Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

748

B

ferveatis, luce clarius ecce cognoscimus, cum tantæ impietatis virum, perditionis scilicet filium, et totius iniquitatis vas vobis inique dominantem Sergium nempe magistrum militum, secundum videlicet Holofernem, zelo repleti divino, abjicere ac velut membrum fetidum a corpore Christi abscidere, proculque abjicere studuistis, secundum Domini præceptum dicentis: Si oculus tuus, vel manus tua scandalizat te, erue eam, et projice a te (Matth. v); et quia illo abjecto, pastorem et episcopum animarura vestrarum, Athanasium videlicet, dilectum confratrem et unanimem filium nostrum habere judicem elegistis, innumeras vestræ dilectæ prudentiae et unanimitati gratias agimus quoniam, sicut Dei ministri, iram Domini exercituum, quæ jam meritis imminebat illius, in eo ulcisci procurastis, qui nimirum multa et inaudita mala plus quam omnes patres suos in civitate Neapolitana et in finibus nostris nequiter facere non dubitavit, cum innumeram hominum multitudinem, infantum et mulierum catervam gladio, fame atque captivitate crudeliter peremisset. His igitur nostris apostolicis litteris nobilitatem vestram, filioli mei, monemus atque hortamur ut præfatum Athanasium confratrem nostrum venerabilem episcopum vestrum, sicut divina inspiratione docti loco rectoris habere elegistis, fideli mente ac devotione cum omni honore habere studeatis: quoniam nos cum illo in omni vestro adjutorio, in omni vestra utilitate prompti existimus, parique voto vos adjuvare desideramus; tantum state viriliter obedientes illi in omnibus, velut filii charissimi. Porro quia jam, aliis omnibus datis mancosis, mille quadringentos vobis dare debemus, ne turbemini, quia eos vel in initio Quadragesimæ, vel in die sanctæ Resurrectionis vobis procul dubio dirigemus. Vos tantum ut filii charissimi adversus infideles et communès inimicos totis viribus pro defensione Ecclesiæ Dei desudare satagite, quatenus et Dei gratiam et nostram semper benedictionem habeatis. Bene vos optamus in Domino. Data ut supra. XCVIII.

guum Ecclesiæ Dei hostem hortatur ut in dies A et salvatorem mundi atque erga Ecclesiam Christi magis pro Ecclesiæ sibi commissæ defensione laboret; Petrum diaconum ei commendat. Reverendissimo et sanctissimo ATHANASIO episcopo sanctæ Ecclesiæ Neapolitanæ dilecto confratri nostro. Innumeras gratiarum actiones vestræ Deo dilectæ agimus almitati, dignisque apostolico vos ore laudibus præ cæteris merito collaudamus, quoniam secundum Domini vocem dicentis: Si oculus iuus, vel manus tua scandalizat te, erue eam, et projice a te (Matth. v), fratrem tuum erga Ecclesiam Dei impie agentem, et circa Dominum non recto itinere gradientem, velut secundum Holofernem, sancta Christi Dei nostri ausu temerario impugnantem; et hæreditatem patriam more sacrilego persequentem, tanti honoris regimine indignum judicans, ultionis divinæ percutere jaculo studuisti: nec pepercisti carni tuæ propter Dominum dicentem: Qui diliget patrem, aut mairem, aut fratrem plusquam me, non est me dignus (Matth. x); in que nimirum vos Deo per omnia dignos fore cognoscimus, quia membrum corporis tui multo contagio fetens libenter abscidere proculque abjicere sanctitas tua fideli devotione curavit : et quia nuncusque viris sæcularibus secundum se, et non secundum Deum in urbe Neapolitana principantibus, multa scandala et perturbationes multas, homicidia et oculorum erationes intra cam vel foris peragentibus, dignum Deo de his juste judicante, peractum est ut iniqua jam cessaret dominatio, finem haberet peccatum et consurgeret vir de domo Domini, qui timorem Dei præ oculis habens regat C populum Christi in omni justitia et sanctitate, in omni veritate et mansuetudine, ut pastor idoneus, et non velut mercenarius deserat et disperdat ; et ideo ea quæ vestræ dignitati ve! honori congrua ac necessaria sunt, perpetua nihilominus stabilitate conirinamus; tantum ampliori nune studio curaque multiplici pro defensione sanctæ Dei Ecclesiæ tibi commissæ stare ac desudare, quatenus salva securaque consistat, ut procures, his nostris apostolicis prudentiam vestram exhortamur apicibus. Nos nam-que, aliis omnibus mancosis datis, mille quadringentos vobis dare debemus, quos vestræ dilectioni aut initio Quadragesimæ aut in die sanctæ Resurrectionis vobis procul dubio dirigemus. Porro hunc Petrum venerabilem diaconum vestrum, quia cum D vestræ Ecclesiæ, et civitati Neapolitanæ in omnibus fidelem esse cognoscimus, vobis in omnibus commendamus, et pro nostro eum amore benigne semper retinere dignemini. Data ut supra.

