Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Deo, ipso discisso, quies aliqua reddita comprobatur, A licitudine, præcipiente Domino, favere debemus, ecce de itinere scribimus nos certissime sexto decimo Kalendas Augustas Ravennæ futuros, ubi sanclitas tua per se cum omnibus suffraganeis suis episcopis, quos ipsa convocare debet, adesse duodecimo Kalendarum Augustarum, omni remota excusatione, procuret; ut communi tractatu communia Ecclesiarum exorta zizania generaliter evellantur. Si quis autem in hac parte collegium vestrum putaverit declinandum, communionis nostræ a se noverit consortium modis omnibus adimendum nobis procul dubio, secundum Apostolum (II Cor. x), in promptu habentibus ulcisci omnem inobedientiam. Data ut supra, indictione x.

LXXXVIII.

AD EUMDEM.

(Anno 877.)

Scribit se jussisse ut omnes Italiæ episcopi, et præcipue Venetiarum, ad synodum Ravenna celebrandam accedant.

JOANNI archiepiscopo Ravennati.

præcipue tamen devotioni tuæ, dulcissima ac spiritualis filia nostra Angilberga, olim imperatrix Augusta, quam merito honore atque reverentia sancta mater nostra Romana Ecclesia, ut dilectissimam et principalem prolem amplectitur semper et refovet. Quapropter monasterium, et xenodochium quod ad honorem dominicæ resurrectionis, et BB. apostolorum, et martyrum Bartholomæi, Sixti, et Fabiani prudenti provisione a fundamentis nuper Placentiæ ædificare voluisti, laudabili complectimur desiderio,, paternoque affectu... Apostolica illud auctoritate ratum ac stabilitum perenniter instituentes, et ut ab omni impulsione, atque inquietudine quorumlibet infestantium beatissimi Petri tuitione illæsum semper Bet inconcussum, Domino protegente, permaneat; hoc etiam omnimodo providemus et stabiliter decernimus ut universa quæ ibidem in rebus mobilibus et immobilibus, intus forisque in familiis utriusque sexus, cunctoque ornatu ecclesiastico, atque omni suppellectili semel Domino a vobis distributæ sunt,. futuris temporibus inconvulsà in eodem sacrato loco persistant omnium penitus diminutiones vel invasione sopita; in eis etiam familiis, quas ob redemptionem, animæ vestræ prudenti respectu libertate donastis, vel in reliquum donaveritis, simili modo nos vobis favemus, aspiramus, et apostolicum præbemus assensum, quatenus et illi secura libertate potiti, et gratia Dei duce 'sempiterne suscipiant gaudia vitæ. Consecrationem pono abbatissæ loci ipsius, ut filia devota petisti. Mediolanensium archiepiscopo concedimus, vel Aquileiensi qui secundum vocem Evangelij per ostium, et canonice ingressus fuerit, cuique etiam reformandæ pacis studium delegamus cum moderamine disciplinæ, si,; quod absit, humano more obortum fuerit ibidem discordiæ malum. Etsi aliqua pro tempore necessitate malignantium gravedo impulerit, licenter hoc ad sedem apostolicam referre mandamus, ut quod rectius, et præstantius fuerit judicii sui libramine diffiniat, sopiatque opprimere suprafatum venerabilem locum. Inter hæc Paulo venerabili episcopo, qui ejusdem urbis placentinæ præsulatum gerit, præbente consensum, ut clerici cujuscunque ordinis ad numerum duodecim in eodem sancto loco jugiter

