Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Hæc enim est ad Corinthios apostolica declarata be- A pseudo octava Photiana synodo Constantinopoli gesta

nignitas, ut in uno spiritu ductam ae reductam sententiam boni semper indifferenter sequantur. Data mense Augusto, indictione duodecima.

Missa per Petrum presbyterum.

CCXLVI.

AD PAULUM ET EUGENIUM EPISCOPOS.

(Anno 879.)

Constituit eos una cum Petro presbytero legatos, ul, sicut illos monuerat, pacem in Ecclesia Constantinopolitana conficiant.

Reverendissimis PAULO Anconitano Eugenioque Ostiensi episcopis.

Quamvis contra nostram egeritis voluntatem, et Constantinopolim venientes, inquisita cansa Ecclesiæ pacis et unitatis, Romam reverti nobisque omnia sub certa relatione debebatis referre. Et quia primam legationem vobis commissam idonee non peregistis, secundam vobis ideo committere non debebamus; tamen apostolica miserationis benignitate utentes, et in hac secunda legatione fideliter perficienda vos huic Petro religioso presbytero cardinis nostri, familiarique nostro sociamus, quatenus ea quæ pro pace et unitate Ecclesiae Dei agenda sunt, secundum apostolicos nostræ auctoritatis apices, et secundum a commonitorii nostri tenorem capitulatim descriptum, sagaci valde intuitu simul agatis et ita definiatis ut gratiam nostram, quam prius inobedienter agendo exasperastis, nunc fideliori devotione operando, placabilem habere possitis. Data mense Augusto, indictione duodecima.

CCXLVII.

AD PAULUM ET EUGENIUM EPISCOPOS, SIMILITER AD
PETRUM PRESBYTERUM.

(Anno 879.)

dicuntur, falsitatis et imposturæ manifeste redarguantur. Commonitorium autem Græce scriptum et a Metio Latine redditum sic se habet :

JOANNES episcopus, servus servorum Dei; cominonitorium fratribus PAULO et EUGENIO episcopis, similiter et PETRO presbytero cardinali, nostris Constantinopoli legatis.

Cum primum, divina favente gratia et intercessionibus sanctorum apostolorum, Constantinopolim ingressi fueritis, illuc divertite quo præcipiet imperator; et antequam imperatorem visitaveritis, nulli alii apostolicas litteras tradere velitis. Cum coram imperatore fueritis, litteras illi tradetis hujusmodi verbis illum alloquentes: Salutat vestrum ex Deo regnum spiritalis vester pater dominus Joannes apoB stolicus papa, tuam ex Deo potentiam suis orationibus singulis diebus sancto Deo commendaus, ut ille qui vobis hoc dedit desiderium propter ecclesiasticam pacem, tribuat vobis gratiam suam, et consoletur vos sua felici protectione, et perficiat in bonis desideria vestra. Si rogaverit imperator, antequam litteras legat sive capitula responsionis nostræ, hujusmodi verbis illis respondete: Si jubet imperium vestrum, videat epistolas. Et si dixerit : Quid contiment épistolæ? illi respondete: Salutationes continent, et omnino recte perficiunt. Postridie salutaturi Photium sanctissimum accedite, et epistolam ili tradite, salutantes illum decenter talibus verbis: Salutat te dominus noster Joannes apostolicus papa, et vult habere te fratrem et comministrum, sicut scripsit imperator, ut propter pacem Ecclesiæ reciperemus sanctissimum patriarcham Photium fratrem et comministrum nostrum, exaudiremus preces vestras, et præciperemus ut coram nobis veniat ad synodum: et ut recipiat ipsum universa Ecclesia: juxta tenorem litterarum nostrarum, illum recipite ut comministrum nostrum, atque ut Ecclesiæ Romanæ gratiam habeat, surgentes, illi dicite: Mandat dominus noster sanctissimus papa ut omnes qui in diversis locis extra terminos exstiterunt, sive episcopi, sive presbyteri, sive quivis alii fuerint, et noluerint hucusque vobis communicare, vestro opere et labore uniantur Ecclesiæ Dei, et fiant unum vobiscum. Qui si venerint, recipite illos, ut pater recipit filios, eosque monebit sæpius, ut propter pacein Dei Ecclesiæ idem sentiant cum apostolico, ut unius sint cum ipso voluntatis recipientes videlicet Photium sanctissimum patriarcham et cum illo una communicantes. Si autem venerint quicunque antea fuerant ordinati, recipiant sedes suas ; qui vero deinde fuerant ordinati, accipiant ab episcopis ipsis victum et vestitum necessarium.

