Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

B

bavi, ne talem me æstimet, sicut me æmuli mei illi depingunt. Et habete exemplaria de epistola synodali, et de mea epistola : ut si aliqui inde quiddam voluerint dicere, postquam illas apostolico dederitis, habeatis earum exemplaria, et habeatis eas bene cognitas. Similiter satagite, ut illas epistolas, quas domnus apostolicus de ista causa facere jubebit, legatis antequam huc mittantur, ne aliquem dolum in eis scriptores, sicut dicuntur facere, possint imponere. Et non obliviscamini ut faciatis certum apostolicum, quia illa epistola quarti Leonis papæ dé istorum fratrum reclamatione, quam memorat in suis epistolis, istis Cisalpinis regionibus non innotuit, nisi per suas nuper missas epistolas; et rogate aliquem de vestris memorosum hominem, qui vos sarpe admoneat, quoniam occupati eritis, ut non obliviscamini impetrare gesta pontificum, ab initio gestorum Sergii papæ, in quibus invenitur Ebo fuisse damnatus, usque ad præsentem annum istius præsulatus, quia nos in istis regionibus satis hoc indigeinus. Nam aliorum pontificum gesta, si vos non habetis, per me aut per Fulcricum habere poteritis. De omnibus istis quæ dilectioni vestræ mando, qualiter vobis placeant, aut qualiter displiceant, quantum vobis placuerit et licuerit, et quæ mitto qualiter ad vos salva pervenerint, per istum missum nostrum mihi litteris remandate. In conclusione autem vobis scribo, quod sanctus Petrus apostolus Apollinari dixit, quando eum Ravennam prædicare transmisit, Dominus meus Jesus Christus mittat angelum suum coram te, qui custodiat vias tuas ante te, et annuat quæ postulaveris.

Romanæ pontificum, quibus ipsi episcopi hos fratres A postea tractavi, sicut coram ipsis in synodo comprojudicaverunt, et qui eidem synodo subscripserunt, me tacente necesse habebant hoc statuere quod judicaverunt et subscripserunt, aut contra professionem et subscriptionem suam euntes, secundum Carthaginense concilium se honore privarent; et privilegia sedis Apostolicæ duorum pontificum qualia sunt, et quæ confirmaverunt quod ipsi episcopi judicaverunt, ipsi vidistis et audistis. Tamen ne scandalum fieret, secutus exemplum Domini qui dixit ad Petrum: Nos censum non debemus, sed ne scandalizemus eos, videlicet qui censum exigebant, da staterem de ore piscis pro me et pro te (Matth. XVII, 26), vitato scandalo et præjudicio sedis apostolicæ, ut non nos, sed ipsius auctoritas si voluerit, solvat et immutet suam sententiam quam ligavit et confirmavit, servandam vidi unitatem spiritus in vinculo pacis, similiter et in hoc sicut et ibi, ut nullum ego scriptum mittam, nec vos aliud portetis, nisi quod cum rege et cum episcopis nobis convenit. Eamus simpliciter, quia sicut Scriptura dicit: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter (Prov. x, 9). Sed si locum videritis, domno apostolico aperire debetis, quoniam multi jam dicunt, si illa firma non fuerunt quæ tunc inde confirmata sunt, nec ista quæ modo fiunt firma erunt. Et nihil est jam firmum quod episcopi et apostolica sedes decernunt; neque de nostris judiciis, nec etiam de excommunicatione curant; nec presbyteri a nobis degradati pro nostro judicio suum ministerium dimittent, quia nihil est firmum quod agimus : sed sicut vult rex, et sicut nos aut odium movet, aut gratia, aut cupiditas, aut timiditas, ita et nostra et apostolicæ sedis vadunt judicia. Et recordari debetis apostolico, qualiter de sua excommunicatione et propriæ manus confirmatione fecit Guntharius. Qua de re providendum est in talibus, quia jam homines plus proclives et 'voluntarii sunt ad impune peccandum, quam ad regularem disciplinam suscipiendam et observandam. Et si domnus apostolicus a vobis quæsierit ipsas auctoritates, qualiter isti dejiciendi judicati fuerunt, potestis si vobis videtur illi respondere, quia unanimiter episcopi suum studium ad hoc converterunt, ut isti fratres restituerentur: unde illi miserunt auctoritatem quam invenerunt. Et quia non fuit D licus, sicut in vobis directa legetis epistola, cuncta eorum studium ut in dejectione permanerent, illas auctoritates sacrorum canonum, et decretorum Innocentii, Zozimi, Leonis, quæ supra dictæ sunt, et illi sunt cognitæ, ei transmittere omiserunt. De quorum restitutione, si Vulfadus in causa non foret, satis Ecclesia indurare potuisset, qui inter canonicos et monachos, urbanos et parochianos, una cum Vulfado non sunt amplius quam novem. Ego dico quod mihi videtur charitatis affectu; vestra autem prudentia, et ad hæc et ad plura alia, Deo gratias satis sufficiet. Peto etiam ut ad hoc quod domnus apostolicus mihi scripsit de duritia Pharaonis, sicut in epistola mihi missa legitis, ei ex ordine condicatis quam benigne eosdem fratres et antea et