Seire volumus gloriam tuam pro multis necessitatibus sanctæ Dei Ecclesiæ, sicut jam te non latere credendum est, undecimo Kalendas Augustas istius decimæ indictionis, Ravennæ, gratia sancti Spiritus suffragante, synodum nos cum confratribus et coepiscopis nostris instituisse fore modis omnibus celebrandam. Ad quam sicut nos, multis utilitatibus omissis, nec laborem quidem itineris, nec intemperantiam aeris recusantes, occurremus [edit. Rom., occurrimus]; ita omnes hinc et inde volumus anti-C stites advenire, ut quidquid in sancta Dei Ecclesia perperam per zizaniorum satores crevisse dignoscetur, hoc communi tractatu per nostrum commune stu-. dium radicitus exstirpetur. Idcirco tuam nobilitatem ignorare non patimur quod episcopos Venetiarum et electos vocatosque episcopos vacantium sedium ad eamdem synodum, sicut jam eos vocavimus, occurri et iterato decreverimus, ut inter reverendum quoque metropolitanum vestrum et vos omnis altercatio discutiatur, examinetur, et coram sancta synodo canonice terminetur. Alioquin tam a nobis quam a sancta synodo, si inobedientes jam toties per epistolam vocati exstiterint, tanquam contemptores synodicam sententiam incurrere merebuntur: quia cum sit illinc Ravennam brevior via, de labore itineris excu- D deserviant, missarum solemnia celebrantes, servato sationem habere non poterunt. Data xiv Kalendas Augusti, indictione decima.

LXXXIX.

PRIVILEGIUM MONASTERIO ET XENODOCHIO PLACENTINO
CONCESSUM.

(Anno 877.)

[Apud Campi, dell' Hist. eccl. di Piacenza, p. 463.]

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, ANGILBERGE dilectæ filiæ imperatricis Augustæ, et per te tuo venerabili monasterio Placentia noviter constructo in perpetuum.

duntaxat in eos episcopi proprii regulari respectu, vocatione scilicet synodica et ordinatione consecrationis, ita tamen, ut in dicto coœnobio et xenodochio. rebusque ipsorum nullum se noverit a, modo et deinceps jus potestatis habere; neque etiam ad missas celebrandas juxta Patrum instituta, nisi invitatus, adveniat. Decimus vero juris vestri, quas, propter Dei amorem vestrorumque bonorum recor-, dationem devote atque libenter jam dictus episcopus suprataxato venerabili loco largitus est volumus u abs que refragratione tam ipsius quam et successorum ejus, velut ipsa instituisti sacro xenodochio perpe-

Omnibus quidem justa petentibus apostolica sol; a Forte, Joannes Urso Venetiarum duci, ut significat vox illa g'oriam tuam, quam et in epistola. HARD,

tualiter habeantur. Insuper statuimus vobis, et aucto- A tem et að profectum honoris sanctæ tuæ pertinere ritate apostolica stabilimus, ut juxta quod nostri præcessores suis tibi privilegiis concessisse et roborasse videntur, universa quæ olim divæ memoriæ Ludovicus serenissimus imperator et vir tuus, per suam munificentiam augustalibus apicibus tibi dum adviveret, contulisse probatur, seu etiam et ea quæ ipsa post modum imperialibus largitionibus, vel etiam quibuslibet justis acquisitionibus, emptionibus vel commutationibus in proprios, sive jam dicti monasterii tui usus acquisisti, seu in posterum acquisitura es; simulque et ea quæ ad supplementum ejusdem sacrati loci, et tam regum quam aliorum quorumlibet fidelium donatione vel liberalitate, nunc, vel posthac addita fuisse comprobantur : eodem tenore et ordine quo tibi vel tuo prænominato cœnobio B advenerunt, illibata et inviolata atque inconcussa permaneant et secundum tuæ ordinationis statuta persistant. Et si quis, quod non optamus, contra hæc statuta in Dei omnipotentis obiata vel concessa servitium agere tentaverit, vel quippiam horum infringere temerario ausu voluerit, excommunicationi submissus omni ecclesiastico consortio careat, et nisi se continuo a tali nequitia corrigat, et resipiscat, sancti Petri nostrique apostolatus auctoritate anathematis vinculo innodatus reus in futuro judicio permaneat, et pro excessu suæ tantæ transgressionis cum Juda traditore infrunitus, atque rebellis sancti spiritus sententia, qui semper fictum et mendacem effugit, noverit se habiturum portionem in gehenna ignis æterni. Scriptum per manum Leonis notarii regionarii, et scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Augusto, indictione decima. Bene valete. Kalendis Augusti per manum Joannis episcopi, missi et apocrisiarii sanctæ sedis apostolicæ, imperante domno nostro Carolo, a Deo coronato, magno imperatore secundo, et post consulatum ejus anno secundo, indictione x.

