Pagina-afbeeldingen
PDF

rum principum Petri ac Pauli per totins Gâlliæ pro- A præfatos Capuanos ire neque aliquam illis contraatque inimirorum sanctæ Dei Ecclesiæ et nostrorum A etiam a malis Christianis, quòd ipsi procul dubio celebraremus, nunc iterato his apostolatus nostri lit- p

vincias immobilia loca consistunt, cum hominibus omnibusque sibi pertinentibus, ut vestro potenti Brachio defensa manerent rogavimus, vestroque auxilio secura consisterent, quod vos pro amore Dei et S. Petri nostroque honore nobis libenter facere promisislis. Nunc autem , sicut audivimus, villam mostram Wendoaram absque nostro consensu et voluntate occupatis, et uni vestro vassallo, nomine Aremberto, in beneficium dedistis, et, si verum est, non bene, sicut vos decebat, egistis. Ideo rogamus, fili charissime, celsitudinem tuam ut propter amorem Domini et S. Petri, coelestis regni clavigeri, ipsam villam noslris, qui ibidem resident, hominil)us sub nostro jure, sicut nos eam ordinavimus, liceat ha

bere securiter, omnesque vestros vel alienos homi- B

nes ab ejusdem villæ habitatione vel dominatu removeatis, nec vestris diebus aliquam a quocunque homine contrarietatem patiamur. Simili etiam modo petimus ut monasterium S. Petri, quod appellatur Pultariense, et Gerardus quondam comes de rebus suis perfecit atque dotavit, et sancto Petro tradidit, vestra in omnibus tuitione adjuvetur, quia fratres qui in eo consistunt, et sedulas Deo laudes persolvunt, orantes pro salute omnium in Christo credentium, ab inimicis vicinis perturbantur, omnisque illorum, imo nostra familia crudeliter assidue vexatur et opprimitur, ita sane ut neque arare, neque cætera quæ ad terræ culturam pertinent, possit exercere. Quapropter et vestrum auxilium eidem

sancto loco impendatis et contra Dei atque ejus ad- C.

versarios manum vestræ potenliae, pro amore Dei, et sanctorum apostolorum Petri ac Pauli, nostraque dilectione extendatis, quatenus vestro potenti brachio freti, salvi in omnibus et securi consistant, ut et in praesenti dignas a nobis retributiones et in futuro multiplicem a Domino valeatis mercedem recipere.

CCLVIII. AD GUAIFERIUM ' PRINCiPEM SALERNITANUM.

Monet ut a molestiis desistat quas Capuamis inferebat; significat se in ejus regiones iturum et discordias sedaturum. Nobilissimo viro GUAifeRio glorioso principi. Relatu quorumdam didicimus quod, suadente hu

mani generis inimico, qui totius inimicitiæ et mor- D

tis est auctor, cupialis multiplicia damna et adversa inferre Capuanis, et propter discordiæ malum quod sæculi quotidie livore generatur, et inter propinquos atque amicos accrescit, cogitetis generale discrimen præbere, unde scilicet non modica turbatio his vestris in partibus oriatur et longi temporis scandalum maneat. Et dum non desint extranei hostes, cum quibus assidue luctamen habeatis, vultis contrarietatis discrimina præbere propinquis, quos in auxilium vobis opportunum poteratis habere fautores. Nos idcirco, more paterno, vos quasi dilectum filium admonemus, et ex Dei omnipotentis auctoritate beatorumque apostolorum Petri et Pauli potestate prohibemus, ut non habeatis licentiam super

rietatem inferre usque ad nostrum specialem adventum. Quoniam, Deo auxiliante, cum hujus æstivi temporis fervor transierit, pro omnium vestrum salute, concordia et unanimitate, has vestras in partes veniemus, quatenus, nobis præsentibus, omnis vis sopiatur omneque scandalum, quod ex vipereo semine inter vos et illos accrevit, de medio vestri auferatur. Nos namque salutem vestram, ne in æternum pereatis, cupimus, et ideo volumus ut ea quæ pacis sunt sectemini semper. Nam pro vestro cum venerimus amore, ipsum quem vultis Capuanæ plebi, Domino favente, antistitem ordinabimus, ut vester principalis honor indiminutus permaneat. Quod si forte aliter vos facere cognoverimus, scitote quia nostræ vos non habebimus communionis consorles.

