Pagina-afbeeldingen
PDF

ftermota sunt decoramenta quæ veterascunt, sed re- A stantius quæ nostra sunt exsequi eontemplamur.

posita sunl vobis ornamenta quæ non marcescunt. Et quid plura? Pro ærumnoso et phantastico regno, percipietis felix et verum imperium : et revera hæc est immutatio dexteræ Excelsi (Psal. lxxvi). Verum cinm sapienti vobis et quæ nostis de paucis plura pensare pauca sufficiant; his ita prælibatis, dilectionem vestram merito commonemus ut spirituali filio nostro Carolo piissimo imperatori puræ fidei ac sinceræ devotionis exhibens semper integritatem, omanes ad ejus mansuetudinem attrahat, et salubribus monilis inviolabilem ei fidem servare demonstret. Non enim est potestas, ut Aposlolus ait, nisi a Deo (Rom. xiu). Et : Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit (ibid.); nos autem, quia illum divinitus, ut credimus, acti semel elegimus, perpetuo tanquam filium charissimum omni conatu diligimus, ita ut ipsius amicos et iuimicos, nostros amicos et inimicos existere teneamus : si qua vero sunt vobis ab ejus clementia impetranda, per nos credimus, cum vobis libuerit, indifliculter obtinere valebitis. Quod et nos libentissime pro memoria priscæ benignitatis vestræ geremus, et idem pius Augustus pro Dei sanctorum•que apostolorum, sed et nostri dilectione animo gratanti concedet. 0ptamus dilectionem vestram l)ene * in Christo valere, dilectissima filia. *Data vi Kalendas Aprilis, indictione decima.

- LXVII.

Ab WIGbODuM EP1SC0PUM pARMENSEM. (Anno 877.) Hortatur ut quoscunque potest ad sanctae Romanæ Ecclesiæ defensionem ercite', et ad se cum suis remiat, ut communi consilio Saracemi ab Italiu expellantur : mittit desideratas epistolas, quas afferendas curet iis quibus scribuntur. JoANNEs episcopus Wigbodo episcopo Parmensi. Devotionis tuæ affectus non inscii grates conliguas referimus; quia vero sanctitatem dolere tuam cognoscimus pro eo quod a nobis nihil sibi lalioris ijungatur; nil esse noveris aliud nisi quia novimus te mullis hujus temporis procellarum fluctibus irretitum. Verum quia nobis multa incumbit necessitas, et tua promptissima claret alacritas, hortamur ut quoscunque potes, et quomodocunque potes, ad defensionem hujus sanctæ principalis Ecclesiæ filiorum ' excites, incites, et prout necessitas urget, impellas: * sed et ipse cum his qui tibi adhærent ad colloquium nostrum accelerare ne pigriteris, quatenus communi consilio, auxiliante Deo, gens impia nostris eliminetur e finibus : hoc est quod exigimus, hoc est quod ante speciali volo deposcimus. Quæ vero de mittendis quibusque litteris nostris suggerere voluisti, vo* tis tuis, prout temporis qualitas, et causarum dispensatio concessit, gratanter annuimus; et non solum hoc, sed et quæ possumus, tanto circa sanctimoniam uiam exhibere libentius volumus, quanto hanc præveritis illis in partibus constitutam alacrius et in

a De 0ocibile Leo, ep. 0stiensis, lib. ii, c. 14.

Epistolæ autem ipsæ quibus missæ sint, superscriptio earum monstrabit, quas ipse procul dubio ad eos quibus directæ sunt facies asportari. Esto itaque fidus in nobis, et viriliter age et confortetur cor tuum, et sustine Dominum, et, Accinge sicut vir lumbos tuos (Job xl), et accelera, ut dilectionem tuam superius commonuimus. 0ptamus sanctitatem tuam , Data vi Kalendas Aprilis, indictione x.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

JoANNEs episcopus Docubili a el JoANNi hypatis.