XCVII.

[blocks in formation]

a

AD LAMBERTUM COMITEM.

(Auno 877.)

Scribit se in Galliam velle proficisci, ideo sub_excom-
municationis pœna præcipit ne se absente Romanæ
Ecclesiæ territorio vel Romæ aliquod damnum inferat.
Nobili viro LAMBERTO glorioso comiti.

Sagacitati ac prudentiæ vestræ notum esse vo-. lumus quia non solum pro assiduis paganorum infestationibus, quas ecce jam biennium, nemine defensionis nobis præbente solatium, patimur, sed etiam pro innumeris et supra modum gravibus oppressionibus quæ nobis una cum Dominico grege divinitus commisso in pace, quam Christus Deus noster se diligentes habere jubet, consistentibus, ab adversariis illata sunt et quotidie inferuntur, gremio sedis apostolicæ, quæ caput est orbis et om

Loquitur de Sergio, ut constat ex epistola proxima, cujus Leo Ostiensis meminit lib. 1. c. 42.

in

nium mater fidelium, quiete ac securiter manere A tatis astruunt, quia utriusque abbates, Joannes

nobis minime licet. Ideo Franciam per iter marinum proficisci, gloriosumque Carolomannum regem adire, atque optatam illius contemplari præsentiam cupimus, pro salute scilicet ac defensione terræ sancti Petri, et totius Christianitatis suppliciter deprecantes quatenus Dei omnipotentis solatio, et regia virtute nobis, prout opportunum est, solati ante possimus salubri prosperoque successu regere atque tueri territorium, et populum Domini pretioso cruore redemptum, ne pro aliquo eorum per nostram desidiam vel incuriam pereunte, districtam Domino cogamur reddere rationem. Ideo monemus et his nostri apostolatus litteris dilectionem vestram pio intuitu exhortamur ut nobis abeuntibus Franciam pro defensione sanctæ Dei Ecclesiæ et reipublicæ stabilitate nullam contrarietatem vel inimicitiam exerceatis in toto territorio principis apostolorum, neque urbis Romæ, quæ est civitas sacerdotalis et regia, per sacram beati Petri sedem, aliquas adversitates vel insidias præparetis, neque faciatis, facereque volentibus ullo modo consentiatis. Quia si per vos aut per vobis subjectos homines eadem urbs Roma perturbationem aliquam vel dehonestationem habuerit, vel adversa quælibet sustinuerit, pro certo scitote quia canonicis vos correptionibus cum vietrici sancti Spiritus auctoritate omnimodis redarguemus, et ab apostolicæ sedis communione merito separabimus. Data ut supra.

XCIX.

AD LANDULFUM EPISCOPUM CAPUANUM.

(Anno 877.)

Monet ut consentiat cum Athanasio episcopo Neapolitano ad Ecclesiæ Romanæ defensionem: et curet pactum cum Amalfitanis factum, ab ipsis observari. Reverendissimo et sanctissimo LANDULFO episcopo Capuano.

Quanto studio tua dilectio tuaque benigna fraternitas erga defensionem ac liberationem obsequiumque sanctæ Romanæ Ecclesiæ, cui, Deo auctore, culmine præsidemus, laboraverit, totisque nisibus cordis in parte nostri operis desudaverit, sedula reminiscimur procul dubio recordatione, tuaque ob hoc retributio tam apud Deum quam apud nos erit in promptu indubitanter parata. Quapropter, quia te valde idoneum in tantis habemus expertum, monemus atque hortamur esse unanimem cum Athanasio Neapolitano episcopo in causa præsenti Romanæ Ecclesiæ, quoniam liqui dum [edit. Rom., liquidum et scriptum] in Salomone didicimus: Funiculus triplex difficilis erit (Eccli. Iv), eidemque nostro hortatu et admonitione in omnibus fraternus auxiliator existere nunquam desinas; inter hæc tua benigna fraternitate, et dilecti filii nostri Guaiferii principis, mediante, pactum in decem millium mancusorum [al. mancosorum] cum Amalfitanis catenus fecimus, ut a Trajecto usque Centumcellas nobis navali labore indesinenter auxilium ferrent. Sed hactenus id in nullo demonstraverunt insuper quædam studio callidi