CCLIX. AD PANDENUlfUM CAStAlbUM. (Anno 879.)

Significat se Guaiferio scripsisse ut ab inferendo Capuanis damno desisteret.

Nobili viro PANDENUlfo glorioso castaldo.

Relectis industriæ tuæ litteris, quas per talem fidelem hominem tuum nobis mandasti, ea quæ nostro pontificio supplicare studuisti, apostolica duntaxat benignitate audivimus, ac, prout ratio exigebat, partim complevimus. Direximus namque nostr. apostolatus litteras Guaiferio, et admonendo increpando atque excommunicando eum non habere licentiam ex Deo et sanctorum apostolorum Petri ac Pauli nostraque auctoritate permissum venire contra urbem Capuanam, neque aliquam in omnibus suburbanis et finibus ejus contrarietatem inferre, nullasve moliri insidias, usquequo istas in partes, auxiliante Domino, post hujus æstivi temporis fer

vorem veniremus. CCLX.

AD CAROLUM REGEM. (Anno 879.)

Scribit se litteris eum, ut ad imperium promoveret, ad Urbem adpocasse, Ravennam usque ad eum processisse, sperasseque se auxilium ab eo adversus R0manæ Ecclesiæ hostes recepturum : quæ spes ita eum frustrata est, ut nunquam hostes magis sævierint : petit ut Ecclesiæ opem ferat, et dum iter parat, legatos ad se mittat; suosque legatos commendat.

Dilecto ac spiritali filio CAnolo glorioso regi.

Quod bene vestra regalis cognoscit sublimitas, a longo jam tempore vos pro utilitate et exaltatione sanctæ sedis apostolicæ matris vestræ ad culmen imperii, Deo propitio, volentes perducere, auctoritatis nostræ litteris missis vocavimus, ac postmodum præ magnitudine amoris vestri, relicta nostra Ecclesia inter sævas hostium non solum paganorum, sed etiam malorum Christianorum manus, ad vos Ravennam pervenimus, quod nullus antecessorum nostrorum gloriosissimis progenitoribus vestris aliquando fecisse recolitur, sperantes scilicet omnem honorem pristinumque vigorem sanctæ Romanæ Ecclesiæ per vos ad augmentum perfectum perducere, ferocem severitatem omni modo comprimere facileque superare putabamus. Sed quia de his omnibus nihil apud magnitudinem vestram, ut volebamus, peregimus, revertentes prioribus pejora reperimus. Nam inimiei nostri, majori audacia elevati, non solum ea quæ sancti Petri sunt diripere, sed etiam homines nostros in sua potestate recolligere et retinere non dubitant. Quapropter, fili charissime, pro certo scitote quia nos vestrum honorem et gloriam toto conamine desideramus perficere, et ideo vos ea quæ utilitati et exaltationi sanctæ sedis apostolicæ proficua sunt, pio intuitu menteque devota debetis peragere. Unde obnixe preeamur ut nobis dirigatis Luithbardum venerabilem episcopum, Manigoldum filium Adelberti, et Adelbertum protopincernam vestrum, qui, antequam vos has in partes veniendi iter sumatis, nos et sanctam matrem vestram Romanam Ecclesiam certificent, et ad vestrum honorem et gloriam placabiles et lætos efficiant, quatenus Deo auxiliante, vobis venientibus Romam, unum de pactis, et privilegia sanctæ Romanæ Ecclesiæ, more parentum vestrorum, renovare et eonfirmare studealis : et petimus ut de hoe quod pro honore Dei et sanetæ Ecclesiæ, seu vestro vos facere monemus, aliquid inimicis nostris non credatis, neque his qui magis ea quæ sua sunt quam vestram gloriam quæruat, eo quod honor et exaltatio sanctæ Romanæ Ecclesiæ vestra proteetio est im omnibus vestraque contra omnes inimicos defensio. Hos autem missos nostros, Marinum videlicet venerabilem episcopum et arcarium sedis nostræ, atque Petrum æque episcopum Senogalliensem vobis direximus, quos ut benigne recipiatis rogamus, et ea quæ vobis verbotenus dixeriut, quasi nobis credere non dubitetis. Data ut supra.