C

EPISTOLA IX.

AD EGILONEM EUMDEM ARCHIEPISCOPUM.

De Gothescalco ejusque assertionibus, et de Prudentio episcopo, ut suggerat pontifici.

(Apud eumdem.)

Charissimo et fidissimo mihi plurimam in Christo salutem.

In aliis litteris ideo tanta vobis scripsi, ut haberetis rei ordinem et plenitudinem, ac veritatem de his quæ fuerunt gesta in synodo, quia domnus aposto

quæ ibi gesta fuerunt plena fidelique narratione ad se referri præcepit, et animus vester, ad iter subitaneum et difficile occupatus, intendere forte ad cuncta non potuit, licet inde in epistola synodi sufficienter sit positum, et etiam de aliis quæ scribo, mihi verbis vobiscum conferre non licuit, quæ peto, sed et ista quæ sequuntur, ut in talium manus non veniant, unde scandalum possit oriri. Post illas autem scriptas litteras, nuntiatum est mihi, de cella nostra, quæ vocatur Altumuillare, monachum nostrum nomine Guntbertum aufugisse cum libris, et vestimentis, et caballis, et aliis etiam quæ furari potuit. Qui sæpe pro suis negligentiis regulariter correptus fuit: et quia sæpe Gothescalco furtim se conjunxerat, et lit

teras ei dederat, et ab eo acceperat, secundum re- A Baptismi, inquit, sacramento eos emit, non tamen gulam in gravioribus culpis missus fuit, et dicitur illius perversa doctrina depravatus. Et sicut mihi dictum est, quasi ipsius Gothescalci reclamationem vult perferre ad domnum apostolicum, videns qualiter illa adversum me, quæ de istis partibus ad illum veniunt, suum cursum accipiunt. Et audiens, quod domnus apostolicus domno regi Carolo de me scripsit, quia semper me tegere non debet a talibus, nec valet ut providerem ne pro eis tandem aliquando incurram quæ non opto, et ipse frater et alii licenter quæ volunt aut moliuntur, aut faciunt. Nam ego nescio in quibus domnus apostolicus tam sæpe se texisse me dicat. Si enim de Rothado dicit, non singulariter mea auctoritas, sed episcoporum regni domni nostri Caroli, ad quos contra me provocavit, B eum dejecit, sicut subscriptiones eorum demonstrant. Si de istis ordinatis dicit, sicut modo comprobatum vidistis et audistis, ego eos non judicavi, neque dejeci, neque cum jadicibus eorum subscripsi. Si de Gothescalco dicit, de quo, sed et de præfatis ordinatis, ab Arsenio scripto interrogatus scriptis rationem reddidi, eumdem Gothescalcum a duabus synodis damnatum, jubentibus episcopis postquam judicatus fuit custodiendum accepi, ne alios sua perversa doctrina noceret qui sibi prodesse nolebat. De quo etiam litteris domno apostolico suggessi, qualis ejus sit doctrina, et utrum vellet ut ei licentiam ad eum eundi darem, an alteri eum per suam jussionem commendarem, ne sine auctoritate duarum synodo rum diffinitionem dissolverem. Si illi placet per C seipsum audire, mandet, et ego illum dimittam ut ad eum vadat: quia si rex illum non miserit, ego non habeo tantos custodes qui eum deducant. Si etiam illi placet ut alius eum recipiat, et suam doctrinam sive synodus, sive quilibet episcopus audiat, et si bona est sequatur, si prava est, ab eis qui eum audierint refellatur. Et illi quibus hoc commendaverit, fácient de illo quod sacris regulis viderint convenire, sicut illi de eo fecerunt qui se sacras regulas intellexisse putarunt, nihil mea interest. Tamen si aliquis vos interrogaverit de sua doctrina, hanc esse illi respondere potestis, sicut et verba et scripta illius demonstrant.