B

videlicet ac Anastasius, quos illuc ex nostra parte direximus, non in decem millium tantum mancusorum, sed in duodecim millium plaitasse, quod iidem abbates coram nostra præsentia non se fecisse jurejurando refellunt. Ideoque vestra eos prudentia et ab hac injusta petitione compescat, et in servitio salubri commonitione confirmet, quatenus nostra benedictione potiti, animo et corpore ex Christo Domino salvi existant. Data ut supra.

C.

AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM.

(Anno 877.)

Hortatur ut in sua integritate perseveret, et Amalfi-
tanos corripiat, quod auxilium navale non miserint,
et nimia calliditate in se utuntur.
Amantissimo filio GUAIFERIO principi.

Devotionem igitur animi tui ex die qua te cognovi paucis verbis explicare non possum? Hoc tamen veraciter scimus quia [edit. Rom., apud Deum et apud, etc.] apud nos tibi omnia salva reservantur tempore opportuno. Idcirco monentes hortamur et rogando jubemus uti in semel tua percepta bonitate perseveres. Quoniam scriptum est: Non tardat Dominus promissum suum, donec adimpleatur quo: locutus est (II Petr. m); et ideo nosse gloriam tuẩm cupimus quia ex parte Amalfitanorum nullum nobis juxta condictum placitum studuerunt præbere adjutorium navali certamine a Trajecto usque Centumcellas. Insuper quadam calliditate asserunt non in C decem millium tantum mancusorum, sed et in duodecim millium fuisse nostram promissionem : quod verum nullo modo constat, cum et ipsi abbates quos illuc pro nostra parte direximus jurejurando non se dixisse fateantur. De his vero aliisque similibus, quantum in nobis est, per gloriam tuæ nobilitatis correptionem omnemque speramus studii emendationem; quod, quæso, facere mature acceleres. Optamus. Data ut supra.

D

CI.

AD ARCHIEPISCOPUM EBREDUNENSEM.

(Anno 877.)

Reprehendit quod alium episcopum, præter eum quem clerus et populus elegerat, in Venciensi Ecclesia consecraverit: præcipit ut cum utroque Romam veniat. Reverendissimo et sanctissimo ARIBERTO archiepiscopo Ebredunensi.

Si canonica in consecrandis episcopis statuta servasses, nunquam, sicut auditu didicimus, et quodam diacono, nomine Waldeno, super tuam dilectionem reclamante, se canonice a plebe et populo Venciate electo, et a tua sagacite abjecto, de con-į secrato controversia quælibet nasceretur, qua vestra merito reprehenderetur fraternitas. At nunc, quia mortuo Venciensi episcopo, non præfatum sacerdotem, quem, ut dictum est, clerus et populus civitatis elegerat, piæque memoriæ Carolus imperator suo consensu firmaverat, consecrasti, et eodem [f. sed eodem, HARD.] Augusto de præsenti vita

CIII.

AD LAMBERTUM COMITEM.

(Anno 878.)

Monet ne Romam eam ob causam veniat, ut apostolice sedis hostibus auxilium ferat; quod si alia de causa venerit, honorifice se eum excepturum promittit plura legatis injungit, quibus fidem adhiberi jubet; Adelbertum Romanæ Ecclesiæ hostem se non posse ait in communionem recipere.

