Pagina-afbeeldingen
PDF

banis adeo deprædatis, ut nullus in ipsis jain habi- A Christianorum afficimur. Werum quanto crebrescunt

tator vel cujuslibet ætatis incola videatur consistere. Pro quibus sane malis innumeris ingenli moerore alllicti, doloreque turbati, nec somnum oculis, nec cibum opere capere possumus : sed pro requie laborem assiduum, et pro corporali dapium dulcedine mentis amaritudinem patimur. Idcirco vestram imperialem majestatem, totius sapientiæ luce splendide irradiatam, sancta Romana Ecclesia, quæ religioso vos utero genuit, meo quidem sermone, sed suo vemerabili suppliciter nimis precatur affectu, ut omni dilatione remota, omnique ejus cura assumpta, nunc ad suam defensionem et totius patriæ liberationem adjutor clemens, defensor potens et salvator invictus venire dignemini, quia nisi vestra desideratissima nobis adfuerit præsentia, nullum defensionis auxilium nullumque necessariæ salutis remedium poterimus habere. Nos enim, cum omnis sedis apostolicæ ordine sacro, cum religiosis et Deum timentibus viris, pro vestræ gloriæ prosperitate, continuaque mentis et corporis salute, omnipotentem Domimum, cujus est salus omnis et vita, totis deprecabimur nisibus, ut nec temporis fervor, nec loci natura insolita, nec molestia quælibet vestro insigni corpori nocitura contingat. Quamobrem nihil horum quæ sine Dei procul dubio non evenient nutu dubitantes, quin potius in Domini miseratione totis viribus confidentes, non solum corpoream incolumitalem, verum eliam et perpetuam animæ vestræ merebimini adipisci salutem et gloriam. Dignetur igitur piissima serenitas vestra, clementissime imperator Auguste, pro tantæ sedis liberatione tantorumque hominuin Christi cruore redemptorum salvatione, nostras et Ecclesiae nostræ preces audire, singultus prospicere et tanti gemitus lacrymas incessanter effusas attendere : quatenus more solito, et solitæ pietatis viscere nobis compatientes, opem consolationis citissime petentibus tribuentes, prout opportunum est, nos adjuvare satagatis, quia post Deum unica spes salutis et liberationis nostræ fiducia vos procul dnbio estis. Ideo per vosmetipsos properantes, congruum et opportunum nobis præbere auxilium non differatis : ut et Dominus, qui elegit vos caput orbis, et dominum fecit, auxilium suum vobis de sancto mittere semper dignetur, amantissime fili. Data viii Kalendas Junii, indictione decima.

LXXX. AD ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 877).

Præcipit ut cum suis suffraganeis ad concilium accedat.

JoANNEs archiepiscopo Ravennali.

Quia jam ad periculosa pervenimus ab Apostolo {11 Tim. 111), quin potius a Domino prædicta, proh dolor! tempora: Surgit enim gens contra gentem, et *sunt inter alia inimici hominis domestici ejus (Luc. xxi ; Mich. vii); creverunt inopinabiliter mala, et hon solum extrinsecus ral)ie inlidelium barbarorum »ιterimur, sed et intrinsecus perversitate nequam

[ocr errors]

mala pravorum, tanto crescere debent bona rectorum. Quæ profecto fieri mequeunt, nisi per commune fratrum collegium in idipsum corpore simulet mente convenientium. Est enim Ecclesia Dei propter concordiam tam visibilibus quam invisibilibus hostibus ommino terribilis, et velut castrorum acies ordinata (Cant.

'vi). Quapropter tam pro ecclesiasticis quibusdam

mecessitatibus, quam pro statu et pro correctione reipublicæ, auctoritate apostolica decrevimus reverendorum fratrum et coepiscoporum nostrorum. Italici regni universale, id est totius provinciæ, advocare concilium; locum autem nusquam ad hoc gerendum aptiorem et faciliorem quam apud Ravennam undique confluentibus inveniri posse perspeximus. 0ccurrat igitur alacriter cum suffraganeis suis, quos ipsa convenire commoneat ad designatam urbem sanctitatis fraternitas, et tanto deesse conventui, quem scilicet ibidem viii Kalendas Julias, celebraturi sumus, nullo modo perferat, quo pullulantia im agro Dominico zizania communi studio radicitus amputentur; et salubrium virtutum germina socio pro his certamine penitus inserantur. Fratres prae1erea et coepiscopos nostros qui sub beatitudine vestra degunt ad eamdem universalem synodum hortatu sanctitatis vestræ venire præcipimus. Quisquis autem occurrere sanctitati tuæ forte contempserit, canonicis se noverit increpationibus procul dubio submittendum, in.promptu, secundum Apostolum (II Cor. x); nobis habentibus omnem ulcisci prorsiis inobedientiam. Hanc vero apostolatus nostri epistolam vel exemplaria illius, beatitudo vestra in dioecesi sua omnibus indifferenter episcopis parare faciat, ne aliquod possit ab inobedientia excusationis, quod mon expedit, velamen obtendi.