1. Dicit enim deitatem sanctæ Trinitatis trinam esse, sicut sunt tres sanctæ Trinitatis persona. D 2. Dicit ita geminam esse Dei prædestinationem, ut sicut Deus quosdam ad vitam æternam, ita quosdam prædestinaverit ad mortem æternam. 3. Dicit quod non vult Deus omnes homines salvos fieri, sed tantum eos qui salvantur : omnes autem salvari quoscunque ipse salvare voluerit, ac per hoc quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius ut salventur. 4. Dicit quod non pro totius mundi redemptione, id est, pro omnium hominum salute ct redemptione, Dominus et salvator noster Jesus Christus sit crucifixus et mortuus, sed tantum pro his qui salvantur. 5. Dicit exponens sententiam apostoli Petri, cum qui emit eos Dominum negantes,

pro eis crucem subiit, neque mortem pertulit, neque sanguinem fudit. Unde latius dicta in suis scriptis inveniuntur, quæ in altera schedula vobis mitto, ut si fuerit vobis visum, domno apostolico eam monstretis a me vobis directam, non ad illi ex mea parte ostendendam, sed ad vobis habendam. Sunt et alia quæ dicit, quæ mihi videntur esse perniciosa et filei catholicæ contraria, quæ si ad hoc venerit probabunt sapientes atque catholici. Mihi de tantis ac talibus taliter impetito sufficit sedere in angulo domatis, et non conserere contentionum manus cum muliere litigiosa in domo communi et suflicit ut sit mih anima mea pro spolio. Nam idem Gothescalcus, vel quia jam tempus est ut veniat quod Paulus prædixit apostolus de ultimis temporibus, vel invidia mei, quasi me tangat quod jussu episcoporum illum custodio, dicitur multos habere fautores, sicut habuit domnum Prudentium, sicut scripta ipsius testantur, quæ a pluribus qui illa habent possunt proferri. Qui etiam, videlicet domnus Prudentius, in Annali gestorum nostrorum regum, quæ composuit, ad confirmandum suam sententiam, gestis anni Dominice Incarnationis 859 indidit dicens, Nicolaus pontifex Romanus de gratia Dei et libero arbitrio, de veritate geminæ prædestinationis, et de sanguine Christi, ut pro credentibus omnibus fusus sit, fideliter confirmat et catholice decernit. Quod per alium non audivimus, nec alibi legimus. Unde quoniam ipsa gesta, quibus næc conscripta sunt, jam in plurimorum manus devenerunt, necesse est ut taliter de hoc domno apostolico suggeratis, ne scandalum inde in Ecclesia veniat, quasi ipse quod absit talia sicut Gothescalcus sentiat,. Et precor ut de mea parte nihil ei dicatur, quia commotum dicitur habere suum animum erga me, multis ad eum contra me scribentibus, et mihi derogantibus, ne scandalum in me inde retorqueat unde culpam non habeo. Ipsum autem Annale quod dico rex habet, et ipse est ille liber, quem coram vobis in Ecclesia, ubi vos nolis commendavit, coram vobis ab illo mihi præstitum ei reddidi. Plura denique vobis de ipso Gothescalco scribere poteram, quam perniciosus sit, et multo magis noxius erit multis, si ab ipsa custodia fuerit absolutus: quia pro certo talia dicit et talia facit, in quibus evidenter cognoscitur aut dæmoniacus esse, aut maniaticus et scitis quoniam mania esse non solet absque dæmone. Et si aliquis vos interrogaverit de ipsius custodia, talem esse veraciter illi respondere potestis: Quidquid fratres in cibo et potu habent, hoc ei quotidie sine ulla negligentia ministratur; vestimenta illi a sufficientiam offeruntur, si vult ille accipere: ligna ad focum faciendum illi sufficienter dantur. In mansione in qua degit caminatum habet, et necessarium. Lavacra illi non denegantur: sed postquam in eamdem mansionem intravit, non solum corpus lavare noluit, verum nec manus, nec faciem Antea enim, sicut illi testantur inter quos conversatus erat, turpissimus et adhuc

quantum potest in sua turpitudine manet. Et sciatis quia maxima nausea in ista Ecclesia commovebitur, si ad synodum venire jussus fuerit, aut de ipsa custodia absolutus exstiterit. Quæ non pro me dico, quia nulla mihi inde est cura nisi pro aliis, sed vos probabitis me verum dicere. Tales enim surgent qui adhuc latent.