XC.

AD TICINENSEM EPISCOPUM.

(Anno 877.)

Archiepiscopalia insignia utenda concedit cum facultale vocandi ad suam synodum archiepiscopos Ravennatensem et Mediolanensem.

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo JOANNI S. Ticinensis Ecclesiæ, etc., in perpetuum.

Supernæ miserationis ad hoc regiminis curam suscepimus, et apostolicæ miserationis sollicitudinem gerimus, ut juste precantium votis libenti animo habeamus, et libramine æquitatis cunctis in necessi tatibus positis subvenire debeamus. Nam summæ sedis gerentes auctoritatem, de venerabilium locorum stabilitate, quantum ex divino adjutorio possibilitas datur, satagere debemus; hoc namque studio et divina placatur clementia, et laus atque utilitas Christi Ecclesiæ procuratur. Igitur postulante a nobis tua reverentia, quantum ea quæ ad stabilitatis integritaa Locus corruptus,

noscuntur Ecclesiæ, cui ex divina largitate præesse dignosceris, enucleanter perficere studeamus, inclinati precibus tuis per hoc nostrum apostolicæ auctoritatis privilegium confirmamus tibi successoribusque tuis omnia privilegia tam sacrorum pontificum quam gloriosorum Augustorum præcepta, quæ pro honore sanctæ tuæ Ecclesiæ, et rerum omnium mobilium et immobilium stabilitate collata sunt; nec non et apostolica censura statuimus ut secundum sacros canones, Spiritu Dei conditos, clerici vel sanctimoniales, aut viduæ sub tua tuæque Ecclesiæ cura et sollicitudine stare debeant, nullusque tam sacri ordinis præditus honore quam etiam sæcularium minister dignitatum, quocunque modo eos easque ad publicum pertrahere judicium, aut ob hoc res illorum illarumque in bannum ponere præsumant; sed æquo judicio specialique præsentia tua successorumque tuorum de quibuscunque causis vel negotiis quæ secundum temporis qualitatem acciderint, justitiam judiciumque faciant. Sancimus etiam ut monasteria quæ intra tuæ diœcesis fines consistunt, sub tuo et eorum qui tibi successerint jure canonico permaneant in perpetuum videlicet, et consecratione abbatum vel abbatissarum, et in eorum earumque criminum discussione; ita sane ut nulli in eisdem venerabilibus locis, quoties opportunum fuerit, sine tua tuorumque successorum providenția atque consensu fiat electio, sicut canonica jubet auctoritas, salvo scilicet in omnibus sedis apostolicæ privilegio C speciali; harumque tenore præcipientes ut monasterium S. Donati, fundatum a Ļuitprando episcopo, decessore tuo, in loco qui dicitur Scogialo, cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus secundum testamenti sui seriem collatis, et aliud monasterium S. Mariæ positum in Cariata, quæ juri Ecclesiæ tuæ procul dubio et pertinere videntur, te successoresque tuos perpetuis temporibus jurisdictionem tenere habereque decernimus, et quamvis in alienis parochijs consistant, apostolica jubemus auctoritate in omnibus quæ ibi agenda vel ordinanda erunt, liberam sine alicujus contradictione habeas potestatem; presbyteros vero et monachos prædictorum omnium cœnobiorum ad tuum canonicum, prout ecclesiastica necessitas exegerit, sine alicujus contradictione statuimus venire concilium. Quod si aliqua in eisdem monasteriis præcepta, quæ canonicis in aliquo regulis obviare videntur, fuerint reperta, major hoc canonice factum ab illis habere auctoritatem decernimus. Ita etiam de cœmeteriis quæ intra vel extra civitaJem Ticinensem consistunt, præcipimus ut sub tuæ Ecclesiæ cura et potestate antistitis, absque alicujus controversia permaneant. Sancimus etiam apostolica auctoritate largiendo tibi tuisque successoribus crucem habere quocunque volueris ferre, pallium quoque similiter concedimus, nec non album equum coopertum equitare in ramis palmarum, et secunda feria post Pascha. Sancimus etiam ut secundum

