Pagina-afbeeldingen
PDF

exinde præsumat exigere sul)seriptionem autem fide- A justitiæ intercedente, illæsus et innocens recedere

Iinm et religiosorum ac beneficiorum, quam jubet Apostolus cunctis exhibendam, pro possibilitate loci et facultate, non modo ibidem gratis fieri denegamus, verum etiam ut fiat suademus; sed et modus in numero congregationis adeo conservetur, ut nec pluralitas ad penuriam, vel paucitas inhabitantium ad destituuonem loci accedere valeat. Hæc igitui omnia quæ hujus præcepti decretique nostri pagina continet, cunctis post nos succedentibus , qui m0nasterium a nobis acquisitum sub usufructuario metinetis, vel eis quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero sacerdotum, judicum atque secularium personarum hanc nostrae constitutionis paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate, percussus apostolico anathemate, careat, reumque se divino judicio existere de perpetrato agnoscat : et nisi vel quæ ab illo sunt male ablata restituerit, vel præsumpta correxerit, vel digna poenitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, et cum diabolo et atrocissimis pompis eius in extremo examine districtæ ultioni subjaceat.

Cunctis autem eidem loco hæc nostræ præceptionis jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus illi fotum bonæ actionis recipiant, et apud districtum judicem praemia æternæ pacis inveniant. Bene valete.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

valeas. Hoc reverentiæ tuæ consulentes damus consilium, ne absentiam tuam tibi aliquid putes prodesse, sed imo secundum Patrum statuta, magis obesse. Privilegium atque scripturas de sedium mutatione, si qua a nobis vel prædecessoribus nostris habere sic fatemini, vobiscum sine mora deferre studeas.

CXLIX. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO SANCTI AEGIDII. (Anno 878.) [Apud D. Bouq. Recueil des IIistoriens, tom. IX, pag. 167.]

JoANNEs episcopus, servus servorum Dei, omnil)us episcopis per universas Galliae provincias consistentibus, abbatibus, presbyteris, cunctisque simul ordinibus divino ministerio mancipatis, necnon comitibus, vicecomitibus, vicariis, centenariis, judicibus, et omnibus in potestalibus constitutis, et omni populo, et cunctæ simul generali Ecclesiæ.

Auctore omnipotente Deo, mediante, anno lncarnationis Domini nostri Jesu Christi 878, xv Kal. Septembris, indictione xi, ' Domino feliciter, in præsentia domni Ludovici serenissimi regis in praesenti concilio residentis, etc.

Notum sit omnibus præfatis quod retroactis teumporibus, cum Arelatem maritimali itinere pro omnium Ecclesiarum negotio veniremus, recordantes monasterium S. Petri, in quo quiescit corpus beati AEgidii, in Walle Flaviana, in comitatu. Nemausense, in finibus Septimaniæ, quam Wallem Flavius quondam Gothorum rex prælibato beato Ægidio dedit; et iterum sanctus AEgidius apostolicæ sedi Romanæ integriter donationem fecit. Dum autem longinquitas terræ illud cœnobium a nostra separaret Ecclesia, quia pro aliis curis legatum illuc mittere nequiveramus, Nemausensis antistes ipsum monasterium magna temeritate usurpare præsumpserat. Sed nos cum in nostro archivo munimina chartarum inquireremus, ibi et illud præceptum a beato Ægidio traditum invenimus. Tunc illud per nostrum advocatum Deusde ducem Ravennates contra Girbertum Nemausensem episcopum, qui in præsenti concilio residet, quæsivimus. Voluit idem Girbertus [per] præceptum domni Nicolai quod furtim quasi de suis ex apostolica sede fraudaverat, et per præceptum quod ex quodam rege Francorum, in quo nulla firmitas subsistebat, falsum exceperat vindicare. Sed ego omnes episcopos et judices Romæ vel provinciales, sub excommunicationis anathemate, admonui Je hoc rectam legem dicturos eu facturos. Tunc Rostagnus Arelatensis archiepiscopus, Walbertus Portuensis episcopus, Paschalis Amerinus episcopus, Radbertus Walenciæ episcopus, Litidumus Massiliensis episcopus, lctarius Wivariensis episcopus, et alii episcopi Provinciæ, et judices, Joannes, dux et Bativus Ravennæ, Ardus, Adbertus, Gisalfredus, Arderadus, Godulfus, et alii nonnulli provinciales judices; ut præceptum lectum audierunt, mox cognoverunt apostolicam domni Nicolai censupræceptum hoc monasterium non posse defendi, judicantes statim ut præfatum monasterium Girbertus episcopus redderet nobis, et pœnam invasionis mihi componeret. Nos pœnam pro ejus paupertate illi, si amplius non peccaverit, reliquimus, et monasterium sub omni integritate recepimus; ipsumque advocatum Deusde ducem illuc transmittentes, qui super hoc corporalem traditionem de omnibus rebus praedicti monasterii a præfato Girberto accepit episcopo. Ob id etiam divino fretus juvamine, ego et omnes episcopi hujus concilii, ex auctoritate Domini nostri Jesu Christi, per quem, et per ipsum, et in quo constant omnia, sub omni anathemate delestamus, et