C

Mansi monitum in sequentem epistolam. Romana synodus, auctoritate Joannis papæ congregata, Petrum aliosque adjunctos ei legatos ca facultate duntaxat instruxit atque communivit, ut Photium a censuris ecclesiasticis absolverent et sedi Constantinopolitanæ restituerent: non ad veram et germanam synodum octavam, sub Adriano pontifice habitam, reprobandam : et particulam illam, Filioque, e symbolo penitus tollendam, multa auctoritate fidem muniti fuerant. Hæce cum pateant ex epistola Joannis ad Basilium imperatorem scripta (epist. 243), qua se in Photio sedi sua restituendo, non concilii dissipatione vel abrogatione, sed tantum dispensatione uti significat; secundo ex epistolis 250 (nunc 297) et 251 (nunc 296), quìbus indicat se reprobare D omnia quæ præter restitutionem Photii acta sunt. Tertio ex ipso commonitorio per Photium corrupto et falsato, in quo episcopi subscribentes profitentur omnes se commonitorio pro Photii restitutione subscribere. Nos vero el germano commonitorio cu us 203, 250 (nunc 296, 297) aliisque pluribus Joannis papa epistolis mentio fit, destitui, commonitorium illud quod a Pothio corruptum, et in Photianæ pseudo octave synodi actione 3 lectum fuit, inserendum esse putavimus; tum ut inde acta hujus concilii confirmentur; tum ut quæ auctoritate legatorum in

a Commonitorii nostri. Commonitorium ipsum, cujus hic fit mentio, reperitur recitatum, sed a Photio falsatum, in actione secunda synodi Photianæ, octava mendaciter dictæ. Quod etsi non inveniatur inter Latine scriptas epistolas ipsius Joannis, ut ex autographo possit argui falsitatis, tamen ex multis

:

b Præsidentibus vobis in synodo una cum prædicto sanctissimo patriarcha et legatis Orientalibus, una aliis idipsum consequi facile possumus, ut patet ex notis concilii Romani sub Joanne VIII. SEV. BIN.

b Hic dempta aliqua superius notata de petendo veniam coram synodo Photio imposita, addita vero alia; ex recitatis litteris intelligere potes.

cum reliquis archiepiscopis et metropolitis, et omni- A bus sacerdotibus Constantinopolitane Ecclesiæ, primum legantur litteræ ad imperatorem missæ, et interrogetur synodus si illas recipit, et si observat testimonia quæ continent litteræ ipsæ. Quibus annuentibus, hæc dicite Dominus noster sanctissimus papa, omnium Ecclesiarum curam gerens, salutem etiam vestram et unionem et pacem procurans, misit nos servos suos ut dispersos congregemus et dissidentes conciliemus, et Ecclesiæ misericordiæ manum porrigamus, lapsos erigamus, ut omnes uno ore glorificemus Patrem cum Filio et Spiritu

sancto.

Sequentes canones nostrorum Patrum dicimus, ut post obitum Photii sanctissimi patriarchæ nullus a civili dignitate Constantinopolitanam sedem ascendat, B quemadmodum etiam litteræ nostræ testantur.

Volumus etiam ut coram synodo prædictum Photium sanctissimum patriarcham oretis ut neque pallium in Bulgariam mittat, neque ordinet quemquam in ipsa provincia. Si enim hæc fecerit, juxta sacros canones illum arguemus.

a Volumus præterea ut coram universa synodo promulgetur, quod synodus habita adversus prædictum patriarcham Photium tempore Adriani sanctissimi papa tum Romae tum Constantinopoli, ex nunc habeatur nulla et irrita, et non annumeretur cum alia sancta synodo.

b Advertite ut juxta mandatum nostrum ita amıbuletis, neque muneribus vos corrumpi sinatis, neque adulationibus, neque minis et terroribus declinetis C sive ad dexteram sive ad sinistram, sed regiam viam incedite, tanquam habentes locum et potestatem nostram, quam vobis propter Ecclesie pacem sumus impertiti, ut vestro labore et diligentia digne gratiam nostram, et apostolicæ sedis obtineatis, et nostræ communionis sitis heredes.

