Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Cunctis autem eidem præfatæ Ecclesiæ jura ser A secundum regulam Patris Benedicti, a propriis abbavantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ operationis recipiant, et apud summum Arbitrum præmia æternæ pacis inveniant. Data I Kalendas Septembris indictione x1, Trecis.

CLII.

AD EPISCOPOS PER GALLIAM CONSTITUTOS.

(Anno 878.)

Privilegium monasterio Floriacensi conceditur synoa o Triçassina.

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus episcopis atque aliis Dei fidelibus per Galliam constitutis.

Quoniam apostolica successione [f. suggestione] sollicitudinem omnibus Ecclesiis debemus impendere, sie cupimus generali consulere necessitati, ut etiam quorumcunque singulares causas sine fastidio cognoscamus. Igitur cum propter multiplices Ecclesiæ Dei curas Gallicanam adeuntes regionem, Trecas civitatem devenissemus, anno incarnationis Dominicæ 878, et ad resecanda quælibet inutilia vel statuenda ecelesiastica jura, synodum generalem plurimorum celebraremus episcoporum, inter alia suggessit auctoritati nostræ venerabilis partium vestrarum abbas, nomine Theotbertus, ex cœnobio quod vocatur Floriacus in pago Aurelianensi, quod idem monasterium quidam religiosus abbas, Leodebodus nomine, monachus exstruxerit in honore Dei et sanctæ genitricis Mariæ, nec non beati principis apostolorum Petri: quod revelatione divina per monachos ejusdem loci a Beneventana provincia corpus illuc S. Benedicti pervenerit olim allatum, ibique reverenter humatum, sicut manifestissima constat veritate; et quod propter stabilimentum monastic religionis, piæ memoriæ gloriosus imperator Carolus præceptum suæ auctoritatis eidem loco res denominatas delegaverit, partim a religiosis hominibus, pro amore Dei illic contributas, ut victum atque vestitum monachi ibidem Domino militantes deberent habere : nec non et hoc quod beatæ recordationis pater ejus serenissimus Augustus in ipso loco hospitale nobilium, quod Porta appellatur, juxta regularem institutionem, itemque hospitale pauperum, in sui parentumque suorum eleemosyna statuerit, et res ad hoc opportune agendum, nec non alias ad lumen Ecclesiæ administrandum, jusserit deputari. Quæ omnia per jam dictos monachos hactenus ibidem comperimus observari. Nune tam seipsum quam unanimem congregationem sibi commissam humiliter postulare, quamvis privi. legia multoram meruerint episcoporum, ad reprimendam quorumlibet illicitam cupiditatem, ut super abbate regulari ex eis eligendo etiam nostræ auctoritatis privilegia consequantur. Quocirca nos potestatem, quam gratis a Christo accepimus, secundum evangelicam auctoritatem gratis prodesse omnibus cupientes, vice beati Petri apostoli decernimus ut in sæpe memorato loco servi Dei absque inquietudine debitum suæ religionis persolvere possint servitium

B

C

D

tibus, monachis videlicet ex eodem cœnobio regulariter electis, in perpetuum gubernetur. Nec illarum rerum quæ vel in prælibato præcepto nominatim continentur vel a prædicto abbate venerabili nunc ejusdem loci Theotberto præfati monasterii officiis deputatæ habentur, ullam ab aliquo unquam patiantur immunitionem, et etiam rebus que deinceps a quibuslibet religiosis hominibus eodem loco pervenerint condonatæ. Quod si quis hoc nostrum beneficium irrumpere præsumpserit, et stipendia servorum Dei in alios usus converterit, ab apostolica communione anathematis animadversione illum separamus, ut nisi admonitus e vestigio se correxerit, cum rapacibus a regno Dei exclusus, quæ meretur tormenta persolvat. Ut autem hoc privilegium certam obtineat fidem, et Dei famulis in jam dicto Floriacensi cœnobio securitatem conferat, quandiu Deus et Dominus noster Ecclesiam suam durare voluerit, nostra id subscriptione roberavimus. Scriptum per manus Georgii scriniarii sanctæ sedis apostolicæ, in mense Augusto, indictione XI. Bene valete. Data Nonis Septembris per manum Walberti humillimi episcopi sancte Portuensis Ecclesiæ, anno Deo propitio pontificatus domini nostri Joannis summi pontificis et universalis papæ, in sacratissima sede heati Petri apostoli sexto, indictione XI

CLIII.