ram excusare legem, querentes dixerunt per illud A comminans, omnes per prophetam alloquitur, di

interdicimus, et excommunicamus, ut nullus suc- B

cessorum nostrorum in hac sancta apostolica sede, cui auctore Domino, deservimus, unquam vel usquam præsentibus vel futuris temporibus quidquam de iisdem rebus , nec imperator, nec rex, nec ulla mundialis potestas beneficiare, commutare, ac sub censu concedere per futura tempora possit; nec pontifex ejusdem diœcesis, ad cujus parochiam pertinet locus ipse, nec comes ejusdem potestatis quidquam ex monitate accipere ipsius monasterii audeat. Et insuper nulli omnino liceat quoquo modo in his omnibus aliquam minorationem vel forciam ingerere. Potius autem a praesenti concilio omnia hæc ad jam dictum monasterium cum omnibus appenditiis, et cathedra, alia loca mobilia immobiliaque, quæ per Deum timenlium largitatem inibi collata esse noscuntur, huic Amulio presbytero et archidiacono Uzeticensis ecclesiæ confirmamus. Hujus rei gratia commendamus vobis hanc notitiam ad regendum et tuendum et bene ædificandum cœnobium ; ita sane ut a vobis, singulis quibuscunque annis, pensionis nomine, in rationibus ecclesiasticis x argenti solidiana, denarios xii accipientes, piæ paternitatis suffragium eidem monasterio contra omnes infestantes impendere studeant. Nulli vero dubium est, fratres, quod apostolica Ecclesia mater sit omnium ecclesiarum, a cujus nos regulis nullatenus convenit deviare : et sicut Filius Dei venit facere voluntatem Patris, sic et vos voluntatem vestræ impleatis matris, quæ est Ecclesia, cujus caput, ut prædictum est, Romana existit Ecclesia. Pater ergo noster sine dubio Deus, qui nos creavit, et mater nostra Ecclesia, quæ nos in baptismo spiritaliter regeneravit, et ideo qui Christi pecunias et Ecclesiæ aufert, fraudatur et rapit, homicida in conspectu judicis justi esse deputal)itur. Unde scriptum est : qui răpit pecuniam proximi sui iniquitatem facit; qui autem pecunias aut res Ecclesiæ tulerit, sacrilegium facit; unde et Judas qui pecuniam fraudavit, quæ usibus Ecclesiæ, id esl pauperibus, quos Ecclesia pascere debet, distribuebatur jussu Salvatoris, cujus vicem episcopi tenent, nec solum fur, sed et latro, et sacrilegus effectus est. De talibus enim, id est qui facultates Ecclesiæ rapiunt, fraudant vel auferunt. Dominus