CCLXI.
A D E U M D E M .
(Anno 879.)

Dolet se non posse cum eo colloqui. Arnulfum uega

tum ad eum mittit, petens me Romanam Ecclesiam

ab hostibus lædi patiauur, ideoque ejus legatum

cum Arnulfo ad se miiui jubet.

Dilecto ac spiritali filio CArolo glorioso regi.

Audivimus quod debeatis nunc Alpes transire, atque cum charissiumo fratre vestro communi eloquio frui; unde valde turbati existimus eo quod secundum commune placituum sperabamus nos vobiscum simul convenire, et magnum ac proficuum opus exaltationis sanctæ Romanæ Ecclesiæ matris vestræ vestrique honoris et totius terræ sancti Pelri salutis peragere. Idcirco direximus volis hunc charissimum mepolem nostrum Farulfuum deliciosum consiliarium nostrum, per quem vestræ regali suggerimus magnificentiæ ut nullo modo praetermittatis ita ordinare atque dispomere terram S. Petri; quatenus salva et defensa non solum a paganis, sed

• Deest aliquid.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

scitis, permaneat, donec, Deo auxiliaute, revevteutes ad gremium sanctæ matris vestræ Romanæ Ecclesiæ veniatis; quia si hoc prætermiseritis, tanta uudique adversa vix ferre valemus. Quapropter vestra regalis magnitudo prævideat me vestris diebus eadem Ecclesia aliquam minuitatem patiatur, sed per vos magis augmentetur, quoniam ipsius augumentum vester est honor, Ideo petimus ut cum præsente jam dieto nepote nostro idoneum e latere vestro no!;is dirigatis legatum, qui ad salutem et justitiam terræ nobiscum interim pariter et promptissime in oummibus, prout opus fuerit, desudet ; ut et nos omnem vestrum honorem libentissime valeamus perfieere, cui ea quæ vobis dixerit, quasi nobismetipsis credere mon dedignemini. Quamobrem rogamus, ut libenti animo hoc facere, et secundum promissum vestrum adimplere omnimodis satagatis, nam certos vos esse volumus quia vestrum honorema et gloriam tota mente desideramus perfieere.

[ocr errors]

Miratur quod injuriis lacessitus ad se non confugerit; nuntium Ravennaw mittit, qui omnia contra eum gesta diligenter inquirat, et eos qui injuriam intulerant, Romam venire compellat; quibuscum ipse ad synodum proficiscatur, ubi ejus causa agetur: eumque arguit quod in sua Ecclesia non resideat. Reverendissimo et sanctissimo RowAwo archiepiscopo sanctæ Ecclesiæ Ravennalis. Audientes tales vobis a quibusdam insidias et injurias accidisse, mairati sumus quomodo ad Romanæ Ecclesiæ gremium et ad noslram apostolicam non statim veneritis præsentiam; nam si venissetis, pro certo scire potestis quia nos, diligenter inquisitis omnibus, omnem tuam causam ad optatum et prosperum finem, Deo favente, omnimodo perduceremus. Nunc autem pro hujus rei causa missum prudentem dirigimus Ravennam, cui ea quæ nobis mandastis contra te acta fuisse, diligenter inquirere jubemus, ut eos qui talia, ut asseritis, egerunt, sub fidejussore talique legato obliget, quatenus ipsi de præsenti Romam compellantur venire. Quibus sane

D venientibus, volumus ut et vos pariter veniatis Ka

Jendis 0ctobris, sicut tibi pro celebranda etiam symodo jam præceptum est, quia in præsentia nostra causam tuam volumus deliberare, quoniam nos, secundum datam nobis divinitus potestatem, more prædecessorum nostrorutn vos adjuvare omnino curabimus; nam volumus ut honor sanctæ Ravennatis Ecclesiæ semper indiminutus permaneat. In hoc tamen redarguendus es, quia dimissa Ecclesia tua Ravennæ, per alienas Ecclesias contra tuam sponsionem discurris et resides; nam pro his quæ tibi evenisse dicis a. Data ut supra.