Devotioni tuæ pro labore fidei Christianæ quam excolis gratiarum actionibus persolutis, iterum et iterum exhortamur ut magis ac magis satagere et decertare, et coeptum laborem ad perfectam ducere actionem procures : ut Christiani noiminis viri pagamorum foedera fugiant, et solum in Deum, qui eos creavit, et non in diaboli membra, quæ sunt fiiii fornicationis et vasa iræ, spem suam ponere discant. Quod cum egeris, salvabis animam tuam, et operies multitudinem peccatorum. Dicit enim beatus Jacob: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvubit animam suam a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jac. v). Data v ldus Aprilis,

> indict. x.

[ocr errors][merged small]

JoANNEs episcopus Pulcli Ak1 b præfecturio Amalfitano.

Admoneimus ut in omni virtute tua el sapieiitia tua labores alque decertes ut illi homines paganorum disrumpere pacta procurent. Quod si fecerint, nil vol)is vel illis denegabimus eorum quæ rite facere possumus, et pro nulla causa vel homine ' nos a communi vestra et eorum salute seu auxilio separabimus, nec illos aliquando dimitteimus. At vero si illi hoc facere recusaverint, et conspicis eos nobis de die in dieim tantummodo velle illudere, saltem, ui fac secundum consilium tuum, quod scilicet, inspirante Deo, ex prudeuti corde salutiferum proliilisti. Quidquid autem de his factum, vel non factum fuerit, aut faciendum exstiterit, tuis nobis vel missis vel litteris citius indicabis, ut quæ deinceps uobis necessario sunt agenda, facilius et expeditius agamus, præparemus et ordinemus. Data v Idus Aprilis, indict. x.

b De Pulchare Leo, ubi supra.

[ocr errors][merged small]

JoANNEs episcopus SERg1o a magistro Neapolitano.

Dum verbi Dei semen in pectore tuo etiam per \memetipsum post crebros missos et litteras seminassem, exspectabam non verborum folia, sed fru'ctus operum promereri : sed quia super hac parte spes nostra frustrata est, cogor in vocem Domini per Jsaiam prophetam adversus Israeliticam plebem yrorumpere, clamans : Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci? an quod exspectavi ut faceret uvas, fecit autem labruscas? (Isa. v.) Verum quia, ut cum Apostolo dicam, eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium est (Philip. iii); semel te tuosque adhuc admonere von abnuo ut ab infidelium consortio declinetis, et a tam, profano tandem aliquando foedere recedatis. Quod si nos audieritis, non solum bona quæ cupitis affluentius ex nobis habebitis, sed et magna præmia coelitus assequemini; sin autem, non solum nos spirituali vos iterato gladio percellemus, sed et hi 'qui non sine causa materiales gladios portant, cum sint sanctæ Ecclesiæ validi defensores et fervidi zelatores, cunctis adversis et prosperis conculcatis, :ulversus vos protinus arma corripient, et vindices 'contra vos impugnatores ejus celerius properabunt. Vuæ nos scientes, quia vos anima et corpore salvos reddere cupimus, hæc vobis denuntiamus et cavenda præcipimus. Cæterum miramur quomodo vos in 1itteris vestris, quas in ipsa paschali festivitate suscepimus, inculpabiles tentetis astruere, cum piaculum vestrum totus qui desertus est mundus, et sanguis de terra, qui effusus est, clamet : prævemiente autem gratia Dei, cito credimus fore ut et vos resipiscentes a vinculo quo annexi tenemini, convenientius absolvamini, et de tua tuorumque 'salute ipsi cum coelestibus choris pari gaudio perfruamur. Porro si missos destinatis fideles, quibus 'credere procul dubio valeamus, libenui eos el benigno suscipiemus affectu; et quidquid desiderio vel voto vestro celerit, gratanter administrabimus, fidentes, quod nil impossibile, nil allegaturi sint inconveniens : e contra vero si finetenus pacti jugum cum infidelibus docere proponitis, scitote profecto 'quia, ut cum Apostolo fatear, in virga reniam ad vos (I Cor. iv). Dala v ldus Aprilis, indictione, decima.