[ocr errors][merged small]

JoANNEs episcopus ANsperto Mediolanensi archiepiscopo, et ANtonio episcopo Brixiensi.

Quia diversis ac multiplicibus Ecclesias Dei nobis commissas incommodis perturbatas, rebusque propriis incunctanter privatas, et earum antistitum honorem diminutum fore videmus; ipsarum, secundum Apostolum (II Cor. xi), sollicitudine quotidiana compulsi, necessario rati sumus pro illarum statu ac pristina redintegratione generalem, Deo favente, synodum celebrare : quam secundum antiquam consuetudinem cum Romæ agere debuissemus, non recusantes tanti laborem itineris, pro suavitate tamen venerabilium confratrum nostrorum episcoporum, quos in comsortium nostrum litteris missis ascivimus, octavuim Kalendarum Juliarum, Ravennæ, auxiliante Domino, erimus procul dubio celebraturi. Ad quam videlicet fraternitatem vestram omni occasione postposita, omnique tarditate prætermissa, his præsentibus venire jubemus apicibus, quatenus communi multorum fratrum nostrorum 'consensu atque decreto, Ecclesia Dei nobis commissa propriæ dignitalis jura, quæ a quibusdam inique agentibus sunt usurpata, sub integritate recipientes, malorum omnium tandem securi effecti, ministeriùm pontificale, quod nimirum pro gregis Dominici nobis commissi salute, Deo largiente, suscepimus, ut dignum est glorificare possimus : quapropter iterato te sermone ad eamdem, ut dictum est, synoJùm venire praecipimus. Nam si præfato die ad ipsum venerandum concilium quoquomodo properare forte contempseritis, et pro Ecclesiæ Christi Dei T nostri utilitate, quæ instanti tempore plurimum est necessaria, dehitum nobiscum laborem sumere spreveritis, sciatis pro certo communionis nostræ in futurum nullo modo esse consortes, sed potius canonicæ auctoritatis censura, utpole transgressores improbos, feriendum atque damnandum. 0ptamus reverentiam vestram in Christo beiie valere. Data viii Hal. Junii, indictione decima.

LXXXII. AD URSUM DUCEM vENETIARUM. (Auno 877.) Inobedientiam accusat, et monetur episcopos Venetiæ ad synodum I{avennæ celebrandam accedere curet, et ipse quoque vel veniat, vel legatos mittat. JoANNEs episcopus Urso duci Wenetiæ. Multis esses nimirum justæ correptionis a nobis increpationibus submittendus, nisi apostolica mo*{eratio circa te minus severitate quam patientia uteretur. Exceptis enim excessibus illis quos per inobedientiam prius contraxeras, ad extremum etiam legationem beati Petri indignam tuis oculis judicasti, cum hoc nec gentilis quisquam facile fecisse clarescat : maxime cum ea quæ dilectioni tuæ \mitteba ,,us, paterna essent monita, non inimici odientis verhera. Sed ista dissimulantes, innotescimus dilectioni tuæ nos octavo Kalendas Julias Ravennæ synodum totius Italiæ sacerdotum celebraturos; cui interesse volumus et marinæ Venetiæ antistites, qui adhuc superesse moscuntur, una cum personis ad episcopatum electis, et illis quas tibi jam per diversas epistolas significavimus. Quapropter bene profecto facies, si eos ad prædictam veniτe synodum non impedieris, sed modis omnibus incitaveris. Non enim ruinam eorum cupimus, absit; sed illius statum reformare provinciæ, et quidquid inter eos et metropolitanum quæstionis et controversiæ vertitur, canonice diffinire. Itaque indubitanter veniant, et tam sancto numerosoque fratrum deesse \mullo modo patiantur collegio. Non enim, mili crede, in aliquo minorati, quod avertat Dominus, sed potius augmentati, Christo propitio, ad propria reverventur. Sin autem communi omnium decreto, cum Ecclesiam non audisse claruerint, erunt procul dubio quemadmodum sacrosanctum de hujuscemodi præcipit Evangelium. Illul autem ipse pro certo scito quia nihil pro ullo mortalium imminui Ecclesiæ tuæ 'cupimus; sed decus et genium tuum veluti specta