[ocr errors][merged small]

Omnibus reverendissimis et sanctissimis episcopis, seu eximiis marchionibus et comitibus, cunctisque sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus.

llabentes omnium Ecclesiarum Dei, secundum Aposlolum (II Cor. xxi), sollicitudinem, dignum duximus vestram industriam his apostolatus nostri litteris admonere atque apostolica benignitate maguopere exhortari quatenus potentiæ munus, quod diviua largitate ha!)etis, utilitati Ecclesiæ et honori sacerdotali prodesse debeat semper. Quapropter reverentiam et honorem sanct;e Ticinensi Ecclesiæ, quæ speciali quodam modo sedi apostolicæ pertinere videtur, ejusque antistiti, Joanni videlicet confratri nostro, cui vice nostra transgressores excommunicandos commisimus, eo videlicet tenore ut quos ipse excommunicaverit, ipsi excommunicati existant, ut ei auxilium alacriter impendatis monemus, nullam contrarietatem vel invasionem in rebus vel ho:;,inibus ipsius Ecclesiæ quamlibet facere permittatis; quin potius vestro eos solatio tueri pro Dei nostroque amore diligentissime studeatis; sed et clericos illius nemo vestrum in commendatione, aut sub alicujus defensionis obtentu, absque prædicti episcopi sui licentia recipere præsumat. Quod si contra hoc nostrum apostolicum statutum aliquis suorum cleric0rum agere tentaverit, ecclesiastica sit, tam acceptor quaaa acceptus, communione privatus. Data *vt supra.

CCLXIV.
AD 10MANUM AfrchiePiSCOPUM RAVENNATEM.

(Anno 879.) Præcipit ut Romam ad synodum veniat. Reverem'issimo et sanctissimo archiepiscopo sanctæ Ecclesiæ Ravennatis, Sicut jam olium vestræ præcepimus reverentiæ, ut pro multis Ecclesiarum Dei uecessitatibus quarto Idus Octobris Romam venientes, synodum pariter

leris fraternitati vestræ jubemus ut, omni mora vel occasione postposita, ad denominatam synodum, quawa, Deo auctore, in prædicto tempore celebraturi eriumus iw ecclesia beati Petri principis apostolorum, cum suffraganeis tuis episcopis occurrere nullatenus prætermittatis; quia nos omniuum Ecclesiarum Dei utilitati et exaltationi, sicut oportet, pari consensu et de«velo umore prædecessorum noslrorum consulere volumus. Et ideo vestram , secundum sacros canones unanimitatem adesse volumus, quatenus Ecclesiæ Dei vigor, Christo favente, per synodalem censuram illibatus permianeat. Quapropter si in ve

a Hæc verba superius transferenda videntur.

A niendo nunc aliquam moram vel negligentiam ad

miseritis, scitote quoniam canonica vos redarguemus censura. 0ptamus sanctitatem tuam, etc. Data xi Kalendas 0ctobris, indictione xiii.

CCLXV. AD CLETUM MEDIOLANENSEM. (Anno 879.)

Praecipit ut in tocum Ansperti archiepiscopi in Romana synodo privati alium a se consecrandum sufficiant ; mittit legatos qui una cum ipsis electioni intersint, quibus in omnibus obediri jubet.

0mnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, et omni clero sanctæ Ecclesiæ Mediolanensis.

B Deo dilectae unanimitati vestræ fraternitatis, cha

rissimi, notum esse volumus quia nos una cum sancta synodo ldibus Octobris in ecclesia beati Petri apostoli peracta, Anspertum dudum archiepiscopum vestrum pro suis negligentiis ac multiplicibus præsumptionibus jam in priori synodo, post secundam et tertiam vacationem, atque post canonicas sibi datas inducias pro se satisfaciendo nolentem occurrere, virtute sancti Spiritus, et auctoritate sanctorum Petri ac Pauli apostolorum principum , et canonica atque synodica sanctione, episcopali honore privavimus, quia ante audientiam communicare pertinaciter præsumpsit, et ante legitimum suæ purgationis examen wainisterium sacrum contra statuta majorum temere agere non

C dubitavit. Et ideo præsenti vobis suatuto jubemus ut

omnes uno animo unoque voto convenientes atque convocantes pastores vel populum civitatis, de ele• ctione alterius, qui de eardinalibus presbyteris aut diaconibus dignior fuerit repertus, cum Christi solatio, ad archiepiscopatus honorem promoveatis : quo scilicet decreto solemniter facto, atque ad hanc urbem transmisso, me antea quislibet episcoporum aliquem ibidem ordinare præsumat, antequam nobis omnia fuerint renuntiata, cum, Deo favente, mos ibi secundum morem pristinum, et secundum regiam concessionem, velimus archiepiscopum consecrare. Nam si aljuer praesumpseritis, ecclesiastica vos communione privabimus; et qui contra hoc nostrum statutum fecerint, apostolico judicio erunt omnino correpti. Sane reverendissimos fratres et coepiscopos nostros Joannem Ticinensem, et Weltonem Arìmimensem illuc vice nostra dirigimus, qui vobiscum pariter eamdem electionem faciant; quos nemo vestrum impedire in aliquo præsumat, si quidem justum fore cernitis ut nobis in omaibus obedire pr<

