Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

digna correptione canonicis vocibus vos perferiremus, nisi misericordia apostolicæ sedis nostrum animum temperaret. Vos autem, charissimi, tanta nostra patientia non abusi, redite ad cor, et deponentes omnem temeritatem, pro communi salute et pace regni nobis hærete, adeo ut quæ recipimus recipiatis, et quæ respuimus respuatis, ut idipsum dicamus omnes et eadem sapiamus, quia et ego sollicitos vos pro communi salute ac statu regni et pace libenter audio, sicut e contra aliud quam tenemus tenentes, non libenter admitto. Jam vero quia multoties ad synodum convocati, venire hactenus contempsistis, sicut prætulimus, omni temeritate atque inevitabili occasione deposita, ad aliam synodum, quam, gratia divina opitulante, quarto

ter intiment, et ea quæ pro Ecclesiarum Dei utilitate A promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, peragenda sunt, nobiscum sagaciter valeant deliberare. Nam si et hanc quartam nostræ apostolicæ auctoritatis vocationem parvipendens, ad jam denuntiatam synodum ipse venire vel tuos mittere contempseris, scias pro certo quoniam majori te judicii ecclesiastici vinculo velut inobedientem incunclanter ligabimus. Præterea hoc etiam tibi tuisque suffraganeis omnibus admonitione nostra denuntiamus atque præcipimus, ut cum eo qui de regibus Francorum, Deo favente, Italiam fuerit ingressus, nullum absque nostro consensu et unanimitate placitum facere præsumatis; apostolorum canone capituli tricesimi quinti ita jubente atque dicente: Episcopos gentium singularum scire convenit quis inter eos primus habeatur, et quem velut caput existiment, et nihil amplius præter ejus conscientiam gerant quam illa sola singuli quæ parochiæ propriæ et villis que sub ea sunt, competunt, sed nec ille præter omnium conscientiam faciat, aliquid; sic enim unanimitas erit et glorificabitur Deus per Christum in Spiritu sancto. Propter quod et nos vestro communi tractatu alque consensu, ea quæ ad communem et necessariam utilitatem Ecclesiarum Dei nobis commissarum agenda sunt, omnimodis agere cupimus. Non enim aliter, dicente sancto Leone, unus grex et unus pastor sumus, nisi quemadmodum Apostolus docet, id ipsum dicamus omnes: Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia (I Cor. 11). Data XIV Kalendas Junii, indictione XII.

CCXXIV.

AD EUMDEM.

(Anno 879.)

Ejusdem pene argumenti.

ANSPERTO archiepiscopo.

B

C

Cum universi qui Christiano censentur vocabulo, ab ipso religionis exordio, fide et meritis Petri Romanam Ecclesiam sublimatam omni veneratione sequi omnique reverentia honorare studuerint ; et 'contra eam, nisi qui de se voluit judicari, nullus obices manu habuerit; valde miramur cur adeo vestri ordinis ministerium excedatis, ut cujus auctoritatis, cujusque privilegii eadem sancta sit Romana Ecclesia, fuco ignorantiæ non advertatis, et ei quæ vos genuit dolenti ac injurias patienti, nullo filio- D rum affectu compati studeatis. Quin potius in contemplum religionis non solum possibilia adjutoria nobis præbere contemnitis, sed etiam nuper a Galliis remeantibus, ut saltem clamorem et laborem nostrum, quem pro omnibus patiebamur, audiretis et doleretis, apud Ticinum nobis occurrere distulistis, ubi etiam diutius immorantes, ut ad synodum veniretis vos litteris nostris vocavimus. Sed inobedientiæ atque temeritatis audacia freti, nec tunc vestram nobis præsentiam exhibere curastis; postremo generali synodo Romæ præteritis Kalendis Maii celebratæ, a nobis rursum vocati, interesse penitus distulistis. Hujus rei gratia juxta Apostolum in

Idus Octobris futuræ tertiæ decimæ indictionis celebraturi sumus, occurrite, Quatenus ca quæ ad utilitatem sanctæ Dei Ecclesiæ pertinent, communi tractatu, communi voto atque consensu, cum Domini adjutorio exsequamur. Quod si forte et tunc venire contempseritis, sciatis vos et de præteritis et de futuris negligentiis canonice judicandos, ita ut ecclesiarum vestrarum communione juxta sacros canones sitis contenti, qui non vultis ecclesiasticis acquie scere disciplinis (Concilium Africanum, c. 43; Carthaginense v, c. 10). Data x Kalendas Junii, indictione XII.

