Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

B

tam duriter constaret, et utinam expurgaret. Sic enim bonæ memoriæ domnus Lotharius in initio ordinationis meæ, apud Sergium, et postea apud successorem ipsius Leonem, pro contentione regni quam erga fratrem suum habebat domnum Carolum, cujus obsequiis fideliter adhærebam, sategit. Unde postea, Deo inspirante, pœnitentiam egit, et litteris ad sedem apostolicam missis quod excesserat corrigêre studuit. Per quos etiam serenissima sanctitatis vestræ tranquillitas erga indignitatem meam toties et adeò sit commota, non debet a me conquiri, nec indebitis suspicionibus debeo agitari.

in synodo vestra auctoritate congregata apud Sues- A dam factione adversus exiguitatem meam commota, siones fuerunt ibidem relectis, tantas et tales increpationes indignitati meæ a dignitate vestra illatas inveni, sicut peccata mea merentur. Unde si præsens corpore vobis adessem, quod sanctus Spiritus per os beati Benedicti in Regula ab ipso dietata præcipit, sine cunctatione vel aliqua mora exsequi procurarem. Si quis, inquit, frater pro quavis minima causa a quocunque priore suo corripitur, quolibet modo vel si leviter senserit animos prioris cujuscunque contra se iratos vel commotos quamvis modicé, mox sine mora tandiu prostratus in terra ante pedes ejus jaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio. › Quod quia corporaliter ante vestræ sanctitatis vestigia implere non valeo, mente et spiritu ubicunque sum cum debita mentis devotione adimpleo, suadente beato Gregorio, sanctitatis vestræ prædecessore, atque dicente in expositione evangelicæ sententiæ: Si offers munus tuum ad altare (Matth. v, 23), ac reliqua. Debemus, inquit, ad proximum quamvis longe positum longeque disjunctum mente ire, eique animum subdere, humilitate illum ac benevolentia placare; et scilicet conditor noster, dum tale placitum nostræ mentis aspexerit, a peccato nos solvet, quia munus pro culpa sumet. » Et quia tempus annuum, quod in litteris humilitati meæ directis de causa fratris Vulfadi collegarumque ejus inveni, ex benignitatis vestræ commotione mihi concessum intellexi, diutius sustinere passus non fui, quin post reversionem de præfato itinere, nunc consequenter isto qui instat mense Julio præsentis xv indictionis, cum domno nostro rege in hoste ex omni regno suo collecta contra Brittones et Nortmannos illis conjunctos, sicut et cæteri confratres ac consacerdotes nostri, secundum nostrarum regionum gravem consuetudinem, cum suis vadunt, quam longe infirmitate attritus potero, cum hominibus commissæ mihi Ecclesiæ perrecturus, quantocius potui vestræ sublimitati satisfacturus, has humilitatis meæ litteras ad vestræ sanclitatis vestigia, quoniam propter insidias principum mihi infestorum, quibus ad sua vota placere non audeo, aperte non valui, modo quo potui transmittere maturavi. Denique post præfatas vestræ auctoritatis epistolas, relectum est in supradicto loco decretum vestræ præceptionis de restitutione prædictorum fratrum nostrorum, et quod decrevistis libenter amplexi sumus. Et quod præfatus venerandus archiepiscopus Egilo mihi ex vestro mandato inde injunxit, sine retractatione exsequi procuravi. Qua de re nil aliter, nisi veluti a vestra auctoritate est diffinitum, in postmodum repetere cupio, sicut in processu horum doloris mei apicum pro commotione erga me vestra explanans plenius inculcabo; in quibus, ut legitur, a doloroso dictum : Si locutus fuero non quiescet dolor meus, et si tacuero non recedet a me (Job XVI, 7). Scio enim quia nisi multam rubiginem in me conspiceret fictor meus, non toties me isto igne purgationis, ex apostolicæ sedis auctoritate quorum