curet : cui quisquis hoe superbiendo resistens agere tentaverit, a Christianorum collegio separatus erit *. Et quia nondum a vimeulis excommunicationis absolutus in Wercellensi ecclesia episcopuiu enormiter ac pervicaciter ordinare, eontra regiam etiam voluntatem praesumpsit. Data ut supra.

[ocr errors][ocr errors]

Significat Anspertum dudum archiepiscopum Mediolanensem in Romana synodo privatum, ac Josephum, quem ille in Vercellensi episcopum ordina

verat, depositum; rogat ut Conspertum in Vercellensi

ecclesia episcopum a se consecratum tueatur.

Dilecto ac spiritali filio CARolo glorioso regi.

Regiæ magnitudini vestræ notum esse volumus, fili charissime, quia Anspertum Mediolanensem archiepiscopum, in prima quidem synodo in ecclesia beati Petri apostoli habita pro suis evidentissimis negligentiis et præsumptionibus, una cum reverendissimo episcoporum cœtu regulariter excommunicavimus : sed mentem suam in superbiam erigens, non solum pro perpetratis veniam humiliter non quæsivit, verum etiam ante audientiam et nostram apostolicam absolutionem, sacrum præsumpsit ministerium celebrare, atque contra sacros canones contraque regiam et nostram apostolicam voluntatem, episcopum in Wercellensi ecclesia enormiter consecrare præsumpsit. Pro quibus videlicet tantæ temeritatis praesumptionibus, et ipsum Anspertum ludum archiepiscopum in ea, quæ nuper acta est synodo, omni episcopali honore privavimus, et eum, quem illicite ordinavit episcopum, decrevimus synodali judicio depositum esse ab ordine episcopatus : intuitu tamen misericordiæ in pristinum quo erat antea gradum reverti. Porro nos, secundum voluntatem et petitionem dilecti filii nostri Carolomanni gloriosi regis hunc Conspertum reverendissimum, de quo jam olim vobis per vestrum fidelem missum innotuimus, in eadem Wercellensi Ecclesia, consentientibus omnibus comprovincialibus episcopis, antistitem consecravimus, quem petimus obnixe ut pro amore Dei et sancti Petri, ac nostro, vestræ potentiæ brachio tueamini, et, prout ei opus fuerit, dignum semper in omnibus præbeatis solatium. Regalem excellentiam vestram Dominus conservet incolumem, charissime fili. Data ut supra.

CCLXVII.
Ad Vercellenses.
(Anno 879.)

Præcipit ut Conspertum a se illis episcopum constitu

tum recipiant, et, congruo, hgnore colant. Josephi p

invasoris acta nulla esse declarat.

0mnibus presbyteris, diaconibus, subdiaconibus et omni clero ac primatis, omnique populo Wercellensi.

His nostris apostolicis litteris vebis cognitum facimus quia Anspertum dudum archiepiscopum Mediolanensem pro suis multis præsumptionibus et negligentiis jam olim una cum sancta synodo sacra communione privavimus; sed ipse contra canonica statuta et contra nostrum apostolicum synodicumque judicium agens, ante audientiam, et absolutionem ministerium sacrum agere atque adhuc excommunicatus in hac Wercellensi Ecclesia vestra, quemdam virum Joseph nomine, ut audimus, contra regiam et