Dilecto filio LAMBERTO glorioso comiti.

subtracto alterum non juxta normam canonicam A tiam feceritis, scitote quod omni vos ecclesiastica electum ex adverso venientem, nec per ostium sed communione atque a corpore et sanguine Domini aliunde introeuntem, tuo tantum libitu ordinasse nostri canonice separabimus, sicut invasorem rerum accusaris. In quo te non leviter incurrisse omnino ecclesiasticarum. Data ut supra. videmus, quia dicente prædecessore nostro papa Cœlestino (epist. 1, episcopis Viennensi et Narbonensi): Nullus invitis detur episcopus ; cleri, plebis, et ordinis consensum et desiderium requirere debuisti. Cujus etiam auctoritate clerici habent facultatem resistendi, si se viderint prægravari : ut quos sibi ingeri ex transverso cognoverint, non timeant refutare; quoniam etsi non debitum præmium, vel liberum de eo qui cos recturus est debent habere judicium. Nam et sancto Leone dicente (epist. 95, Rustico Narbonensi): Nulla ratio sinit ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti. Unde cum sæpe quæstio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam istis esse tribuendum, quod non doceatur fuisse collatum? Eodem etiam capitulo 55 Canonum suorum jubente (epist. 88, Anastasio Thessalonicensi) Nullus, ut dictum est, non petentibus est ordinandus antistes, ne civitas episcopum non optatum aut contemnat aut odiat; ac per hoc fiat minus Teligiosa quam convenit, cui non licuit habere quem veluit. His ita statutis, ne in Ecclesia Dei tibi commissa scandalum mancat vel schisma existat, dilectioni tuæ jubemus ut cum eodem a te consecrato episcopo, et illo qui se canonice asserit fuisse electum, de præsenti Romam venire procures, quatenus in præsentia nostra et sedis apostolicæ tanti causa negotii diligenter inquisita et examinata legitimum, Deo favente, finem percipiat. Obedire igitur te oportet huic nostræ præceptioni pro Ecclesiæ Dei pace directe. Nam si aliter feceris, scito quia nos talem illicita præsumptionem impunitam nullatenus relinquemus. Data ut supra.

CII.

AD CUNIPERTUM COMITEM.

(Anno 877.)

Præcipit ut bona Romanæ Ecclesiæ quæ occupaverat,

restituat.

Dilecto filio CUNIPERTO glorioso comiti.

Auditu didicimus, etiam et veraciter scimus,

Dilectionis et amicitiæ vestræ amorem ac sinceritatem quasi quoddam insolubilis charitatis B pignus tenentes, tanto de inimicorum nostrorum callidis astutiis vel præparatis cum apostolica sede securi existimus insidiis, quanto nobilitatis vestræ potentiam, una cum Christi auxilio nobis conjunctam in omnibus prosperis seu adversis esse procul dubio credimus: quoniam et nos vobiscum in cunctis quæ vestræ gloriæ sunt congrua vel necessaria existere prompti optamus. Et ideo eminentiam vestram quæ relatione quorumdam didicimus latere nolentes, utpote spiritali filio nostro referre indubitanter curamus. Audivimus namque quod inimicis et infidelibus nostris per cujusdam exhortationem cupiatis ferre solatium, atque Romam venientes suis eos rebus et beneficiis contra nostram etiam voluntatem inconvenienter restituere debeatis quod nulC lus imperatorum, vel regum, aut comes antecessoribus nostris fecisse recolitur. Unde valde miramur, si hoc verum est, quomodo taniæ amicitiæ inter nos toties habitæ atquæ promissæ obliti estis, cum pos: Deum vos modo in omnibus necessitatibus et utilitatibus Ecclesiæ sancti Petri habeamus unicum adjutorem atque fidelissimum defensorem. Et ideo licet quidam vobis agere talia sedi apostolicæ nobisque contraria suadeant, nos tamen in vestræ fidei devotione, quam erga beatissimos principes apostolorum Petrum ac Paulum, et nostram paternitatem habetis, plurimum confidentes, quasi dilecto filio et unanimi amico mandamus ut pro Dei et nostro amore, pro causa inimicorum nostrorum aliquate

quod cortem sancti Petri, quæ est in Alviscutia, D nus restituenda, cum bis jam ae ter synodico sint contra Deum et nostram voluntatem teneatis invasam, et unde censum ac functionem annuam ecclesia principis apostolorum pro luminariis habere solita erat, nunc vestra fortia et avaritia faciente, nil recipere nilque potest habere. Unde ex auctoritate Dei, et sancti Petri, ac nostra, vobis præcipimus ut non habeatis licentiam ipsam cortem amplius retinere, nec in ejus rebus et pertinentiis vos intromittatis, si gratiam Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli nostramque benedictionem cupitis habere; sinatisque homines sancti Petri qui ibi sunt eamdem cortem securiter retinere. Nam si ipsam cortem deinceps tenere contra nostram voluntatem præsumpseritis, aliquamque ibi fortiam vel violen