LXXI.
ad ei*iscopuM NEAP0L1TANUM.
(Anno 877.)

'Quaeritur Neapolitanos cum infidelibus fœdus iniisse,

nec ab ipso eorum antistite ad viari veritatis revo

cari, Quare hortatur ut ipse et illi resipiscant : præ'terea pollicetur se benigne suscepturum Neapolitani

* De Sergio Leo, lib. 1, cap. 42.

[blocks in formation]

JoANNEs episcopus ad episcopum Neapolitanum.

IRelictis litteris tuis, quas coepto jam paschalis festivitatis oflicio in die magno suscepimus, nihil quo lætificaremur, reperimus : unde ingens tristitia, et continuus dolor cordi nostro crevit, et multiplicatus nos vehementer aflligit; quia populum civitatis vestræ, quæ olim Dei, nunc autem principis tenebrarum effecta est, derelicto penitus creatoris sui amorë, videmus jugum cum infidelibus ducere : teque ideo fore obnoxium, quoniam in medio populi polluta labia habenlis, pollutum et complicem habitare, nec toto annixu te velle murum pro domo Domini, sicut idoneum Christi athletam oportet, contemplamur opponere. Cum nos pro hujusmodi causa te ad tanti honoris culmen perducere procul dubio studeremus, quatenus te adjutorem et fidelem cooperatorem habentes, oves Domini de tam immani profundo quo ab humani generis inimico submersas et retenuas jacere conspiciebamus, abstrahere atque ad superna relevare possemus, ut de illorum simul salute par apud retributorem omnium Deum pro communi certamine meritum haberemus. Sed ecce neglecta pastoralis oflicii cura, postposito divini tiiuore judicii, cum illis quos aut corrigere et ad viam veritatis revocare, aut eos quasi gregem inorbidum tot disciplinæ salubris verberibus castigatum, salutem propriam nolentem recipere, vitare, atque de medio eorum, sicut jam olim tibi ex divina auctoritate præcipimus, exire debueras, nec amplius cum prævaricaloribus et consortium infidelium habentibus habitare præsumeres, ut tuæ devotionis sinceritate manifestius apparente, reverentiam tuam, quam sacerdotii summi decoravimus infulis, in societate corporis Christi nobiscum haberemus conjunctam. Nos enim assidua quamvis corporis incommoditate tunc detenti essemus, volentes Neapolitanam civitatem, ceu populum Domini, et oves pascuæ ejus nobis in ipso apostolorum principe commissas cum omni devotione salvare, non recusavimus laborem, quin potius posuimus animas nostras in manibus nostris, Dominicaque voce admoniti venimus confirmare illos in beneplacito Dei, ceu fratres, et ut filios charissimos coram Domino adjuvare; sed obdurato ipsi corde, nostras preces et monita recipere atque ut aspides surdæ audire despexerunt; teque secundum eorum votum et desiderium antistitem, quod hon merebantur, ordiiiare non prætermisimus, multis super hoc aliis et etiam Lonis promissis, si nostræ voluntatis desiderium devota mente complessent : numc autem vel illis incorrectis existentibus, et ad percutienlem se redire nolentibus, vel tibi cum ipsis habitanti, et idcircoa divinis omnibus cum eis pariter sequestrato; quo pacto antequam resipiscentes ad viam salutis et justitiæ revertamini, parcere, aut a nexu ecclesiastici vos judicii valemus absolvere ? Absolvite ergo

[ocr errors]
[ocr errors]

vos prius colligationes impietatis et fœlus impium quod cum inimicis Christi habetis compositum, et nos illico imisericordiam, quam Deus noster Ecclesiæ suæ in Spiritu sancto dedit facere posse, nullatenus vobis jam conversis tribuere omittemus. Nam sicut vere satisfactionis confessoribus parcendum est, dicente Domino : Cum conversus ingemueris , salvaberis, et adhuc te loquente, dicam : Ecce adsum (Ezech. xxxii); ita vero in scelere impio manenti