Duo tamen sunt, quæ tenere ne veraciter puto, et tertium quod in mente mea cognosco. Scilicet quia commotio animi vestri erga humilitatem meam, non ex vestris propriis motibus, sed alienis procedat suggestionibus. Et si vera essent quæ vobis de me a quibusdam audio dicta, non solum merito erga me taliter moveremini, verum et incomparabiliter severius quam moveamini zelo rectitudinis accenderemini. Sed gratias illi, cujus gratia sum id quod sum, quia perhibente mihi testimonium conscientia mea, licet in aliis sim peccator, tamen in his de quibus me apud auctoritatem vestram audio denotari, non talis sum in oculis divinis, qualis depingor in auribus humanis. De tumore namque erga sedem apostolicam, omnium Ecclesiarum matrem atque magistram, jan apud sanctæ recordationis Sergium atque LeoC nem fueram denotatus; sed debitis obsequiis, cooperante Domino, quocunque se locus mihi præbuit, monstravi quod fidelis et devotus, humilis quoque atque subjectus semper in omnibus et ubique erga sedem apostolicam ei ejus rectores exstiterim; et modo cum tumore, quem quantum potui ab ineunte ætate vitavi, dolositate atque crudelitate, apud sanctam et prudentissimam simplicitatem vestram videor denotari. Qui postquam sensualiter percepi dictum a sancto Spiritu et imprecari a sancta Dei Ecclesia, de his qui in corde et corde loquuntur : Disperdat Dominus universa labia dolosa (Psal. x1, 4); ac, muta fiant labia dolosa (Psal. xxx, 19); et ut virum sanguinum, ita nihilominus et dolosum abominari a Domino (Psal. v, 7), dolositatem et crudelitatem quasi a facie colubri fugiens exsecrari curavi (Eccli. XXI, 2) sciens beatos esse misericordes, et judicium illi futurum sine misericordia, qui non facit misericordiam. De quibus vitiis in istis partibus Ecclesia mihi commissa, sed nec vicinæ Ecclesiæ adversum me hactenus fuere conquestæ, sed nec modo conqueruntur. Unde datur intelligi quoniam illi qui de me ista falso disseminant, si vel similitudines aliorum criminum in me percepissent (quod non ad excusandum excusationes in peccatis fateor), utique vobis non tacuissent. Sed benedictus Dominus, qui hactenus non dedit me in captionem dentibus corum, qui sæpe expugnaverunt me a juventute mea, et non potuerunt mihi, protegente Domino

qui de multis tribulationibus eripuit me, in quem A datis litteris in abdicationem sui sacerdotio se spero quia et adhuc eripiet.

Hæc, domine et Pater sanctissime, cum omni animi contritione, et qua possum humilitate de posco, ut pensantes quanto cordis moerore sint dicla, non aspernanter accipiatis, et non subdole auctoritati vestræ subjectionem meam scripsisse vobis a quoquam persuaderi sinatis. Nec ea quæ modo dignationi vestræ scribere fisus de clementia vestræ benignitatis præsumo, ad hoc scripta intelligatis, quasi increpationibus vestris duriter susceptis, contumaci corde resistere, et quæ scripsistis irreverenti fronte vel erecta cordis cervice dissolvere, aut vestris apostolicis jussionibus vel diffinitionibus resultare modo quolibet vel in modico velim, qui sicut domino famulus et patri filius, in omnibus B satisfacere et parere apostolicæ vestræ autoritati desidero.

