Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

et tunc sive de præfato electo, sive de aliis necessa- A riis causis, vestram adimplebimus voluntatem: quia vestro sagaci consilio communique consensu, quæ pro pace fraterna et pro terræ nostræ ac vestræ defensione, sive Saracenorum perditione, consideranda et perficienda sunt, peragere cupimus. Quapropter, sicut nos vestrum volumus desiderium et honorem alacri mente implere, ita quoque et vos illa quæ nostro apostolico culmini sunt decentia, devota mente debetis peragere; quamvis in hoc reprehensione non modica digni videamini, quod sumptis armis contra Capuanos, inter assiduas paganorum persecutiones consistentes, persequi et impugnare præsumpseritis, antequam eorum culpas nobis veraciter cognitas fecissetis. Porro de mancosis quos pro defensione terræ S. Petri dedimus te præsente B Amalfitanis, volumus ut eosdem mancosos ipsi Amalfitani deferant secum navigio usque in portum urbis Romanæ, quoniam salvi et securi ibi manebunt; et tunc accepta a nobis prius securitatis sponsione, ipsos nobis mancosos reddere procurent, quatenus nostra recipientibus nobis, nullam pro his de cætero patiantur calumniam.

CCLI.

AD LEONEM EPISCOPUM.

(Anno 879.)

Dolet Capua discordias esse excitatas; significat se Trajectum iturum, ibique de Landulfo episcopo electo, cujus confirmationem petierat, acturum. Reverendissimo et sanctissimo LEONI episcopo. Sacerdotalem curam et sollicitudinem, quam pro Ecclesiæ Dei utilitate populique concordia et pace peragere procul dubio debent Domini sacerdotes, litteris tuis relectis, te luciflue habere cognoscimus; dum Dei proximique dilectione sollicitus, doles Capuanos, nobiles scilicet viros, fraterno fœdere per jusjurandum inter eos habito nequiter corrupto ad veram discordiam et inimicitiam pervenisse, et adhuc in ea improvida mente consistere, atque pro Landulfo venerabili presbytero, et electo a vobis et omni sacerdotali cœtu nobiliumque caterva, cunctoque populo Capuanæ civitatis, pontificio nostro supplicas, quatenus eum non differamus sacræ plebi Capuanæ antistitem ordinare. Nos autem, pastorali sollicitudine moti, vobiscum similiter condolemus fratres et propinquos pro sæculi cupiditate in tantam discordiæ et inimicitiæ voraginem demersos, pro quibus sane, Deo propitio, pacificandis, volumus Kalendis Octobribus Trajectum venire, et ibi cum Guaiferio principe, atque vobiscum, et cum Capuanis cæterisque vestratibus loqui, et ordinare primum ea quæ nobis et vobis sunt necessaria; et tunc de ipso electo vestram secundum sacros canones adimplebimus voluntatem : et idcirco grave non videatur dilectioni vestræ nostrum, ut dictum est, specialem præstolari adventum. Unam talem Adelchisi episcopo: et alteram Lupeno episcopo.

C

D

CCLII.

AD LANDULFUM PRESBYTERUM.

(Anno 879.)

Laudat eum quod ad propinquorum suorum insidias evitandas Capua fuerit egressus, et in discordiis sedandis elaboret; significat Trajectum se iturum ibique de ejus electione deliberaturum.

LANDULFO venerabili presbytero et electo.

Quia discordantium parentum tuorum insidias declinando, et ex urbe Capuana egrediendo, in antiqua sanctæ ecclesiæ Capuana sede, nomine videlicet S. Stephani protomartyris refulgente, nunc habitare te asseris, atque cum vicinis episcopis assidue decertas, ut male divisos adunare atque discordantes pacificare, Deo favente, possis, gratum recepimus. Quia et ante susceptum officium ea quæ sunt boni pastoris peragis, in quo scilicet ut perseveres hortamur usque ad nostrum specialem adventum, quoniam, Deo propitio, pro vestrum omnium salute, concordia et pace, Kalendis Octobribus volumus Trajectum venire, ibique cum Guaiferio glorioso principe, et cum aliis eximiis parentibus tuis loqui, et ordinare primum ea quæ nobis et vobis sunt necessaria vestræque paci et utilitati proficua, et tunc provectionem tuam secundum sacros canones, omnibus pacificatis, peragere.