AD WALAM SEU WALONEM METENSEM EPISCOPUM. (An. 878.)

Concedit illi pallium certis diebus deferendum. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, WALE venerabili episcopo Mediomatricorum Ecclesiæ, quæ et Mettis vocatur, in honore scilicet sancti Stephani primi martyris,

Si pastores ovium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt, ac ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis laniata morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant, quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles, nos qui pastores animarum dicimur? Attendamus ad susceptum officium exhibere erga custodiam Dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro desidia nostra ante summum pastorem negligentiæ reatus excruciet, unde modo honoris reverentia sublimiores inter cæteros judicamur. Pallium autem fraternitati tuæ ex more ad missarum solemnia celebranda concessimus, diebus vitæ tantummodo : quod tibi, non Ecclesiæ tuæ, aliter privilegiis in suo statu manentibus, uti concedimus. Quoniam indumenti honor modesta actuum vivacitate servandus est, hortamur ut ei morum tuorum ornamenta conveniant, quatenus, auctore Deo, utrisque possis esse conspicuus. Itaque vita tua filiis tuis sit regula. In ipsa se semper considerando proficiant, ut tuum post Dominum videatur esse bene quod vixerint. Corrigant, ne prospera, quæ temporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa dejiciant; sed quidquid illud fuerit, virtute patientia

Quapropter hortantes mittimus, apostolicaque auctoritate jubemus, ut ad hoc placitum, ad huncque conventum præsentialiter venire satagas, adducens tecum Girardum vicecomitem, Umbertum, Aguvarnum, Ingelbertum, super quos ipse reclamat, quatenus nunc coram nobis et coram sæpe dicto glorioso rege, tam canonica censura quamque humanæ legis sancitu, inter vos, quidquid contra fas et jus factum fuerit, nihilominus finiatur. Data ut supra.

CLVI.
(Anno 878

devincant. Nullum apud te locum odia, nullus favor A tui et sui senioris infidelitatem, justitiam facere. indiscretus,inveniat. Sub ea videlicet ratione concedimus fraternitati tuæ ut a secretario usque ad sacrum altare, et ab altari usque ad secretarium, sicuti prisca exstitit palleatis [pro palliatis, HARD.] consuetudo, indui debeas. Auctoritate autem beati Petri apostolorum principis licentiam diebus vitæ tuæ sub jure et ditione nostra, ut diximus, habeas. Nullum usum vel consuetudinem successoribus tuis per hoc nostrum tibi concessum apostolicum privilegium habere censuimus. Et neque episcopus archi. episcopusque adversus te pro hoc altercationis contentionem commoveat. Ita, Domino regente et gubernante cor tuum, commissam exsequi gubernationem studeas, ut, adepto hujus honoris officio, dignitate et probitate morum amplius procures adornari. Scriptum per manum Georgii scriniarii S. R. E. in mense Septembrio indictione XII. Data VIII Idus Septembris per manum Walperti humillimi episcopi sanctæ Portuensis Ecclesiæ, anno, Domino propitio, pontificatus domini nostri Joannis summi pontificis et universalis papæ in sacratissima sede beati Petri apostoli sexto, indictione XII. Hoc est anno 878. Verum aut September in Octobrem, aut indictio XII in XI mutanda; quod ex privilegiis Floriacensi, Cabilonensi aliisque disces, licet non diffiteamur in antiquis diplomatibus indictionem nonnunquam usque ad natalem Christi diem aut pridie Kalendas Januarii protendi ab incuriosis tabellionibus librariisve.

