Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ita et isti qui ad unitatem et societatem Ecclesiæ A Dei et corporis Christi redierint, et id ipsum dicentes perfectique existentes in eodem sensu, in eadem scientia, unus grex efficiantur, et unus pastor, nec audeant amplius dicere: Ego quidem sum Cephe, ego Pauli, ego autem Appollo (I Cor. 1), sed unius Christi veri Dei nostri, qui est pax nostra et fecit utraque unum, veniensque cœlestia cum terrenis pacificare dignatus est. Qui idcirco semel pro peccatis nostris mortuus est, ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum (Joan. x1, 52). Nec enim poterit unitatis eorum firma esse compago, nisi cos ad inseparabilem soliditatem vinculum charitatis astrinxevit: quatenus, Deo favente, absque omni perturbatione, volis regnantibus salvi et securi persistentes, pro salute vestra et pro statu reipublicæ jugibus semper votis Dominum valeant deprecari..

Quod si forte quidam exstiterint cum eodem patriarcha communicare nolentes, admoneantur secundo et tertio ut sanctæ Ecclesiæ se unire procurent. Quod si acquiscere noluerint, in sua pertinacia manere volentes, sacra cos communione, his præsentibus missis nostris una cum synodo jussimus privare, quousque ad suum redeant patriarcham et ad sanctæ Ecclesiæ unitatem, cum præcipue ipsi episcopi a nobis sint canonice excommunicati. Et ileo si cos in consortium suum receperit, aliquamve cum eis communionem habuerit, simili modo eumde: patriarcham cum ipsis episcopis ecclesiastica communione judicamus esse privatum. Data mense Augusto die decima sexta a, indictione duodecima. Missa per Petrum presbyterum.

ADNOTATIO SEVERINI BINII.

De præcedentis epistolæ a Photio adulteratione. Qua occasione hanc de Photii absolutione et restitutione epistolam pontifex scripserit, diximus supra in notis ad Vitam Joannis papae VIII. Hæc in codice Vaticano charactere Longobardo exarato, atque jam haud pridem, sed mendose nonnihil, cuso, scripta est. Summa plane Dei providentia factum est ut ejusmodi Joannis VIII papæ litteræ in nostrum usque tempus in ejus regesto, sive ut dicunt vulgo, registro integræ servarentur, nec sicut aliorum plurium pontificum epistolæ perderentur: ut ex his etiam ex Nicolai et Adriani epistolis Photius millies possit redargui imposturæ et falsitatis convinci. Ad usitatam impostor artem rediit falsandi litteras Romanorum pontificum, et fingere nova scripta, nam præter ea quæ plus satis de ipso dicta sunt sub Nicolao et Adriano pontificibus, et in synodo universali sunt proclamata, novæ rursus ab impostore prodiere falsitates, ut plane acciderit de his Joannis papæ litteris quod de suis, ab eodem Photio falsatis, Nicolaus in epistola ad Michaelem imperatorem exclamat, cum ait Ex his, inquit, quæ ibidem ex ea lecta sunt, nonnulla addita, multa mutata, plura subtracta reperiuntur, et per omnia talis a vobis effecta est, ut aut nihil, aut parum aliquid nos per eam de crebro dicti comministri Ignatii disposuisse causa videamur. Hæc tune Nicolaus, quæ etiam nunc ab ipso Joanne repetenda essent, si vivens videre potuisset, ut Nicolaus, quomodo suas missas Constantinopolim litteras Photius addendo, minuendo atque mutando, male pessimeque habuisset..

a Deest in editione Romana, die decima sexta. Ferme totum principium a Photio immutatum ;

B

C

Sed quorsum hæc ipse? dices. Voluit scelestus quasi ex Joannis papæ litteris non solum suam restitutionem firmam roboratamque monstrare, sed et falsatis illis probare etiam auctoritate ejusdem pontificis octavam synodum œcumenicam esse dainnatam; probatam vero recentem ab ipso adversus eam Constantinopoli celebratam; octavamque pariter nominatam in abolitione legitimæ octava @cumenica sub Adriano pontifice celebratæ. Ex quo grande malum illud evenit ut pro germana ociava, a Græcis maxime, accepta sit synodus Photiana; ut factum inter alios a Zonara est videre, qui in sua canonum collectione et interpretatione posuit loco octava ecumenicæ synodum Photianam sacrilegam; quam ipsam et Theodorus Balsamo universalem appellat, cujus et tres canones recitat; sic et reliqua Græcorum schismaticorum colluvies. Tu igitur, lector, bic, amabo te, sede, arbiter veritatis, atque ex litteris Joannis papæ in Græcum a Photio redditis et recilatis in secunda actione su pseudosynodi, revocatis vero ad Latinitatem a Friderico Metio origine Greco, sed pietate catholico atque fide Latino, modo ob virtutum atque doctrinæ præstantiam creato Thermarum episcopo, veteratoris malas artes intellige. Exstat ipsa integra Photiana pseudosynodus Grece in scripto codice bibliothece Columnensis, que fuit cardinalis Sirleti, nota numeri quadragesimi, in quo sub actione secunda eadem epistola mutata, ut vix quis cognoscat eamdem esse Joannis, Joannis papæ recitatur ad imperatorem scripta adeo quam nuper recitatam audisti; sic enim se habet :