CCXXV.

AD THEODOS!UM ELECTUM EPISCOPUM NONENSEM.

(Anno 879.)

Laudat ejus erga Romanam Ecclesiam observantiam et præclaras ejus virtutes; testatur suam in eum benevolentiam : monet ut a se consecrationem episcopalem accipiat.

THEODOSIO Venerabili diacono et electo sanctæ Ecclesiæ Nonensis.

Dilectionis tuæ litteris receptis atque perlectis, devotionis et fidei tuæ sinceritatem, quam circa Ecclesiam B. Petri apostoli et circa nostrum pontificium habes, luce clarius agnovimus. Et quia nostram gratiam et benedictionem humili prorsus affectu expetere studuisti, valde sumus gavisi; nam et Joannes venerabilis presbyter, de vestra parte veniens, multa nobis tuæ bonitatis et patientiæ viva voce præconia retulit, quæ in sacerdote Christi magnopere sunt habenda. Unde te quasi dilectum corporis Christi membrum et spiritalem filium nostri apostolatus ulnis extensis amplectimur, paternoque amore diligimus, atque apostolica semper volumus benignitate fovere. Ideo monemus sagacitatem tuam ne in quamlibet partem aliam declines, et contra sacra venerabilium Patrum instituta episcopatus gratiam recipere quæras, audiens illam desiderabilem summi judicis vocem dicentis: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. xxv). Sed toto corde totaque voluntate ad gremium sedis apostolicæ, unde antecessores tui divinæ legis dogmata

melliflua, cum sacræ institutionis forma, summique A Quia more prædecessorum nostrorum pontificum sacerdotii honorem sumpserunt, redeas: quatenus et ipse ab apostolica sele, que caput et magistra est omnium Ecclesiarum Dei, episcopalem consecrationem, per nostræ manus impositionem, Christo annuente, percipias; quatenus secundum pristinum morem sancti Petri et nostra semper auctoritate atque tuitione munitus, populum Domini tibi commissum strenue ac securiter regas, et in conspectu Altissimi veniens venias cum exsultatione, portans manipulos tuos, dicereque Domino possis ovanter: Ecce ego, et pueri, et quos mihi dedisti; et ob hoc cum Deo valeas sine fine gaudere. Data Iv die mensis Junii, indictione x1.

CCXXVI.

AD ANSELMUM EPISCOPUM LEMOVICENSEM.

(Anno 879.)

Non separandum virum ab uxore, qui filium suum necessitate urgente baptizavit.

ANSELMO episcopo Lemovicinæ Ecclesiæ.

(30 quæst. 1, Ad limina.) Ad limina beatorum Petri et Pauli apostolorum principum hic præsens homo, nomine Stephanus, orationis causa veniens, nostro præsulatui suggerendo innotuit quod filium suum in extremo vitæ positum, necdum baptismatis unda lotum, absentia scilicet sacerdotum necessitate cogente baptizasset, eumque ipse propriis manibus retindo suscepisset, atque pro hujus rei negotio notitiæ tuæ patefacto, reverentia tua, quasi zelo rectitudinis flagrans, præfatum hominem a sua judicaverit conjuge separandum. Quod fieri nullatenus debet, dicente Scriptura a Deo junctam viro esse xorem, ct: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. xix). Unde et Dominus in Evangelio neminem posse dimittere uxorem suam nisi causa fornicationis apertissime jubet. Quapropter et nos, tantæ auctoritatis jussione præcipue freti, dicimus omittendum esse et inculpabile judicandum quod necessitas intulit. Nam baptizandi hoc opus etiam laicis fidelibus, juxta canonicam sanctionem, si necesse uerit, facere libere conceditur. Unde si prædictus genitor filium suum corpore morientem aspiciens, ne animam morte perpetua pereuntem dimitteret, sacri baptismatis unda lavit, ut eum de potestate auctoris mortis et tenebrarum eriperet, et in regnum Christi jam regeneratum indubitanter mitteret, bene fecisse laudatur. Et idcirco cum sua uxore sibi jam olim legitime sociata impune, quandiu vixerint, judicamus manere conjunctum, nec ob hoc contra præfatas auctoritates divinas aliquatenus separari debere. Data vi die mensis Junii, ind. x11.