sponte amovit. Quem, ut Alexander papa in decretis suis ostendit, metus aut vis vel fraus, quæ a nemine pertulit, innoxium vel excusabilem reddere nequiverunt; neque, ut Gregorius de Pompeio monstrat, violentia aut afflictio, quæ a nullo sustinuit; nec etiam reclamatio ad apostolicam sedem, quam præsens in judicio non emisit, ei consulere debuerunt, qui nullo cogente, nec etiam postulante, sed propria sponte, conscius criminum, de quibus partim in synodo fuerat accusatus, partim autem, nisi locum peteret quærendi consilium cum quibusdam episcopis, foret nihilominus accusandus, et de quibus se purgare non poterat, secundum eorumdem episcoporum consilium, sequentium Africanum concilium propter Ecclesiæ opprobrium, et insolentem insultationem sæcularium, ne dignitas sacerdotalis pollueretur, libellum temperantia, quam beatus Leo ad universos episcopos per Campaniam et Samnium cæterasque provincias decrevit, manu sua subscriptum, propriaque confessione attestatum, synodo sine ulla resultatione porrexit. Et Africani canones testimonio episcopi, etiam de se mentientis, adeo credi debere dicant, ut episcopatum amittat, sicut et Dominus in Evangelio monstrat dicens: Ex ore tuo te judico (Luc. xix, 22); et : Ex'verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis (Matth. XII, 37); et David propheta mentiendi quod occiderit Saul Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te (II Reg. 1, 16). Et sanctus C Gregorius de Andrea Quia flagitari judicium non debet de causa quam ipse judicavit, quia si verum de se confessus fuit (sicut in libello suæ professionis quem habemus scriptum est, cujus exemplar cum exemplari notitiæ synodalis sanctæ memoriæ Leoni papæ directum est, in quo pro reatibus suis a pontificali ministerio alienum se reddidit, et alium in loco suo absque repetitione canonica consecrari decrevit), tanquam criminosus suo testimonio a ministerio pontificali cessare, et juxta Leonis et Gre gorii decreta, ad promerendam misericordiam Dei, privatam secessionem expetere debuit. Et si falsum de se protulit, tanquam falsus contra semetipsum testis abjiciendus fuit, prohibente Domino: Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium Ꭰ (Exod. xx, 16). Quod si non licuit contra proximum, multo minus contra semetipsum. Et idcirco, ut judices sui dixerunt, juste et rationabiliter a pontificali ministerio alienum una cum ipso eum reddiderunt. De quibus, quantum rescire possumus, qui in nomine episcopi tunc fuerunt, in istis Cisalpinis regionibus nemo in corpore vivit, nisi solus Rothadus; licet adhuc plures supersint qui Ecclesiam et provinciam suam eum prius nullo impetente deseruisse contra regulas sacras noverunt, et post ejus depositionis ordinem cognoverunt. Et Apostolus testamentum dicit in mortuis confirmatum (Hebr. VII, 9). Verum et de his qui me in illius loco ordi naverunt, non habentur superstites, nisi præfatus

Cæterum de Ebone, de quo humilitati meæ sanctitatis vestræ sublimitas scripsit, multa et in regum et in gestis episcoporum, qui jam nos ad Dominum præcesscrunt, et adhuc nobiscum in suis monumentis atque subscriptionibus vivunt, habentur, quæ apud nos et apud alios in nostris regionibus conservantur, multa etiam in scrinio sanctæ et summæ sedis Romanæ haberi non dubito. Unde ne videar quasi mei causa mortuo derogare, et sepulti reprehensibilia gesta velle resuscitare, de actis quæ apud nos exinde conservantur, cur et qualiter depositio ejus acciderit, rationabilius videtur a nobis sileri, quam pleniter et ex ordine dici. Sed et contra multiplicem sapientiam vestram, quæ excedit nostrum sensum atque intelligentiam,, et contra vestram summam auctoritatem, quæ supereminet nostram subjectionem, de illius qualicunque depositione quamcunque contentionem, quod absit, conserere, vel quamcunque resultationem inire non volo, non præsumo, non debeo. Præsertim cum et ipse, et illi qui eum non clamantem vel resistentem, sed potius, quantum ab eis qui interfuerunt videri potuit, sponte conniventem, ante triginta et tres annos jam evolutos judicaverunt, illic procul dubio sint, ubi unusquisque sub tanto judice, cujus oculis nuda et aperta sunt omnia, non possunt perdere sui meriti qualitatem. Verumtamen ut pauca ex eorum gestis ob rei notitiam vobis suggerendam commemoremus, Hildemanno Ecclesia Belgivacorum episcopo calumniis, quibus fuerat denotatus, regulari satisfactione exuto, Ebo, qui pridem cum aliis archiepiscopis et episcopis libellum, quem habemus, de restitutione imperatoris Ludovici manu sua cum additamento archiepiscopi edidit, in eadem synodo secundum traditionem apostolicæ sedis, velut Zosimus de Proculo, Joannes de Contumelioso, Gregorius de Paulo decernentes ostendunt, et sicut Gregorius multoties de episcopo non valente pro infirmitate corporis ad ministerium episcopale assurgere, quod si voluerit hoc modo, videlicet dato libello, ab episcopatu se removere valeat scripsit,