Joannes, servus servorum Dei, serenissimis dilectis filiis nostris spiritualibus, et Deo charis BASILIO, LEONI, et ALEXANDRO victricibus [pro victoribus, HARD.] imperatoribus et æternis Augustis. >

b Puritas et splendor vestræ recta fidei, et morum probitas, et benignitas perfecta, o Christianissimi et maximi imperatores Romanorum, luminum instar in medio terræ micantes usque ad omnes fines, ad quos universus orbis, extenduntur et splendent. Non enim sola recta fide præstantes, in aliis rebus vos oscitanter habetis, sed potius super vestram irreprehensibilem fidem superaædificatis non lignum aut herbam, aut arund nem, sed pretiosos lapides aurum et argentum, et ut breviter dicam, omnia alacri studio perficitis, quibus cognoscitis Deo rem gratam facere. Nihil vero Deo gratius esse dignoscitur quam ut universæ ejus Ecclesiæ quascunque sol respicit, recta fide et mutua inter se dilectione et charitate viventes, illi singulis diebus gratias agant. Quapropter hanc unionem etiam in vestra Dei Ecclesia conspici et vigere vos percupientes, Romanam sanctam Ecclesiam per vestros legatos et sacras litteras adjutricem assumpsistis, pro certo habentes eam vobis futuram præstò ad id quod optastis. Neque vos primi id agere cœpistis, ut hanc rem excogitaretis, sed vestigiis prædecessorum vestrorum inherentes; in quanam schola, quærere est etiam dignum: a principe videlicet apostolorum Petro, quem Dominus omnium Ecclesiarum caput constituit, inquiens illi: Pasce oves meas (Joan. xx1; nec non a sacris et orthodoxis sanctorum Patrum decretis atque doctrinis, quemadmodum sacræ et pie vestræ litteræ testantur: id vero propterea facitis, quo magis vestræ fidei firmitas celebrata eluceat, et erga Deum dilectio sincera et efficax patefiat.

Nihil enim aliud aptius et dignius contingere potest illis qui maximis dignitatibus et principatibus sunt constituti, quam recte fidei splendore et Dei dilectio se præstare contendere; et curare ut omnes qui cum eadem fide Deum venerantur, dilectionis etiam vinculo uniantur et constringantur. Quapropter vestris litteris obsequentes nos, et mellifluis verbis deliniti, ignis instar accensi, cum universa quod enim visum sit exile preconium imperatoris Voluit illud gloriosius prædicari.

nostra sanctissima Romanorum Ecclesia unanimes A confirmavit et ad priorem dignitatem restituit. Si et concordes surreximus ad ea omnia quæ a vobis scripta sunt prompto et alacri animo peragenda. Scripsistis nobis, noster dilecte fili, ut nostra apostolica viscera misericorditer aperiremus, et omnes quotquot fuerint qui in vestra Ecclesia vel propriis chirographis vel alio quovis pacto prævaricati sunt, et canonicis censuris obnoxii sunt effecti, reciperemus et pacis et unionis curam haberemus. Quin etiam ante omnia Photium religiosissimum episcopum nostræ communionis hæredem et participem, et comministrum facientes, ad magnum episcopatus culmen et dignitatem patriarchalem iterum constitueremus, ne Ecclesia Dei multo tempore schismatum Deo exosorum et malorum scandalorum fluctibus agitata permaneat.

