopo Cajetano, seu Decibili, et JOANNI gloriosis hypatis, a paribus.

Pudet, ut ita dixerim, pontificium nostrum vos jam commonere super hoc quod tam multoties a nobis commoniti resipiscere noluistis, et cum Deo odibilibus Saracenis habitum pactum dissolvere hactenus contempsistis. Verum quia quanta crudelitatum genera, ac desolationum terræ istius cala

lam ecclesiasticam injuste fore oppressos; quorum videlicet objectionibus coram nostro præsulatu assistentem te oportet procul dubio respondere. Et ideo hac jussione nostra percepta occurrere studeas, antequam Ecclesia tua majus schisma vel scandalum patiatur: quoniam si venire jam modo contem pseris, dignam excommunicationis a sede apostolica prolatam sustinebis omnino censuram. Data vIII Kalendas Decembris.

CCLXXV.

AD CAROLUM REGEM.

mitatum nimis ex hoc mala lugenda provenerint A sos fraternitate enormiter adversa, et contra reguatque proveniant, exaggerare differimus, ne interim, quod dignum est, judicare cogamur. Adhuc obsecramus, adhuc sicut spiritales filios exhortamur, et paternis visceribus vos amplecti conantes, Dei ac principum apostolorum Petri ac Pauli auctoritate præcipimus, ut jam jamque disciplinam percipientes, ab eisdem iniquis et ancillæ filiis saracenis vos separetis, et pactum cum eis habitum modis omnibus dissolvatis, si vel nostræ communionis, vel ipsius Christianitatis vultis esse participes; in quos jam daremus ecclesiastici mucronis sententiam, nisi nos apostolica patientia retineret. Idcirco vobis inducias usque Kalendas Decembrias istius tertiæ decimæ indictionis ad idem paetum cum Saracenis frangendum largimur, et tam vos quam Cajetanos atque B Amalfitanos lucrari volentes, si usque ad idem tempus omnem Saracenorum amicitiam, nec non et omne fœdus dissolvere solito contempseritis, utrosque sententiæ ecclesiasticæ jaculis feriemus, et perpetuo anathemati submittemus, ut qui socii disciplinæ esse non vultis, communionis quoque nostræ non sitis participes. Hoc addendum est in epistola ad Pulcarem.

Postremo nobilitatem tuam monemus ut Pandenulfo judici Capuano in nullo molestus existas; et quod nobis ipse devotus est, tu ei devotione et amicitia copulatus, in quo posse tibi fuerit, contra adversitates illius te murum opponas; quatenus patris illius qui proprio genitore salvando suffigiit, reminiscens, pro utriusque amore, si de nobis tibi cura est, ipsius Pandenulfi profectibus potius hæreas, quam obviare quoquomodo videaris.

CCLXXIV.

AD ARPALDUM EPISCOPUM ASCULANUM.
(Anno 879.)

Arguit quod ad synodum non venerit; jubet ad se
venire, ut iis quæ a suis clericis objiciebantur, re-
spondeat.

C

(Anno 879.)

Miratur quod cum Papiam venerit, ubi simul convenire debebant, legatos ad se non miserit : petit illos, destinet, ut se ad eum conferre possit.

Dilecto ac spiritali filio CAROLO glorioso regi.

Sicut nostro præsulatui vestris jam olim regalibus direxistis apicibus, ut his Kalendis Novembribus jam transactis, vobis Papiam obviam venire deberemus : quatenus communi simul tractatu ea quæ sanciæ Ecclesiæ Dei utilia sunt, et regni stabilitati proficua, pariter considerassemus, stabilitateque perpétua firmassemus; hoc quidem avida ex tunc perficere mente parati existimus: sed quia vos in Italiam in troisse audimus, valde mirati sumus quamobrem vestrum nobis adventum, per excellentiæ vestræ mellifluos apices et idoneos legatos, cognitum minime feceritis; nam paterno vos affectu diligentes, speciali duntaxat intuitu magnitudinem vestram cernere desideramus, filiorum charissime. Nunc itaque, si omnino verum est jam Papiam venisse, volumus ut eximios ex latere vestro nobis dirigatis legatos, honorificas sedi apostolicæ litteras deferentes; quibus videlicet perspectis, ad vestram properare serenitatem communeque colloquium indubitanter valeamus: quia cum, Deo propitio,, vobiscum fuerimus conjuncti, omnia quæ ad exaltationem sanctæ sedis apostolicæ matris vestræ, et ad vestrum ac nostrum