Rothadus et Erpoinus; quamvis in istis provinciis, A præsumpsi. Qui in monasterio, ubi ab ipsis rudiRhemorum scilicet, Trevirorum, Agrippinensium', mentis infantiæ sub canonico habitu educatus, indeMoguntina, Lugdunensium, Arelatensium, Narbo- que eductus, in palatio domni Ludovici imperatoris nensium, Rothomagensium, Turonensium, Seno- non modico tempore mansi. Conversis autem ad renum, Bituricensium, Burdegalensium, non facile gularem vitam et habitum fratribus in monasterio plures inveniri possint episcopi, vel presbyteri, aut sancti Dionysii, ubi nutritus fueram, in illud, sæcudiacones, qui aut ab illis non sint ordinati, qui in lum fugiens, sine spe vel appetitu episcopatus aut Ebonis depositione fuerunt, et me quidam eorum alicujus prælationis, diutius degui, et exinde assumet ab eis ordinati ordinaverunt, aut qui in ordinaptus, familiaribus obsequiis præfati imperatoris, ac tione mea consentientes non subscripserunt, seu episcoporum conventibus, pro sola obedientia mihi qui a me aut ab illis non sint ordinati; quos ego injuncta inserviens, post aliquot annos monasterii Dei gratia ordinavi. Qui post decennium quam idem quietem repetii. A quo, peccatis meis exigentibus, Ebo, sicut Cisalpini episcopi dixerunt, depositus rupto anchoræ fune, quo me in portu negligenter defuerat, et sine regulari repetitione vel reclamatione vinxeram, sub obtentu salutis plurimorum, persuapermanserat, atque post annum quam a Sergio papa sus hortamentis eorum quibus facilius quam mihi sententiam notam susceperat, quam rectissime au- B necesse foret credidi, ad tempestates maris magni et cloritas vestra, ut videlicet divinæ legis oraculum, in epistola synodali per Egilonem directa nobis exposuit, in synodo apud Belgivacum civitatem Rhemensis provinciæ, a clero et plebe Rhemorum metropolis, sed et ab episcopis ejusdem provinciæ petitus et electus, et cum decreto canonico præsentia et unanimitatis consensu omnium suffraganeorum ipsius metropolis, cunctis acclamantibus, nullo autem reclamante vel contradicente, regulariter in eadem Ecclesia sum ordinatus, sicut epistolæ de ordinatione meal sanctæ memoriæ Leoni papæ directæ, et scripta ecclesiastica traditionis, quæ in Rhemensi Ecclesia conservantur, ostendunt. In quibus inter cætera secutos se fore dixerunt episcopi, ordinatores videlicet mei, auctoritatem C Africani concilii, quod missis episcopis, Ecclesiæ diutino tempore pro fuga Equitii destitutæ jussit ordinari episcopum. Et Damasi papæ decreta, ad Paulinum episcopum (epist. 3) a congregata in urbe Roma synoda directa, de episcopis adhuc etiam in statu suo manentibus, et contra regulas transmigrantibus. Eos, inquit, qui de Ecclesiis ad Ecclesias migraverunt, tandiu a communione nostra habemus alienos, quandiu ad eas redierint civitates in quibus primum sunt constituti. Quod si alius, alio transmigrante, in loco viventis est ordinatus, tandiu vacet sacerdotii dignitate qui suam deseruit civitatem, quandiu successor ejus quiescat in Domino