ipsi judicio condemnati, Romam nunc non veniatis; quia valde turbati ac tristes ob hoc existentes, vos, sicut decet et nos cupimus, honorifice recipere non possumus. Quamobrem vestra prudentia tantæ perversitatis consilium destruat, atque contra ipsos inimicos nostros totis viribus insurgere, et pari nobiscum voluntate, sicut oportet, eos confundere procuretis; ut nos, sicut per vos credimus, securi et quieti, Dei et vestrum maneamus auxilium. Alia vero pro causa, si ad limina sancti Petri et nostram apostolicam nunc aut postea vultis venire præsentiam, vos prompto atque gratissimo animo, prout oportet, honorifice recipiemus, vobiscum pariter gaudentes et exsultantes in Domino. Plura quidem

vobis super his scriberemus, sed quia idoneos ac A aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. xx11).

reverendos fideles nostros, vestrosque devotos ami-
cos, Gaudericum videlicet et Zachariam episcopos,
deliciosos et consiliarios nostros, vobis direximus,
qui vestræ gloriæ ea quæ litteris desunt verbis po-
terunt enarrare, omisimus scribere; quibus sane,
quæ verbotenus dixerint, quasi nobis credere non
dubitetis. Agite igitur sicut vos in omnibus nostris
credimus habere procul dubio adjutorem et unani-
mem in Christo amicum. Adelbertus autem marchio
ad nos si venerit, pro certo scitote quia eum nullo
modo recipiemus, quia multas nobis contrarietates
fecit et manifestus in omnibus inimicus apparuit.
Præterea, sicut nobis mandatis, ut pro instantis
temporis causa extra urbem Romam exeuntes, vo-
biscum alicubi loqueremur, libenter quidem hoc fa- B
cere voluissemus, si utile ac necessarium esse vide-
retur ut simul loquamur non vobis grave sit ad
nos quasi filius dilectus venire, quatenus ea que
congrua sunt visa pariter consideremus. Data ut supra.

CIV.

AD EUMDEM.

(Anno 878.)

Graviter eum reprehendit quod in litteris quas scripsit honorem debitum apostolicæ sedi non habuerit, et ne legati absque ejus consensu mitterentur postulaverit. Nobili viro LAMBERTO glorioso comiti.

Sedem apostolicam, quam Deus omnipotens supra petram sui nominis fundare dignatus est, non solum reges et principes terræ, verum etiam imperatores Augusti, et totius orbis Domini suis apicibus, utpote C caput omnium Ecclesiarum Dei, honoraverunt, dignisque præconiis ejus pontifices, vicarios scilicet beati Petri apostolorum principis, laudaverunt, votisque supplicibus deprecari studuerunt, et usque in finem sæculi, Petri manente nomine ac memoria, supplicare non desinent. Quapropter audientes litteras tuas quas mandastis, mirati valde fuimus super earum verbis inconvenientibus, quæ nec debitas sancto Petro laudes resonant, nec ecclesiasticis concordant regulis vel doctrinis; cum nobis illa verba mandastis quæ sæcularibus viris et comparibus tuis scribere solitus es, hoc est, cum dicis nobis, Tuæ nobilitatis, vel cum dicis nobis, Monemus nobilitatem vestram; in quo luce clarius mentem vestram cognoscimus erga nos mi-D nime devotam, sicut putabamus existere. Idcirco nostræ paternitati tam vilibus verbis et inconvenientibus sermonibus scribere audaci potius quam sincera mente voluistis, et mirum non est quia de amaro fonte dulcis aqua non hauritur. Porro quia dixistis quod sine consensu tuo nostras legationes nusquam mittere deberemus, ususque hoc non fuerit, nec litteris legitur, nec a quoquam superstite unquam fuisse reminiscitur factum; et ideo sedes apostolica libera semper existens liberam ubique suam mittit legationem, habens Domini auctoritatem dicentis: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua et tu a Aliquid deest.