Reverendissimo et sanctissimo ARPALDO episcopo videntur pertinere honorem, Deo favente, facile poAsculano.

Secundum sacros venerabilium Patrum canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, pro ecclesiasticis duntaxat necessitatibus ad eas, quas nuper statutis diebus celebravimus, synodos, missis ex more auctoritatis nostræ litteris, fraternitatem tuam debere occurrere modis omnibus decrevimus. Sed quia, cæteris devote valde venientibus, te minime venisse, cum etiam et auditu didiceris nos synodum celebrare, neque excusationem tuam regulari tenore in tractoria conscriptam nobis et sanctæ synodo, causa temeritatis et inobedientiæ tuæ, ut evidenter apparet, non direxisse comperimus; ne dilectionem tuam de hoc indiscussam præteriisse videamur, hoc nostræ auctoritatis statuto jubemus, eam de præsenti sine aliqua mora vel ambiguitate ad nos debere venire nostrisque se obtutibus præsentare. Nam et clerici tuæ nos Ecclesiæ adierunt, reclamantes multa se a tua perpes

terimus perficere. Pro quibus vobis et in hoc sæculo gloria multipliciter augeatur a Domino, et in cœlesti postmodum regione merces perpetua procul dubie tribuetur. Data ut supra.

CCLXXVI.

AD EUMDEM.

(Anno 879.)

Gratias agit quod cum a se fuerit Conspertus Ecclesiæ Verecellensis episcopus ordinatus, ejus ordinationi libenter aquieverit; se excusat quod Anspertum archiepiscopum Mediolanensem ejus precibus non absolvat.

Dilecto ac spiritali filio CAROLO glorioso ac excellentissimo regi.

Multiplices gratias vestræ referimus magnitudini, quia pro Vercellensi episcopatu, in quo nos Conspertum una cum synodi decreto episcopum ordinavimus, nostram libenter perfecistis voluntatem. De cætero autem, hoc est Mediolanensi archiepisco

eorum adjutorio vobiscum pariter in omnibus prompti existimus : ut dignam exinde vos non solum a Deo et a nobis, verum etiam et ab illis retributionem percipere mereamini.

CCLXXIX.

AD JOANNEM EPISCOPUM TICINENSEM.

(Anno 879-880.)

patu, o fili charissime, sicut nobis nunc mandasti, A nem ostendatis, quoniam et nos, Deo propitio, in ut Anspertum archiepiscopum, quem in synodo pro nonnullis suis negligentiis et præsumptionibus judicavimus, reconciliare deberemus. Quod quidem nos pro vestro amore alacri mente omnimodo perficeremus, si sententia damnationis, quam in eumdem archiepiscopum protulimus, sub tenore aliquo non fuisset prolata. Dictum est enim tandiu eum fore ab honore et ministerio sacerdotali suspensum, donec, auctore Deo, suam specialem nobis ad satisfaciendum exhiberet præsentiam. Et quia Ecclesiæ Dei privilegium nos decet immutilatum solemniter conservare, ne in aliquo patrum terminos præterire videamur, contra statuta majorum agere nequivimus. Unde benignitatis vestræ excellentiam paterno affectu monemus ut ob hoc quod irreprehensibiliter B agere non possumus nullo modo turbemini, quoniam vestram in omnibus cupimus pro honore perficere voluntatem. Data ut supra.

CCLXXVII.