Ego autem decernentibus sacris canonibus Carthaginensis concilii, ut quicunque clerici vel diaconi, pro necessitatibus Ecclesiarum non obtemperaverint episcopis suis, volentibus eos ad honorem ampliorem in sua Ecclesia promovere, nec illic in gradu suo ministrent, unde recedere noluerunt. Quod et sanctus Gregorius in epistola ad Galliarum episcopos approbat dicens (lib. v11 epist. 110, ind. 11): Sicut is qui invitatus renuit, quæsitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel importunum se ingerit, est procul dubio repellendus. Mentis et corporis ad obediendum episcopis et ordinatoribus meis colla supposui, quoniam aliter ductus devotione, sicut tunc mihi videre videbar, agere non

D

spatiosi periculosissime sum rejactatus. Emenso aulem anno post ordinationem meam, Lotharius imperator, ut prædixi, causa fratris sui erga me commotus, epistolas a Sergio papa exegit, sicut postea mihi innotuit, pro refricando concilio de Ebonis depositione, quasi discordia esset in Rhemensi Ecclesia pro mea ordinatione, quod nullatenus constitit. Unde isdem domnus apostolicus litteras domno Carolo misit, præcipiens ut Guntboldum Rothomagensem archiepiscopum, cum cæteris episcopis regni sui quos prædictus Guntboldus ad hoc sibi eligeret, obviam missis ejus Treveris ad hanc causam discutiendum dirigeret, et me ad ipsam synodum venire faceret. Ipsi quoque Guntboldo inde litteras misit, ut cum post diem sanctae Resurrectionis missos suos idem domnus papa in servitium imperatoris mitteret, ad prædictum locum cum episcopis hanc causam diffiniturus adiret. Sed et mihi inda litteras misit, ut ad idem venirem concilium. Nos autem exspectavimus eosdem missos usque ad condictum terminum, et non venerunt. Quapropter auctoritate litterarum domni papæ Sergii, annuente domno nostro rege Carolo, cum consensu archiepiscoporum et cæterorum episcoporum regni ipsius, Guntboldus synodum condixit, quo Ebonem litteris, quarum exemplar habemus, per Erpoinum provincia Rhemensis episcopum directis, ex auctoritate prædicti papæ convocavit, ut secundum ejus commendationem hanc causam regulariter diffiniret, et diffinitionem ipsius rei ad sedem apostolicam secundum sacras regulas referre curaret. Quo isdem Ebo sibi conscius venire non voluit, nec ut apud sedem apostolicam, a qua notam sententiam suscepit, absolveretur salegit, cum eundi illuc facultatem habuerit, quoniam diu in Italia immoratus, et proprietatem de facultatibus Rhemensis Ecclesiæ comparatam possederit, et abbatiam sancti Columbani apud Lotharium obtinuerit, sed et in istis regionibus alteram abbatiam adeptus fuerit, quas et habuit usque dum legationem in Græciam a Lothario susceptam exsequi detrectavit, et ob id honores quos a præfato imperatore acceperat perdidit, et per clementiam Ludovici regis Germaniæ in provincia Moguntina condu