A bilis, et Deum linentis yiri, conservari volumus et optamus. Unde monemus ut et ipse ad nos Raven. nam proficisci ne pigriteris : sin autem, saltem virum quemquam industrium nobis gloriæ tuæ injuncta legatione fungentem dirigere non detrectes. Data vi Kalendas Junii, indictione x. LXXXIII. AD PETRUM ET LEONEM Episcopos vENETIAe. (Anno 877.) Ut Ravenhain ad concilium proficiscantur, in quo £9mponendae sunt controversiæ quæ cum metropolitano nonnullis intercedunt. JoANNEs episcopus Petro et Leoni episcopis Weneti:e. Universale tandem aliquando nos celebrare concilium multiplex et multifaria nos Ecclesiarum necessitas cogit ; et ideo pro hac moderanda vel dispensanda, octavo Kalendas Julias hujus indictionis, totius Italiæ apud urbem Ravennam convenire jussimus sacerdotes, ad quorum videlicet sacratum collegium, pontificio nostro mediante, vestram quoque sanctitatem occurre commonemus, una cum his qui loco sunt episcoporum decedentium subrogati. Et? illis nihilominus quos, Urso glorioso duci et vobis scribentes, nostris sæpius et expressius significavimus syllabis, atque, ut absolute regulariterque fateamur, omnibus qui se læsos existimant : quos generaliter auctoritate apostolica sanctitas vestra secum properaturos advocare profecto debehit. Itaa que, fratres, indubitanter accedite, ut præter communem utiHitatem quæ in synodo est procul dubiò componenda, quidquid inter fratrem et coepiscopum nostrum, Petrum videlicet metropolitanum vestrum et prædictos, controversiæ vertitur, canonicum finem accipiat, et pax et tranquilliuas Ecclesiis vestris, sicut conlecet, reformelur. Non ergo, charissimi, tam sancto numerosoque fratrum deesse collegio patimini, quia nos, mihi crellite, nullius vestrum casum exquirimus ; absit. Verumtamen nisi ad hanc saltem præsignatam universalem synodum accesseritis, communi cunctorum sententia canonicis legibus subleinimi, et pro tanta inobedientia merit6 puniemini. Est enim, Samuele sancto docente, quasi peccatum ariolandi, repugnare ; et quasi scelus idolop latriæ, nolle acquiescere (I Reg. xv). Data vi Kal. Junii, indict. x. LXXXIV. AD AQUILEIEUS. (Anno 877.)

Quæ de eo sinistre ferebantur, in generali concilio camonice terminanda significat.

Ad AQUilEiEUs [f. Aquileiensem].

Novimus vestram beatitudinem a nonnullis de quibusdam sinisterius diffamari, quod profecto in synodali est conventu [f. integrius] interius et perspicacius ventilandum, et secundum sui qualitateniy regulari censura modis omnibus finiendum. Sed credimus, divina favente gratia, vos coram positos ita insontes inveniendos, ut veritas exagitata hon de cundum reddat odorem; nisi forte absentia procurata vera quæ dicuntur de vobis comprobet, et pœnam merito irroget : quæ si adesset, magistra justitia forsitan retulisset. Data xi Kalendas Junii, indi'ctione decima.

vobis coeni, quod absit, sed unguenti commoti ju- A Benedicti degentibus nunc et futuris temporibus.

LXXXV.

Ad cuAlrefriUM PRINCIPeM SA leftNitaNum. (Anno 877.)

JoANNEs episcopus GuAmfenio principi Salernitalio.