CCLIII.

AD PULCAREM PRÆFECTUM. (Anno 879.)

Arguit quod nec fœdus cum paganis ictum ruperit, nec ditionem sancti Petri, sicul promiserat, defenderit ; præcipit ut pecuniam pro ea re datam ad se remittat.

Dilecto viro PULCARI præfecto.

Pro salute animæ tuæ ac pro defensione totius Christianitatis, quæ, te cum paganis pactum habente, quotidie deprædatur atque in diram ducitur captivitatem, multa tibi et populo tuo, quæ postulasti, fecimus bona. Insuper decem millia mancosorum argenti dedimus tibi ut terram sancti Petri rupto foedere paganorum defenderes; quod tu cum tuis per jusjurandum facere promisisti, sed timore judicii Dei postposito, neque pactum iniquum disrumpere voluisti, neque propter jusjurandum littora nostra defendere, sed potius deprædari diabolico jam juri subjectus, permittis, et in animæ tuæ perditionem consentis oves pretioso Christi cruore acquisitas duci captivas. Et ideo dignum est ut ipsos mancosos, quos tibi pro defensione terræ nostræ dedimus, recipiamus. Quapropter volumus ut eosdem mancosos per tuos fideles Amalfitanos usque in portum urbis Romanæ nobis navigio venientes remandes, quoniam ipsi Amalfitani salvi et securi ibi manebunt, et tunc accepta prius a nobis securitatis sponsione, præfatos mancosos nobis reddere procurent, quatenus nostra recipientes, nullam tibi vel populo tuo inferamus calumniam. Nam et dromonibus nostris præcepimus ut nullo modo aliquam populo tuo faciant contrarietatem, si tamen nobis ipsos mancosos salvos reddideris.

CCLIV.

AD MONACHOS PULTARIENSIS COENOBII.

(Anno 879.)

Dolet de eorum calamitatibus, et significat se ipsorum causa Bosoni principi atque Hugoni abbati scripsisse ut eos utentur; exemplar etiam testamenti Gerardi fundatoris Ansegiso archiepiscopo et Conrado comiti misisse.

Sanctæ congregationi summi apostolorum principis Petri cœnobii nostri Pultariensis.

A Christo credentium, ab inimicis vicinis perturbantur, omnisque illorum, imo nostra familia crudeliter assidue vexatur et opprimitur; ita sane ut neque arare neque cætera quæ ad terræ culturam pertinent, possit exercere. Quapropter et vestrum auxilium eidem sancto loco impendatis, et contra Dei alque ejus adversarios manum vestræ potentiæ, pro amore Dei et sanctorum apostolorum Petri ac Pauli nostraque dilectione extendatis, quatenus vestro potenti brachio freti, salvi in omnibus et securi consistant, ut et in præsenti dignas a nobis retributiones et in futuro multiplicem a Domino valeatis mercedem cum sanctis recipere.

Cognoscat pro certo fraternitas vestra nos, relectis litteris vestris, pro tantis adversitatibus quas ab iniquis quotidie sustinetis hominibus, valde tristes existere, quoniam sicut de vestra prosperitate gaudemus, ita quoque et de vestra tribulatione tristamur. Unde volentes sanctam congregationem vestram, utpote Dominicum gregem in ipso apostolo- B rum principe nobis commissum, salvam et quietam habere, direximus, secundum petitionem vestram, nostras apostolicas litteras Bosoni glorioso principi, et Hugoni nobilissimo abbati, petentes quatenus pro Dei sanctorumque apostolorum principum Petri ac Pauli amore, nostraque dilectione, suæ defensionis auxilium vobis impendant, et contra Dei atque omnes vestros adversarios manum suæ potentiæ extendant, ut quiete ac securiter degentes, debitas Domino laudes persolvere ac pro nobis et omni populo Christiano valeatis omnipotentem Dominum deprecari, et res sancti nostri monasterii tranquilla mente disponere, regere ac secundum Dominum dispensare possitis. Porro exemplar ipsius testamenti, per quod Gerardus bonæ memoriæ comes, una cum Berta C quondam conjuge sua ipsas res principibus apostolorum Petro et Paulo tradidit, bulla nominis nostri munitum, Ansegiso archiepiscopo et Conrado comiti, in cujus comitatu ipse res continentur, per præsentem nuntium vestrum direximus. Vos itaque videte si de his omnibus adjuti fueritis, an non, et nobis renuntiate, ut quasi concilio meliori potuerimus, vos libentissime adjuvare curemus. Fraternitatem vestram orantem pro nobis Dominus dignetur conservare incolumem.