Subscriptiones episcoporum qui interfuerunt Romanæ synodo, ex qua prodiit cómmonitorium et litteræ Petro legato date.

Zacharias episcopus Ecclesia Anagninæ et bibliothecarius apostolicæ sedis in hoc commonitorio pro receptione Photii sanctissin patriarche propria manu subscripsi.

Martinus episcopus Ecclesiæ Narniensis in hoc commonitorio apostolicæ sedis pro restitutione Photii sanctissimi patriarchæ propria mauu subscripsi: sic et aliqui sequentes :

Dominicus episcopus Triventi.
Florius episcopus Maturensis.
Gaudericus episcopus Velitrensis.
Stephanus episcopus Ferentinas.
Leo episcopus Gabiensis [Sabiniensis].
Petrus episcopus Forosemproniensis.
Leo episcopus Tarracinensis.
Walpertus episcopus Portuensis.

a Non preces tantum sed excommunicationem continent Joannis litteræ de Bulgarorum causa.

b Vides idem additamentum hic a falsario quod

D

Simeon episcopus Fundensis.
Joannes episcopus Siminorum.
Benedictus episcopus.....

Gregorius episcopus Silvæ Candida.
Bonifacius episcopus Bleranorum.
Theodorus episcopus Gallesiensis.
Stephanus episcopus Nepesinus.
Presbyteri cardinales.

Germanus presbyter tituli sanctorum Joannis et Pauli.

Petrus presbyter tituli sancti Chrysogoni.

Benedictus presbyter tituli sancti Balbinæ.
Adrianus presbyter tituli sancti Laurentii.
Joannes presbyter tituli sanctæ Cæciliæ.
Diaconi cardinales.

Paulus diaconus subscripsi.
Leo diaconus subscripsi.

ADNOTATIO SEVERINI BINII.

Audisti, lector, additamentum Photii de abrogatione concilii œcumenici vit sub Adriano pontifice celebrati, jam superius apertissime redargutum falsitatis, ex recitatis Joannis papa VIII epistolis. Sed detegitur in eodem commonitorio eadem etiam impostura ex ipsa subscriptione episcoporum, qua (ut ex supra positis vidimus) profitentur omnes se coinmonitorio pro Photii restitutione subscribere. Quod si ex synodi sententia definita fuisset damnatio cen menica synodi VIII eademque commissa legatis in dato illis commonitorio, credibile utique est magis eam suis subscriptionibus expressurus fuisse quam Photii restitutionem.

CCXLVIII.

AD PHOTIUM PATRIARCHAM CONSTANTINOPOLITANUM.

(Anno 879.)

Photium patriarcham Constantinopolitanum constituit, dummodo in synodo veniam postulet; decernit ne deinceps ullus e laicis in eadem Ecclesia statim episcopus ordinetur : jubet Bulgaricam diœcesim Ecclesiæ Romanæ restitui.

PHOTO patriarchæ Constantinopolitano.

© Experientia tuæ prudentiæ litteris pontificio nostro delatis satis ubertim comperta, altitonantem Dominum, piissimas ei grates agentes, laudavimus, qui postulatus dat omnibus sapientiam, et in domo faciens unanimes habitare, salvat omnes in se sperantes, et protegit se in veritate quærentes; qui neque probos, reos, neque facit pios, tyrannos: tamen juste judicans, beatis quibuslibet æterna præmia, et infelicibus, reservato interim pœnitudinis tempore, nisi resipuerint, æterna confert supplicia. Prædictis quoque litteris præconia nostra legentes, affectum tuum cognovimus, et quam sis nunc erga nos devotus, satis evidenter reperimus: verum in quo nobis nostra merita non suffragantur, Deo dimittimus; et in quo nos humanis laudibus quicunque mortalium elevare conantur, fragilitatem naturæ nostræ cum summa formidine, eodem Deo præ oculis habito, contemplamur. Scimus enim, ipso dicente, quia qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Matth. xx111).

supra de abolenda octava synodo fuit appositum. Hanc epistolam Photius locis infra notatis corrupit.