Nos vero vestræ serenitatis preces accipientes ut rationales et justas et Deo acceptas, et tempus jam præsto esse, quod antea quærebamus, et invenire Deum precabamur, et rationi etiam congruum censentes Ecclesiam Dei tranquillam reddere, misimus propterea legatos qui vestram perficerent voluntatema. Et licet piet s vestra Photio vim inferendo nos prævenit, in illo restituendo videlicet, antequam nostri legati isthe venissent, hæc tamen nos supplemus non auctoritate nostra, licet hoc etiam facere possimus, sed apostolic's constitutionibus et sanctorum Patrum decretis horum demonstrationem afferentes, neque Ecclesix regulas jamdiu traditas solventes, sed eas in quibuscunque, dum harum nimis exacta et immutabilis observantia servatur, divellit et destruit totam compagem corporis Ecclesiæ, ad quod conducit trahentes, ab ipsamet Ecclesia edocti. Secundus enim canon Nicænæ synodi hæc habet. Quoniam frequenter vel a necessitate vel alio quovis pacto coguntur homines ecclesiasticos canones transgredi, et quæ sequuntur. Nec non papa Gelasius de seipso inquit quod ubi vis non apponitur, sanctorum Patrum statuta inconcussa maneant. Similiter etiam sanctissimus papa Leo in eodem spiritu præcipit, dicens : Ubi vis non præcedit, immobilia permaneant sanctorum Patrum statuta; ubi vero necessitas et vis reperitur, ibi ad id quod convenit Ecclesiis Dei, ille qui potestatem habet dispenset. Ex necessitate enim, juxta divinum apostolum, etiam legis fit mutatio. Felix præterea papa consona etiam dicit: De hoc enim oportet animadvertere ut ubi necessitas contigerit, sæpenumero etiam constitutiones Patrum transgredi liceat. Sancta etiam synodus Carthaginensis ait trigesimo quinto capite: Mandamus ut - Donatistarum clerici iterum ad ecclesias revertantur, licet etiam a synodo fuerint damnati. Synodus etiam synodum abrogasse reperitur propter unionem Ecclesiæ et concordiam. Et Innocentius papa ait: Isti a Bonoso ordinati hæretico recipiantur, ne iterum scandala in Ecclesia Dei oriantur.

Neque solum istis, licet tales essent ut ex illis fuissent ut hæretici damnati, apostolica tamen sedes Ecclesiæ pacis curam gerens manus adjutrices porrexit, verum etiam orthodoxis episcopis et patriarchis ad ipsam confugientibus, sicut nunc religiosissimus Photius, et auxilium implorantibus opem tulit. Nostis omnino magnum Athanasium episcopum Alexandrinum et Cyrillum et Polychronium Hierosolymorum, Joannem quem dilectio vestra Chrysostomum appellat, Flavianum etiam Constantinopolitanum: hos enim a synodis damna-tos et reprobatos, cum ad sanctam Romanam Ecclesiam confugissent, apostolica sedes hæc nostra

a Addidit ista Photius, et mutavit in contrarium sensum quæ de seipso habebantur.

b Ex se hæc addidit Photius.

e Multa hic a Photio prætermissa noscuntur, quibus sedis apostolicæ auctoritas prædicatur, et Adriani prædecessoris legatio memoratur.

igitur ex Donatistis et ex Bonoso ordinationem acceperunt, et ab Ecclesiæ catholicæ limitibus fucrunt ejecti a synodo numerosa, iterum ab alia synodo recipiuntur, et in sacerdotum numero collocantur, ut Ecclesia Dei indivulsa et a schismatibus integra et libera permaneat (nihil enim oculis Dei magis exsecrandum et abominabile conspicitur quam is qui schismatum auctor in ecclesiis exstiterit, et nihil jucundius vel charius etiam bonitati quam Ecclesiam suam integritatem, perfectum erga Deum amorem, et erga proximum dilectionem conservare), multo magis viros orthodoxa fide illustres, et vitæ gravitate et rerum peritia celebres, non oporlet illos contemne b, obnoxios pœnitentiæ jugo gravari, sed ad priorem dignitatem restituere.

eCum enim semel apostolica hæc sedes claves accepisset regni cœlorum a primo et magno pontifice Jesu Christo per principem apostolorum Petrum; cum illi dixisset: Tibi dabo claves regni cœlorum, et quæcunque solveris super terram, erunt soluta et in colis; et quæcunque ligaveris super terram, erunt ligata et in cœlis (Matth. XVI); habet facultatem omnes ligandi atque solvendi, et juxta prophetam Jeremiam, evellendi et plantandi (Jer. 1). Hac de causa nos, auctoritate usi principis apostolorum Petri, cum universa Ecclesia d affirmamus vobis, et per vos etiam sanctissimis fratribus et comministris patriarchis, Alexandrino, Antiocheno et Hiero. solymitano, et reliquis episcopis et sacerdotibus, et universe Constantinopolitana, nos convenire et consentire vobis, vel potius Deo in omnibus quæ a nobis vos petistis. Et primum quidem nos recipere Photium admirabilissimum et religiosissimum archiepiscopum et patriarcham fratrem nostrum, et communionis cum sancta Romanorum Ecclesia consortem et participem, et hæredem, non solum propter alias virtutes quibus ille præstat, verum etiam propter scandala e medio tollenda, et pacem Dei, et dilectionem adinvicem inter nos firmandam. Recipite etiam ipsum vos certo et firmo animo, et charitate et fide, omne iniquitatis et malitiæ venenum, et duplicitatem et ambiguitatem de cordibus vestris avellentes, sicut ipsum recepit Romana Ecclesia.