CLIV.
(Anno 878.)

Excommunicatio Hugonis et Emmonis. Hugonem Lotharii regis quondam filium, non 'egitimum, sed naturalem adulterina copula genitum, qui post præstitum sacramentum dilecto filio Ludovico regi Francorum mentitus esse videtur, et inquietare pacificum regnum prædicti regis; et Emmonem, Bernardi comitis germanum, complicem in excessibus, nisi intra dies triginta ad prædictum seniorem suum redierint, et ab inquietudine regni resipuerint, omni Christiana communione privamus. Postmodum si perseveraverint, sciant se anathematis vinculis innodandos. Data, etc

CLV.

AD BERNARDUM COMITEM.

(Anno 878.)

Jubet ut ipse cum aliis quibusdam ad synodum veniat, in qua Frotarius Bituricensis episcopus de objecto sibi infidelitatis crimine, purgare se volebat.

BERNARDO Comiti.

Relatu videlicet hominis pontificio nostro nuntiatum est quod Frotarius venerabilis episcopus civitatem Biturigam inimicis vestri senioris domini Ludovici gloriosi regis tradere maluerit, ideo illuc ipse contendere studueras. Ecce enim idem jam dictus episcopus nobis, nostro et filio præfato regi gloriosissimo, super hoc reclamare studuit, dicens se velle in omnibus tibi et tuis de universis objectis contra

Bernardi comitis excommunicatio. Bernardum sacrilegum, filium Bernardi et Belihildis, sacrarum rerum ecclesiasticarum pervasorem, B regiæque a Deo ordinatæ potestati contradictorem, a proprio archiepiscopo Frotario, cui et civitatem et omnia quæ habuit sustulit, tertio vocatum, a nostra autem apostolica auctoritate bis, et a regia sublimitate semel revocatum, venire nolentem et in pertinacia sua permanentem: qui etiam ab hominibus suis sacramentum damnabile et damnandum, blanditiis et terroribus tyrannice contra divina et humana jura extorsit, a corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienum decernimus, et ab omni Christianorum societate separamus, usque dum ad condignam satisfactionem emendaturus accedat. Quod si nec hic emendaverit, et ea quæ reus adeo communi judicio suorum fidelium abstulit, violenter tenere et fidelibus suis in hoc refragari C tentaverit, anathematis vinculo sancti Spiritus [adde auctoritate] innodamus. Quicunque autem ei contra hanc excommunicationem communicaverint aut consenserint, nos prohibere non possumus ut qui excommunicatis communicaverint, non pari excommunicationi subjaceant.

D

CLVII.

AD ADALARDUM ARCHIEPISCOPUM TURONENSEM.

(Anno 878.)

Confirmat privilegia Ecclesiæ Turonensi concessa. Reverendissimo et sanctissimo ADALARDO venerabili archiepiscopo Turonensi, successoribusque tuis, nec non et omnibus fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, præsentibus scilicet atque futuris.

Decet Romanam Ecclesiam, quæ mater est omnium Dei Ecclesiarum, ut quanta viget dignitate præclara, eo magis consistat in misericordia pia, quatenus quæ digna postulantur a fidelibus, sine mora cum pietate largiri mereantur a nobis. Omnium vestrum religiositatem volumus scire fideliter quoniam presbyteri diœcesis Turonici pagi ad nostrum accesserunt pontificium, suggerentes ut firmaremus apostolica auctoritate illis et capitulare regum et coepiscoporum scriptum, ut debeat unaquæque ecclesia proprium mansum habere cum mancipiis quatuor, vineas, aripennos tres, prata similiter, et cœmeterium cum mansionibus, sine personali et civili munere exigendo, nisi divino solummodo in ecclesiasticis rebus obsequio, sicuti canonum prisca auctoritas et

moderna concedit: ubi vero res nominatæ antiqui- A
tus condonatæ et moderno tempore abstractæ esse
videntur, pontificali auctoritate et regali potestate
sine mora aliqua aut tarditate restituantur. Nos illo-
rum precibus incinati, volumus, apostolicaque au-
ctoritate expresse jubemus, ut præfata scripta, a
nostro pontificio delata, a coepiscopis firmata, a
regibus jussa, sint rata et modis omnibus observanda.
Si quis hujus apostolicæ censuræ temerario ausu
violator exstiterit, si sacerdos fuerit, proprio honore
privetur, et Christiana communione cassus anathe-
matis vinculo innodetur; si laicus, similiter perpetua
damnatione cum Juda traditore torqueatur : conser-
vator vero perenni benedictione apostolorum princi-
pum Petri et Pauli modis omnibus perfruatur.