EPISTOLA X.

AD EGILONEM EUMDEM ARCHIEPISCOPUM.

Gothescalci ejusdem doctrinæ uberior expositio, quam præcedenti epistola promittebat.

(Apud eumdem.)

HINCMARUS, nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, sanctissimo et reverentissimo EGILONI archiepiscopo.

Si aliquis vos interrogaverit de Gothescalci doctrina, unde vobis jam quaedam scripsi, hanc esse interroganti respondere potestis, sicut et verba et scripta illius demonstrant. 1. Dicit enim deitatem sanctæ Trinitatis trinam esse, sicut sunt tres sanctæ Trinitatis persona. 2. Dicit ita geminam esse Dei prædestinationem, ut sicut Deus quosdam ad vitam æternam, ita quosdam prædestinaverit ad mortem æternam. 3. Dieit quod non vult Deus omnes homines salvos fieri, sed tantum eos qui salvantur omnes autem salvari, quoscunque ipse salvare voluerit. Ac per hoc quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius ut salventur. Omnia, inquit Scriptura, quæcunque voluit Dominus fecit in cœlo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV, 6), etc.; In voluntate tua, Domine, cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntari (Esther x1, 9). Ergo non vult omnes salvos fieri, sed tantum eos qui salvantur, quia si vult quod non potest, omnipotens non est. 4. Dicit quod non pro totius mundi redemptione, id est non pro omnium hominum salute et redemptione, Dominus et Salvator noster Jesus Christus sit crucifixus, sed tantum pro his qui salvantur. 5. Dicit exponens sententiam apostoli Petri, eum qui emit eos Dominum negantes (II Petr. 11, 1), Baptismi, inquit, sacramento eos emit, non tamen pro eis crucem subiit, neque sanguinem pertulit, neque sanguinem fudit. Unde latius dicta in suis scriptis inveniuntur. Ex quibus mortiferis capitulis quanta exitiosa prodeant, catholicus et litteratus quisque conspicere potest.

1. Hinc enim adinventione diaboli dicentis ad Adam Eritis sicut dii (Gen. III, 5), pluralitas deorum inducitur, quoniam si trina est Deitas, tres dii erunt. Unitatem quippe in Trinitate, non eadem persona, sed eadem implet essentia, id est deitas, quæ Trinitatis est unitas. Et in lege Domino dicente: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. vi, 4). Et in Evangelio: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. xxvm, 19); et cantantibus

[ocr errors]

seraphim: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth (Isa. vi, 3). Et concinente David: Benedicat nos Deus Deus noster; benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ (Psal. LXVI, 8). Et confitente Paulo Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ipsi gloria (Rom x1, 56). Cum esse Deus unus dicitur, et in nomine, non in nominibus, credens quique baptizari præcipitur, et a seraphim ter Sanctus cantatur, et unus Dominus Deus Sabaoth confitetur, et a David ter Deus nominatur, et metui per omnes fines terræ unus oratur, et a Paulo post Trinitatis confessionem unus Deus glorificatur, trium personarum sanctæ Trinitatis una deitas, quæ Trinitatis est unitas, demonstratur. Ac per hoc, quantum ex se est, ista perniciosissima hæresi, idololatriæ videlicet matre, a mystica Nicæna synodo gladio verbi Dei perempta, et ab isto nuper resuscitata, fides in qua baptizati sumus, et qua corde creditur ad justitiam, et ore confitetur ad salutem evertitur.