cens: Deus, ne taceas tibi, ne sileas, et ne quiescas Deus, etc. In epistola papæ Symmachi : • Nulli apostolicæ sedis præsuli a præsenti die, donec, dispomente Domino, doctrina catholicæ fidei manserit Salvatoris, prædium ecclesiasticum, quantæcunque sit magnitudinis vel exiguitatis, sub perpetua aliematione vel commutatione ad cujuslibet jura transferre liceat. » Et ex epistola papæ Simplicii. « Ut non liceat episcopum titulorum suorum prædia, seu quidquid juris eorum fuerit, quolibet modo alienare vel commutare : qui vero hoc agere tentaverit, ordimis sui detrimento plectatur. » Item in eodem : t Qui petierit prædium ecclesiæ, et acceperit in proprio jure; aut si quis presbyterorum aut diacomorum, nec non defensorum denti subscripserit, anathemate feriatur. » Item in canonibus : « Si episcopus condito testamento aliquid de ecclesiastici juris proprietate legaverit, aliter non valebit, nisi lantum de juris proprii facultate suppleverit. , Igitur tam ego quam omnes episcopi hujus concilii, insidiatores ex hoc monasterio apostolicæ sedis, et huic presbytero si aliquis adversatus fuerit, tale scelus perpetrantes, omnes a communione Christi corporis ac fraternitatis consortio, sive omnium christianorum collegio sequestramus, damnamus, et sub omni anathemate excommunicamus. Sint illi maledicti in civitate, maledicti in agro; maledictus fructus terræ eorum. Sint maledicla interiora eorum et exteriora. Cœlum quod super illos est, sit æreum; et terra quam calcant, sit ferrea. Oratio eorum ante Deum veniat in peccatum : sicut I)atan et Abiron eant viventes in infernum. 0mnes qui cum illis participaverint, aut cum eis cibum sumpserint, aut cantica eorum maledicta audire decreverint, scientes hanc maledictionem, cum Juda Scarioth traditore, Christi participes fiant. Aqua eorum putrefiat; vinum eorum scaturiat; panem eorum rubigo consumat, vestimenta eorum tinea comedat. Et quid plura? Omnes ma.edictiones Novi ac Weteris Testamenti veniant super illos, usque dum ad dignam satisfactionem et condignam pœnitentiam nmatris Ecclesiæ veniant. Joannes apostolicæ sedis Petri aposloli, omnibus Christi ecclesiis bene valele dicit ista servantibus.

P Hincmarus Rhemensis archiepiscopus firmat, An

sigisus Senonensis archiepiscopus firmat, Aurelianus Lugdunensis archiepiscopus firmat, Rostagnus Arelatensis archiepiscopus firmat, Sigebodus Narbonensis archiepiscopus firmat, Teudericus Besantiomensis archiepiscopus firmat, Auterannus Viennensis archiepiscopus firmat, Frotharius Bituricensis archiepiscopus signat, Adalaldus Turonensis archiepiscopus firmat, Berno Catalaunensis episcopus firmat, Joannes Rodomacensis archiepiscopus firmat, Aldebertus Silvanectensis episcopus firmat Isaac Lingonensis episcopus firmat, lngelwinus Parisi episcopus firmat, Otulfus Trecassime episcopus firmat, Ingomarus "Laudunensis episcopus firmat . Lemovicensis episcopus firmat, Gislabertus Carnotensis episeopus firmat, Rotbertus Walentinensis episcopus firmat, Garl)aldus Cavalonensis episcopus firmat, Rainelmus Noviomensis episcopus firmat, Abo Magalonensis episcopus firmat, Oddo Belvacensis episcopus firmat, Girbertus Nemausensis episcopus firmat, Walterius Aurelianensis episcopus firmat, Walafredus Uzeticensis episcopus firmat, Macharius Lutovensis episcopus firmat, Rotfredus Avinionensis episcopus firmat, Alaricus Biterrensis episcopus firmat, letarius Vivarieiisis episcopus firmât, Teutarius Gerundensis episcopus firmat, Alyo Nivernensis episcopus flrmat, Frodoinus Barchinonensis episcopus firmat, Lambertus Mudasconensis episcopus firmat, Joannes Cameracensis episcopus firmat, Adalgarius Austulunensis episcopus firmat, Barnarius Gratianopolis episcopus firmat, Ademarus Claromontis episcopus firmat, Arnulfus Taurinensis episcopus firmat, Rainelmus Meldensis episcopus firmat, Aigofredus Pietaviensis episcopus firmat, Ainulfus Gavaldonensis episcopus firmat, Georgius scriniarius sanctæ Roman;e Ecclesiæ, qui super scripta hujus judicati, post testium subscriptionem et traditionem factam, eomplevit et absolvit, Raimundus comes firmat, Berengarius vicecomes firmat, Aimarieus firmat, 0lumbellus firmat, Teiitramnus firmat , Gaucelinus firmat, Emenus vicecomes firmat, 0ldo vicecomes firmat, Ugo comes firmat. CL.