CLVIII.

AD DIVERSOS EPISCOPOS.

(Anno 878.)

præcipit ut ei deinceps pareant et delictorum ab illo veniam petant.

MAHEN Dolensi episcopo, nec non et omnibus episcopis Britannicis, seu universis sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus.

Sanctitatem seu fidelitatem omnium nosse volumus quia dum Trecis synodum celebraremus, suggestione Adelardi archiepiscopi consacerdotis nostri, audivimus quod vos matrem vestram Turonensem Ecclesiam despicientes, secundum antiquam consuetudinem illi obedire differtis, et privilegium a beato Petro apostolo illi supra vos concessum frangere conamini, debitumque honorem ipsi archiepiscopo vestro observare negligitis, et malum supra malum addentes, prædicto capiti vestro prædia auferre non B formidatis. Inter hæc etiam, et præfato antistite narrante, et aliis coepiscopis similiter conferentibus, audivimus ut vos non antiquo more a vestro metro

Ut invasores bonorum Ecclesiæ Turonensis cogant politano consecrati fuissetis, sed expulsis legitimis

reddere, et nonas ac decimas solvere. Reverendissimis et sanctissimis FROTARIO archiepiscopo Biturigensi, et ANSELMO Lemovicensi; HECFRIDO Piclavensi, DODONI Andecavensi, ROTBERTO Cenomanensi, HILDEPRANDO Sagiensi episcopis, nec non et aliis omnibus episcopis et comitibus, aliisque personis illustribus, sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus, in quorum parochiis sancti Mauricii (nunc S. Gatiani, HARD.) Turonensis Ecclesiæ prædia esse videntur. Quorum omnium religiositas seu universorum pernoscat fidelitas quoniam, narrante Adelardo venerabili archiepiscopo, pontificium nostrum didicit qualiter quidam, absque legum omnium auctoritate, tam comites quamque subditi eorum, sancti Mauricii Turonensis Ecclesiæ res invasas ausu temerario teneant. Unde mandamus nostraque apostolica auctoritate expresse jubemus ut eos invasores primitus moneatis, ut ipsas res, omni occasione remota, ipsi præfatæ Ecclesiæ reddere satagant; et si ipsi forte audire noluerint, vos unanimes omnes unoque conventu pro posse collecti, nostra censura illos excommunicare debeatis, usquequo ipsas res ab eis injuste retentas reddant. Et si, quod non credimus, his censuris inobedientes fuerint, et ad satisfactionem venire distulerint, et justitiam de perpetratis facere noluerint, ab omni Christiana communione illos nostra auctoritate judicate esse immunes. Inter hæc etiam illos monete ut nonas et decimas, secundum antiquam consuetudinem, quibus dare debent, postpositis illicitis occasionibus, dare minime differant. Demum indicimus ut omnes res præfatæ Ecclesie sancti Mauricii, quæ in vestris existunt parochiis, defendere ab omnibus inimicis debeatis ; quoniam si aliter feceritis, et nostræ censuræ non obedieritis, canonico sancitu feriemini.

CLIX.

AD EPISCOPOS BRITANNIE.

(Anno 878.)

Arguit eos quod a Turonensis archiepiscopi jurisdictione se substraxerint, ejusque bona invaserint»;

C

episcopis de sedibus, sola potentia ducis vestri alter ab altero consecratus fuit. Quod mirati fuimus, et, si ita est, tantum nefas delebimus, et vindictam, nisi satisfeceritis, nihilominus dabimus: quia non pastores, sed invasores fuisse cernimini. Quapropter monemus, apostolicaque auctoritate expresse præcipimus, ut ad cor redeuntes, ad matrem vestram sanctam Turonensem Ecclesiam revertamini, et secundun antiquam consuetudinem illi obedire satagatis, et de perpetrato hactenus ipsi vestro archiepiscopo Adelardo misericordiam quæratis, quatenus super omnibus negligentiis apud summum Arbitrum veniam habere possitis. Quoniam si aliter feceritis, canonica auctoritate eritis nihilominus feriendi, et a nostra communione modis omnibus alienandi, et omnis vestra ordinatio a summa sede apostolica scilicet respuenda. Data ut supra.