B

ctum promeruit. Et nullum documentum canonicum A esse jam non potest: nunquam igitur talis perma de sua restitutione vel a sede apostolica absolutione, nendo solvendus est. sicut præcipiunt regulæ, in vita sua synodo ulli ostendit. Qui sine documenti testimonio, vel litteris de sua restitutione, ut Felix papa decrevit, ministrare vel recipi in ministerio sacro non debuit, a se et a plurimarum provinciarum metropolitanis cum suis coepiscopis in judicio præsens, et ad sedem apostolicam non reclamans, consonanter exclusus. Maxime quia per tot annos, etiam post acceptam sententiam a sede apostolica, innocentiam suam non asseruit, quam demonstrare non potuit; sed et quia ante regularem audientiam, vel ante prolatam et confirmatam atque ostensam a sede apostolica suam restitutionem, per edictum imperiale Lotharii imperatoris, quod habemus, ministerium episcopale præsumpsit, quod, ut Gelasius in epistolis suis de Acacii damnatione ostendit, manifestissime sacris est canonibus inimicum, qualia et quanta judicia incurrerit melius ipsi scitis. Nam et si, ut prædiximus, exigente imperatore Lothario, a sede apostolica litteræ missæ fuerunt pro synodo ex hac causa congreganda, cum legatus ipsius sedis in has partes veniret, tamen sicut ad nullam synodum, sed nec ad eam quam Guntboldus auctoritate litterarum domni Sergii papæ congregavit, isdem Ebo convenit ita nec missus a sede apostolica pro synodo ex hoc congreganda in istas partes advenit, veluti et epistola ipsius imperatoris, necnon et episcoporum Belgicæ, Galliæ, Neustriæ et Aquitaniæ provinciarum epistola, cum litteris domni regis Caroli, sanctæ memoriæ Leoni papæ directæ, quas in scrinio Romano credimus 'servari, demonstrant. Sicque sæpedictus Ebo, absque ulla repetitione vel reclamatione suæ sedis apud quamcunque synodum, vel apud sedem apostolicam, a qua fuerat decretum ut nec communionem inter clericos susciperet, post datas litteras papæ Sergii pro synodo ex hac causa congreganda, cum missos suos in istas partes dirigeret, et post synodum auctoritate litterarum ipsius congregatam, quo vocatus, ut prædiximus, non convenit, usque ad obitum suum permansit. Videlicet, sicut superius memoratæ litteræ auctoritatis vestræ demonstrant, talis a sede apostolica et papa Sergio habitus, qualis ab aliis non ignorabatur haberi, id est, ut codex episcopalis ostendit, pro criminibus suis honore privatus, et ab Ecclesia pulsus, et ideo, ante synodalis examinis discussionem, ad quam Dei judicio non pervenit, secundum sacros Nicænos canones non receptus.

Quod ergo, ut Leo scribit, manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit; sicut sanctus Gelasius de Acacio dicit, qui a sede apostolica damnatus et non restitutus, licet Anastasius papa, sicut in libro episcopali legimus, eum recipere voluerit, vitam finivit. Talis est, inquiens, dictus qualis signatus est nunquam esse solvendus, talis usque in finem permansit, talis esse non destitit. Ita talis est hodie qualis est et dictus, non talis

C

D

De dilecto autem fratre nostro Vulfado et ejus collegis, de quibus mihi summa dignitatis vestræ auctoritas quæ sibi placuit scripsit, nihil aliud sanctitati vestræ scribere præsumpsi, nisi quod increpationes vestrás non negligenter sed diligenter suscipio, et præceptiones obedienter obaudio; et quia illis sufficere debet præstabilis auctoritatis vestræ benignitas, et mihi abundanter sufficiet, si satisfactionem humilitatis meæ suscipientes, credere dignati fueritis me vobis simpliciter scripsisse. Nam secundum ordinatorum meorum præceptionem, qui mihi necdum duobus exactis mensibus post ordinationem meam, in synodo apud Meldis civitatem habita præceperunt, eatenus ignoranti, quod Ebo post depositionem suam aliquos in Rhemensi Ecclesia ordinaverit, ut eis mecum usque ad diligentiorem tractatum ministrare non permitterem, egi. Et hoc ipsum eisdem fratribus, decernente Carthaginensi concilio ut ordinatis episcopis vel clericis prius ab ordinatoribus suis placita conciliorum auribus eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta concilii fecisse pœniteant, per Pardulum tunc diaconum Ecclesiæ Rhemensis qui interfuit synodo mandaverunt. Quoniam canones posteriores anterioribus jubent deferre, post synodum apud Suessiones habitam, cum eorum litteris, quarum exemplar habemus, et quas in Romano scrinio inveniri posse existimo, cum meis pro eorum petitione litteris, et cum aliis petitionibus meis, ad sedem apostolicam domno papæ Leoni pro confirmandis eorum gestis ex eisdem fratribus ad synodum non coactis, quæ non scripsi, nec eis subscripsi, sicut et in synodo vestra auctoritate collecta ostendi, me direxisse non denego. In quibus gestis veram præfatorum fratrum prosecutionem adversum me silentio non firmavi. Unde ex communi consensu, secundum canones sicut eos intelleximus, judices postulavi; quorum sententiam sequendam vidi usquequo majoris auctoritatis aliter exinde diffinitionem acciperem. Recepta autem domni papæ Leonis excusatoria epistola cur eadem gesta non confirmaverit, dicens inter cætera, ‹ causas pro quibus hoc usque ad tempus suspendimus charitati vestræ dicemus. Prima igitur hæc est, quia sicut ab episcopis prænominata synodus utiliter ventilata sive sopita est, ita per aliquos ex eis, ut dubitatio foret radicitus evulsa, statuta vestræ synodi destinare debuistis; nesciens quia nos metropolitani in istis regionibus non habemus potestatem ut sine consensu vel jussione regis aut nos ipsi ire aut coepiscopos nostros quoquain lon. gius possimus dirigere. Subjunxit autem idem pontifex in suis apostolicis litteris dicens:‹ Alia autem juxta votum vestri desiderii id nos perficere minime permisit, eo quod legati sedis apostolicæ præsentes, ibidem non fuerunt, neque imperialis epistola nobis talis est præsentata, quæ hoc quod expetendum misistis specialiter indicare potuisset. Quarta sci