AD LUDOVICUM ET CAROLOMANNUM REGES.

(Anno 879.)

Gratias agit de ipsorum erga Romanam Ecclesiam affectu, et mutuum studium pollicetur. Dilectissimis filiis LUDOVICO et Carolomanno gloriosissimis regibus.

Audita per venerabilem episcopum devotione vestra, quam circa sanctam Romanam Ecclesiam habere totoque conamine exercere cupitis, maximas Deo et vobis gratias agimus. Unde a nostra parte vos certos existere volumus quia sicut dominus Carolus divæ memoriæ imperator avus vester, ac postmodum genitor vester Ludovicus rex, sub protectione Romanæ Ecclesiæ nostraque apostolica tuitione vos commendaverunt, ita nostrum apostolicum affectum circa vos in omnibus ostendere vosque adjuvare ac protegere paterna dilectione atque amore semper parati existimus. Præterea de his quæ per jam dictum coepiscopum verbo tenus mandastis, ita vobis per eum dictis respondendo direximus. Nam ea quæ nostro consilio reperimus et vobis innotescendo mandavimus, ad vestrum honorem proficua esse omnimodo credite.

[blocks in formation]

Præcipit ut ecclesiam in Carpana villa sitam, quam Paulus Regiensis episcopus reficere neglexerat, restituat, ibique sacerdotem proprium constituat et sacrum chrisma annuatim mittat.

Reverendissimo et sanctissimo JOANNI episcopo Ti. cinensi, dilectoque confratri.

Quia Paulus Regiensis Ecclesiæ episcopus, et canonicis admonitus institutis, et nostris apostolieis præceptionibus exhortatus, ut ecclesiam Dei positam in villa quæ dicitur Carpana, igne crematam restaurare, ibique suum, secundum jus ecclesiasticum, omne officium vel ministerium rite peragere debuisset, temere contempsit, nostræque salubri præceptioni obedire contempsit, nec debitum in hoc Deo nostro reddidisse videtur honorem. Præcipientes igitur ex apostolica auctoritate dilectionis tuæ jubemus, ut de præsenti, et absque omni protelatione, ipsam ecclesiam restituas in pristinum decorem et ordinem, atque sub proprii cura sacerdotis eam constituas, qui sedulas ibi Domino laudes quotidie persolvat, ac pro salute fidelium omnipotentem Dominum valeat exorare, sacrumque illic, Deo propitio, annue chrisma mittere indesinenter procures, quod est totius Christianitatis salus et perfectio vera. Data ut

supra.

CCLXXX.

AD TEUTMARUM ARCHIEPISCOPUM.

(Anno 879 vel 880.)

Miratur eum morari et ad se non venire; monet ut statim veniat.

Reverendissimo et sanctissimo TEUTMARO archiepiscopo dilecto confratri nostro.

Sicut nobis dilectus ac spiritalis filius noster Carolamannus gloriosus rex suis regiis direxit apicibus, ut vos ad nostram apostolicam venire debuissetis præsentiam, vestrum quotidie præstolantes adventum miramur cur tantum moremini: nos enim almitatis et prudentiæ vestræ favore repleti, fraternitatem'vestram pio cupimus jam contemplari intuitu. Unde his nostris apostolicis litteris vos monemus et exhortamur ut libenti ad nos animo properare omnimodis studeatis, quatenus una vobiscum ea quæ sanctæ Dei Ecclesiæ utilia sunt, prout necesse fuerit, pariter ordinare valeamus. Data ut supra. CCLXXXI.

AD ANTONIUM EPISCOPUM ET BERENGARIUM COMITEM.

(Anno 879-880.)

Liutfredum comitem, quia monialem quæ e monasterio effugeral, suscepit, et bona Angelbertæ imperatricis diripuit, excommunicat, nisi statuto tempore satisfecerit: monet ne quisquam cum eo communicet.

Reverendissimo ANTONIO episcopo Brixiensi, et

« VorigeDoorgaan »