CLX.

AD ARELATENSEM ET NARBONENSEM ARCHIEPISCOPOS

(Anno 878.)

Ut causam inter Ucelicensem et Avenionensem eviscopos canonice definient.

ROSTAGNO venerabili archiepiscopo Arelatensi, et SIGEBODO Narbonensi

Sanctitati vestræ notum est qualiter Walefredus Uceticensis Ecclesiæ episcopus ad synodum quam, Deo auctore, apud Trecas celebravimus, reclamationis libellum obtulit super Ractefredo Avenionense episcopo, quod ei quamdam villam ad suam sedem, sive parochiam, pertinentem abstulisset. Sed quia Ractefredus, de quo querela erat, synodo defuit, idcirco fraternitati vestræ apostolica auctoritate mandamus ut, coadunato numero episcoporum, eorum causam canonico judicio finiatis, ita discutiendo et determinando tantæ præsumptionis invasionem, ut nemo episcoporum vestrorum contra canonica præcepta ulterius insurgere sine suo periculo tentet. Vos quoque præsentialiter cum vestris istud determinate judicium. Capitula quædam vobis Patrum auctoritate collecta mittimus, secundum quæ judicare

absque dilatione debeatis, ne querendo assumatis A lum de episcopis ve sacerdotibus, vel de quibus laborem pro tali negotio. Optamus fraternitatem vestram in Christo bene valere.

CLXI.

PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO VIZELIACENSI.

(Anno 878.)

Confrmantur immunitates olim concessæ.

(Apud Acherium Spicileg.)

JOANNES episcopus servus servorum Dei EUDONI venerabili abbati Vizeliacensis cœnobii, omniqué congregationi ejusdem monasterii in perpetuum.

Quoties illa tribui a nobis optantur, quæ rationi incunetanter conveniunt, animo nos debet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Atque ideo quia postulasti a nobis quatenus privilegium sedis apostolicæ monasterio Vizeliaco, cui præesse dignosceris, quod constat olim a Gerardo nobilissimo et Christianissimo viro, necnon et Berta uxore ejus in honore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi et veneratione beatissimæ semper virginis Mariæ genitricis ejusdem Domini nostri Jesu Christi constructum; in regno scilicet Burgundiæ, in pago Avalensi quodque a præfatis fundatoribus beato Petro apostolorum principi pia devotione et testamenti pagina collatum est, facere deberemus: inclinati precibus tuis, libenter fieri decrevimus, per quod nimirum apostolicæ sedis privilegium confirmamus, atque statuimus, ut nulli regum, nulli antistitum, nulli comitum, nulli cuiquam alii liceat ipsum monasterium perturbare, vel ea quæ ibi a jam dictis fundatoribus, vel ab aliis fidelibus oblata sunt, vel in futurum offerri contigerit, sub cujuslibet causæ, occasionisve specie, minuere, vel auferre, sive suis usibus applicare, sed sine inquietudine in sustentatione ejusdem monasterii, et usibus abbatum et monachorum sub regula sancti Patris Benedicti ibi Deo militantium volumus ea et præcipimus possideri: ea videlicet conditione, ut nullus successorum nostrorum pontificum in hac sancta sede, cui auctore Deo, servimus, unquam vel usquam quiddam ex eisdem rebus cuiquam beneficiare, commutare, aut sub censu quolibet concedere per futura tempora patiatur, sed censum tantummodo in testamento traditionis a fundatoribus qui ex eodem monasterio hanc sanctam hæredem Romanam fecerunt Ecclesiam etiam delegatum, unam videlicet libram argenti annis singulis successores nostri accipientes, per paternitatis suffragium eidem monasterio sollicitudine pastorali vigilanter contra omnes infestantes impendere studeant Item constituimus, ut obeunte abbate prædicti mo nasterii, non alius ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quem consensus monachorum secundum timorem Dei, et institutionem regulæ saneti Benedicti elegerit, et hujus apostolicæ sedis pontifex præviderit ordinandum, aut suggestione monachorum consenserit ordinatum.