licet causa hæc est, quia hi quos depositos charitas A scire et posse obedire et conservare curabo. Quam vestra auctoritate synodi fore affirmat, per proprias litteras sedem apostolicam appellati sunt, et volunt iterum nostra se Apostolica audiri præsentia, el une si culpabiles inventi fuerint, non se abnuunt canonicam subire censuram. ›

epistolam ideirco ut veraciter vobis confitear sigillatam non misi, quia synodus epistolam a se directam non sigillavit, ducens incongruum, ut quoniam archiepiscopus de ipsa synodo, qui eidem vestris ad eam vocatus apostolicis litteris interfuit, ad vos mittebatur, quasi incredulo epistola sigillata committeretur, et quod synodus non egit ego agere, ne scandalum cuiquam generarem, non præsumpsi.

Sanctitas igitur vestra, charitate quæ omnia credit repleta, veraciter mihi credat, quia simpliciter et absque ullo dolo in restitutione prædictorum fratrum, postquam vestram dispositionem inde rescivi, ex benivola mente consensi, et simpliciter ac sine ullo dolo scripsi quæ vestræ sanctitati transmisi. A

Et postquam has litteras domni papa Leonis aes cepi, sieut mihi innotuit, domnus Lotharius, petente quodam episcopo regni sui qui adhuc vivit, per Petrum Aretinum episcopum præfato domno papæ mandavit ut gesta episcoporum de eisdem clericis non firmaret. Quæ cum ad fratres et coepiscopos nostros retuli, rogantibus eis apud Lotharium imperatorem, epistolam exinde, ipso ex animo largiente, per missos meos obtinui, ubi inter cætera ita scriptum habetur: « Sed ad nostras petitiones ex- B quo consensu modo quolibet postea non diverti, sequendas et obtinendas Petrum venerabilem et dilectissimum nobis Spoletinum episcopum viva voce nostra vice exsecutorem instruximus; et alium Petrum, venerabilem æque et amantissimum episcopum Aretinum, litteris commonuimus, et alios fideles vestros atque nostros similiter inde monuimus, et reliqua. Sicque cum ista epistola, et cum legatione imperatoris, per præfatum venerabilem episcopum missos meos cum litteris Romam direxi, quibus in via nuntius venit de obitu papa Leonis. Pervenientes autem Romam cum præfatis litteris, et intervenientibus prædictis episcopis, domnus nomine et gratia Benedictus mihi quod nostis privilegium inde direxit. Synodum autem pro sæpe dictis clericis, aut a Petro Spoletino, aut ab alio aliquo in istis regio- C nibus, nec fama nee veritate ex apostolica auctoritate congregatam, vel congregari jussam, sicut et per alios in istis partibus rescire potestis, unquam audivi. Nisi illam quæ anno præterito vestræ auctoritatis jussione exstitit congregata, in qua eorum restitutioni secundum traditionem majorum paratissime annui. Quam posteaquam litteras vestræ auctoritatis inde suscepi, salubrem ac regularem cupivi, et idcirco ab ipsis qui eos destituerunt, vel non a minori numero, ana cum meo consensu eos restitui peroptavi. Et propterea inde usque ad synodum exspectavi, et plenius a sede apostolica vestra