eDidicimus enim fere ab omnibus qui huc veniunt ex illis qui istic versantur, Photium omnibus prærogativis præstare coram Deo non solum sapientia et prudentia circa res divinas et humanas, verum etiam circa omnes virtutes morales, et curam divinorum præceptorum; tanquam irreprehensibilem operarium celebrari. Neque justum duximus talem virum otiosum et inutilem permanere, sed in altum in vestra Ecclesia iterum elatum et lucentem consueta sibi et Deo dilecta opera exercere, tum orga sacerdotes, tum etiam erga episcopos. Quapropter eumdem resumentes sermonem, vobis dicimus: Suscipite virum istum absque ulla dubitatione. D

1. Nec aliquis pro sui excusatione adducat injustas synodos adversus ipsum habitas, neque, ut multi stupidiores opinantur, decreta prædecessorum nostrorum Beatorum pontificum, Nicolai videlicet et Adriani a versus Photium lata accuset; non enim recepta fuerunt ab ipsis quæ contra sanctissimum Photium gesta fuerunt. Nullus per chirographa vestra occasionem sumat ad schismata fovenda cum illo et adinvicem : omnia enim jam sedata sunt et abrogata, omnia que contra Photium gesta sunt, irrita et nulla per hos minimos in manibus principis apostolorum reposita sunt, et per eum in humeros

d Hæc omnia addita a Photio impostore. e Additamentum item est impostoris totum quod sequitur.

Sunt ista Photii additamenta contra synodos in ipsum celebratas.

modestiores reddit. Idque si feceris, regnum tibi coclorum comparare certo scito, et sempiternam imperii cui durationem et pacis confirmationem. Si vero id minus feceritis, pro certo habeatis quod nunquam schismata deerunt in Ecclesia Constantinopolitana.

Jesu Christi agni Dei qui tollit peccata mundi. A imperatorum et principum indignatio in cos irruens a Recipite igitur ipsum apertis ulnis, fratrem videlicet nostrum comministrum. Recipite episcopum et Dei et irreprehensibilem. Recipite patriarcham vestræ Ecclesiæ. Confirmate erga illum dilectionem, fidem, et cum observantia obedientiam, et per hunc erga sanctam Romanam Ecclesiam eamdem confirmate. Qui enim illum non recipit, nec ea quæ a nobis et sancta Romanorum Ecclesia de illo decreta sunt, recipit; nec is adversus nos bellum suscipit, sed adversus sanctum Petrum apostolum vel potius adversus Christum ipsum Filium Dei, qui ita honoravit et glorificavit apostolum suum ut ipse ab eo haberet facultatem ligandi atque solvendi.

b Hoc etiam rogamus pietatem vestram, ut in memoriam revocetis ex quo tempore scandala et schismata in vestram Ecclesiam ingressa sunt et eam integritatem corruperunt, horum malorum nullam aliam fuisse causam, nisi quod vos imperatores admisistis blasphemias et calumnias adversus B pontifices et patriarchas vestros ac reliquos Dei sacerdotes, nec non quod vos parvipendistis dilectionem et fidem et honorem et observantiam erga illos. Rogamus itaque divinam potentiam vestram ut ex nunc aures obturetis imperii vestri a Deo electi calumniis et obtrectationibus adversus pontifices quas pravi illi homines et malis solum gaudentes vobis suggerere solent, et eos tanquam piacula et abominationes, iniquas verborum illorum sagittas repellere velitis: patriarchas autem vestros in honore habere, et quasi proprios patres existimare, tanquam Dei et hominum mediatores venerari. Ipsi enim vigilant pro animabus vestris, et quæ pro salute vestra faciunt vobis a Deo semper deprecantur, nec non, ut par est, pro iis quibus vos Deum offendistis errantes, sacrificia ipsi offerunt, ut vobis Deum placent, benevolum illum vobis reddentes. Neque id solum, verum etiam pro tranquillitate et duratione potentiæ vestræ, et pro victoria adversus hostes obtinenda Deum nostrum miseri-C cordem orant. Doctores, etiam et magistri, vobis existunt, dum vos admonent ut ea faciatis quibus regnum cœlorum acquiratis.