2. Liberi arbitrii opera, sive bona sive mala, nihil valere ad meritum, sed sive ad vitam sive ad mortem, cuncta Dei prædestinationem agere, ab ista prava doctrina enucleatur. A qua et reprobis tollitur meritum damnationis, et justis meritum aufertur salutis. Ac per hoc nec illi juste damnantur, qui justi esse non possunt: nec isti juste remunerantur, quia aliud quam justi esse non possunt. Nec injustis ergo quidquam acquirit meritum, nec in electis aliquid gratia operatur: sed in utraque parte et perditio et salus non est ex judicio propriæ actionis, sed ex præjudicio Domini voluntatis, totumque Dei opificio reputabitur. Non enim potest dicere figmentum ei qui se finxit, Quare me fecisti sie? Non igitur aliquis libero arbitrio condemnabitur, nec quisquam pro gratia misericordias Domini in æternum cantabit. Si enim, quod cæcus iste in meridie palpans non videt, liberum non esset arbitrium, unde totus in massa perditionis Adam perditus, cum suis etiam additis juste judicaretur mundus? Et rursum, nisi Dei gratia esset, quomodo ex eadem massa perditionis electus, id est, gratia lectus salvaretur mundus? Misericordia, inquit psalmus, et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatæ sunt (Psal. LXXXIV, 11). Misericordia quidem est, qua salvantur electi: veritas autem est, qua in massa perditionis deseruntur relicti. Justitia quidem est, quia non assumuntur reprobi: pax vero his est, qua de una eademque massa perditionis gratia funt probi. Unde Paulus dicit: Stipendia enim peccati mors, gratia autem Dei vita æterna (Rom. vi, 23).

3. Sed et male interpretando Scripturam: Omnia quæcunque voluit Dominus fecit in cœlo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. cxxXIV, 6); In voluntate tua, Domine, cancta sunt posila, et non est qui possit tuæ resistere voluntati (Esther x, 9), iniquus Deus, qui infert iram his qui contra prædestinationem et voluntatem

1

Universæ enim viæ Domini misericordia et veritas Ut enim reus damnetur, inculpabilis Dei justitia est; ut autem reus justificetur, ineffabilis Dei gratia est. Et redemptio humani generis omnibus proposita est, sed fidelibus dat salutem. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam; qui autem non credit, jam judicatus est (Joan. III). Quod et Dominus ostendit quando sacramenta passionis suæ discipulis et apostolis suis tradidit dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur (Luc. xx11, 19); et: Hic est sanguis meus, qui pro vobis et pro multis effundetur (ibid.). Utrumque enim in Evangelio invenitur. Inter quos, quibus hæc tra

ejus salvari non possunt, et his qui alieno, id est A bris remanentes pereunt, pereuntium est meritum. primi parentis peccato venditi sunt, et pro quibus non est data redemptio. ab illo asseveratur. Et vel non intelligens, vel scienter mendaciter interpretans ex Scripturis quod bene et vere dictum est, dum Deum infirmum dicere vitat, iniquum facit, dedignans, usus pessimo præceptore seipso, ab alio discere qualiter debeat intelligere, quia sunt quædam quæ dicitur non posse omnipotens, docente Paulo, Deus fidelis permanet, seipsum negare non potest (II Tim. 11, 13). Qui etiam mutari, mentiri, falli, peccare, miser fieri, vinci ac mori non potest. Quæ et his similia si posset, vel si hæc velle posset, omnipotens non esset. Unde nunc longum est scribere, et si hic nebulo in his sanum sensum haberet, in hac sententia non erraret, qui dum dedigna- B didit, erat et Judas, reproborum tenens partem, situr fieri discipulus veritatis, si ei liceret, magister fieri vellet erroris.

4. Necnon et loquente de seipso in magno Petro: Non tardat Dominus promissis suis, sed patienter agi. propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti (11 Petr. 11, 9); et in divino Paulo Omnes homines vult salvos fieri, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus (I Tim, 11, 4, et 6); et: Gratia Dei pro omnibus gustavit mortem (Hebr. 11, 9); et : Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus (II Cor. v, 14); et in propheta cum juramento propter incredulos: Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. C Et in omni catholica Ecclesia, quæ pro omnibus hominibus ex traditione apostolica illi supplicans, legem hinc credendi lege nobis statuit supplicandi, veritatem mendacem dogmatizat. Et cuma Christus de diabolo dicat: Mendax est ab initio, et pater ejus (Joan. vIII, 44), si idem Christus juxta istius doctrinam mendax est, suis ipsis verbis, quod nefas est dicere, similis ei, id est diabolo, mendax esse convincitur. Est autem Deus verax, et Gothescalcus mendax: quia unus idemque Sol justitiæ Christus, ut repararet omnium vitam, recepit omnium causam, inde in omnes manante justitia, ubi est omnis humana suscepta natura, non culpa, qui omnibus ortus est, omnibus venit, et pro omnibus passus est, et omnes vult salvos fieri qui pro omni- D bus passus est; sed non ab omnibus videtur, et non omnes salvantur. Lux enim lucet in tenebris, et tenebræ eam non comprehenderunt: quod non pertinet ad culpam lucis, sed ad tenebrarum. Lux quippe venit in mundum dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ (Joan. VIII, 12). Sed dilexerunt homines tenebras magis quam lucem. Erant enim eorum mala opera. Et item comprehendentibus lucem tenebris, ipsa lux per Apostolum dicit: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino (Ephes. v, 3). Quod autem quidam sequentes lucem salvantur, salvantis est donum; et quod quidam in tenePATROL. CXXVI.