CCLV

AD HUGONEM ABBATEM.

(Anno 879.)

Ut monasterium Pultariense tueatur. Dilecto filio HUGONI nobilissimo abbati. Quanta vos dilectione quantoque nostræ paternitatis quasi unicum filium dilexerimus affectu, ex quo vestram sublimem cognovimus sagacitatem et gloriam, ipsi abundanter recolitis, quoniam et vestra nos excellentia veluti patrem spiritalem in omnibus colere et honorare animo tranquillo curavit. Quo videlicet mutuæ dilectionis foedere illibato confisi, monasterium sancti Petri, quod appellatur Pultariense et Gerardus quondam comes de rebus suis perfecit atque dotavit et sancto Petro tradidit, petimus ut vestra in omnibus tuitione adjuvetur, quia fratres qui nunc in eo consistunt, et sedulas Deo laudes persolvunt, orantes pro salute omnium in

CCLVI.

AD HUGONEM ET RADULFUM.

(Anno 879.)

Quod Vendoaram villam sancti Petri Pultariensis nulli concesserit, et Arember.um, qui a Bosone eam accepit, excommunicari jusserit, nisi ab ea absti

neat.

HUGONI et RADULPHO dilectis fidelibus nostris.

Cognoscat pro certo fidelitas vestra quia nos ipsam villam nostram Vendoaram, quam dicitis esse invasam a Bosone comite, quasi nos eam cum illo commutassemus accipientes alteram ab eo, neque beneficiali more, neque alicujus commutationis tenore, neque alio quocunque modo, cum eodem Bosone vel alio quocunque homine, dedimus neque commutavimus. Ideo in fidelitate et servitio sanctorum apostolorum Petri ac Pauli devota mente permanentes, ipsam villam sub nostro jure tenentes, defendite et cum Domini auxilio gubernate, nec aliqui homini credatis nos aliquando præfatam villam quolibet modo daturos. Direximus vero, pro nostro adjutorio ac defensionis auxilio, litteras nostras jam dicto Bosoni comiti, ut pro amore Dei, et S. Petri, ac nostro, et suos homines inde removeat, et ipsam villam nullatenus invadere nec invasam retinere præsumat: quin potius suo vos brachio tueatur, et ab omnibus erga vos male agentibus dignetur defendere, si gratiam Dei et principis apostolorum cupit habere. Arembertum autem, vassallum ejus, cui ipsam villam beneficio dederat, omni ecclesiastica communione per Isaac venerabilem episcopum jussimus esse privatum, si in eadem villa ulterius temere intrare aut aliquam ibi contrarietatem facere D præsumpserit.

CCLVII.

AD BOSONEM COMITEM.

Ut Arembertum et quosvis alios a Vendoara villa removeat, eamque Pultariensibus restituat et monasterium ipsum tueatur.

Dilecto filio BoSONI glorioso principi.

Quanta vos dilectione quantoque nostræ paternitatis dilexerimus affectu ex eo quo vestram sublimem cognoverimus gloriam, ipsi abundanter recolitis, quoniam et vestra nos excellentia veluti patrem spiritalem in omnibus colere et honorare animo tranquillo curavit. Quo videlicet mutuæ dilectionis fœdere confisi, ea quæ sub jure sanctorum apostolo

rietatem inferre usque ad nostrum specialem adventum. Quoniam, Deo auxiliante, cum hujus æstivi temporis fervor transierit, pro omnium vestrum salute, concordia et unanimitate, has vestras in partes veniemus, quatenus, nobis præsentibus, omnis vis sopiatur omneque scandalum, quod ex vipereo semine inter vos et illos accrevit, de medio vestri auferatur. Nos namque salutem vestram, ne in æternum pereatis, cupimus, et ideo volumus ut ea quæ pacis sunt sectemini semper. Nam pro vestro cum venerimus amore, ipsum quem vultis Capuanæ plebi, Domino favente, antistitem ordinabimus, ut vester principalis honor indiminutus permancat. Quod si forte aliter vos facere cognoveri

communionis consortes.