CCXXVII.

AD CAROLOMANNUM REGEM.

(Anno 879.)

Hortatur ad Ecclesiæ Romana defensionem, quæ a Saracenis multis afficiebatur detrimentis; rogat ut legatos benigne excipiat, et fidem illis adhibeat. Dilectissimo ac spiritali filio CAROLOMANNO gloriosissimo regi.

regiam excellentiam divinitus exaltatam pio mentis affectu diligimus, ad honorem et exaltationem sanctæ Dei Ecclesiæ eam sitibundo pectore videre desideramus, quatenus vestræ magnitudinis triumphali certamine sedis apostolicæ vigor et honos, quem progenitorum vestrorum, gloriosissimorum videlicet imperatorum, tempore habuisse recolimus, vobis regnantibus maneat illibatus et integer, ut et vestræ regalis gloriæ decus vigeat indiminutum et æternæ mercedis vobis munus superna gratia tribuatur. Nunc igitur pro tot et tantis calamitatibus ac necessitatibus quas a paganis assidue atque a malis patimur Christianis, licet pro multitudine scribere non valeamus, et vestram excellentiam ignorare non credimus, B pastorali sollicitudine moti, ponentes animas nostras in manibus nostris, ingentes labores non solum marini sed itineris etiam terreni omnimodis sumpsimus. Testamur namque Deum, cui occulta omnium manifesta existunt, quod vestro desiderabili honore, nullius hominis, nisi vestrum præpotens adjutorium avida mente quærere voluimus; sed malorum hominum, quos ipsi scitis, præpediti insidiis, hoc agere non valuimus. Quapropter, dilectissime fili, nostra apostolica exhortatione monemus gloriam vestram ut pro amore sanctæ Romanæ Ecclesiæ matris vestræ defensionis laborem indubitanter assumere nor. prætermittatis, unde vobis honor et salus hic et in æternum accrescat. Et ideo petimus ut pro Dei et sanctorum apostolorum Petri ac Pauli amore nostris apostolicis monitis toto conamine attendatis quatenus aut per vos aut per saluberrimum consilium vestrum citius nobis subvenire omnimodo satagalis. Quoniam tanta istius terræ perditione undique aggravati, undique concussi talia jam sufferre minime valemus. Nam si, quod absit, per vos forte remanserit, ut Ecclesia Dei in præsenti defensionem non habeat, et taliter turbata consistat, videte ne ante tribunal Christi et coram apostolorum principum præsentia vestræ animæ patiamini detrimentum, quia nos paterna vos admonitione hortantes, secundum ministerii nostri officium ea quæ Dei sunt et saluti vestræ proficua agere incunctanter convenimus. Misimus autem ad vos præsentes missos nostros Joanfideles nostros, quos petimus ut pro nostro amore nem et Paschalem venerabiles episcopos dilectos benigne recipiatis, et eis locum familiaritatis tribuatis, atque ea quæ vobis de nostra parte dixerint, libentissime attendatis. Data vit die mensis Junii, indictione x1.

C

D

CCXXVIII.

AD EUMDEM.

(Anno 879.)

Ut in Vercellensi Ecclesia Conspertus creetur
episcopus.

Dilecto ac spiritali filio CAROLOMANNO glorioso regi.

Misimus cum his præsentibus missis nostris hunc venerabilem diaconum nomine Conspertum, vobis,

ut credimus, notum, in servitium magnitudinis ve- A tria suggessisti, quatenus nostro tibi ore apostolico stræ : quem petimus ut pro nostro amore benigne recipiatis; et quia nobis ac vobis fidelis existit, rogamus excellentiam vestram ut episcopatum Vercellensis Ecclesiæ placido animo tribuatis, quatenus, Deo auxiliante, per nostram ac vestram munificentiam episcopali duntaxat honore potitus, nobis omnibus existere devotior atque fidelior possit. Data vir die mensis Junii, indictione XII.