Quia Neapolitanorum ducis legatos secundum -ipsius et vestra scripta praestolati, nee contemplati sumus, iterato excellentiæ tuæ scribere cogimur, ut

illum a perfidis separatum, piis sanctæ matris Ec- B

clesiæ gremiis restituamus. In quo quia jam plurimum laborasti, industriam tuam item itemque laborare fine tenus exhortamur. Quod si iniquam colligationem $tatim dirumpere præparatur, cum hoc certissime scierimus, per nosmetipsos ad Trajectum properabimus, et hoc quod quæritur et quodve jam promissum est etiam, amplius libentissime largiemur, clariori duntaxat certitudine ac fidei veritale .inter utramque partem composita; ubi quoque tuam sanctissimique Landulfi antistitis, et prædicti ducis, nec non et Pulcharis gloriosi præfecturii adesse præsentiam cupimus. Et ut agatur solertiam tuam satagere flagitamus. Quod si adeo idem dux secundum duritiam suam et cor impœnitens tliesaurizat sibi iram in die iræ (Rom. 11), ut aut protelare aut pe- C mitus suæ ipsius et multorum salutis causam contemnere velit, et hoc ipsum slatim cognoscere cupimus: quoniam nobis nec humanum, nec divinum deficiet prorsus consilium et auxilium; quod plane relidere ei secundum opus suum et secundum fructum adinventionum suarum..... toto corde desiderant, in adventu illius exsultent : quia et omnipotens Deus blandus justis et terribilis apparebit injustis. Westra itaque dilectissima charitas devotissimam se super hoc nobis exhibeat, et quousque vires suppeditant, laborare non cesset, ut dum vestris hortatibus haec nostra postulatio ad effectum pervenerit, dignas vobis gratias referamus, et apud sanctos apostolos in orationibus nostris memoriam habeamus, Daia iit kalendas Junii, indictione decima.

[ocr errors][merged small]

Postquam enim, auxiliante Christo, Eeclesiæ cœpit origo, semper impiorum flatibus agitatur. Sed quia nostris temporibus alis imperialibus sustollitur, nos, in quantum valemus, apostolicis auetoritatibus confirmare debemus. Proinde juxta petitionem filii nostri præcellentissimi , imperatoris Caroli, privilegium hujusmodi auctoritatis nostræ eidem monasterio

vestris futurisque temporibus indulgemus, concedi

mus alque confirmamus, ut sicut ipse gloriosissimus filius noster, per deprecationem Desiderii principis, cellam quæ vocatur Godith in pago Wallavensi, in loco qui dicitur Wallis Angusta, loco prædicto, necne præscriptis sanctis, cum villis ac facultatibus seu stipendiis concessit, et præcepto suæ auctoritatis roboravit atque privilegio fratrum et filiorum nostrorum episcoporum illarum regionum confirmari fecit : ita sicut in eadem charta nobilitatis qiiam fecit Desiderius, et praecepto filii nostri Caroli continetur, inconvulsa permaneant : ut nullus regum, nemo antistitum vel abbatum, seu quilibet quacunque præditus dignitate, de his quæ in hoc privilegio vel in præceptis ipsius filii nostri Caroli continentur, quidquam exinde minuere vel auferre præsumat; sed cuncta quæ præfatæ ecclesiæ Godilhi oblata sunt vel offerri contigerit, inconvulsa et illibata permaneant. Constituimus alia auctoritate beati Petri, ut ecclesia in valle prædicta constructa, et in honore Salvatoris, ejusque Genitricis dicata, immunis habeatur ab omni dominatione terrena, quia injustum decernimus ut gloriosa mundi Regina, quæ cum Filio juncta, exaltata est super choros angelorum, humanis subdatur potestatibus. Analhematizamus, igitur, ut nemo antistitum locum sibi vindicare audeat, seu qualibet occasione absolutionis, atque excommunicationis, vel sacræ ordinationis adire præsumat, nisi ab abbate loci, vel a monachis ibi Deo servientibus fuerit invitatus. Cæterum ab omni sæculari persona decernimus esse liberum et quietum, ut in præceptis filii nostri Caroli continetur. Si quis autem temerario ausu , magna parvaque persona, contra hoc nostrum decretum agere præsumpserit, sciat se anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienum, et cum impiis æterno incendio condemnatum. Scriptum per manum, Anaslasii notarii regionarii et scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiae, in mense Junio, indictione quinta [decima].

IBene valete. In plumbo Joannis papæ.

LXXXVII.