cut et cæteri discipuli electorum partem ferebant. Idem quippe non pro omnibus sed pro multis dixit, quia non omnes credituri erant. Effusio enim sanguinis Christi, justi pro injustis, tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum diaboli vincula retinerent. Qui autem non credunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam sicut incarnatio, prædicatio, miracula, ita et mors Christi, salus et honor est credentibus, non credentibus autem lapis offensionis et petra scandali, veluti in Scripturis multoties et passim qui legunt inveniunt, et in natura creaturarum conspicitur, per quas invisibilia Dei cognosci a Paulo dicuntur (Rom. 1, 20). Unus namque ac idem sol lutum stringit, et ceram liquat, et conditor ac redemptor, atque salvator noster, non alia cogitatione justus adjuvat, atque alia injustos damnat: sed una eademque vi naturæ singularis, sibi semper indissimilis, dissimilia disponit una prædestinatione sua, quæ semper in bono est, et sic est gemina, sicut unus sanctus Spiritus et duro ejusdem data, una charitas et duo ipsius præcepta. Una Dei prædestinatio, aut ad donum pertinens gratiæ, aut ad retributionem justitiæ. Non ut Deus reprobos prædestinasse credatur, quod absit, ad pœnam, sicut creditur electos prædestinasse ad gloriam, et eis gloriam præparasse perennem; sed ejus prædestinatione, veluti ei canitur a propheta: Misericordia et veritas præcedent faciem tuam (Psal. LXXXVII, 15), per misericordian: conferantur quæ ad donum pertinent gratiæ, et ad veritatem justi judicii referantur quæ redduntur retributione justitiæ. Bonus est enim et justus in omnibus Dominus, quoniam bonum est cum debitum redditur, et justum est, cum indebitum sine cujusquam fraude donatur, sicut scriptum est: Cui vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. ix, 18). Miseretur nimirum Deus, gratis impartiendo misericordiam, et auferendo nequitiam: obdurat autem, non impartiendo malitiam, sed juste non impartiendo misericordiam; sicut dicitur obJurasse cor Pharaonis, id est per gratiam non emollisse, et tradidisse quosdam in reprobum sensum, id est, ex retributione justitia per gratiam non

3

liberasse a reprobo sensu. Et multa alia hoc genere A aspera in vias planas fecerunt, facile posse revinci locutionis dicta, in Scripturis inveniuntur.

5. Et qui locutus est per prophetas, dicente Dei Spiritu per apostolos et evangelistas: Unus est Deus, una fides, unum est et baptisma (Ephes. rv,5); in quo sanctificatio spiritus per aspersionem fit sanguinis Christi, quo redempti sumus de vana nostra conversatione paternæ traditionis (I Petr. 11). Sanguis enim ejusdem Jesu Christi Filii Dei emundat nos ab omni peccato (I Joan. 1, 7), qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas: quia tres sunt qui testimonium dant, spiritus, aqua et sanguis, et tres unum sunt (I Joan. v, 6). Spiritus utique sanctificationis, et sanguis redemptionis, et aqua baptismatis, quæ B tria unum sunt, et individua manent, nihilque eorum a sui connexione sejungitur. Et hac fide vivit et proficit catholica Ecclesia, mundata lavacro aquæ in verbo, quoniam non est unum, et salutare bapisma, quod in eadem catholica celebratur Ecclesia, vel aqua sine verbo, vel verbum sine aqua ; sed cum accedit verbum ad elementum, efficitur sacramentum, spiritu qui in principio ferebatur super aquas sanctificatum, quod uno militum lancea aperiente latus Christi in cruce, continuo exivit de secreto divinæ humanitatis et humanæ divinitatis, scilicet sanguis et aqua, unde lavacro rigatur et populo Ecclesia credentium, quorum corda fide quæ datur per spiritum purificantur, quique spe salvi fiunt, quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus C nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5), in quo credentes signati sumus spiritu promissionis sanctæ. Et item, eodem dicente Apostolo: In quo signali sumus in die redemptionis (Ephes. iv, 30), id, est in eodem sacramento bapti smatis, in quo nulla est discretio renatorum, dicente Apostolo Quicunque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. v1, 3); et : Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judæus neque Græcus, non est, servus neque liber, non est masculus neque femina, omnes enim unum estis in Christo Jesu (Gal, 111, 27). Quoniam quos aut sexus in corpore, aut ætas discernit in tempore, ab immaculato divini fontis utero omnes in unam parit gratia mater infantiam, et renatus ex aqua et Spiritu, non solum spiritalis, sed etiam invisibiliter fit spiritus, et per adoptionis gratiam Dei Filius, cum visibiliter videntibus appareat caro et hominis filius. Contra quæ omnia, ipsius unius ejusdemque baptismatis veritas isto pestilentissimo dogmate evacuatur, quod nullam credentibus spem salutis relinquit, nec a quo credentes salutem sperare possimus, faciens Deum iniquum atque mendacem, et personarum acceptorem, dimittit. Quæ, sed et aliæ ipsius blasphemiæ, Scripturarum auctoritate, et catholicorum traditione, qui in se loquente Domino, a cujus facie est sapientia et intellectus, et qui docet hominem scientiam, hæc prava in directa et