A nostram apostolicam voluntatem, episcopum ordi

nare temere præsumpsit. Ideo et eumdem archi

episcopum, et hunc ipsum Joseph invasorem ac præ

sumptorem , non intrantem per ostium, sed aliunde

quasi furem ingredientem in ovile Domini, cum vir

tute sancti Spiritus, et auctoritate beatorum Petri

ac Pauli apostolorum principum, nostroque aposto

lico judicio una cum synodali coetu reverendissimo

rum episcoporum, omni episcopali honore decrevi

mus esse privatos et alienos : tamen intuitu miseri

cordiæ, decreto synodali statuimus, jam fatum Jo

seph, invasorem Ecclesiæ vestræ, de ordine episcopali

dejeclum, in gradum et ordinem quo prius exstitit

omnimodo reverti. Nam cum prædictus Ahspertus

dudum Mediolanensis archiepiscopus esset regulariB ter excommunicatus, aliquam vel minimorum in Ecclesia Dei consecrationem graduum facere nullo modo potuit; quia quod non habuit, dare profecto mequivit. Quare omnium vestrum cognoscat sagacitas, et laudanda fidelitas, quoniam dilectus ac spiritalis filius noster Carolomannus, gloriosus rex istius Italici regni, ipsum Wercellensem episcopatum, more præcessorum suorum regum et imperatorum, concessit huic Consperto viro nobilissimo, præsentibiis missis nostris, nostramque apostolicam clementiam suis est litteris deprecatus ut eum vobis episcopum consecraremus. Nos autem, ejus precibus inclinati, nolentes vos diu sine proprii ac legitimi esse cura pastoris, hunc ipsum sanctæ Wercellensi Ecclesiæ vestrae apostolica duntaxat auctoritate episcopum consecravimus, dedimusque vobis pro invasore illo istum pastorem, pro mercenario ignavo providum satis rectorem , qui scilicet nostris vos apostolicis doctrinis admonitus, quasi populum Domini sibi commissum more veri pastoris pabulo vitæ perpetuæque salutis pascere atque in virga æquitatis et mansuetudinis regere vigilanti semper cura et sollicitudine solerter procuret. Quem itaque vos omnes uno voto et pio affectu quasi patrem et rectorem animarum vestrarum, utpote charissimi filii, ut recipiatis præsenti statuto nostro jubemus; et abjecto ac reprobato supradicto invasore, hunc, quem ordinavimus vobis, habetote episcopum. Nam magna vos laude dignos fore videmini , quod de beati Petri apostoli consecratione meruistis habere antistitem : et hoc in augmentum honoris Ecclesiæ Wercellensis sine dubio proveniet, si vos devota mente nostris obtemperatis præceptis. Nos enim, vestram cupientes salutem, ideo monemus ut mente et corpore salvi esse possitis. Jubemus etiam omnes scripturas, vel dationes cujuscunque tenoris, quas fecit de plebibus, casalibus et villis ipsius Ecclesiæ Wercellensis, nullam habere firmitatem; sed omnia quæ fecit esse judicamus vacua et inania,-quia legitimus ipse non fuit episcopus, et ideo quippiam dare non potuit : eum vero qui ex his quæ fecit aliquid firmum esse dixerit, Ananiæ et Sapphiræ anathemate feriendum fore censemus. Nam si cujuslibet consilio vel hortatu aliter facere, non de præsenti ipsum invasorem

abjicere studueritis, atque hunc quem nos consecra- A vimus vobis, alacri cum voluntate non receperilis, omni ecclesiastica vos communione privabimus dignoque anathemate feriemus. Data ut supra.