D

Bene valete. Datum est hoc nono Kal. Septembris, per manum Leonis episcopi missi et apocrisiarii S. sedis apostolicæ, imperante domno Carolo coronato magno imperatore. Et ut certius appareat hoc nostrum privilegium, et inconcussum permaneat, sigillo nostro jussimus insigniri. Anno 1. Post consulatum ejus anno 11, indict. XI.

Zacharias humilis episcopus sanctæ Ecclesiæ Anagniensis in hoc privilegio consensi eţ scripsi. Petrus episcopus Forosemproniensis Ecclesiæ in hoc privilegio consensi et scripsi.

Laurentius humilis episcopus Campania Ecclesia consensi et scripsi,

Leo humilis scriniarius et notarius S. R. E. et cum jussione reverendissimi D, Joannis papae scripsi, et aliis roborandam protuli, et est sigillatum sigillo plumbeo magno impresso, habente imaginem sanctissimi olim papæ Joannis, cum litteris infrascriptis similibus, videlicet: Joannes papa.

XCI.

AD LAMBERTUM GLORIOSUM COMITEM.
(Anno 877.)

Significat Romanorum procerum obsides dari non
posse; monet ne ad Urbem veniat, quia ipse cum
excipere non potest.

JOANNES episcopus LAMBERTO glorioso comiti.

tenorem capituli decimi, quod synodali decreto A Leonis scriniarii S. R. E. in mense Septembris. Ravennæ statuimus per indictionem decimam, nullus unquam, cujusque dignitatis aut potentiæ, homo, quasi sub obtentu hospitalitatis, in tuo venerabil; episcopio, aut in domibus sacerdotum tuorum, et omnium clericorum sine tua tuorumque successorum voluntate applicare præsumat. His ita prælibatis decernimus ut si humana contradictione tuæ sedis episcopus ex hoc mundo migraverit, de proprio clero quem idoneum præ cæteris clerus et populus repererit, potestatem habeat secundum statuta veneranulla bilium Patrum, et Romanæ sedis antistitum, seculari contradicente potentia, eligendi episcopum. Quod si fortasse in eadem plebe, quod minime credimus, tantæ sedis honore dignus repertus non fuerit, tunc si alter de altera Ecclesia canonice provi- B dendus est, consensu tamen et voluntate ipsius plebis nonnisi antea electus ordinetur antistes. Atque in his partibus mala molestaque consuetudine a quibusdam sacras leges ignorantibus clericalis ordinis viros sub jugo servitutis post consecrationem teneri, famulosque velle vocari audivimus, quod dici nefas est. Volumus atque expresse jubemus ut sicut is qui nullius unquam conditionis fuit, ita etiam et ille cui ad hoc officium suscipiendum morum dignitas suffragaverit, nullius viri vinculo postmodum teneatur astrictus. Quia humana lege non debet arctari, quem divina gratia ad tantam sacri ordinis dignitatem provehere dignita est. Præcipimus etiam ut in omnibus mobilibus et immobilibus, rebusque sanctæ tuæ Ecclesiæ pertinentibus, hominibus quoque C utriusque sexus, tam liberis quam servis, nullam a quoquam contrarietatem aut fortian nullam violentiam aut invasionem absque legali calculo aliquibus fieri. Confirmamus etiam sanctæ Ecclesiæ tuæ xenodochium fundatum intra Ticinensem civitatem juxta ecclesiam S. Mariæ quæ dicitur Minor, quod filius noster dominus Carolus imperator Augustus eidem Ecclesiæ, a qua injuste subtractum fuerat legaliter per præcepti sui paginam restituere curavit, ut sibi jure ac ditione tua tuorumque successorum sine aliqua refragatione perpetualiter maneat; immunitatem etiam ipsius ecclesiæ secundum imperialia præcepta statuimus, et hoc nostro apostolico privilegio inconcussam stabilemque manere jubemus. Si quis autem temerario ausu contra hujus nostræ Dantea Romani ovilis senatus mortem eligant, quam apostolicæ præceptionis seriem pie a nobis et canonice promulgatam venire agereque tentaverit, et omnia quæ superius statuta sunt, tuæ sanctæ ecclesiæ fine tenus non observaverit, sciat se domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, æterno incendio concremandum; et qui pro intuitu custos, obe.liens atque observator hujus nostræ salutiferæ præceptionis exstiterit, benedictionis gratiam et cœlestis retributionis æterna gaudia a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur. Scriptum per manum