Hoe quoque capitulo præsenti subjungimus, ut locum avaritiæ secludamus, nullum de regibus. nul

cunque fidelibus, per se, suppositamve personam, de ordinatione ejusdem abbatis, vel clericorum, aut presbyterorum, vel de largitione chrismatis, aut consecratione basilicæ, vel de quibuscunque causis ad idem monasterium pertinentibus, audere in qualibet specie exenii loco quidquam accipere, neque eumdem abbatem pro ordinatione sua aliquid dare præsumere, ne hac occasione, ea quæ a fidelibus pio loco offeruntur consumantur. Neque episcopus civitatis ipsius parochiæ, nisi ab abbate ipsius monasterii invitatus, ibidem publicas missas agat, neque stationes in eodem cœnobio indicat, ne servorum Dei quies quoquomodo populari conventu perturbari valeat, neque paratas, aut mansionaticos exinde B præsumat exigere. Susceptionem autem fidelium et religiosorum virorum atque beneficentiam, quam jubet Apostolus cunctis exhibendam pro possibilitate loci et facultatum, non modo ibidem fieri [non] denegamus, verum etiam suademus: sed et modus in numero congregationis adeo conservetur, ut nec pluralitas penuriam, nec paucitas inhabitantium destitutionem loci inducere valeat. Privilegium quoque a prædecessore nostro piæ memoriæ papa Nicolao eidem monasterio collatum nostra auctoritate confirmamus, excepto duntaxat quod ipse sub nomine ancillarum Dei quæ ibidem pro crebris infestationibus sæculi nunc ordinabiliter manere nequeunt, illud delegavit : nos vero aptioris utilitatis gratia, sub habitu monachorum esse congruenter decernimus. Si quis vero regum, episcoporum, sacerdotum, abbatum, judicum, comitum, aut secularium personarum, contra hanc nostræ institutionis paginam venire tentaverit, percussus apostolico anathemate, potestatis honorisve sui dignitate careat, reumque se coram divino judicio cognoscat, et nisi ea quæ a se male acta sunt defleverit, a sacratissimo corpore Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque æterno examini districtæ ultionis subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis recipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant.

C

D

Datum per manum Walperti humillimi episcopi sanctæ Portuensis Ecclesiæ 1 Kalend. Octobris, anno vi ejusdem Domini Joannis papæ VIII, indict. XII. Scriptum vero per manum Georgii notarii regionarii et scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ.

CLXII.

AD WIBBODUM EPISCOPUM.

(Anno 878.)

Commendat illius fidem, hortatur ut legatum mittat antequam cum Carolomanno in colloquium veniat, cui eum quoque interesse jubet.

Reverendissimo et sanctissimo WIBBODO venerabili episcopo

In lectione litterarum vestrarum, et in relatu earum geruli hominis vestri, et vos devotissimos, et ut semper, novi fidissimos; pro quibus vobis gratias

agimus, et Deo auxiliante, retribuemus. Interca A monentes hortamur ut coeptum perficias, et antequam Carolomannum alloquamur, vestrum legatum cum litteris mittere satagas, et in colloquio ubi fueris, tua præsentia esse studeat. Optamus sanctitatem tuam in Christo bene valere, maxime in hoc. Data ut supra.

CLXIII. CLXIV.

PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO SANCTI MARCELLI.

(Anno 878.)

[Apud Perry, Histoire de Chalon-sur-Saône, inter præb., pag. 32.]