CCLXVIII. AD N0TINGUM NOVARIENSEM EpISCOPUM. (Anno 879.) Monet ut res Angelbergae restituat; sin minus, denuntiat illi ercommunicationem, nisi intra duos menses ad reddendam de his rationem Romam vemiat. NotiNgo Novariensi episcopo. Audivimus te res spiritalis filiæ nostræ Angelbergæ Augustæ injuste tenere, quas volumus, et apostolica auctoritate præcipimus, ut continuo reddere studeas : et quod tibi retinere debere nulla lege B conceditur, sub omni celeritate dimittas, ut ei cui pertinere videtur, his perfrui modis omnibus liceat. Nam si continuo præfatas res non reddideris, monemus, et apostolica auctoritate præcipimus, ut intra spatium duorum mensium Romam ad reddendam pro his rationem occurras, et coram nobis congruam satisfactionem exhibeas : alioquin tandiu excommunicatus existas quandiu huic nostræ commonitioni obtemperans, hæc quæ statuimus adimplere procures. Data xiv Kalendas Novembris, indictione XIII. CCLXIX. AD AMAlfitANOS. (Anno 879.) Significat se eos excommunicasse donec se a paganis separent; minatur illis alias pœnas, nisi quamprimum pareant. Reverendissimo et sanctissimo Perno episcopo, seu PULCARi præfectorio, atque universo populo Amalfitano. Notum esse volumus dilectioni et unanimitati vestræ quia contra divina statuta, et nostra apostolica monita, quibus vos frequenter monuimus, et ex auctoritate Dei et sanctorum apostolorum Petri ac Pauli, præcepimus ut nullum cum impia Saracenorum gente pactum haberetis, hahitumque omnimodo rumperetis, in tali scelere, et in consortio inimicorum Dei manere non formidatis : virtute sancti Spiritus, et auctoritate sancti Petri, cui ligandi et solvendi in cœlo et in terra a Domino est concessa potestas (Matth. xvi), omni sacra communione, sancto videlicet corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi, vos una cum totius apostolicæ sedis consensu privavimus, et ab Ecclesiæ Dei societate separavimus, ut in eadem excommunicatione maneatis, donec resipiscentes ab impia vos paganorum præda separetis; et nisi puro corde et devota voluntate citius fueritis conversi ad gremium sanctæ matris vestræ Romanæ Ecclesiæ, majoris damnationis sententia vos procul dubio feriemus. Westram denique nos salutem quærimus, vestras cupimus in conspectu Domini animas apostolica benignitate salvare, et quasi oves dominicas ad pascua salutis æternæ desi

deramus perducere : si tamen bonis operibus dediti n0stra solatia, voluntatem, jussionem et admonitionem studueritis perficere, et in tali placito nequitiæ contempseritis manere. 0ptamus vos in Christo bene valere. Die 24 mensis Octobris, indictione XiII. CCLXX. AD HELMOiNUM EPISCOPUM PENNENSEM. (Anno 879.)

Arguit quod ad synodum non accesserit; jubet statuta die ad se venire, et interim quemdam absolvere, quem injuste excommunicaverat.

Reverendissimo et sanctissimo HelwoINo episcopo Pennensi.

Secundum sacros venerabilium Patrum canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, pro ecclesiasticis duntaxat necessitatibus atque utilitatibus ad eas, quas nuper statutis diebus celebravimus, synodos, missis ex more auctoritatis nostræ litteris, fratermitatem tuam debere occurrere modis omnibus decrevimus: sed quia, cæteris devote valde venientibus, te minime venisse, neque excusationem tuam in tractoria regulari tenore conscriptam nobis et sanctæ synodo, causa videlicet temeritatis et inobedientiæ, ut etiam evidenter apparet, non direxisse comperimus, ne dilectionem tuam de hoc indiscussam præteriisse videamur, hoc nostro apostolatus statuto jubemus, eam infra octavum diem Decembris mensis, sine aliqua mora vel ambiguitate ad nos debere venire nostrisque se obtutibus praesentare. Nam et 0teramus filius qui [f. quondam] Corvini cum aliis suis concivibus, nostris apostolicis, coram venerabili episcoporum cœtu super te questus est, auribus, quod dum a te ipse impetitus ecclesiastice de contemptione, post præstito sacramento, se cum suis sacramentariis purgasset, tua eum fraternitas, sicut professus est, quasi perjurum excommunicaverit; regula canonica præcipiente quod hanc episcopus sibi cognitionem nullo modo debeat vindicare, Dominoque dicente ad Moysen, ad unius testimonium neminem condemnari oportere. Quod si ita est, quia temere illum excommunicare non debuisti, præcipimus ut eum de præsenti absolvas tuæque communioni restituas : nam si ausu improbo aliter feceris, non quidem eum au

D ctoritate apostolica procul dubio absolutum esse

jubemus. Et si hanc jussionem nostram parvipen-
dens, temerario ausu præsentiæ nostræ adesse con-
tempseris, ecclesiastica te communione velut inobe-
dientem esse noveris privandum, quousque pro tuis
negligentiis dignam veniens nobis satisfactionem
humiliter feceris. Data xiii Kalendas Decembris.
CCLXXI.
AD PAULUM EPISC0PUM.
(Anno 879.)

Jubet ecclesiam in villa Carpana sitam restitui, ibique
sacerdotem constitui, et sacrum chrisma annuatim
in eamdem mitti.
Reverendissimo et sanctissimo Paulo episcopo

sanctæ Ecclesiæ Regiensis.

« VorigeDoorgaan »