:

Remeantibus nobis, Deo præduce, Romam, convocavimus totam Ecclesiam, et illud quod nobis de obsidibus Romanorum procerum dandis edixeras, in conventu fidelium sanctæ Dei Ecclesiæ necessario contulimus sed. heu! quid dicam? cum tantum totam eamdem Ecclesiam contra nos incitaverimus, ac si pro melle eam felle potasse videremur. Romanorum filios sub isto cœlo non legitur fuisse obsides datos, quanto minus istorum qui fidelitatem augustalem et mente custodiunt et opere, Deo juvante, perficiunt? Præcipue cum nos miseremur [f. dubitemus] si hoc ex augustali jussu processerit, et ipsum imperatorem non credamus suum nos velle secretum latuisse. Tale quippe consilium non alius adinvenit, nisi ille qui hanc terram conturbare molitur, et ineffabile damnum populo Dei generare versutis fraudibus machinatur; qui pacem et quietem odio habet, et dissensionibus utique gaudet. Quamvis

hanc inauditam et pessimam rem fieri quocunque modo consentiant. Quapropter, quia omnino est impossibile, et tale quid omnis inclytus audiens in maximam suspicionem prorupit, atque simpliciter non fuisse dictum modis omnibus æstimavit: mandamus dilectioni tuæ, quam absentein sicut præsentem amplectimur, ut huc nullo modo fatigeris, quia modo te nullatenus recipere possumus, nec tectum aliquid nunc agendum fore necesse putamus. Cum autem, Deo juvante, ad unam concordiam et unam quietem reipublicæ causa redierit, et litis figmenta, quæ tanquam telas aranearum putamus contra Augustalem majestatem oborta, sopita exstiterint, nos et nobili

tatem tuam recipiemus, et ea quæ ad communen A
utilitatem pertinere cognoverimus, tecum et tractare,
et utpote cum tantæ prudentiæ viro peragere summa
dilectione curabimus. Antea autem nullo modo te
venire oportet, quia nullo modo te, sicut diximus,
recipere, fili charissime, possumus. Data XII Kalen-
das Novembris, indictione XI.

XCII.

AD WIDONEM EPISCOPUM INIVENSEM.

(Anno 877.)

Causam Leontardi cujusdam, qui homicidium cum aliis commiserat, ei delegat; hortatur, ut quoniam gravissimam illi antea pœnitentiam constituerat, modo leviorem constituat.

WIDONI Episcopo Inivensi.