D

cognoscitis. Non igitur est perfunctorie transeundum quod Coelestinus scripsit pro talibus atque de talibus (epist. 8, ad episcop. Galliæ). Mérito, inquiens, causa nos respicit, si silentio faveamus errori. Ergo corripiantur hujusmodi; non sit his liberum habere pro voluntate sermonem. Desinat, si ita res sunt, incessere novitas vetustatem; desinat Ecclesiarum quietem inquietudo turbare. Alioquin, ut Leo dicit, inferiorum ordinum culpæ ad nullos magis sunt referendæ, quam ad desides negligentesque rectores, qui inultam sæpe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam. Multa vobis scribere poteram de his, sed et de aliis exitiosissimis dictis hujus procacissimi hominis, si licuisset, et antea hinc vobis scribere meditatus fuissem. Sed quia in articulo jam profectionis missi nostri, quem ad vos dirigebam, nuntiatum est mihi, habitu tantummodo monachum nostrum, ejusdem Gothescalci complicem, in partes Italiæ quo pergitis, cum his quæ furari de monasterio pótuit aufugisse, necessarium duxi, accito notario, vel hæc parva et tumultuario sermone quæ mens ori suggessit emissa, vestræ sapientiæ intimare; ut si forte isdem pestifer in illis partibus de zizania magistri sui aliqua seminaverit, et a quibusdam inde interrogati fueritis, habeatis quæ illis de doctrina ejus çerta respondere possitis, et ne pro multis detentus missus noster tam diu morari cogeretur, ut ei necesse foret vos longius sequí.

EPISTOLA XI.

AD NICOLAUM PAPAM.

Respondet increpatoriis ejus litteris, purgans se de tumore ac dolo, et de objectis in causa Ebonis et Vulfadi, tum de Benedicti papa privilegio, et Actis synodi Suessionensis, deque immoderato usu pallii.

[ocr errors]

(Apud eumdem.)

Domino sanctissimo et reverentissimo Patrum Patri NICOLAO, primæ ac summæ sedis apostolicæ et universalis Ecclesiæ papæ, HINCMARUS, Rhemorum episcopus, et vestræ sanctissimæ paternitatis devo tissimus famulus.

[ocr errors]

Decimo tertio Kalend. Junii præsentis. xv indictio nis, mandatus a domno nostro, devotissimo filio vestro, Carolo rege glorioso, obviam illi eunti ad colloquium fratris sui Ludovici regis gloriosi ad Metis civitatem, quo secum me duxit, ad palatium ejus quod Salmontiacus dicitur in Laudunensi parochia veniens, et secundum jussionem illius fratres nostros de Vulfadi collegio mecum ducens quo et fratres ac consacerdotes nostri, Rothadus Suessorum episcopus, et Hinemarus Laudunensis episcopus convenerunt, conveniente etiam præfato, dilecto fratre nostro Vulfado, litteras sanctissimæ paterninitatis et præcellentissimæ auctoritatis vestræ coram eodem domno rege et prædictis fratribus nostris, ab Egilone venerabili archiepiscopo Sennensi accepi, In quibus, sed et in litteris generaliter ad episcopos qui

« VorigeDoorgaan »