CCLIX.

AD PANDENULFUM CASTALDUM.

rum principum Petri ac Pauli per totins Galliæ pro- A præfatos Capuanos ire neque aliquam illis contravincias immobilia loca consistunt, cum hominibus omnibusque sibi pertinentibus, ut vestro potenti brachio defensa manerent rogavimus, vestroque auxilio secura consisterent, quod vos pro amore Dei et S. Petri nostroque honore nobis libenter facere promisistis. Nunc autem, sicut audivimus, villam nostram Vendoaram absque nostro consensu et voluntate occupatis, et uni vestro vassallo, nomine Aremberto, in beneficium dedistis, et, si verum est, non bene, sicut vos decebat, egistis. Ideo rogamus, fili charissime, celsitudinem tuam ut propter amorem Domini et S. Petri, cœlestis regni clavigeri, ipsam villam nostris, qui ibidem resident, hominibus sub nostro jure, sicut nos eam ordinavimus, liceat habere securiter, omnesque vestros vel alienos homi- B mus, scitote quia nostræ vos non habebimus nes ab ejusdem villæ habitatione vel dominatu removeatis, nec vestris diebus aliquam a quocunque homine contrarietatem patiamur. Simili etiam modo petimus ut monasterium S. Petri, quod appellatur Pultariense, et Gerardus quondam comes de rebus suis perfecit atque dotavit, et sancto Petro tradidit, vestra in omnibus tuitione adjuvetur, quia fratres qui in eo consistunt, et sedulas Deo laudes persolvunt, orantes pro salute omnium in Christo credentium, ab inimicis vicinis perturbantur, omnisque illorum, imo nostra familia crudeliter assidue vexatur et opprimitur, ita sane ut neque arare, neque cætera quæ ad terræ culturam pertinent, possit exercere. Quapropter et vestrum auxilium eidem sancto loco impendatis et contra Dei atque ejus adversarios manum vestræ potentia, pro amore Dei, et sanctorum apostolorum Petri ac Pauli, nostraque dilectione extendatis, quatenus vestro potenti brachio freti, salvi in omnibus et securi consistant, ut et in præsenti dignas a nobis retributiones et in futuro multiplicem a Domino valeatis mercedem recipere. CCLVIII.

AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM.

Monet ut a molestiis desistat quas Capuanis inferebat; significat se in ejus regiones iturum et discordias sedaturum.

C

Nobilissimo viro GUAIFERIO glorioso principi. Relatu quorumdam didicimus quod, suadente humani generis inimico, qui totius inimicitiæ et mor- D tis est auctor, cupiatis multiplicia damna et adversa inferre Capuanis, et propter discordiæ malum quod sæculi quotidie livore generatur, et inter propinquos atque amicos accrescit, cogitetis generale discrimen. præbere, unde scilicet non modica turbatio his vestris in partibus oriatur et longi temporis scandalum maneat. Et dum non desint extranei hostes, cum quibus assidue luctamen habeatis, vultis contrarietatis discrimina præbere propinquis, quos in auxilium vobis opportunum poteratis habere fautores. Nos idcirco, more paterno, vos quasi dilectum filium admonemus, et ex Dei omnipotentis auctoritate beatorumque apostolorum Petri et Pauli potestate prohibemus, ut non habeatis licentiam super

(Anno 879.)

Significat se Guaiferio scripsisse ut ab inferendo Capuanis damno desisteret.

Nobili viro PANDENULFO glorioso castaldo. Relectis industriæ tuæ litteris, quas per talem fidelem hominem tuum nobis mandasti, ea quæ nostro pontificio supplicare studuisti, apostolica duntaxat benignitate audivimus, ac, prout ratio exigebat, partim complevimus. Direximus namque nostr apostolatus litteras Guaiferio, et admonendo increpando atque excommunicando eum non habere licentiam ex Deo et sanctorum apostolorum Petri ac Pauli nostraque auctoritate permissum venire contra urbem Capuanam, neque aliquam in omnibus suburbanis et finibus ejus contrarietatem inferre, nullasve moliri insidias, usquequo istas in partes, auxiliante Domino, post hujus æstivi temporis fervorem veniremus.

CCLX.

AD CAROLUM REGEM.