Præterea vos præ aliis diligere noscuntur: non enim adulatorum amicitiam sectari sciunt vobiscum, adulatorum instar vos diligere, sed potius charitatem, quam ipsos docuit Christus Jesus per sanctos apostolos suos. Non oportet igitur vestros patriarchas a vobis contemni, tum propter ea omnia quæ prædicimus tum etiam ut juxta Domini præceptum illos diligatis. Nec vos lateat quod si hoc feceritis, non solum honores illorum consequemini, quos vos honoratis et colitis, sed illum potius qui eorum manibus in altari ministratur, videlicet Christum, qui pro peccatis omnium Deo offertur qui enim illos honorat, Deum honorat; et qui illos aversatur et respuit, Deum ipsum respuit. Falsas itaque detractiones et obtrectationes, per quas zizania et schismata et scandala in Ecclesia D Dei oriuntur, et dividunt inconsutilem Christi vestem, tanquam venenum aspidum, vestrum imperium vitet, et potius sanctissimo Photio fratri et comministro nostro opem ferat in omnibus quæ ad Ecclesiae bonum regimen faciunt.

Eos etiam qui ipsum non quo par est honore habent, argue ut corrigantur; sæpe enim quos Dei timor et erga divina religio et pietas non correxit,

a Ejusdem falsarii sunt hæc verba supposita. b Adjunxit et omnia ista quæ sub hoc capite continentur ad securitatem sui patriarchatus falsitatis architectus Photius.

e Censuit et ista Photius sui causa.

d Sunt ex Joannis epistola, licet habeat aliqua verba a Photio addita, ut illud: Post obitum sançtissimi Photii, etc.

dDe hoc etiam legem condere, tuum imperium a Deo custoditum monemus, ut post obitum sanctissimi Photii comministri et fratris nostri nullus e sæculari ordine ad pontificalem dignitatem eligatur, et ordinetur sed potius ex presbyteris cardinalibus, ex iis videlicet qui catholicæ Ecclesiæ sunt ascripti, vel ex ejus diaconis, vel aliis sacerdotibus, qui existunt sub sede Constantinopolitana, juxta sacros canones, ut ne contra ecclesiasticam regulam et sanctorum Patrum canones res vestræ peragantur. Procedere autem hunc volumus per singulos gradus Ecclesie satis probatum, e primum lectorem, deinde acolythum, postea diaconum, deinde presbyterum et tandem episcopum, si tamen bonum habuerit testimonium de se pietate et scientia; quoniam dum in inferioribus gradibus aliquod temporis spatium immoratur, ejus virtus et probitas agnoscit, et hoc pacto oportet vestros patriarchas progredi, non ex tempore præoccupare singulos gradus, ut in domo Domini nihil inveniatur incompositum et inordinatum. Qui enim supra omnes gradus collocatur, irreprehensibilis in omnibus oportet reperiatur.

fNec quia nos vestræ Ecclesiæ paci et quieti consulentes, Photium religiosissimum fratrem nostrum recipimus, sicut et papa Adrianus Tarasium ejusavunculum, hoc jam vobis pro consuetudine et regula usurpetur; quæ enim raro bona sunt, non possunt lex fieri multis et pro lege sumi. A Domino enim nostro Jesu Christo edocti, etiam nos viscera misericordiæ recipientes, condonavimus vobis petitionem vestram tum de Photio, tum de aliis sacerdotibus ex altera ordinatione existentibus indultum

concessimas. Quicunque vero in futurum ausus fuerit id iterum committere, pœnitentia ex canone a nobis absque ulla remissione et damnatio illi irrogabitur.

Rogamus etiam hoc pietatem vestram ut neque frater et comminister noster Photius sanctissimus, nec alius quispiam successorum ejus in futurum in Bulgaria ordinationes habeat, neque per pallium illuc missum, neque per defensorem predictam provinciam Bulgarorum ut propriam ministret. In alieno enim solo non decet alios ædificare. Prædecessor enim noster Nicolaus felicis recordationis precibus principis Bulgarie Michaelis apostolicis doctrinis gentem illam educavit, et per religiosos suos episcopos omnes ecclesiasticas regulas et canones, et quæcunque ad Christianam religionem pertinent cum illis tradidisset, eos perfecit : licet nonnulli audacter subripuerint nobis prædictam provinciam, quæ ad cos non attinebat; ordinationes etiam et consecrationes ecclesiarum et omnia quecunque facere minus oportebat, peregerint. Quapropler præter prædicta, et hoc etiam vobis notum facimus, ut, si aliquando episcopos ibi degentes contra nos aliquid delinquere deprehendemus, et canonicis poenis illos subjiciemus, non habeant vos ad quos confugiant, sed potius vos inveniant in hoc nobis concordes nec dissentientes.

hOramus præterea imperium vestrum Christe

e Cum prætermissos audis ostiarium et exorci stam a Latinis omnibus inter primos quatuor ordines annumeratos, scias a Græcis corruptum locum, f Sunt addita ista a Photio quæ hoc capite conti

nentur.