auctoritate firmandam cupivi, cujus arbitrio potestatis reservata erat summa ae firmitas privilegiorum apostolicæ sedis, sient et vestræ epistolæ nobis directæ continent, et in epistola synodali, cujus exemplar habemus, sanctæ auctoritati vestræ directa communi consensu scripsimus. In qua nullam mentionem de quacunque Ebonis depositione habuimus. Sed et litteris meæ exiguitatis simplici mente inserui inter cætera dicens: ‹ Quia synodo per hune venerabilem archiepiscopum Egilonem, qui interfuit actionibus, dirigente epistolam omnium nostrum qui adesse potuimus, cum ipso voce loquentem. Quoniam si eis manus porrigitis, vobiscum pariter porrigemus; et item post aliquanta. Quæ verbis et scriptis mihi per istum religiosum archiepiscopum exinde sequenda atque tenenda mandaveritis, pro

nisi veluti in præfatis litteris vobis scripsi, dicens, reservato per omnia sententiæ ac juris privilegio apostolicae sedis, et salva diffinitione ac confirmatione exspectatæ vestræ discretionis atque auctoritatis. Nunc autem, suscepta diffinitione de illorum restitutione, quam vestra sicut decuit et ordo poposcit summa auctoritas præcessit, et subsequente synodali consensu vestræ perfectio firmationis corroboravit, nunquam vel nusquam exinde quamcunque querimoniam contra quemcunque molior vel dispono, intendo vel cupio habere, removere, exci1are sive conserere. Nec meditatus sum, litteris pro hoc vestræ benignitatis acceptis, a consensu in synodo, contra ipsius diffinitionem et vestram confirmationem, aliquid removere ex tunc in postmodum usque in sempiternum. Quia enim nullo crimine proprio denotati, nescientes Ebonem damnatum, non importune ad ordinationem, sicut ipsi dicunt, et non est qui contradicat, se ingesserunt, sed electi et vocati obedierunt, sicut secundum excellentiam sapientiæ vestræ domno regi Carolo scripsistis, si nollent obedire volenti eos ad majorem gradum provehere, omnes illi velut procaciter renitentes reprehenderentur, et tanquam contumaces circa sacros canones damnarentur, veluti in epistola episcopis, qui per gratiam Dei et decretum vestrum apud Suessionis urbem convenerunt, directa intimastis: qualis. cunque fuerit vel quæcunque pertulerit Ebo, a se ordinatis, qui nihil præter humilitatem et obedienᎠ tiam exhibuerunt, nullum prorsus intulit offendiculum, quoniam et beatissimus Leo ad Mauros scribens, ita de quodam Maximo præcipit dicens (epist. 91, sub finem); Maximum quoque, licet reprehensibiliter ordinatum, tamen si Donatista jam non est, et a spiritu schismaticæ pravitatis alienus est, ab episcopali, quam quoquomodo adeptus est, non repellimus dignitate. Et Anastasius ejusdem apostolicæ sedis præsul, quod mali bona ministrando sibi tantummodo noceant, nec Ecclesiæ sacramenta commaculent, ad Anastasium principem scribens (epistola unica), evidentissima ratione demonstrat. Cui sane pio sensui, sicut in eorum decretis cum additamento conditionum legimus, juxta quemdam

« VorigeDoorgaan »