AD AiaciiiePISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 877.) Certum praescribit diem quo Ravennæ cum omnibus suis suffraganeis adfuturus sit; quod si quis parere contempserit, excommunicationem illi mimalur. JoANNEs archiepiscopo Ravennati. Iter quod pro dissolvendo fœdere olim a Neapolitanis cum Saracenis inito Trajectum fecimus nos a praefinito dic synodi retardavit, sed quia auctore ecce de itinere scribimus nos certissime sexto decimo Kalendas Augustas Ravennæ futuros, ubi sanctitas tua per se cum omnibus suffraganeis suis episcopis, quos ipsa convocare debet, adesse duodecimo Kalendarum Augustarum, omni remota excusatione, procuret ; ut communi tractatu communia Ecclesiarum exorta zizania generaliter evellantur. Si quis autem in hac parte collegium vestrum putaverit declinandum, communionis nostræ a se noverit consortium modis omnibus adimendum : nobis procul dubio, secundum Apostolum (II Cor. x), in promptu habentibus ulcisci omnem inobedientiam. Data ut supra, indictione x.

Deo, ipso diseisso, quies aliqua reddita comprobatur, A licitudine, præcipiente Domino, favere debemns,

LXXXVIII.

AD EUMDEM.

(Anno 877.) Scribit se jussisse ut omnes Italiæ episcopi, et præcipue Venetiarum, ad synodum Ravennæ celebrandam accedant. JoANNi a archiepiscopo Ravennati. Scire volumus gloriam tuam pro multis necessitatibus sanctæ Dei Ecclesiæ, sicut jam te non latere credendum est, undecimo Kalendas Auguslas istius deeimæ indictionis, Ravennæ, gratia sancti Spiritus suffraganle, synodum nos cum confratribus et coepiscopis nostris instituisse fore modis omnibus celebrandam. Ad quam sicut nos, multis utilitatibus omissis, iiec laborem quidem itineris, nec intempe

rantiam aeris recusantes, occurremus [edit. Rom., '

occurrimus] ; ila omnes hinc et inde volumus antistites advenire, ut quide|uid in sancta Dei Ecclesia perperam per zizaniorum satores crevisse dignosce

tur, hoc communi tractatu per nostrum commune stu

dium radicitus exstirpetur. ldcirco tuamu nobilitatem ignorare non patimur quod episcopos Venetiarum et electos vocatosque episcopos vacantium sedium ad eamdem synodum, sicut jam eos vocavimus, occurri et iterato decreverimus, ut inter reverendum quoque metropolitanum vestrum et vos omnis altercatio discutiatur,-examinetur, et coram sancta synodo canonice termiiietur. Alioquin tam a nobis quam a sancta synodo, si inobedientes jam toties per epistolam vocati exstiterint, tanquam contemplores syiiodicam sententiam incurrere merebuntur : quia cum sil illinc Ravennam brevior via, de labore itineris excusationem habere non poterunt. Data xiv Kalendas Augusti, indictione decima. - LXXXIX. PRIVILEGIUM MONASTERIO ET xENODOChuo pLACENTINO C0NCESSUM. (Anno 877.) [Apud Campi, dell' Hist. eccl. di Piacenza, p. 465.] JoANNEs episcopus, servus servorum Dei, ANguiBERGAE dilectæ filiæ imperatricis Augustæ, et per te tuo veherabili monasterio Placentiæ moviter constructo in perpetuum. Omnibus quidem justa petentibus apostolica sol

præcipue tamen devotioni tuæ, dulcissima ac spirilualis filia nostra Angilberga, olim imperatrix Augusla, quam merito honore atque reverentia sancta mater nostra Itomana Ecclesia, ut dilectissimam et principalem prolem amplectitur semper et refovet. . Quapropter monasterium, et xenodochium quotl ad . honorem dominicæ resurrectionis, el BB. aposto- , lorum, et martyrum Bartholomæi, Sixti, et Fabiani , prudenti provisione a fundamentis nuper Placentiæ aedificare voluisti, laudabili complectimur desiderio, . paternoque affectu... Apostolica illud auctoritate , ratum ac stabilitum perenniuer instituentes, et ut ab omni impulsione, atque inquietudine quorumlibet infestantium beatissimi Petri tuitione illæsum semper,