De his autem quæ olim dicta sunt inter nos, pro diversis ac multiplicibus contrariis et adversitatibus, nec non et corporis incommoditatibus, quas quotidie patimur, nobis aliquid considerare vel pertractare non licet. Nos tamen, si prudentiam vestram in nostris profectibus et utilitatibus Ecclesiæ Romanæ cognovissemus devotam existere, nostramque voluntatem prompte perficere, loco vos filii dilectique cuperemus retinere amici, et ea quæ vestræ saluti ac prosperitati essent utilia, grato sane animo perficeremus: sed quia vos, nobis relictis, in partem contrariam inclinatos videmus, non solum obstupescimus, sed etiam a vestræ amicitiæ nos similiter declinamus consortio, quod pro Dei amore valde retinere voluimus charum. Hanc præterea epistolam nostram secundum morem per Longobardorum [fidelem vestrum, et litterarum delatorem vestrarum, vobis mandare voluimus; sed ille a nobis eas recipere vestræque noluit deferre sagacitati, sed sicut et antiquus usus exigit a et ratio manifesta fieri declarat. Data ut supra.

[blocks in formation]

Dolet Angelbergam molestis affici et queritur de injuriis quas Lambertus Ecclesiæ Romanæ inflixit : rogat ut conservet benevolentiam quam erga ipsum habere solebat.

Dilectæ ac spiritali filiæ ANGELBERGE ex imperatrice Deo dicatæ.

Quia multum devotione et mentis alacritate dominum et seniorem divæ memoria Ludovicum quondam Christianissimum imperatorem, spiritalem filium nostrum, dileximus, nullatenus prætermittimus ejus memoriam in sacris orationibus nostris apud Dominum quotidie facere et quandiu vixerimus facturos esse scitote, vestrique memores, dilectissima filia, similiter sumus. Nam, Deo teste, vestram prosperitatem et salutem semper cupimus vigere incolumem et audire: et super tot ac tantis adversitatibus, quas a filiis hujus sæculi vos sustinuisse cognoscimus, ingenti vobis dolore compatimur et condolemus; quoniam quidem paterno vos diligentes affeclu, mororem vestrum nostrum putamus, et tran

quillitatem vitæ vestræ nostram esse gaudemus ; quia et vos pro talibus nefandis et inauditis malis, quæ nulla veterum scriptura decantat, nulla historia narrat, beati Petri apostolorum principis vicarium a quolibet imperatore vel rege unquam sustinuisse, nos his diebus a Lamberto Spoletano comite pati audientes, simili esse mærore afflictam incunctanter agnoscimus; unde vestram hortamur dilectionem ut circa nos pium mentis affectum conservantes, ea quæ utilitati nostræ congrua vel necessaria esse perspicitis, pro viribus agere non prætermittatis. Quia et nos, Deo propitio, secundum datam nobis divinitus potestatem vobis auxilium et opaltam in omnibus consolationem conferre avide cupimus, et sub beati Petri apostoli vos, si opus fue

rit, tuitione protegere, et illæsam, ceu filiam cha- A tellites suos per dies plurimos retinere fecit, ac sic rissimam, conservare studebimus, si ad ipsius apostolorum principis limina vobis venire contigerit. Interim confortare in Domino, qui consolatur vos in omnibus, nec patietur vos tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere (I Cor. x). De cætero autem ea quæ mandastis, multis impedimentis occupati, quæ præfatus comes cum multiplicibus insidiis nobis præparat cupitque inferre quotidie, perficere nequivimus; at Deo tranquillitatem vitamque præbente, cuncta quæ vestræ voluntati utilia sunt, lubenti animo perficiemus, quibus vester honor et gloriæ vigor incunctanter appareat integer. Dextera Domini vos in omnibus illæsam conservare dignetur. Data ut supra.

CVI.

AD BERENGARIUM COMITEM.

(Anno 878.)

Rogat ut imperatori nuntiet quæ a Lamberto Roma perpetrata sint detque operam ut eam compescat. Dilecto filio BERENGARIO glorioso comiti regia prosapia orto.