(Anno 879.)

ad

Scribit se litteris eum, ut ad imperium promoveret, Urbem advocasse, Ravennam usque ad eum processisse, sperasseque se auxilium ab eo adversus Romana Ecclesie hostes recepturum : quæ spes ita eum frustrata est, ut nunquam hostes magis sævierint: petit ut Ecclesiæ opem ferat, et dum iter parat, legatos ad se mittat; suosque legatos commendat. Dilecto ac spiritali filio CAROLO glorioso regi.

Quod bene vestra regalis cognoscit sublimitas, a longo jam tempore vos pro utilitate et exaltatione sanctæ sedis apostolicæ matris vestræ ad culmen imperii, Deo propitio, volentes perducere, auctoriLatis nostræ litteris missis vocavimus, ac postmodum præ magnitudine amoris vestri, relicta nostra Ecclesia inter sævas hostium non solum paganorum, sed etiam malorum Christianorum manus, ad vos Ravennam pervenimus, quod nullus antecessorum nostrorum gloriosissimis progenitoribus vestris aliquando fecisse recolitur, sperantes scilicet omnem honorem pristinumque vigorem sanctæ Romanæ Ecclesiæ per vos ad augmentum perfectum perducere,

́atque inimʊōrum sanctæ Dei Ecclesiæ et nostrorum A etiam a malis Christianis, quod ipsi procul dubio

scitis, permaneat, donec, Deo auxiliante, revertentes ad gremium sanctæ matris vestræ Romanæ Ecclesie veniatis; quia si hoc prætermiseritis, tanta undique adversa vix ferre valemus. Quapropter vestra regalis magnitudo prævideat ne vestris diebus eadem Ecclesia aliquam minuitatem patiatur, sed per vos magis augmentetur, quoniam ipsius augmentum vester est honor. Ideo petimus ut cum præsente jam dieto nepote nostro idoneum e latere vestro nobis dirigatis legatum, qui ad salutem et justitiam terræ nobiscum interim pariter et promptissime in omnibus, prout opus fuerit, desudet; ut et nos omnem vestrum honorem libentissime valeamus perficere, cui ea quæ vobis dixerit, quasi nobismetipsis cre

libenti animo hoc facere, et secundum promissum vestrum adimplere omnimodis satagatis, nam certos vos esse volumus quia vestrum honorem et gloriam tota mente desideramus perficere.

ferocem severitatem omni modo comprimere facileque superare putabamus. Sed quia de his omnibus nihil apud magnitudinem vestram, ut volebamus, peregimus, revertentes prioribus pejora reperimus. Nam inimici nostri, majori audacia elevati, non solum ea que sancti Petri sunt diripere, sed etiam homines nostros in sua potestate recolligere et retinere non dubitant. Quapropter, fili charissime, pro certo scitote quia nos vestrum honorem et gloriam toto conamine desideramus perficere, et ideo vos ea quæ utilitati et exaltationi sanctæ sedis apostolicæ proficua sunt, pio intuitu menteque devota debetis peragere. Unde obnixe precamur ut nobis dirigatis Luithbardum venerabilem episcopum, Manigoldum filium Adelberti, et Adelbertum protopin- B dere non dedignemini. Quamobrem rogamus, ut cernam vestrum, qui, antequam vos has in partes veniendi iter sumatis, nos et sanctam matrem vestram Romanam Ecclesiam certificent, et ad vestrum honorem et gloriam placabiles et lætos efficiant, quatenus Deo auxiliante, vobis venientibus Romam, unum de pactis, et privilegia sanctæ Romanæ Ecclesiæ, more parentum vestrorum, renovare et confirmare studeatis et petimus ut de hoe quod pro honore Dei et sanctæ Ecclesiæ, seu vestro vos facere monemus, aliquid inimicis nostris non credatis, neque his qui magis ea quæ sua sunt quam vestram gloriam quærunt, eo quod honor et exaltatio sanctæ Romanæ Ecclesiæ vestra protectio est in omnibus vestraque contra omnes inimicos defensio. Hos autem missos nostros, Marinum videlicet venerabilem episcopum et arcarium sedis nostræ, atque Petrum æque episcopum Senogalliensem vobis direximus, quos ut benigne recipiatis rogamus, et ea quæ vobis verbotenus dixerint, quasi nobis credere non dubitetis. Data ut supra.

CCLXI.

AD EUMDEM

(Anno 879.)