R et inconcussum, Domino protegente, permaneat; hoc,

[ocr errors]

etiam omnimodo providemus et stabiliter decerni-, mus ut universa quæ ibideim in rebus mobilibus et immobilibus, intus forisque in familiis utriusque, sexus, cunctoque ornatu ecclesiastico, atque omni. suppellectili semel Domino a vobis distributæ sunt, futuris temporibus inconvulsa in eodem sacralo loco persistant omnium penitus diminutiones vel invasione sopiua; in eis etiam familiis, quas ob re-, demptionem, animæ vestræ prudenti respectu libertate donastis, vel in reliquum donaveritis, simili modo, nos vobis favemus, aspiramus, et apostolicum præbemus assensum, quatenus el illi secura libertate potiti, et gratia Dei duce 'sempiterne suscipiant gaudia vitæ. Consecrationem pono abbatissæ loci ipsius, ut filia devota petisti. Mediolanensium ar- . cliiepiscopo concedimus, vel Aquileiensi qui secun-, dum vocem Evangelii per ostium, et canonice in- . gressus fuerit, cuique etiam reforinandæ pacis , studium delegamus cum moderamine disciplinæ, si, ; quod absit, humano more obortum fuerit ibidem discordiæ malum. Etsi aliqua pro tempore necessitate malignantium gravedo impulerit, licenter lioc, ad sedem apostolicam referre mandamus, ut quod rectius, et præstantius fuerit judicii sui libramine diffiniat, sopiatque opprimere suprafatum venerabilem locum. Inter hæc Paulo venerabili episcopo,. qui ejusdem urbis placentinæ præsulatum gerit, præbente consensum, ut clerici cujuscunque ordinis ad numerum duodecim in eodem sancto loco jugiter

D deserviant, missarum solemnia celebrantes, servato,

dunlaxat in eos episcopi proprii regulari respectu. vocatioue scilicet synodica et ordinatione consecrationis, ita tamen, ut in dicto cœnobio et xenodochio. rebusque ipsorum nullum se noverit a, modo et

deinceps jus potestatis habere ; neque etiam ad.

missas celebrandas juxta Patrum instituta, nisi, invitatus, adveniat. Decimus vero juris vestri, quas. propter Dei amorem vestrorumque bonorum recordationem devote atque libenter jam dictus episcoj);isuprataxato venerabili loco largitus esl volumus u. abs ;ue refragratione tam ipsius quam et successorum ejus, velut ipsa instituisti sacro xenodochio perpe

a Forte, Joannes Urso Venetiarum duci, ut significat vox illa g'oriam tuam, quam et in epistoia. ilA«b.

qualiter habeantur. Insuper statuimus voljis, et auclo-
ritate apostolica stabilimus, ut juxta quod nostri
præcessores suis tibi privilegiis concessisse et robo-
rasse vilemur, universa quæ olim divæ memoriæ
Ludovicus serenissimus imperator et vir tuus per
suam munificentiam augustalibus apicibus tibi dum
adviveret, contnlisse probatur, seu etiam et ea quæ
ipsa post modum imperialibus largitionibus, vel etiam
quibuslibet justis acquisitionibus, emptionibus vel
commutationibus in proprios, sive jam dicti mona-
sterii tui usus acquisisti, seu in posterum acquisitura
es; simulque et ea quæ ad supplementum ejusdem
sacrati loci, et tam regum quam aliorum quorum-
libet fidelium donatione vel liberalitate, nunc, vel
posthac addita fuisse comprobantur : eodem tenore
et ordine quo tibi vel tuo prænominato coenobio
advenerunt, illibata et inviolata atque inconcussa
permaneant et secundum tuae ordinationis statuta
persistant. Et si quis, quod non optamus, contra hæc
statuta in Dei omnipotentis oblata vel concessa
servitium agere tentaverit, vel quippiam liorum
infringere temerario ausu voluerit, excommuniea-
tioni submissus omni ecclesiastico consortio careat,
et nisi se continuo a tali nequitia corrigat, et resi-
piscat, sancti Petri nostrique apostolatus auctori-
tate anathematis vinculo innodatus reus in futuro
judicio permaneat, et pro excessu suæ tantæ trans-
gressionis cum Juda traditore infrunitus, atque re-
bellis sancti spiritus sententia, qui semper fictum et
mendacem effugit, noverit se habiturum portionem
in gehenna ignis æterni. Scriptum per manum Leonis
notarii regionarii, et scriniarii sanctæ Romanæ
Ecclesiæ, in mense Augusto, indictione decima. Bene
valete. Kalendis Augusti per manum Joannis episcopi,
missi et apocrisiarii sanctæ sedis apostolicae, im-
perante domno nostro Carolo, a Deo coronato,
magno imperatore secundo, et post consulatum ejus
aiino secundo, indictione x.
XC.
Ad ticiNENsevi episcopum.
(Anno 877.)