æquitatis libramine corrigant.

Quod dicitur autem, sanctam Constantinopolita- A ubi fas est admittere studeant, et corrigenda sub nam Ecclesiam in te convenire, teque privatam sedem recipere, missos vero nostros tecum minime consecrare, de admmatione ommium Deo gratias agimus; sed missis nostris ideo de hoc mandatum non dedimus, quia nil certitudinis, qualiter ipsa sedes haberet, antea comprobavimus. Nunc vero, sient de pace et adunatione ipsius Ecclesiæ valde gaudemus, ita et de dissensione nolentium acquiescere contristamur, quia Salomone [leg. Samuele] testante, quasi peccatum hariolandi est repugnare, et sicut genus lolatria nolle acquiescere (I Reg. xv).

ido

a Verum super receptione privatæ sedis nos debuimus ante consuli. Tamen quia, obeunte fratre et coepiscopo nostro Ignatio te Constantinopolitano throno præsidere audivimus, tantum ut pax augeatur et jurgia cessent, multimodas Deo gratias agimus. Tu autem omnium mentes demulcens, omnes patulis ulnis amplectere, omnes dispersos congregare non desinas, omnes colligere sollicite stude, quia sicut sanctus papa Leo Magnus scribit, sedis apostolicæ, inquiens, moderatio hane temperantiam servat, ut severius agat cum obduratis et veniam cupiat præstare correctis.

Et cum non sit reprehensibilis erga correctum quantacunque miseratio, satisfaciens coram synodo misericordiam b secundum consuetudinem postulaveris, ac si evidenti correctione utaris, et peritia non obliviscens, nullius damna moliaris, quin potius ex ilia eorum qui tibi non velle consentire dicuntur, studiose dissolveris, eosque suis ecclesiis et honoribus restitueris et si, quia spiritalis filius noster Basilius Christianissimus imperator apud nos pro te multis precibus intervenit, omnes uno volo, uno consensu et una concordia in tua restitutione convenerint, veniam pro pace sanctæ Constantinopolitanæ Ecclesiæ tibi concedimus, communionem quoque et gradum, coram synodo misericordiam quærendo ©, nihilominus reddimus, et ut sanctæ Constantinopolitanæ Ecclesiæ digne præesse debeas, consentimus, ita tamen ut deinceps de laicis in eadem Ecclesia episcopus contra sanctorum Patrum statuta nullatenus ordinetur, et omnis illa mala consuetudo abinde penitus amputetur, juxta capitulum quod super hac re in venerabili synodo, tempore scilicet decessoris nostri Adriani junioris papa Constantinopoli habita, est congruentissime promulgatum.

Reliqua vero quæ litteræ tuæ a nobis fore censenda vel finienda exspectant, dato commonitorio nostris legatis, Petro venerabili presbytero cardinali nostro, deliciosisque consiliariis nostris, quædam scriptis, quædam autem verbis injunximus, qui juxta censuram nostri apostolatus instructi de omnibus, cuncta, Deo præ oculis habito, contemplantes, et admittenda a Ista de consulenda sede apostolica Photius detruncavit in sua translatione.

b Hæc de misericordia quærenda coram synodo abstulit Photius, hic et alias inferius.

Hæc quatuor verba itidem decurtavit Photius.

B

C

Præterea sicut vestra pars suum velle conatur vires accipere, ita et diœcesim nostram Bulgariam d, quam apostolicæ recordationis sanctissimique domini papa Nicolai certamine sedes apostolica recepit, ac Adriani æque beatissimi præsulis tempore possederat, summa nobis celeritate restitui volumus, et de cætero omnem ordinationem ecclesiasticam ab Ecclesiæ Constantinopolitanæ præsulibus in eadem dioecesi Bulgarica auctoritate apostolica amputamus; ipsos autem ordinatos ibidem episcopos, et omnes alios inferioris ordinis clericos, ut inde se subtrahant et ab invasione Bulgaricæ nostræ diœcesis se omnino compescant, decertare procures. Quibus si tu aut pallium dederis, aut quamcunque illic ordinationem feceris, vel donec nobis obediant, cum eis communicaveris, pari excommunicatione cum eis tenebris

annexus.