Sunt Joannis: sed nonnulla miscuit Photius. h Delevit impostor vocem, Mandamus, el nomen Ignatii, et posuit Oramus, etc.

metropolitis, et cæteris sacerdotibus, seu cujuscunque ordinis clericis seu laicis.

dilectum ut congregetis episcopos et presbyteros cu- A que STILIANO, JOANNI et METROPHANI reverendissimis juscunque ordinis ecclesiastici et civilis qui a nobis dissentire videntur, ubicunque fuerint intra terminos vestros, eosque ad vos ducendos curetis, et moneatis ut ipsi uniantur Ecclesiæ Dei et Photio sanctissimo patriarchæ fratri et comministro nostro nobis unito. Proprias pontificales et sacras vestes, gradus etiam illis restituite, et viscera misericordiæ illis aperite, ut quemadmodum unus Deus, unum baptisma, una fides, ita et nos ipsi unum etiam in Christo, et per vestram piam doctrinam unum pariter nobiscum sint, et in Ecclesiæ Dei perfectione coordinati et conjuncti nobiscum in Christi sanctissimum corpus, ut in eadem mente et in eadem voluntate permanentes, Deum omnium glorificemus. Nec aliquis in posterum dicat: Ego quidem sum Cephæ, ego vero Pauli (1 Cor. 1): sed ut omnes hoc dicamus quod Christi sumus crucifixi et mortui pro nobis, qui per suam. passionem quæ in terris sunt et quæ in coelis invicem conciliavit, et nos Deo conjunxit et B Patri per se ipsum et mutua dilectione et communione. Si vero a vobis eos advocatos monentes et hortantes et orantes, ad unionem Ecclesiæ convenire vobiscum semel et iterum et sæpius obedire illi noluerint, neque nostris litteris obtemperare et suammet lucrari salutem, sed in priori sua pertinacia et temeritate permanserint istiusmodi homines, præcipimus ab immaculati corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi perceptione alienos fore, quousque uniantur sanctæ Dei Ecclesiæ, et Photio sanctissimo patriarchæ fratri et comministro nostro. Et postea : Hoc peracto quæ sequuntur justam illorum damnationem, in his litteris non scripsimus, ne amplius prorogaretur oratio præter modum, sed in conimonitorio conscripsimus religiosissimi Petri presbyteri et cardinalis nostri legati, una cum Eugenio et Paulo religiosissimis episcopis, ut cum ipsis præsidens in synodo una cum sanctissimo Photio fratre et comministro, Dei oculum qui omnia videt et semper vigilat ante suos oculos habentes, et inevitabilem divinam justitiam et suam conscientiam immaculatam et inculpatam conservantes, omnes res Constantinopolitanæ Ecclesiæ, et quæcunque indigent correctione, et quæ, ut par est, declinare debent, ut id quod melius est et conducibilius Dei Ecclesiæ, peragatur. Cœlestis imperator piam potentiam tuam custodiat. ›

Hucusque ex Photiana versione Joannis papa epistola. Cur autem in titulo Joannis epistolæ non insit Constantini nomen, id accidit quod, sicut ex Niceta dictum est, mortuus inter hæc fuerit Constantinus ipse Augustus primogenitus Basilii imperatoris.

Vidisti imposturas, lector, veritatis amator et cultor, exsecratus es procul dubio, quas in profano etiam homine, nedum sacerdote, et episcopo et patriarcha, sed et in ethnico, omnisque divinæ et humanæ legis experte barbaro improbare non possis; totque falsitates admistas litteris non privati alicujus D et ignoti hominis, sed ab apostolica sede ex episcoporum concilio datis; nec ad vilem aliquem terræ filium, sed ad ipsum Orientis imperatorem, nec otiose vel leviter de rebus nullius momenti conscriptis, sed quæ maximi omnium ponderis essent; ut merito tanti auctorem sceleris improbare et exsecrari, ipsumque facinus abominari atque horrere tanquam funestum aliquid ab imis inferis proditum a principe tenebrarum per filium tenebrarum nominetenus lucis angelum mentientem Photium, omnino debeas.