Dolet se non posse cum eo colloqui. Arnulfum Legatum ad eum mittit, petens ne Romanam Ecclesiam ab hostibus lædi patiatur, ideoque ejus legatum cum Arnulfo ad se mitti jubet.

Dilecto ac spiritali filio CAROLO glorioso regi. Audivimus quod debeatis nunc Alpes transire, atque cum charissimo fratre vestro communi eloquio frui; unde valde turbati existimus eo quod secundum commune placitum sperabamus nos vobiscum simul convenire, et magnum ac proficuum opus exaltationis sanctæ Romanæ Ecclesiæ matris vestræ vestrique honoris et totius terræ sancti Petri salutis peragere. Idcirco direximus vobis hunc charissimum nepotem nostrum Farulfum deliciosum consiliarium nostrum, per quem vestræ regali suggerimus magnificentiæ ut nullo modo prætermittatis ita ordinare atque disponere terram S. Petri; quatenus salva et defensa non solum a paganis, sed

• Deest aliquid.

[ocr errors]

D

CCLXII.

AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM,

(Anno 879.)

Miratur quod injuriis lacessitus ad se non confugerit; nuntium Ravennam mittit, qui omnia contra eum gesta diligenter inquirat, et eos qui injuriam intulerant, Romam venire compellat; quibuscum ipse ad synodum proficiscatur, ubi ejus causa agetur : eumque arguit quod in sua Ecclesia non resideat.

Reverendissimo et sanctissimo ROMANO archiepiscopo sanctæ Ecclesiæ Ravennatis.

Audientes tales vobis a quibusdam insidias et injurias accidisse, mirati sumus quomodo ad Romanæ Ecclesiæ gremium et ad nostram apostolicam non statim veneritis præsentiam; nam si venissetis, pro certo scire potestis quia nos, diligenter inquisitis omnibus, omnem tuam causam ad optatum et prosperum finem, Deo favente, omnimodo perduceremus. Nunc autem pro hujus rei causa missum prudentem dirigimus Ravennam, cui ea quæ nobis mandastis contra te acta fuisse, diligenter inquirere jubemus, ut eos qui talia, ut asseritis, egerunt, sub fidejussore talique legato obliget, quatenus ipsi de præsenti Romam compellantur venire. Quibus sane venientibus, volumus ut et vos pariter veniatis KaJendis Octobris, sicut tibi pro celebranda etiam synodo am præceptum est, quia in præsentia nostra causam tuam volumus deliberare, quoniam nos, secundum datam nobis divinitus potestatem, more prædecessorum nostroru:n vos adjuvare omnino curabimus; nam volumus ut honor sanctæ Ravennatis Ecclesiæ semper indiminutus permaneat. In hoc tamen redarguendus es, quia dimissa Ecclesia tua Ravenne, per alienas Ecclesias contra tuam sponsionem discurris et resides; nam pro his quæ tibi evenisse dicis a. Data ut supra.

CCLXII.

AD OMNES FIDELES.

(Anno 879.)

Præcipit ut Ticinensi episcopo, cui potestatem excommunicandi tribuerat, obediant.

Omnibus reverendissimis et sanctissimis episcopis, seu eximiis marchionibus et comitibus, cunctisque sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus.

Habentes omnium Ecclesiarum Dei, secundum Apostolum (II Cor. xx1), sollicitudinem, dignum duximus vestram industriam his apostolatus nostri litteris admonere atque apostolica benignitate magnopere exhortari quatenus potentiæ munus, quod divina largitate habetis, utilitati Ecclesiæ et honori sacerdotali prodesse debeat semper. Quapropter reverentiam et honorem sancte Ticinensi Ecclesiæ, quæ speciali quodam modo sedi apostolicæ pertinere videtur, ejusque antistiti, Joanni videlicet confratri nostro, cui vice nostra transgressores excommunicandos commisimus, eo videlicet tenore ut quos ipse excommunicaverit, ipsi excommunicati existant, ut ei auxilium alacriter impendatis monemus, nullam contrarietatem vel invasionem in rebus vel hominibus ipsius Ecclesiæ quamlibet facere permittatis; quin potius vestro eos solatio tueri pro Dei nostroque amore diligentissime studeatis; sed et clericos illius nemo vestrum in commendatione, aut sub alicujus defensionis obtentu, absque prædicti episcopi sui licentia recipere præsumat. Quod si contra hoc nostrum apostolicum statutum aliquis suorum clericorum agere tentaverit, ecclesiastica sit, tam acceptor quam acceptus, communione privatus. Data ut supra.