ADNOTATIO SEV. BINHI

De adulteratione epistolæ præcedentis a Photio perpetrata.

Hæc est altera epistola quam a pontifice Joanne VIII acceptam Photius a se Græce translatam, et ad perfidiam suam occultandam addendo, mutilando, subtrahendo et expungendo in pseudosynodo sua octava legi ac promulgari fecit.

Porro ille sciens quanta inesset in apostolicis lit teris auctoritas, lecturus cum esset eas in synodo ad persuadenda quæ vellet, addidit et abstulit pro arbitrio quæ sibi sunt visa. Quænam autem ista fuerint, ex recitatione ipsius epistolæ ex secunda ejusdem actione depromptæ, Latinatique ab eodem Metio reddite, satis intelliges sic enim se habet.

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, Photio sanctissimo fratri et comministro patriarchæ Constantinopolitanæ Ecclesie.

Sapientiam et prudentiam fraternitatis tuæ in litteris cum perspexerimus, instar tonitrui cœlitus nissi ex Deo resonantem et omnes terminos terræ suo strepitu replentem e, pias Deo gratias et excelsas landes retulimus, qui omnibus petentibus juxta eorum petitionem largitur sapientiam, et qui habitat in concordia domo, et fovet et protegit omnes qui veritate spem suam in ipsum collocant: quia quique nec malos in finem rejicit, neque bonos ut in tyrannidem aliquam incidant, supra eorum vires permittit, sed potius justitiæ æqualitate ac judiciorum æquilibrio omnes res humanas dirigit et feliciter ducit. Et D beatus ille qui alacri animo præsenti tempore per pænitentiam lapsos erigit, in cœlis enim iste thesauros sibi thesaurizat; hic etenim in hac felicitate permanens, fruetur sempiternis futuris bonis, cum revelabitur futura gloria. Tuas itaque prædictas humanissimas litteras cum accepissemus, et laudes nimias quibus nos exornas et qua animi alacritate erga nos te habes, agnovimus quomodo pie et sane le geris, licet laudes quas nobis tribuis longe a nobis absint: cum enim mortalem et mutabilem naturam nacti simus, non sunt laudes satis tutæ, et magno timore afficimur illius videlicet qui omnia videt et

Hæc de Bulgarica diœcesi detruncavit Photius omnino.

e Photius versipellis flectit in laudem suam quod in Dei laudem Joannes dixerat de altitonante Deo.

omnia prospicit, tum occulta tum aperta, ne aliquo A est ut omnibus qui injuste patiuntur opem ferat,

pacto aliter.ab hominibus nos habiti, aliter in conspectu Dei reperiamur, et pro laudibus et optata gloria perpetuum dedecus lucremur. Sed hæc permittamus interea Deo, qui novit omnia, et quem nihil nostrum latet. Novimus enim ipsum dicere: Qui se exaltat, humiliabitur (Matth. xxII).

Scripsisti nobis quod sanctissima Dei Constantinopolitana Ecclesia in te recipiendo concors et unanimis facta est a, et quod sedem recepisti quæ tua erat et qua fueras orbatus: his de rebus, de Ecclesia videlicet et de tua restitutione, qua es ad propriam sedem restitutus, Deo ex corde et pro virili gratias agimus. Habebant etiam litteræ pietatis tuæ quod nostri legati noluerunt quam primum tibi comministrare. Et hoc factum dicimus quia nondum illis permiseramus ut ea facerent quæ præceperamus. Si enim mandatum nostrum habuissent, nulla ipsis fuisset dubitatio, nec alicujus mœstitiæ causam pietati tuæ præbuissent. Nec nos satis certi eramus de fraternitate tua, quod ad tuam sedem te Deus restituisset, et jam ipsam obtinuisses: si enim hoc rescivissemus, misissemus procul dubio, ut par erat, gratulaturi tibi pro tuæ sedis receptione b. Ne igitur interea iniquo feras animo; quod enim antea defuit, jam ex superabundantia completum

est.