[blocks in formation]

Relegentes nobilitatis tuæ litteras, quas per Joannem venerabilem presbyterum communem fidelem nobis mandasti, quantam fidem et sinceram devotionem circa Ecclesiam sanctorum apostolorum Petri ac Pauli ac circa nos habeas luce clarius novimus. Et quia, Deo favente, quasi dilectus filius sancto Petro et nobis, qui per divinam gratiam vicem ejus tenemus, fidelis in omnibus et obediens esse cupias, humiliter profiteris, tuæ nobilitati dignas valde gratias his nostri apostolatus litteris agimus paternoque amore, utpote charissimum filium, ad gremium sanctæ sedis apostolicæ matris tuæ, de cujus videlicet purissimo fonte patres tui melliflua sanctæ prædicationis potavere finenta, redeuntem suscipimus, et spiritalibus amplectimur ulnis, atque apostolica volumus benignitate fovere; ut gratiam, benedictionem Dei sanctorumque Petri ac Pauli apostolorum principum, et nostram super te habens diffusam, a visibilibus et invisibilibus hostibus, qui saluti humanæ insidiari et impedire non cessant, salvus semper ac securus existas, optatamque de inimicis victoriam facilius possis habere. Nam quanto ipse te Deo humiliter subdere sanctisque ipsius obedire præceptis studueris, atque ipsius sacerdotibus et ministris honorem debitum pro amore Domini exhibueris, tanto super omnes inimicos tuos et rebelles adversarios eris procul dubio victor et potens. Et ideo D monemus industriam tuam ut in omnibus tuis actibus Deum semper præ ocalis habeas, timeas et toto diligas corde, quoniam, dicente Psalmista: Beatus est vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis potens in terra erit semen ejus (Psal. cx1). Et ipse in Evangelio: Qui me, inquit, diligit, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. xiv). Quod cum ita sit, si tuis bonis operibus in præsenti lucentibus Deum glorificaveris, gloria cris sempiterna in futuro sine dubio decoratus, quoniam ipse per Moysen hoc se facere testatur, dieens: Glorificantes me glorificabo (1 Reg 11). Sicut autem nostro præsulatui per jam fatum presbyterum PATROL, CXXVI.

benediceremus pro tuæ salutis augmento, id ipsum libenter fecimus Nam in die Ascensionis Domini inter sacra missarum solemnia super sacrum altare S. Petri apostoli celebrantes, elevatis sursum manibus benediximus tibi, et omni populo tuo omnique terræ tuæ, ut hic et in æternum corpore simul et anima salvatus, et principatum terrenum quem habes, prospere ac securiter regere possis et in cœlesti regione post mortem cum Deo feliciter gaudeas et in perpetuum regnes. Et quia hunc ipsum Joannem presbyterum tibi et nobis verum fidelem in omnibus esse cognoscimus, dedimus illi nostram apostolicam epistolam deferendam regi Bulgarorum. Ideo petimus ut pro amore sancti Petri et nostro cum tua ipse licentia legationem hanc nostram sine tarditate perficiat, ut et propter hoc tuæ dilectioni Juultiplices gratias habeamus. Data vir die mensis Junii, indictione xi.`

CCXXX.

AD SACERDOTES ET POPULOS BRANIMIRO SUBJECTOS.

(Anno 879.)

Excipit eos ad Romanæ Ecclesiæ gremium redeuntes, monet ut perseverent.

Omnibus venerabilibus sacerdotibus, et universo populo.

Cum litteras principis vestri Branimir, quas nobis per Joannem venerabilem presbyterum ipse direxit, legeremus, non solum illius devotionem, sed etiam C fi ei vestræ sinceritatem et dilectionem, quam circa sanctum Petrum apostolorum principem et circa nos habeatis, coguov mus. Et quia velut charissimi filii ad sanctam Romanam ecclesiam, unde parentes vestros melliflua sanctæ prædicationis dogmata suscepisse agnoscitis, toto animo totaque voluntate redire cupiatis, nostram apostolicam gratiam et benedictionem habere magnopere desiderantes, magna sumus repleti lætitia. Et ideo brachiis extensis vos amplectimur, paternoque amore recipimus, et apostolica volumus semper benignitate fovere, si vos hanc voluntatem et sponsionem vestram usque ad finem sinceriter habueritis, et fideliter tenueritis; quia, dicente Domino: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matih. x); et apostolo Paulo id ipsum dicente : Participes enim Christi facti estis, si tamen initium fidei usque ad finem firmum retineatis (Hebr. 1). Quapropter estote fideles Deo, et sancto Petro, sicut mandastis, usque ad mortem, et accipietis coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. Non enim sacris orationibus nostris memoriam vestri coram Domino assidue facientes, manibus sursum ad Dominum elevatis, omnipotenti Deo vos una cum dilecto filio nostro principe vestro commendamus, et omni benedictione spiritali vobis benedicimus in Christo Jesu Domino nostro, ut hic et in æternum corpore simul et anima benedicti existatis, et in perpetuum Domino gaudeatis. Data vit die mensis Junii, indictione XII.