CCXLIV.

AD CONSTANTINOPOLITANOS.

(Anno 879.)

Jubet eos, schismate sedato, ad Ecclesiæ unitatem redire, et Photio communicare.

Eximiis viris JOANNI, LEONI et PAULO patriciis, at

Omnium Ecclesiarum Dei secundum Apostolum sollicitudinem habentes, et pastoris gregis Dominici nobis in ipso apostolorum principe curam commissam gerentes, Domino dicente: Si diligis me, Simon Petre, pasce oves meas (Joan. XXI), condolemus vobis; quoniam multis jam labentibus annis usque ad præsens in discordiæ divisione et in scandalorum perturbatione vos videmus promptos manere, nec per charitatis custodiam ad unitatem Ecclesiæ reverti. Quam videlicet unitatem qui non tenet, Dei legem non tenet, Patris et Filii fidem non tenet, vitam non tenet nec salutem. Hoc denique unitatis sacramentum, hoc concordiæ vinculum inseparabiliter cohærens ostenditur, quando in Evangelio tunica Domini nostri Jesu Christi non dividitur cmnino, nec scinditur, sed sortientibus de veste Christi, quis potius Christum indueret, integra vestis accipitur, et incorrupta, atque indivisa tunica possidetur. Possidere enim non potest indumentum Christi, qui scindit et dividit Ecclesiam Christi. Quis ergo sic sceleratus et perfidus? quis sic discordiæ furore vesanus? Quis aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem Dei? vestem Domini? Ecclesiam Christi? Monet ipse in Evangelio suo dicens: Et erit unus grex, et unus pastor (Joan, xv1). Apostolus autem Paulus hanc eamdem nobis insinuans unitatem, hortatur dicens: Obsecro vos per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia (I Cor. 1). Et iterum dicit: Sustinentes invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis (Ephes. Iv); quoniam nec habere pacem cum Deo poterit, qui cum fratribus pacem per zeli discordiam non habuerit. Quam igitur sibi pacem promittunt inimici fratrum? Quæ sacrificia celebrare se credunt sacerdotes, charitatis Dei qui non sunt veste induti? Pacem nobis Christus dedit: Pacem, inquit, meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV); concordes atque unanimes esse præcepit; dilectionis et charitatis fœdera incorrupta atque inviolata mandavit. Et ideo vestram salutem cupientes, monemus, et apostolica benignitate jubemus, vos omnes sanctæ Ecclesiæ uniri, vestroque patriarchæ, Photio videlicet, quem pro Ecclesiæ Dei pace et unitate recepimus, adhærere communicareque studete. Nam si hec nostra apostolica monita, tantis supradictis testimoniis divinis firmata, audire contempseritis, in vestra pertinacia manere volentes, scitote quia missis nostris præcipimus tandiu vos omui ecclesiastica communione privare, quandiu ad unitatem corporis Christi et ad vestrum contempseritis redire pontificem. Nec aliquis vestrum hanc habeat in redeundo excusationem, pro scripturis de hac causa compositis, quia divina potestate, quam accepit Ecclesia Christi, cuncta solvuntur vincula, quando per pasto

ralem auctoritatem quæ fuerant ligata solvuntur; A triarcha. Et quod dicere pudet, et grave tacere est, quoniam, sicut dicit sanctus papa Gelasius, nullum est vinculum insolubile nisi circa eos qui in errore persistunt. Data mense Augusto, indict. XII, die xvi. Missa per Petrum presbyterum.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