C

Leontardus quidam tuæ dioeceseos homo, singultibus et gemitu tritus sanctam sedem apostolicam B et nostram humilitatem adiit, referens se primo quidem homicidii incidisse reatum, et a sanctitate tua pœnitentiam accepisse, quam et peregerit; et ea peracta, miserationem et reconciliationem ecclesiasticam tuo judicio promeruerit. Post vero cum aliis suis concivibus quosdam prædones publica sanctione jussus sit insequi, ut si eos capere potuissent, modis omnibus interimere non admitterent. Contra quos iste cum aliis proficiscens, asserit quod uno ex illis capto, oculos comprehensores ejus eruerint, ac per hoc ipse prædo nefandus vitam finierit. Hoc itaque facto, præfatus Leontardus pœnitentiam suscepturus, ad tuam præsentiam veniens, hujuscemodi dixit se fuisse tuo judicio judicatum sanctam videlicet Communionem nisi ad exitum vitæ non percepturum; carnes et vinum, exceptis diebus Dominicis et sanctorum festivitatibus, non sumpturum; comam non rasurum, uxorem non accepturum; cum hominibus non conversaturum; in cinere et cilicio gemiturum ; servis rebusque suis non dominaturum; seniorem beneficium non habiturum, et aliis his similibus forte fruendis non fruiturum. Quæ omnia audientes, et intimo corde pensantes, invenimus aliquid gravius te quam expediit, si ita est, judicasse. Hujus rei gratia omne hujus judicium tibi dimittimus, et ut nostra super hoc vice ad mitiorem in eo proferandam sententiam perfruaris, modis omnibus exhortamur : quatenus pro amore apostolorum et nostro, et laborem itineris, et lacrymabilem prædicti latoris intentionem, vel pœnitentiæ amaritudinem omnino considerans, mitius cum eo agere non detrectes, et eo quod ad sanctos apostolos fecit confugium in his quæ oportuerit, ne forte, in desperationem labatur, misereri illius nunquam omittas; quia Dominus, sicut per prophetam loquitur, misericordiam vult, et non sacrificium (Ose. vi). Ideoque monemus, rogamus ut misericordiam ei impendas, quatenus de impensione misericordiæ audientes, sanctitati tuæ multimodas gratias referamus. Optamus sanctitatem tuam in Christo bene valere. Data I Kal. Novembris, indictione XI.

a Carolomannus fuit Ludovici Germaniæ regis filius, ac Ludovici Pii imperatoris nepos, ad quem aliquot in

D

XCIII.

AD CAROLOMANNUM REGEM a.

(Anno 877.)

Dolet de Caroli imperatoris obitu, hortatur ut promissa pro Romanæ Ecclesiæ dignitate impleat : legatos se missurum pollicetur ejus precibus Theotmaro archiepiscopo pallium mittit; quem apostolicæ sedis reditus, quos apud Bajoariam habet, Romam annuatim transmittere jubet.

CAROLOMANNO.