Arcniepiscopalia insignia utenda concedit cum facul

tate vocandi ad suam synodum archiepiscopos

Ravennatensem et Mediolanensem.

JoANNEs episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo JoANNi S. Ticinensis Ecclesiæ, etc., in perpetuum.

Supernæ miserationis ad hoc regiminis curam suscepimus, et apostolicæ miserationis sollicitudinem gerimus, ut juste precantium votis libenti animo habeamus, et libramine æquitatis cunctis in necessi 1alibus positis subvenire debeamus. Nam summæ sedis gerenles auctoritatem, de venerabilium locorum stabilitate, quantum ex diviuo adjutorio possibilitas datur, satagere debemus; hoc namque studio et divina placatur clementia, et laus atque utilitas Christi Ecclesiæ procuratur. Igitur postulante a nobis tua reverentia, quantum ea quæ ad stabilitatis integrita

• Locus corruptus,

A tein et ad profectum honoris sanctæ tuæ pertinere

noscuntur Ecclesiæ, cui ex divina largitate praeesse

dignosceris, enucleanter perficere studeamus, incli

nati precibus tuis per hoc nostrum aposlolicæ au

ctoritatis privilegium confirmamus tibi successori

busque tuis omnia privilegia tam sacrorum pontifi

cum quam gloriosorum Augustorum præcepta, quæ

pro honore sanctæ tuæ Ecclesiæ, et rerum omnium

mobilium et immobilium stabilitate collata sunt;

nec non et apostolica censura statuimus ut secundum

sacros canones, Spiritu Dei conditos, clerici vel

sanctimoniales, aut viduæ sub tua tuæque Ecclesiæ

cura et sollicitudine stare debeant, nullusque tanu

sacri ordinis præditus honore quam etiam saecula

rium minister dignitatum, quocunque modo eos B easque ad pul)licum pertrahere judicium, aut ob hoc res illorum iilarumque in bannum ponere præsumant; sed æquo judicio specialique præsentia tua successorumque tuorum de quibuscunque causis vel negotiis quæ secundum temporis qualitatem acciderint, justitiam judiciumque faciant. Sancimus etiam ut monasteria quæ intra tuæ diœcesis fines consistunt, sub tuo et eorum qui tibi successerint jure canonico permaneant in perpetuum videlicet, et consecra1ione abbatum vei abbatissarum, et in eorum earumque criminum discussione; ita sane ut nulli in eisdem venerabilibus locis, quoties opportunum fuerit, sine tua tuorumque successorum providentia atque consensu fiat electio, sicut canonica jubet auctoritas, salvo scilicet in omnibus sedis apostolicæ privilegio speciali; harumque tenore præcipientes ut monasterium S. Donati, fundatum a Luitprando episcopo, decessore tuo, in loco qui dicitur Scogialo, cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus secundum testamenti sui seriem collatis, et aliud monasterium S. Mariæ positum in Cariata, quæ juri Ecclesiæ uæ procul dubio et pertinere videntur, te successoresque tuos perpetuis temporibus jurisdictionem tenere habereque decernimus, et quamvis in alienis parochiis consistant, apostolica jubemus auctoritate in omnibus quæ ibi agenda vel ordinanda erunt, liberam sine alicujus contradictione habeas potestatem; presbyteros vero et monachos prædictorum omnium coenobiorum ad tuum canonicum, prout ecclesiastica necessitas exegerit, sine alicujus contradictione statuimus venire concilium. Quod si aliqua in eisdem monasteriis praecepta, quæ canonicis in aliquo regulis obviare videntur, fuerint reperta, major hoc canonice factum a ab illis habere auctoritatem decernimus. Ita etiam de cœmeteriis quæ intra vel extra civita1em Ticinensem consistunt, præcipiimus ut sub tuæ Ecclesiæ cura et potestate antistitis, absque alicujus controversia permaneant. Sancimus etiam apostolica auctoritate largiendo tibi tuisque successoribus crucem habere quocunque volueris ferre, pallium quoque similiter concellimus, nec non album equum coopertum equitare in ramis palmarum, et secunda feria post Pascha. Sancimus etiam ut secundum

« VorigeDoorgaan »