C

Quorumdam sane vestrum, fratres charissimi, scripta suscipientes, unanimitatem atque consensum in parte Photii in cis plene reperimus, indeque ob- B nixe optantes, ut quod particulariter hactenus, hoc canonice semper et generaliter, atque secundum ea quæ sunt Christi Jesu, et non quæ vestra, pia animi devotione, id ipsum, ut non sit in vobis schisma, sapiatis quærere, pulsare et invenire; nos autem moderatione sedis apostolicæ, sicut divisa contentione atque dolemus scissa errore, ita gaudemus in vinculo pacis ac charitatis compagine soliditatis fraternitatem vestram sine intermissione inviolate persistere, juxta Apostolum (1 Cor. x), idem sapite, et Deus pacis erit vobiscum. Quod vero sollicita intentione vestra petit dilectio, uti auctoritate beati apostoli principis apostolorum Petri, vobis Photium patriarcham in regia urbe Constinopolitana fore consentiamus, illud animo luce clarius retinetis, quod in Evangelio primo pastori Dominus ait: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua; et tu aiquando conversus confirma fratres tuos (Luc. x1). His hortationibus succensi, imo potius corroborati, in quantum sine gravi offensione valemus auxilium ferre, tam cunctis Domini sacerdotibus quam universo in orbe terrarum Christiano populo, nunquam desinimus, sequentes prædecessorum exempla, de quibus sanctæ memoriæ Adriani papæ in Tarasii nuperrime regie urbis patriarchæ confirmatione (in epistola ad Constantinum et Irenem imperatores), hæc interim ponimus verba; inter reliqua inquit : Ipse enim Tarasius regiæ urbis patriarcha misit nobis synodicam, priscam adimplens consuetudinem, quam suscipientes et liquidius indagantes, et tam de fassione rectæ fidei ejus quam dogmatum sanclarum sex synodorum et venerandarum imaginum ovantes, nimis iterum conturbati ac contristati sumus quia ex laicorum ordine, et imperialibus obsequiis deputatus, repente in patriarchatus culmen electus est, et apocaligus [in epist. Adriani, a caliga militari] contra sanctorum canonum censuram factus est pa

a llanc epistolam sicut cæteras recitatas passam esse perditissimi hominis Photii imposturam, patet ex verbis istis : Venerabilem fratrem Photium coram synodo misericordiam quærendo, et patriarchatus honore fungi. Quæ professionem humilitatis insinuantia superbus et profanus homo plane abrasit, et loco istorum, ut in cæteris fecerat, ista posuit :

D

qui regendi adhuc et docendi sunt doctores nec erubescunt videri nec metuunt, ducatumque animarum impudenter assumunt, quibus via omnis ignota do. ctoris est, quo [forte, qui quo, HARD ] vel ipsi gradiantur ignari sunt. Quod quâm pravum quamve sit temerarium, sæculari ordine et disciplina monstratur: nam dum dux exercitus non nisi labore et sollicitudine expertus eligitur, quales animarum duces esse possunt qui in episcopatus culmen immatura cupiunt festinatione conscendere? Hujus saltem rei comparatione considerent et aggredi repente inex pertos labores abstineant, quippe qui non didicerint quod doceant. Unde canonica instituit censura nequaquam ex laico ad sacerdotium repente transire. Et nisi per ejus fidelem concursum pro sanctarum imaginum erectione ejus consecrationi assensum omnimodo tribuere nequivimus. Porro et nos ac vos, fratres charissimi, lege constringimur ut si deinceps apud cunctam ecclesiam quae in vobis est a paternis regulis per similem prævaricationem nunquam spon deatis delinquere, id est, ne neophytum repente ad honorem ascendere b. Et si parochiam Bulgaræ gentis, quæ Deo auctore beati Petri apostoli intercessione, atque decessorum nostrorum labore, ad Christum conversa est, subducta quam ibi fecistis illicitam ordinatione, reddideritis; et abjectos quosque fratres ac discordantes vestro labore [f. deest reconciliaveritis] studio cum prædicto Photio quem patriarcham in regia urbe desideratis habere, aliisque piis operibus offensionem quam coram Deo et sanctis canonibus contraxistis in hac parte, recompensaveritis. Venerabilem fratrem Photium coram synodo misericordiam quærendo, et patriarchatus honore fungi volumus, et nostræ communionis, imo et beatorum apostolorum seu omnis Ecclesiæ fore, Domini miseratione, participem. Hoc exemplo roborati maxime quo egregius prædecessor noster Innocentius sanctissimus papa Photinum restaurare dignatur, dicens (epist. 12, n. 7): Veniam nunc ad maximum quasi quoddam thema, Photinum; et inter alia : Quia res ad salutem rediit veniæ, hunc in tantum vobis annitentibus, post condemnationem more apostolico subrogamus, tantisque vestris assertionibus, vobisque tam bonis, tam charis non dare consensum, omnibus duris rebus durius arbitramur. Pro vestra ergo approbatione, fratres charissimi, et sententia ac postulatione episcopum Photinum habetote. Licitum est ita constituere ut deprecamini; et nostram in melius conversam sententiam, labore vel testimonio vestro, compotes voti suscipite. Sollicitos enim vos pro salute libenter admitto; cui manum porrigitis, vobiscum porrigo; cui porrigo, mecum porrigite. Photius patriarcha sanctissimus et religiosissimus frater noster, non dedignetur in conspectu synodi gratiam et studium nostrum, quin potius viscera misericordiæ Romanorum Ecclesiæ prædicare, quod áb ea sit receptus. Sev. BIN. b Aliquid deest.

« VorigeDoorgaan »