Apicibus igitur, gloriose fili, vestræ dilectionis susceptis cum parte gratulationis, vestra incolumi-` tate prosperitatisque successu; Caroli imperatoris morte audita, nimio tristitiæ fateor moerore ex latere sumus attriti sed subito undam mentis nostræ cogitatione ad divinum judicium aliquatenus sustollentes, in illud Apostoli obstupefacti cogimur voce erumpere, dicentes: O profundum divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. x1.) Quod idcirco dicimus quatenus sedula cordis meditatio humanæ fragilitatis in hoc mari magno cursum vite instabilis intueri non desinat, atque ad ea gaudia quæ sunt fixa et immobilia, nostra actio, gratia Christi duce, anhelare contenta bonis operibus nunquam desistat. De causa sane vestri ad nos adventus, vestraque sublimissima promissione, Romanæ Ecclesiæ supra omnes qui fuerunt ante vos, ejusdem exaltatione, cum hoc opere compleveritis, aderit ille vestri retributor, qui per controversiam juramenti confirmans modulos humanæ locutionis, ait : Vivo ego, dicit Dominus, quia glorificantes me glorificabo (I Reg. 1). Dum a colloquio, ut dicitis, fratrum vestrorum fueritis reversi, legatos ex latere nostro ad vos solemniter dirigemus, cumque pagina capitulariter continente ea quæ vos matri vestræ Romanæ Ecclesiæ vestroque protectori beato Petro apostolo perpetualiter debetis concedere, Quibus peractis, demum rursus ordinabiliter et honorifice mittemus, qui vos cum tota decentia, utpote tantum regem ad limina apostolorum ductare studeant, unaque convenientes de statu reipublicae totiusque Christiani populi salvatione salubriter tractare, Deo opitulante, ac ordinare valeamus. Inter quæ, quæso, fili charissime, quoque (edit. Rom., quotquot] infideles nostros nostræque vitæ insidiantes, quoquomodo vel significatione poteritis cognoscere, nullum apud vos vestrosque fideles valeant aliquatenus locum vel aditum invenire, ne immunda eorum præsentia aliqua consortii macula regium culmen contagiet. Pallium vero, vestra petitione inclinati, Theotmaro archiepiscopo consuetudina-' liter dirigentes, optamus ut hoc decore interius fulgeat in oculis interni judicis, quo nitet exterius humanis obtutibus, cuique, quæso, committite ea quæ apud Bagoariam beatus Petrus apostolus habet, uti nobis annualiter reditus ejus Romam transmittat. Data mense Novembri, indictione xv.

fra scribuntur epistolæ, et de quo Ado in fine Chronilib. 11, Chron. corum, Aimoinus, lib. v, c. 28, Regino,

XCIV.

AD THEOTMARUM ARCHIEPISCOPUM JUVANNENSEM.

(Anno 877.) Pallium ei concedit: mandat ut reditus quos Romana Ecclesia apud Bagoariam habet, Romam mittat. THEOTMARO archiepiscopo Juvanensi.

Idcirco tuam fraternitatem tanto pallii decore studuimus decorare, ut, Christo opitulante, et ante Dei oculos bonis et sanctis actibus polleas, et sanctæ Romanæ Ecclesiæ, a qua potus præclari poculi sumis, devotus semper fidelis existas, ejus in futurum effectus particeps, cujus locata perpetualiter fundamentis consistit, et apud Carolomannum regem dilectum filium nostrum quotidianus interventor pro Romana Ecclesia hortamur existas. Inter hæc ea, quæ beatus Petrus apostolus apud Bajoariorum ter- B ram jure proprietatis possidet, tuæ industriæ sagacitatique committimus, quatenus amodo et deinceps annuos eorum reditus Romam sine mora transmittas. Data mense Novembri, indictione x1.

XCV.

AD EDEREDUM ARCHIEPISCOPUM ANGLORUM.

(Anno 877.)

Laudat ejus pium erga sedem apostolicam animum, dolet de adversis; monet ut pro Ecclesia fortiter se gerat; ostendit uxores non esse dimittendas; nuntiat se ad regem scripsisse, ut debito eum honore prosequatur; demum ejus Ecclesiæ privilegia confirmat. Reverendissimo et sanctissimo confratri nostro EDEREDO archiepiscopo gentis Anglorum.