Elleboldus Suessionis episcopus firmat, Willelmus A tuta pio principe de compositione sacrilegii, vi.!eliCunctis autem eidem præfatæ Ecclesiæ jura ser A secundum regulam Patris Benedicti, a propriis abba

[ocr errors]

(Anno 878.) Ler de sacrilegis a Joanne papa Gothicis legibus addita in concilio I rucassimo.

JoANNEs episcopus, servus servorum l)ei, omnibus episcopis, comitibus, vicecoinitibus, centenariis, judicibus catholicis, in Ilispania et Gothia provinciis degentibus, omnique populo 0ccidentali catholico, salutem et apostolicam benedictionem.

Noverilis, dilectissimi filii, quia nos pro statu sanctæ Dei Ecclesiæ jussimus congregari synodale concilium apud urbem Trecas. Ubi, sedentibus nobis in corona, venit ante praesentiam nostram filius noster Sigebodiis primæ sedis Narbonensis episcopus, cum suis suffraganeis episcopis, et detulit nobis lilorum Gollicae legis, ubi nihil habebatur de sacrilegiis, et in eisdem legibus scriptum erat, ut causæ quas illæ leges non habent, non audirenlur a judicibus illius patriae; atque ita jus sanctæ Ecclesiæ suffocabatur ab iucolis Galliae et Ilispaniæ provinciis. Unde nostra serenitas, cum praescriptis episcopis, inspectis legibus liomanis , ubi habebatur de sacrilegiis, iuvenimus ibi a Justiniano imperatore legem compositionis sacrilegii constitutam in quinvue libras auri optimi. Sed nos lenioreum legem ura*cipimus esse tenendam, quæ a Carolo est consti

cet in xxx libras examinati argenti, id est sexcentorum solidorum summam argenti purissimi. Ideoque quisquis inventus fuerit retis sacrilegii, istam loviorem compositionem emendet episcopis ipsis, vel abbatibus, sive personis ad quas querimonia sacrilegii juste pertinuerit; et si ipse reus sacrilegii facere noluerit, tamdiu excommunicationi subjaceat, usquequo praedictam compositionem sexcentorum solidorum persolvat. Et si in hac obstinatione mortuus fuerit, corpus ejus cum psalmis et hymnis non deferatur ad sepulturam. Et præcipimus ut in fine codicis egis mundanæ scribatur hæc lex. CLl. A!) OMNES FIDELES. (Anno 878.) Privilegium Ecclesiæ Pictavensis, ne quis ejus bona invadat, et ut ablata restituantur.

Omnibus fidelibus sanct;e !)ei Ecclesiae, præsentibus scilicet atque futuris.

Divino quia Romanum pontificium largitu eni:et universis, illud luce clarius constat, largita defendere cunctis : quoniam indubitati juris est, semel concessa perenni cultu fore terienda. Cæterum ommium religiositas orthodoxorumque pernoscat fidelitas, quod, ut relatu quorumdam didicimus, Pictavensis quidem Ecclesia, quam diutinus paganorum hostis persequitur, multa Christianorum iniquorum incommoda patitur, quibus pressuris nos convenit perdolere eamdemque nihilominus tanto fasce levare. Quapropter præcipimus apostolicaque auetoritate expresse jubemus, quod nemo vestrum, tam sacerdotali ordine perfruens quamque militare ofliciuw tenens, ipsius Ecclesiæ Pictavensis aliquam ecclesiam aliquodve monasterium vel prædia ipsi quoquo modo pertinentia invadere præsumat, ullosve colonos, servos ancillasve contra sui episcopi velle tollere audeat : sed liceat ipsius Ecclesiæ Hecfrido videlicet episcopo, suisque successoribus, illa quæ sui antecessores legitimo tramite canonicæ auctorialis habuerunt, sub nostra tuitione habere, et ut possederunt possidere, et ut ordinaverunt suo arbitrio ordinare, cum consulto consensuque suæ Ecclesiæ canonicorum , ut prisca consuetudo dignoscitur, sine vestro vestrorumque obstaculo et omnium bactenus talia praesumentium. Inter hæc volumus quasque causas prædicto Hecfrido episcopo inde motas in nostra præsentia adducendas. Si quis vero sacerdotum, judicum atque secularium personarum, hanc constitutionis nostræ paginam agnosceiis, qontra eam venire tentaverit, potestate lionoris sui ac dignitate percussus apostolico anathemate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. El nisi vel ea quæ ab illo sunt male ablata restituerit, vel præsumpta correxerit, vel digna poenitentia illicita acta delleverit, a sacratissimo corpore Dei Domini ac Redemptoris noslri Jesu Chrisli alienus fiat. vantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ operationis recipiant, et apud summum Arbitrum præmia æternæ pacis inveniant. Data iii Kalendas Septembris indictione xi, Trecis. (XLII. ad EPISC0P0S PER GAli.iAM CONStitUtos. (Anno 878.) Privilegium monasterio Floriacensi conceditur synoao Tricassima.