[ocr errors]

27

CCXXXI.

AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM.

(Anno 879.)

Agit Deo gratias quod legatos ad se miserit, doctrinam ecclesiasticam et canonica instituta recepturus: hortatur ut ad Romanam Ecclesiam redeat; et si ei placuerit, se legatum missurum pollicetur.

Dilecto ac spiritali filio MICHAELI glorioso regi Bulgarorum.

A salute vos conservare dignetur incolumem. Data vi
Idus Junias, indictione xu.

C

Quantæ pietatis et miserationis suæ largitate vos omnipotens Deus dilexerit, narrare quis sufficiat, charissime fili? Quando per infusionem sancti Spiritus sui in cor vestrum unigenitum Filium suum, per quem omnia visibilia et invisibilia condidit, vobis clementer revelare dignatus est, mentemque vestram claritatis suæ lumine irradiare, et de tenebris ad B veram voluit perducere lucem veræque fidei dogmate suo docere. Ipsius etiam gratia vobis revelante, ad sedem beati Petri apostolorum principis, quæ caput et magistra omnium Ecclesiarum Dei existit, et a qua omnes reges et principes verbum veritatis acceperunt, legatos vestros, Petrum scilicet cognatum vestrum, et Joannem atque Martinum, prædecessoris domni nostri Nicolai beatissimi præsulis tempore direxistis, ut et vos inde doctrinam ecclesiasticam atque canonica instituta reciperetis, ubi totius Ecclesiæ Christus posuit principatum, quod nimirum, secundum vestram voluntatem, ab eadem sancta Romana Ecclesia promeruistis. Nunc igitur vos, quasi propriam gregis Dominici ovem nobis in ipso apostolorum principe commissam, utpote charissimum filium nostrum his nostri apostolatus litteris visitamus et nostris apostolicis spiritualiter amplectimur ulnis; assidue vos cum omni populo vestro sacris orationibus nostris Domino commendantes, ut ipse, qui vobis gloriosum in terris tribuit principatum, tribuat et post mortem cœleste regnum et gloriam sempiternam. Quapropter monemus gloriam vestram, ut ad sanctam matrem vestram Romanam Ecclesiam devota mente libentique animo redeatis; ut apostolorum sanctorum precibus adjuti tam visibiles inimicos f. deest quam invisibiles] facile superare possitis et quia vos, ut prædictum est, multum diligimus, nostrum ad vos volumus cum sedis apostolicæ visitatione dirigere legatum, visitareque vos, sicut pastor visitat gregem domini sui sibi commis- D sum si tamen cognoverimus voluntatem vestram, quod nostram cupiatis recipere legationem et apostolicam visitationem. Quod si volueritis, per hune Joannem venerabilem presbyterum, fidelem nostrum, nobis sub certitudine litterarum vestrarum remandare curate, dilectissime atque amantissime fiti. Omnipotens Deus, qui vobis viam veritatis ostendit, e lumine suæ claritatis cor vestrum illustrare dignatus est nunc et semper cum omni prosperitate el

a In edit. Romana titulus depravatus est, et cum dubitaverim Labbeum sua conjectura hic correxisse, non ex fide alicujus codicis, ideo hie prout est in Homana repræsentandum duxi : Reverendissimis et

CCXXXII.

AD AIRARDUM ARCHIEPISCOPUM AUSCENSEM EJUSQUE
SUFFRAGANEOS.

(Anno 879.)

Hortatur ad depravatos populi mores corrigendos, præcipue incesta matrimonia : ne quis relicta uxore aliam ducat, aut simul cum uxore concubinam habeat, ut res immobiles ecclesiæ nemo sibi usurpet, et ut clerici sub episcopi sint potestate.

Reverendissimis et sanctissimis, AIRARDO archiepiscopo, et INVOLATO Convenensi, WALNARDO Conserano, SARSTONO Bigorrensi episcopis a.