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, DEODATO venerabili levitæ et præposito monasterii sancti Marcelli sito in territorio Cabilonensi, loco Floriaco et Vallis Magnimontensis, atque Gibriacensis, cum omnibus ad se subjacentibus et pertinentibus ad prædictum locum Floriacum aspicientibus, et in Cabilonensi similiter Boscrontensis.

Quia suppliciter petiit cum cuncta congregatione sancti Marcelli tua devotio, quatenus apostolica auctoritate benigna compassione eidem loco privilegium de cunctis rebus ibi positis, cultis vel incultis aquis, aquarumque decursibus, tam in Cabilonensi quam Belnensi, atque Magnimontensi ut supra dictum, et Divionensi et Lugdunensi confirmaremus, propter Deum piis petitionibus vestris inclinati, concedimus pro vobis vestrisque successoribus supra dicto loco novas quoque et decimas eo modo quo antiqua consuetudo præcedentium constat episcoporum aut exspectatur ab his intra quorum parochias sæpe dicti loci habitatores jure proprio habere videntur quidpiam secundum præcepta regum, singulorumque hominum donationes, quæ ab aliis legaliter ante donationem, vel post juste concessa videntur, supranominatorum: Sed ut securius ac quietius in Dei servitio valeant permanere, ab omni volumus eos fratres ac spirituales cohabitatores molestia persistere, nullusque de regibus. comitibusque aliisque regni primoribus cujuslibet eingulo dignitatis præpollens, audeat vel præsumat his nostris propter Deum concessis petitionibus quocunque resultare modo atque ingenio; quod nos paternæ compassionis affectu innuimus, filiorum nostrorum debet assensu firmari et non, quod absit, superna rebellione in aliquo temerari, et resultari protervà transgressione. Concessum a Deodato indictione duodecima et cunctæ congregationi supradicti loci, residente in sede apostolica domno Jeanne, anno sexto. Si quis contra hoc nostrum privilegium, amodo, nisi intra certum tempus resipuerit, ire tentaverit, anathematis se vinculis ca nonice noverit colligandum. Bene valere † Nonis Octobris per manum Valperti humillimi episcopi sanctæ Portuensis Ecclesiæ anno, propitio Deo, pontificatus domini nostri Joannis summi pontificis et universalis papæ in sacratissima sede beati Petri apostoli vi, indictione duodecima.

[merged small][merged small][ocr errors]

Mandat ut ad montem Cinisem [Cinisium] obviam sibi veniens, imperatricem Angelbergam, et præsules Mediolanensem et Parmensem idem facere moneat, ut simul quæ ad utilitatem Ecclesiæ pertinent tractare valeant.

Dilectissimo filio SUPPONI glorioso comiti.

Quia nos, in quibus, Deo dispensante, fines sæculorum devenerunt, pro sanctarum Dei Ecclesiarum statu variis motibus ducimur, diversisque fluctuum procellis impellimur, sed tamen non destituimur, propter eum qui nos confortat Christum Jesum, servata prædecessorum nostrorum fide proli Francorum, ad Gallias properantes idcirco venimus, ut B pacis atque unitatis vinculo regum corda connecteremus. Sed completum videmus quod in Evangelio legimus Quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum (Matth. xxiv). Quapropter vestræ dilectioni fidentissime et probatæ fidei mandamus, ut nobis cum officio decentiæ vestræ ad montem Cinisem obvii quantocius veniatis, ut pariter convenientes, quæ ad utilitatem congruunt, Domino permittente, tractare valeamus. Simulque hoc precamini dilectam filiam nostram Angelbergam imperatricem, atque Anspertum archiepiscopum Mediolanensem, Wibbodumque Parmensem episcopum, aliosque fideles atque amicos. Data ut supra.

CLXVI.

CAD WIBBODUM, PAULUM, ET PAULUM AC LUIDOINUM

[blocks in formation]

Nonas Decembris ibi, omni occasione remota, synodum esse debeatis. Et qui primo hane epistolam egerit, alio sub omni festinatione transmittat. Videte D ne aliter faciatis ; quoniam si aliter feceritis, canonico feriemini vigore. Data ut supra.

[blocks in formation]
« VorigeDoorgaan »