JoANNEs episcopiis, servus servorum Dei, omnibus episcopis atque aliis Dei fidelibus per Galliam constitutis.

Quoniam apostoliea successione [f. suggestione] sollicitudinem omnibus Ecclesiis debemus impendere, sie eupimus generali consulere necessitati, ut etiam quorumeunque singulares causas sine fastidio cognoscamus. Igitur cum propter multiplices Ecclesiæ Dei curas Gallicanam adeuntes regionem , Trecas civitatem devenissemus, anno inearnationis Dominicæ878, et aul reseoanda quælibet inutilia vel statuenda ecelesiastica jura, synodum generalem plurimorum celebraremus episeoporum , inter alia suggessit auctoritati nostræ venerabilis partium vestrarum abbas, nomine Theotbertus, ex cœnobio quod vocatur Floriacus in pago Aurelianensi, quod idem monasterium quidam religiosus abbas, Leodebodus nomine, monachus exstruxerit in honore Dei et sanctæ genitricis Mariæ, nec non beati principis apostolorum Petri : quod revelatione divina per nionachos ejusdem loci a Beneventana provincia corpus illuc S. Benedicti pervenerit olim allatum, ibiquo reverenter humatum, sicut manifestissima constat veritate; et quod propter stabilimentum monasticæ religionis, piæ memoriæ gloriosus imperator Carolus præceptum suæ auctoritatis eidem loco res denominatas delegaverit, partium a religiosis hominibus, pro amore Dei illic contributas, ut victum atque vestitiim monachi ibidem Domino militantes deberent habere : nec non et hoc quod beatæ recordationis pater ejus serenissimus Augustus in ipso loco hospitale nobilium, quod Porta appellatur, juxta regularem institutionem, itemque hospitale pauperum, in sui parentumque suorum eleemosyna statuerit, et res ad hoc opportune agendum, nec non alias ad lumen Ecclesiæ administrandum, jusserit deputari. Quæ omnia per jam dictos monachos hactenus ibidem comperimis observari. Nune tam seipsum quam unaminem congregationem sibi commissam humiliter postulare, quamvis privilegia multornm meruerint episcoporum, ad reprimendam quorumlihet illicitam cupiditatem, ut super al)bate regulari ex eis eligenlo etiam nostræ auctoritatis privilegia consequamtur. Quocirca nos potestatem, quam gratis a Christo accepimus, secundiim evangelieam auctoritatem gratis prodesse omnibus cupientes, vice beati Petri apostoli decernimus ut in sæpe memorato loco servi Dei absque inquietudine debitum suæ religionis persolvere possint servitium

tibus, monachis videlicet ex eodem cœnobio regulariter electis, in perpetuum guberiielur. Nec illarum rerum quæ vel in prælihato præcepto nominatim continentur vel a prædicto abbate venerabili nunc ejusdem loci Theotberto præfati monasterii officiis deputatæ habentur, ullam ab aliquo unquam patiantur immunitionem, et etiam rebus quæ deinceps a quibuslibet religiosis hominibus eodem loco pervenerint eondonatæ. Quod si quis hoc nostrum beneficium irrumpere præsumpserit, et stipendia servorum Dei in alios usus converterit, ab apostolica communione anathematis animadversione illum separamus, ut nisi admonitus e vestigio se correxerit, cum rapacibus a regno Dei exclusus, quæ meretur tormenta persol