Multas prævaricationes contra totius Christianitatis religionem atque sanctorum Patrum venerabiles sanctiones his vestris in partibus a pravis fieri Christianis veridica multorum relatione didicimus. Quos vero nec piæ admonitionis vestræ blandimento, nec debitæ excommunicationis vinculo, nec etiam apostolicæ constitutionis verbo aliquatenus a tantorum malorum operum infestatione ac perpetratione prohibere nec penitus valetis compescere. Et ideo dolemus pariter vobiscum, fratres mei, super temeritate populi talia præsumentis, et nullam ex his poenitudinem fructuosam in præsenti agere volentis, vestramque salubrem correptionem pro nihilo ducentis. Igitur quia nostro apostolatui humiliter suggessistis ut, apostolica fulti auctoritate, populum gravem et plenum iniquitate libere possetis corrigere; quando ex divino eloquio docemur ut aliquando conversi fratres nostros aliqua sæculi fluctuatione inefficaces confirmare debeamus (Luc. 22); vos cum doctore gentium convenimus, dicentes: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, arguite peccantes, obsecrate protervos, et increpate inique agentes, cum omni imperio (I Thess. v). Vobis namque populus ipse sicut grex ovium Domini pastoribus est commissus; et nisi eos ita nunc temporali increpatione correxeritis, ut spiritu salvi sint in die Domini nostri Jesu Christi, sanguis eorum de vestris procul dubio manibus requiretur. Sin autem vobis annuntianiibus non obedierint, ipsi in suis iniquitatibus deficient, vos vero animas vestras liberastis. Præterea unum valde illicitum et exsecrabile malum contra venerabilia sanctorum Patrum decreta eosdem vestros parochianos committere audimus, hoc est ut nulla generis consanguinitate custodita, nulla propinquitatis parentela observata, unusquisque suam propinquam in quocunque fuerint gradu, accipiat uxorem, atque incesto et nefario se conjugio copulent. Quod licitum facere Christianis non est, dum usque se generatio cognoverit. Unde sanctissimi prædecessores nostri, Stephanus videlicet, Eugenius atque Leo, synodali decreto tale nefandum conju

sanctissimis Airado archiepiscopo, et Involato Convenien, una in Ardo Conserano Sarsto nobis Orensi episcopis.

stra conveniatis ut ab omni invasione ipsius monasterii tam se quam suos removeat, et ulterius nec res ejus, nec monachos illic Domino famulantes molestare præsumat. Quod si ipse surda aure, quod absit, per vos monita nostra audierit, tunc ex auctoritate beati Petri apostoli, cui idem monasterium pertinet, simul et nostra, illum a ministerio sacerdotali excommunicando suspende, quousque dum aut ab ipsa invasione se subtrahat, aut ad sedem apostolicam vel ad nostram præsentiam nobis satisfacturus occurrat. Agat in his sanctimonia tua sicut illam agere decet ut et nos Deo laudes et tibi gratias referamus. Data xvm Kal. Julii, inB dictione xit.

[ocr errors]

CCXXXIV.

ÁD SALONITANOS CLERICOS.
(Anno 879.)