CCLXIV.

AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM.

(Anno 879.)

Præcipit ut Romam ad synodum veniat. Reverendissimo et sanctissimo archiepiscopo sanctæ Ecclesiæ Ravennatis.

A niendo nunc aliquam moram vel negligentiam admiseritis, scitote quoniam canonica vos redarguemus censura. Optamus sanctitatem tuam, etc. Data XI Kalendas Octobris, indictione XIII.

B

C

Sicut jam olim vestræ præcepimus reverentiæ, ut pro multis Ecclesiarum Dei necessitatibus quarto Idus Octobris Romam venientes, synodum pariter celebraremus, nunc iterato his apostolatus nostri lit- D teris fraternitati vestræ jubemus ut, omni mora vel occasione postposita, ad denominatam synodum, quam, Deo auctore, in prædicto tempore celebraturi erimus in ecclesia beati Petri principis apostolorum, cum suffraganeis tuis episcopis occurrere nullatenus prætermittatis; quia nos omnium Ecclesiarum Dei utilitati et exaltationi, sicut oportet, pari consensu et decreto more prædecessorum nostrorum consulere volumus. Et ideo vestram, secundum sacros canones unanimitatem adesse, volumus, quatenus Ecclesiæ Dei vigor, Christo favente, per synodalem censuram illibatus permaneat. Quapropter si in ve

▲ Hæc verba superius transferenda videntur.

CCLXV.

AD CLERUM MEDIOLANENSEM.
(Anno 879.)

Præcipit ut in locum Ansperti archiepiscopi in Romana synodo privati alium a se consecrandum sufficiant; mittit legatos qui una cum ipsis electioni intersint, quibus in omnibus obediri jubet.

Omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, et omni clero sanctæ Ecclesiæ Mediolanensis.

cum

Deo dilectæ unanimitati vestræ fraternitatis, charissimi, notum esse volumus quia nos una sancta synodo Idibus Octobris in ecclesia beati Petri apostoli peracta, Anspertum dudum archiepiscopum vestrum pro suis negligentiis ac multiplicibus præsumptionibus jam in priori synodo, post secundam et tertiam vacationem, atque post canonicas sibi datas inducias pro se satisfaciendo nolentem occurrere, virtute sancti Spiritus, et auctoritate sanctorum Petri ac Pauli apostolorum principum, et canonica atque synodica sanctione, episcopali honore privavimus, quia ante audientiam communicare pertinaciter præsumpsit, et ante legitimum suæ purgationis examen ministerium sacrum contra statuta majorum temere agere non

dubitavit. Et ideo præsenti vobis statuto jubemus ut omnes uno animo unoque voto convenientes atque convocantes pastores vel populum civitatis, de ele ctione alterius, qui de cardinalibus presbyteris aut diaconibus dignior fuerit repertus, cum Christi solatio, ad archiepiscopatus honorem promoveatis: quo scilicet decreto solemniter facto, atque ad hanc urbem transmisso, ne antea quislibet episcoporum alıquem ibidem ordinare præsumat, antequam nobis omnia fuerint renuntiata, cum, Deo favente, nos ibi secundum morem pristinum, et secundum regiam concessionem, velimus archiepiscopum consecrare. Nam si alter præsumpseritis, ecclesiastica vos communione privabimus; et qui contra hoc nostrum statutum fecerint, apostolico judicio erunt omnino correpti. Sane reverendissimos fratres et coepiscopos nostros Joannem Ticinensem, et Weltonem Ariminensem illuc vice nostra dirigimus, qui vobiscum pariter eamdem electionem faciant; quos nemo vestrum impedire in aliquo præsumat, si quidem justum fore cernitis ut nobis in omnibus obedire procure!: cui quisquis hoe superbiendo resistens agere tentaverit, a Christianorum collegio separatus erit a. Et quia nondum a vinculis excommunicationis absolutus in Vercellensi ecclesia episcopum enormiter ac pervicaciter ordinare, contra regiam etiam volunta · tem præsumpsit. Data ut supra.

« VorigeDoorgaan »