B vat. Ut autem hoc privilegium certam obtineat fidem,

et Dei famulis in jam dicto Floriacensi coenobio securitatem]conferat, quamdiu Deus et Dominus noster Ecclesiam suam durare voluerit, nostra id subscriptione robcravimus. Scriptum per manus Georgii scriniarii sanctæ sedis apostolicæ, in mense Augusto, indictione xi. Bene valete. Data Nonis Septembris per manum Walberti humillimi episcopi sanct;e Portuensis Ecclesiæ, anno Deo propitio pontificatus domini nostri

Joannis summi pontificis et universalis papæ, in sa

cratissima sede beati Petri apostoli sexto, indicli0ne xl CLIII. AD WALAM SEU WALONEM METENSEM EPiSCopum. - (An. 878.)

C Concedit illi pallium certis diebus deferendum.

JoANNEs episcopus, servus servorum Dei, Walae venerabili episcopo Mediomatricorum Ecclesi;e, quæ et Mettis vocatur, in honore scilicet sancti Stephani primi martyris,

Si pastores ovium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre conteuti sunt, ac ne qua ex eis aut errando pereat, aut feriuis laniala morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant, quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles, nos qui pastores animarum diciumur? Attendamus ad susceptum ollicium exhibere erga custodiam Dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro desidia nostra ante summum pastorem negligentiæ reatus excruciet, unde modo honoris reverentia sublimiores inter cæteros judicamur. Pallium autem fraternitati tu;e ex more ad missarum solemnia celebranda concessiinus, diel)us vitae tantummodo : quod tibi, non Ecclesiæ tuæ, aliter privilegiis in suo statu manentibus, uti coneedimus. Quoniam indumenti honor modesta actuum vivacitate servandus est, hortamur ut ei morum tuorum ornamenta conveniant, quatenus, auctore Deo, utrisque possis esse conspicuus. Itaque vita uua filiis tuis sit regula. In ipsa se semper considerando proficiant, ut tuum post Dominum videatur esse bene quod vixerint. Corrigant, me prospera, quæ temporaliter blandiuntur, extollaut, neque adversa «lejiciant; sed quidquid illud fuerit, virule patientiæ

devincant. Nullum apud te locum odia, nullus favor A tui ei sui senioris infidelitatem , justitiam facere.

imdiscretus,inveniat. Sub ea videlicet ratione concedimus fraternitati tuæ ut a secretario usque ad sacrum altare, et ab altari usque ad secretarium, sicuti prisca exstitit palleatis [pro palliatis, HARD.] consuetudo, indui debeas. Auctoritate autem beati Petri apostolorum principis licentiam diebus vitæ tuæ sub jure et ditione nostra, ut diximus, habeas. Nullum usum vel consuetudinem successoribus tuis per hoc nostrum tibi concessum apostolicum privilegium habere censuimus. Et neque episcopus archiepiscopusque adversus te pro hoc altercationis contentionem commoveat. Ita, Domino regente et gu• bernante cor tuum, commissam exsequi gubernationem studeas, ut, adepto hujus honoris officio, dignitate et probitate morum amplius procures adornari. Scriptum per manum Georgii scriniarii S. R. E. in mense Sentembrio indictione xii. Data viii Idus Septembris per manum Walperii humillimi episcopi sanctæ Portuensis Ecclesiæ, anno, Domino propitio, pontificatus domini nostri Joannis summi pontificis et universalis papæ in sacratissima sede beati Petri apostoli sexto, indictione xii. Hoc est anno 878. Verum aut September in 0ctobrem, aut indictio xii in xi mutanda; quod ex privilegiis Floriacensi, Cabilonensi aliisque disces, licet non diffiteamur in antiquis diplomatibus indictionem nonnunquam usque ad natalem Christi diem aut pridie Kalendas Januarii protendi ab incuriosis tabellionibus librariisve. CLIV. (Anno 878.) Ercommunicatio Hugonis et Emmonis.