Didicimus præterea quod sunt inter vos nonnulli schismatici qui non quiescunt, sed in vanum laborant, et, certantem diabolicum certant, juxta prophetam dicentem: Divisi sunt contriti, ut evellant et evertant ad se nonnullos simpliciores. Et quemadmodum gavisi sumus pro tua restitutione, quam Deus operatus est, et unione facta Ecclesiæ, ita tristati sumus pro schismaticorum illorum interitu.

Tu vero qui præstas sapientia et prudentia et gratia a Deo tibi largita (quid enim habes quod non accepisti? et si accepisti, novimus te non gloriari quasi non acceperis), omnes tibi devincere humanitate contendas eos qui a te procul sunt segregati el dispersi, misericordiæ viscera illis aperiendo, et benignitate illos complectendo, simul congregare ne graveris ut, quemadmodum sanctissimus papa Leo Magnus scribit, eos qui quærunt bumiliari in conspectu Dei et unionem vobiscum quærere, suscipiamus. Sicut econtra adversus eos qui duro sunt corde, fortitudine et constantia et patientia illos vincamus, duritiæ etiam cordis illorum obsistamus. Similiter illis qui pœnitentiam quærunt, quæ lapsos sublevat, manus adjutrices præbeamus. Non enim est desperatio pœnitentibus, et petentibus misericordiam non est confusio.

Quapropter fraternitatem tuam rogamus ut Christi mores imitando, præcipue vero ejus humilitatem quam sustinuit pro salute generis nostri, non Le pigeat in synodo prædicare Dei erga te misericordiam et auxilium d, nec non sanctissimæ Romanorum Ecclesiæ protectionem et tutelam, et laborem, quem pro tua dilectione sustinuit, ut hoc pacto ædifices omnes pro communione nostra et animorum nostrorum concordia. Quandoquidem quæcunque ab illa petiisti, obtinuisti etiam. Et sicut illi mos

[blocks in formation]

B

C

D

ita ejus auxilio tu non caruisti, sed divina ope et hujus sanctæ sedis labore et studio ad sedem tuam es restitutus.

• Quapropter rationi congruum duco ut hujus consueti auxilii, necnon benignitatis, quam ipsis operibus singulis diebus experiris, de illa in omnem terram sonum emittere non obliviscaris, sed etiam ipsam sequere, et instar illius nulli damnum inferas, nec aliquem a visceribus misericordiæ tuæ repellas. Si qui usque adhuc unionem cum tua pietate amplecti noluerunt, neque tecum convenire, ne desistas, sed potius laborem et certamen sustine, cum docendo, tum etiam sermocinando, et longanimi admonitione, nec non alacri et benevolo vultu ut juxta Apostolom, vel omnes vel plerosque lucrari studeas, et tibi conciliare, ac per te ipsi Deo accedentes, illos ad te, et per te ad Deum suscipere dignare. Sacerdotales etiam honores et eorum ecclesias, illis restitue.

Et quemadmodum spiritalis filius noster imperator Basilius pro te nos ejus petitioni rationabili et justæ et Deo gratæ obsequentes, fecimus cuin tua pietate, quod imperator petierat, eodem pacto te rogamus ut tu etiam obliviscaris malorum quæ adversus te commiserunt, qui a te fuerant abalienati e. Qui si revertantur ex corde, tua pielas honore insignita apertis ulnis illos recipere dignetur, ut omnes feliciter consentientes ad conversionem et restitutionem tuæ sedis commune gaudium et diem festum et lætitiæ peragamus.

Hoc etiam rogamus fraternitatem tuam ut nobiscum decernas ut in posterum nullus secularis ex tempore ad pontificalem sedem assumatur, sed secundum gradum et ordinem procedens, et proprium unusquisque in suo gradu progressum virtutis ostendens, ita pontificalis sedis gradum obtineat. Qui enim aliter ascendit, ecclesiasticis nostris canonibus contraria facit. Et volumus morem hunc, qui non est probandus, ab initio in vestra Ecclesia inventum, in posterum irritum abolere f. Hoc autem dicimus juxta canonem editum in synodo tempore Adriani sanctissimi papæ et Tarasii beatæ memoriæ patriarchæ Constantinopolitani.