Vestris relectis apicibus, quanta veræ 'dilectionis et sinceritatis fides, qua Christum Deum vestrum proximumque diligitis, in vobis consistat et pia devotione circa sedem apostolicam ferveat, evidenti duntaxat intellectu perspicimus; cum more antecessorum vestrorum, et causas vestræ Ecclesiæ necessarias nostro præsulatui, quasi suo doctori referre, et a sede apostolica super quibusdam suis quas patitur adversitatibus consultum, et auctoritatis munimen accipere quæsistis; in qua Deus omnipotens totius Ecclesiæ posuit fundamentum. Et quia dura quædam in præsentis sæculi vita, quæ vere tentatio est super terram, positi quotidie sustinetis, non solum flemus nostra, quæ similiter patimur, sed condolemus et vobis, talia, proh dolor! patientibus, quoniam omni jam mundo in maligno posito, multis ubique adversariis adversus Christi famulos existentibus, quanto majores, et supra modum crebriores tentationes quotidie imminuerint circa nos, tanto Christi freti solatio valentiores esse debemus; nostra sacra narrante serie: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam promisit Deus diligentibus se; ipseque Deus benedictus in sæcula, qui non patietur nos tentari supra id quod possumus (Jac. 1), dicente Apostolo: sed faciet cum tentatione proventum, ut possimus sustinere (I Cor. x). Nos tamen pro instantis temporis necessitate hortamur et monemus fraternitatem vestram ut, omni sæculi timore postposito, sicut idoneus Dei minister opponas te murum pro PATROL. CXXVI.

A domo Domini et zelo illius, accensus, non solum regi, sed omnibus in ea perverse aliquid agere volentibus, strenue resistere non prætermittas, honorificans ministerium tuum, quandiu divina sineris voluntate summo sacerdotio fungi, populumque Domini tibi commissum sanctæ doctrinæ pabulo pascere, sacerdotes scilicet et ecclesiasticos viros ac feminas, nec non viduas et sanctimoniales, juxta ordinem suum pro viribus regere tuerique, ut pastor idoneus coram Domino appareas prompta mente procures quoniam nos apostolicæ sedis apicibus admonere exhortarique curavimus regem vestrum, ut tibi pro Jesu Christi Domini nostri amore in omnibus quæ sanctæ Ecclesiæ tibi commissæ utilia sunt obediens et adjutor devotus, sicut antecessores suos piissimos reges Anglorum, narrante historia, fuisse recolimus, existere non prætermittat; si et regnum sibi temporaliter concessum voluerit retinere securum, et vitam postmodum regni percipere sempiterni. His autem quos asseris uxores proprias contra præceptum Domini relinquere, præcipimus neque virum ab uxore neque uxorem a viro, nisi causa fornicationis discedere: quod si ob hoc discesserit, manere innuptum vel innuptam, aut sibi mutuo reconciliari, quoniam dicente Domino: quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. xix); et ideo cum priorem legitimo sibi matrimonio junctam quisquam deserere nequeat nulla ratione illi prorsus conceditur aliam, vivente priore, conducere; quod si fecerit, et non emendare sub satisfactione studuerit, Cab Ecclesiæ consortio maneat separatus. Sed neque de propria cognatione secundum sancti præcessoris nostri Gregorii doctoris gentis vestræ decretale statutum (lib. xx11, epist. 31) cuiquam ducere permittas. Nos namque sedis tuæ privilegium, quam vice beati Augustini a sancto Gregorio pro multorum salute et conversione illuc directi regis, illibatum tibi volumus procul dubio conservare, et ut ab omnibus ordinibus, tam ecclesiasticis quam sæcularibus, custodiatur in perpetuum, secundum ipsius sancti præcessoris nostri Gregorii [forte deest statutum, aut quid simile] cujus sapientiæ radius Ecclesiam Christi per orbem diffusam irradiat, sancimus atque præcipimus. Et quidquid adversi a quocunque homine de parte tua nobis fuerit relatum, ante veD ram cognitionem nullatenus credimus; quin potius etiam regem vestrum admonuimus, ut dignum honorem tibi pro amore Jesu Christi Domini nostri impendat, et omnia privilegii tui jura perpetua stabilitate et conservare ac indiminuta custodire procuret, si gratiam et benedictionem sedis apostolicæ, sicut antecessores ejus bene faciendo habere meruerunt, pari modo voluerit iste habere. Data ut supra.

XCVI.

AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM.

(Anno 877.)

Commendat zelum fidei quem ostenderat adversus Ser24

« VorigeDoorgaan »