Hugonem Lotharii regis quondam filium , non 'egitimum, sed naturalem adulterina copula genitum, qui post præstitum sacramentum dilecto filio Ludovico regi Francorum mentitus esse videtur , et inquietare pacificum regnum prædicti regis; et Emmonem, Bernardi comitis germanum, complicem in excessibus, nisi intra dies triginta ad prædictum seniorem suum redierint, et ab inquietudine regni resipuerint, omni Christiana communione privamus. Postmodum si perseveraverint, sciant se anathematis vinculis inmodandos. Data, etc

CLV.
AD BERNARDUM comitem.
(Anno 878.)

Jubet ut ipse cum aliis quibusdam ad synodum veniat,

in qua Frotarius Bituricensis episcopus de objectò

sibi infidelitatis crimine, purgare se volebat.

BenNARdo comiti.

Relatu videlicet hominis pontificio nostro nuntiatum est quod Frotarius venerabilis episcopus civitatem Biturigam inimicis vestri senioris domini Ludovici gloriosi regis tradere maluerit, ideo illuc ipse contendere studueras. Ecce enim idem jam dictus episcopus nobis, nostro et filio præfato regi gloriosissimo, super hoc reclamare studuit, dicens se velle in omnibus vibi et tuis de universis ol)jecuis contra

Quapropter hortantes mitumus, apostolicaque auctoritate jubemus, ut ad hoc placitum , ad huncque conventum præsentialiter venire satagas, adducens tecum Girardum vicecomitem , Umbertum, Aguwarnum, Ingelbertum, super quos ipse reclamat, quatenus nunc coram mobis et coram sæpe dicto glorioso rege, tam canonica censura quamque humanæ legis sancitu, inter vos, quidquid contra fas et jus factum fuerit, nihilominus fiiliatur. Data ut supra,

CLVI.
(Anno 878
Bernardi comitis excommunicatio.

Bernardum sacrilegum, filium Bernardi et Beliluildis, sacrarum rerum ecclesiasticarum pervasorem, regiæque a Deo ordinatæ potestati contradictorem, a proprio archiepiscopo Frotario , cui et civitatem e! omnia quæ habuit sustulit, tertio vocatum, a nostra autem apostolica auctoritate bis, et a regia sublimitate semel revocatum, venire nolentem et in pertimacia sua permanentem : qui etiam ab hominibus suis sacramentum damnabile et damnandum, blanditiis et terroribus tyrannice contra divina et humana jura extorsit, a corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienum decernimus, et ab omni Christianorum societate separamus, usque dum ad condignam satisfactionem emendaturus accedat. Quod si nec hic emendaverit, et ea quæ reus adeo communi judicio suorum fidelium abstulit, violenter tenere et fidelibus suis in hoc refragari tentaverit, anathematis vinculo sancti Spiritus [adde auctoritate] innodamus. Quicunque autem ei contra hanc excommunicationem coinmunicaverint aut consenserint, nos prohibere non possumus ut qui excommunicatis communicaverint, non pari excommumicationi subjaceant.

CLVII.
AD ADALARDUM ARCiiiepiSCOPUM turONeNSeM.
(Anno 878.)

Confirmat privilegia Ecclesiæ Turonensi concessa.

Reverendissimo et sanctissimo AdAlAhdo venerabili archiepiscopo Turonensi, successoribusque tuis, nec non et omnibus fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, præsentibus scilicet atque futuris.

Decet Romanam Ecclesiam, quæ mater est omnium Dei Ecclesiarum, ut quanta viget dignitate præclara, eo magis consistat in misericordia pia, quatenus quæ digna postulantur a fidelibus, sine mora cum pietate largiri mereantur a nobis. Omnium vestrum religiositatem volumus scire fideliter quoniam presbyteri diœcesis Turonici pagi ad nostrum accesserunt pontificium, suggerentes ut firmaremus apostolica auctoritate illis et capitulare regum et coepiscoporum scriptum , ut debeat unaquæque ecclesia proprium mansum habere cum mancipiis quatuor, vineas, aripennostres, prata similiter, et cœmeterium cum mansionibus, sine personali et civili munere exigendo, nisi divino solummodo in ecclesiasticis rebus obsequio, sicuti canonum prisca auctoritas eu

« VorigeDoorgaan »