gium fieri prohibuerunt, dicentes: Ut consobrinam, A ctis eumdem Nemausensem episcopum ad comneptem, novercam, fratris uxorem, vel etiam quam- mune colloquium convocetis, et ex auctoritate nolibet de propria cognatione, nullus præsumat sibi in conjugio copulare, quia scriptum est in lege Domini: Turpitudinem uxoris patris tui, sive uxoris fratris tui, atque sororis tuæ non revelabis : turpitudo enim tua est (Levit. xv). Et si Deus Hebraico populo ante incarnationem unigeniti Filii sui hæc servanda mandavit, quanto amplius nos, qui Christianæ reli gionis documenta tenemus, ab illicitis connubiis observare debemus, ne demersi in voraginem ignis æterni concrememur incendio? Si quis vero in hoc nefario conjugio inventus in eo permanere voluerit, aut nunc ab uxore solutus hoc agere tentaverit, sciat se auctoritate apostolica anathematis vinculo esse innodatum, et nullus sacerdos illi tribuat communionem et si inclinatus ab illicita se copula diviserit, pœnitentiæ submittantur, ut sacerdos loci consideraverit. Hoc etiam cum illis pariter jubemus ut nullus propriam relinquat uxorem, et illa vivente alteram sibi sociare præsumat; nec liceat ei uno tempore duas habere uxores uxoremve et concubinam. Jubemus etiam ut nulli sacerdotum nullique laicorum liceat res immobiles sub qualibet occasione a piis et venerabilibus locis subtrahere et in proprio usu habere. Qui vero præsumpserit, canonicis subjaceat correctionibus. Statuimus etiam ut omnes presbyteri et clerici sub proprii potestate consistant episcopi, et nihil sine ipsius conscientia gerant, secundum regulam a Patribus constitutam. Si quis sane sacerdotum aut clericorum aliter agere præsumpserit, a suo canonice redarguatur episcopo; laicus quoque, si de potestate episcopi clericum quemlibet subtrahere præsumpserit, excommunicatus existat. Hæc, fratres charissimi, pro vestra supplicatione et honorificentia in auctoritatem habenda descripsimus vobis quatenus his nostræ constitutionis muniti præceptis, digna Deo nostro possitis securiter deferre obsequia debitasque persolvere laudes. Optamus sanctitatem vestram in Christo bene valere. Data Idibus Juniis, indictione XIÍ.

[blocks in formation]

ROSTAGNO archiepiscopo Arelatensi, SIGIBOLDO archiepiscopo Narbonensi, et ROBERTO archiepiscopo Aquensi, a paribus.

Veracium relatione comperimus Gilbertum Nemausensem venerabilem episcopum, quod quoddam monasterium nostrum quod super eumdem episcopum acquisivimus, ipse Gilbertus temere invaserit, cunctasque res ipsius monasterii per suos homines distribuerit, et illius monachos inde contra sacras regulas omnino expulerit. Quod tantum nobis displicuit, quantum, sicut ipse nobiscum advertis, calcata reverentia venerandorum canonum contra privilegium apostolicæ sedis eum fecisse non ambigis. Quapropter fraternitati tuæ dirigimus ut vice, nostra cum confratribus et coepiscopis nostris jun

C

D

Monet ut ad gremium Romanæ Ecclesiæ revertantur; et electus ab eis archiepiscopus consecrationem et pallium a se, et non ab alio accipiat : utque legato quædam verbis relaturo fidem adhibeant.

Reverendissimis et sanctissimis episcopis VITALI Adransi, DOMINICO Absarensi, cæterisque episcopis Dalmatinis, seu JOANNI archipresbytero sanctae sedis Salonitanæ, omnibusque sacerdotibus et senioribus' populi habitatoribus Spalatensis civitatis, atque: Zadarensis, cæterarumque civitatum.

Pastorali sollicitudine moti, vos quasi oves Dominicas nobis in beato Petro apostolorum principe commissas, dicente Domino: Si diligis me, Simon Petre, pasce oves meas (Joan. xx1), licet pro assidua gentium persecutione nunc usque impediti, his modo apostolatus nostri litteris visitare curavimus, admonentes fraternitatem vestram ut, more præcessorum vestrorum, ad sedem beati Petri apostoli, quæ caput et magistra est omnium Ecclesiarum Dei, et. ad nos, qui ei divinitus præsidemus, toto animo libentique voluntate reverti studeatis, quatenus inde summi honorem sacerdotii, totius institutionis ecclesiastica formam sumatis, unde parentes ac præcessores vestros melliflua sanctæ prædicationis et doctrinæ apostolicæ potasse fluenta recolitis. Reminisci namque debetis quanta eosdem præcessores vestros prospera evidentissime comitabantur, quandoad limina Petri cœlestis regni clavigeri devoto pectore quasi proprii filii confluebant; et quanta postmodum nunc usque sustinueritis adversa, cum ab ea vos quasi alienos separare non dubitastis. Quapropter vos plurimum diligentes, non ea quæ vestra, sed vos quærentes, paterna benignitate monemus atque hortamur ut, sicut diximus, ad gremium sancte Romanæ Ecclesiæ matris vestræ redire ovanter attendatis, ut electus a vobis canonice archiepiscopus una cum vestro omnium consensu, et voluntate ad nos veniens gratiam episcopalis consecrationis sacrumque pallium a nobis more pristino incunctanter percipiat, ut gratiam et benedictionem

« VorigeDoorgaan »