Synodum vero contra pietatem tuam ibidem habitam irritavimus et annullavimus, imo et abjicimus, tum propter alia, tum etiam quod beatus papa Adrianus prædecessor noster illi non subscripsit. Reliqua vero omnia de ecclesiasticis rebus quæ tua epistola nobis insinuavit, scribere omittimus, quoniam de illis in commonitorio scripsimus, cui etiam subscripsimus omnes pro tua restitutione, et illud Petro religiosissimo presbytero caruinali et legato nostro dedimus quem misimus, [f. ut una, HARD. et una cum Eugenio et Paulo religiosissimis episcopis legatis nostris Dei timorem præ oculis habentes, et suam conscientiam immaculatam conservantes, omnino vobiscum faciant quæ vestræ Ecclesiæ conferre noverint, Deus te conservet usque ad finem, dilecte frater, reverendissime et comininister noster. ›

Ecce tu jam vidisti, et conferens utraque exempla

f Hic falsarius et impostor astutissime convertit ad Adrianum primum quod dixit Joannes de Adriano II satis expresse. At id ea de causa ab eo factum, quod per illa verba Joannes probare se significaret synodum octavam sub Adriano habitam juniori.

8 De abrogatione synodi contra Photium facta nihil penitus in litteris Joannis. Apposuit hæc impostor ut quasi apostolicæ sedis auctoritate damınaret, quod postea idem fecit octavam synodum sub Adriano habitam. Porro cum hæc impostor apposuit, decurravit quæ in conditione apposita Joannes habet de restituenda diœcesi Bulgarorum.

28

875

manis.

ria cognovisti, lector, quo tandem progressa impo- A ejus, seu La ULFO filio Landenulfi, ejusque gerstoris audacia, et ausa sit falsarii animosa procacitas, ut tribus versibus istis ad epistolam Joannis ultimo loco additis, tantam molem illam ecumenicam, inquam, octavam synodum, quam Occidens et Oriens, pontifex et imperator una cum episcopis et magistratibus tanto labore sunt conati erigere et stabilire, quantum in ipso fuerit, Photius mendaci stylo sit demolitus. Ut plane iterum repetendæ, quin et aliæ innumeræ sint agenda De gratiæ, quod ad tam immane periculum evitandum, et immensum scandalam antevertendum, voluerit divina providentia remanere integra exemplaria Joannis epistolarum, mnicum remedium ad falsitatem hominis perditissimi arguendam et imposturam aperiendam. Quo nomine pariter, ut vidimus, et ipse de quo egimus, pontifex Nicolaus summas gratias Deo rependit, quod ad convincendas falsitates ejusdem Photii in suis litteris impudenter admistas, earum exemplaria Romæ servaverit, sic dicens in epistola ad Michaelem imperatorem: Verumtamen nos quomodocunque falsitati vel B depravationi eadem sit epistola submissa, grates innumeras agimus Deo, cujus inspiratione et fidelia illius exemplaria penes nos retinuimus, et cujus permissu qui hæc vel authenticam ipsam scripsere, superesse noscuntur; hæc ipse. Sed nos dupliciter Deo gratias rependere obligamur, et quod Joannes, sicut et Nicolaus, missarum a se litterarum exscripserit et retinuerit exemplaria, et quod eadem cum codice, quem regestum vocant, sint in hanc diem in Vaticana bibliotheca integra post tot naufragia Romanæ Ecclesiæ conservata; ut quod earum translatio facta per Photium fraudulenter posset argui falsitatis, cum in multis aliis, tum in iis quæ operatus est ad demoliendam funditus oecumenicam octavam synodum, tam quod citationem ejusdem synodi octavæ sub Adriano habitæ, quæ convincitur eam recipere et comprobare Joannem, omnino erasit atque penitus abolevit; quam etiam quod disertis verbis addiderit, ab eodem Joanne pontifice jam illam Cgrave non videatur nobilitati vestræ nostrum, ut prorsus damnatam, irritam, ut ait, ac nullam reddi

tam esse.