tantam civitatem invasam retinuit; ita sane ut nobis apud beatum Petrum consistentibus, nullam urbis Romæ potestatem, a piis imperatoribus beato Petro principi apostolorum ejusque vicariis traditam, haberemus. Sacras autem litanias, episcopos et sacerdotes, atque servos Dei, ex more celebrantes, et ad ecclesiam sancti Petri venire volentes, fustibus cædere ac dispergere fecit, intulitque nobis contrâria quanta nulli præcessorum nostrorum unquam facta fuerunt existitque paratus nobis iterum majora inferre, cujus rei causa nescimus. Quamobrem, quia nostrum ministerium est pro totius Christianitatis salute Dominum assidue deprecari, ut oves quas Christus Deus noster nobis in beato Petro B commendavit, jugibus votis et precibus ad æternæ vitæ pascua perducere valeamus, voluissemus debitam habere quietem sed illo a pravis cogitationibus et actibus se non retrahente, quin potius nos, cum inimicis et infidelibus nostris, quos bis jam et ter excommunicatos et anathematizatos habemus, juncto, rursum turbare volente; rogamus nobilitatem vestram ut pro amore Dei, et sancti Petri, ac nostro, hæc omnia et Carolomanno glorioso regi et spirituali filio nostro cognita faciatis, quatenus missis apicibus suis, eum a tali præsumptione compescat, et quod tempore parentum illius sedes apostolica non sustinuit, ejus non patiatur dicbus, et vestris similiter litteris eumdem admonete corripiteque Lambertum, ut nullam de cætero contrarietatem nobis ingerere præsumat, eo quod nec Deo nec alicui Deum timenti, ejus temeritatis placeat effectus. Si vero idem Lambertus nos persequi non omiserit, nos jam dicto regi fideles amici esse quomodo possumus, quia ejus se voluntate jactat talia agere? Et ideo nos adjuvare, sicut supra dictum est, procurate; nam nos ea quæ vestræ fuerint placita voluntati libentissime perficere studebimus, eo quod vos loco amantissimi filii, quandiu vixerimus, retinere, nostræque Ecclesiæ causas necessarias per vos perficere optamus. Præterea homines vestros, qui orationis causa pro suis delictis Dominum misericordem precaturi venere ad limina sancti Petri, pro vestro ingenti amore benigne recepimus, nostrisque apostolicis benedictionibus confirmavimus, ac per eos nostræ incolumitatis salutem, sicut petistis, cognitam fieri decrevimus; et petimus ut cito nos vestris litteris latificari non prætermittatis. Dens omnipotens gloriam vestram longa per tempora illibatam custodiat, charissime fili.

Lectis nobilitatis vestræ litteris, quia sinceritatem ac devotionem, more scilicet parentum vestrorum, circa nos pro amore Jesu Christi Domini et beati Petri apostolorum principis reverentia, vos habere ingentem reperimus, multa vestræ mellifluæ locutionis dulcedine sumus omnino repleti, ita ut cum Psalmista dicere possimus : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! (Psal. cxv.) Hujus namque bo- C nitatis decus eximium ex moribus piæ memoriæ nobilissimi quondam genitoris vestri vos trahere indubitanter cognoscimus, qui dignum semper honorem et piam reverentiam antecessoribus nostris, tacris videlicet pontificibus, exhibere tota mentis alacritate studebat; et ideo pulchræ juventutis vestræ florem de radice justa prodeuntem Dominus exercituum pietatis suæ gratia custodiet incolumem, facietque prospere vigere in omnibus et ad prospej'um usque finem perducet. Quapropter, fili charissime, sæpe voluimus vestræ scribere dilectioni, non solum nostram vobis salutem innotescendo, sed et de vestra prosperitate atque incolumitate audire cupiendo; sed non solum paganorum crebris ubique incursionibus, verum etiam Christianorum insidiis circumdati nequivimus. At nunc, quoniam Deo disponente tempus evenit opportunum, excellentiæ vestræ quæ et qualia sumus nos cum tota Ecclesia et civitate Romana perpessi a Lamberto comite, veluti filio charissimo et fideli amico referimus. Cum itaque prædicto Lamberto multa quotidie bona fecissemus, dignumque impendissemus honorem supra quam antecessores nostri parentibus illius fecissent, ipse pro bonis mala retribuens, collecta populi multitudine, omne territorium sancti Petri invasit, et quod defendere debet ab hostibus, tyrannice dominatur invasum : venitque Romam, et quasi inimicus portam civitatis Romanæ violenter capiens, el sa

CVII.

AD JOANNEM ARCHIEPISCOPUM RAVENNA TEM.

(Anno 878.) Exponit mala quæ a Lamberto comite Romæ sunt perpetrata; seque in Galliam ad implorandum auxilium adversus eum iturum ostendit.

Reverendissimo et sanctissimo JOANNI archiepiscopo havennali confratri nostro.

Unanimitatis vestræ fraternitatem ignorare non

« VorigeDoorgaan »