In hoc ipsum enim totus incubuit homo profanus, ut adversum se collectam œcumenicam synodum, in qua cubitalibus litteris, ut ita dixerim, ejus scelera multipliciter nota essent, abolendam exstinguendamque penitus, ut nec nominaretur amplius, laboraret. Sed ex quod sciretur testificatione historicorum Græcorum, tum Latinorum, octava synodus œcumenica celebrata esse Constantinopoli: ipse eodem in loco haberi, eodemque quoque nomine appellari voluit suam pseudosynodum, quam supponeret pro legitima octava ecumenica habita per Adrianum, usus ad decipiendos omnes recitatis superius ad ipsum scriptis, sed ab ipso falsatis litteris Joannis papæ, ex quibus pariter detegas alias ejusdem nebulonis versutissimi imposturas. Quamvis enim idem Joannes pontifex, tum in ipsa epistola ad Photium scripta, tum in recitata superius ad imperatorem D citando dictam oecumenicam synodum, ut dictum est, eam visus est comprobasse; et nihilominus in additamentis Photii idem ipse ejus damnator asseritur: non ista ipsi fatis sunt visa, sed et ab illo falsatum est commonitorium ab eodem pontifice datum Petro legato.

CCXLIX.

AD LANDULFUM ET LANDONEM.

(Anno 879.)

Scribit Trajectum se iturum, et quæ paci eorum conducant, curaturum; ibique cum de aliis, tum de Landulfo Capuanæ Ecclesiæ episcopo electo actu

rum.

Dilectis viris LANDONI filio Landonis, et fratribus

Receptis atque perlectis litteris vestris, quas nostro pontificio direxistis, quanta pace et concordia vos post obitum Landulfi bonæ memoriæ Capuani episcopi, cum Pandenulfo conjunxissetis, et jusjurandum fraterno ac indivisibili fædere inter vos habito firmassetis, luce clarius novimus: sed suadente humani generis inimico, et zizaniorum inter vos semina diffundente, omnem concordiam et unanimitatem quæ inter vos divino respectu exstiterat videmus corruptam atque confusam. Pro quo videlicet tantæ inimicitiæ malo vobis jam litteris nostris per Dominicum venerabilem episcopum nostrum ad vos delatis, innotescentes, mandavimus quoniam Deo propitio pro vestrum omnium salute ac pace volumus Kalendis Octobribus Trajectum venire, ibique vobiscum et cum Guaiferio glorioso principe, atque cum Capuanis cæterisque vestratibus loqui, et ordinare primum ea quæ nobis et vobis sunt necessaria vestræque paci et utilitati proficua, quatenus, totius discordiæ scandalo de medio vestri ablato, et recepta Dei pace, quæ superat omnem sensum (Philip. Iv), in fraterna dilectione et in pristina devotione omnes concordes et unanimes manere valeatis; et tunc sive de Landulfo venerabili presbytero, quem omnium Dei sacerdotum et judicum, seu totius Capuanæ plebis voto parique consensu electum habetis, sive de aliis necessariis causis, vestram secundum sacros canones adimplebimus voluntatem; et idcirco

dictum est, specialem præstolari adventum.

CCL.

AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM.

(Anno 879.)

Eadem quæ in superiori: præterea arguit quod contra Capuanos arma sumpserit; rogat ul mancosos sibi ab Amalfitanis restitui curet.

Dilecto filio GUAIFERIO glorioso principi.

Sicut nobis litteris vestris mandastis, quod devotam circa nos amicitiam et sinceram conservetis dilectionem, hoc multis jam evidentibus documentis luce clarius agnoscimus et tenemus; unde et noster apostolicus animus circa nobilitatem vestram, utpote circa charissimum filium, benignus existit, cupiens honorem et gloriam vestram semper immutilatam conspicere et audire. De electo autem Landulfo, videlicet venerabili presbytero Capuanæ Ecclesiæ, pro quo jam toties nostro pontificio suggessistis, non aliquo male voluntatis affectu vos nunc usque audire prætermisimus, sed sola pacis veræ causa et inter proximos augendæ dilectionis. Nam sicut vobis nunc litteris nostris, per Dominicum episcopum ad vos delatis, mandavimus, cupimus, Deo propitio, pro vestrum omnium salute, concordia et unanimitate Kalendis Octobribus Trajectum venire, ibique vobiscum et cum Capuanis cæterisque vestratibus loqui, et ordinare primum ea quæ nobis et vobis sunt necessaria et vestræ paci utilitatique proficua;

« VorigeDoorgaan »