bus miserendum non est, quoniam misericordiam

aliquam voliiscum ante fructum dignum poeiiitentiæ
facere omnino nequimus, eo quod misericordia sine
controversia quæri debet, ut salus sit disciplinæ.
Nam diceute sancto Gregorio (lib. ii in Ezech. lom.
19) : Saepe pietas per immoderatam misericordiam
errare solet, si fortasse pepercit quae parcenda non
sunt. Peccata enim quæ feriri gehennæ ignibus pos-
sunt, disciplinæ sunt verbere corrigenda. Sed inor-
dinata pietas cum temporaliter parcit, ad æternum
supplicium perlrahit. Unde vobis resipiscentibus ne
in futuro pereatis, parcere optamus. Præterea $i fra-
ter tuus, Neapolitanorum videlicet dux, per suos
idoneos legatos nobis optata et ea quæ oportet ve-
raci relatu perficienda direxerit, eos gratissime reci-
pientes, quidquid ratione sagaci retulerint, perficere
pro Ecclesiæ Dei utilitate atque salute procul dubio
parati erimus. Age igitur, et desudare pro communi
prosperitate, imo pro salute tua et civium tuorum
non desistas, arguens, obsecrans et increpans cum
omni imperio, ut labor tuus fructum desiderabilem
in domo Domini pro quo digne reinunereris afferat.
{Data ut supra.
- LXXII.
Ad aJ0NEM EPiSCOpUm beneveNtANum.
(Anno 877.)
Laudat ejus promptum ad Ecclesiae defensionem stu-
dium : tum hortatur nt contra Saracenos opem
ferat, et fœdus cum illis ictumdis solvendum curet.
JoANNes episcopus AuoNi episcopo Beneventano.
Perspectis apicibus sanctitatis tuæ , quantum in
ue divini amoris ardor efferveat luce clarius recogno-
vimus, et quantum erga sanctam Romanam Eccle-
siam devotus existas nihilominus advertentes, pro
tanta tibi benignitate multiplices gratias agimus, et
sanctimoniam tuam ad nostri profectum certaminis
dignis pollere successibus ab 0mnipolentis clementia
postulamus. Were etenim, frater charissime, laudi-
bus es extollendus , qui tribulationes nostras, quas
pro populo nobis commisso patiimur, quasi præsen-
tes intuens, nobiscum gemens et dolens, ad has au-
ferendas providum commilitonem et cooperatorem
nostrum non indebite te velle esse in omnibus asse-
veros. Nec aliud itaque de tua sanctitate credimus,
nec aliud suspicamur, nisi ut quamvis corpore ab-
sens sis, spiritu a nostris singultibus nunquam desis;
et quam dolendum sit quod fideles cum infidelibus
tam perniciose junguntur, liquidius et ipse perpen-
das; hujus rei gratia , quia multis suudere loquelis,
me magis multiplicare verba quam gemitus videamur,

A non expedit; præcipue quia tua fraternitas ipsos invisibiles moerores nostros, sicut in litteris tuis conspicimus, non ignorat, per illum qui te sacerdotem suum constituit, tuam reverentiam adjuramus, suadentesque modis omnibus deprecamur, et auctoritate principum apostolorum, fraterno freti amore, præcipimus ut omnibus viribus tuis omnique posse tuo labores, tam scilicet cum germano fratre quam cum aliis Christicolis in hoc opem ferre valentibus, ut impia Agarenorum fœdera, quæ Neapolitani vel sui consocii cum inimicis Christi nominis inierant, Chrislo miserante quantocius destruantur; et pax atque concordia fidelium per eumdem Christum Dominum reformetur, quatenus corpus sanctæ Dei * Ecclesiæ, pro qua sanguis fusus est Christi, in suis. B membris non laceretur, et quae sit vera religio atque perfecta charitas agnoscatur : quia licet vos, vel omnis forte mundus mala quæ imminent lugeat, mos tamen tantum præ omnibus aflligimur ac dolemus. quantum præ omnibus sollicitudinem atque curam. regendarum Christi ovium nos suscepisse perpendimus. Ideoque quia plus omnibus laboramus, ut per vos labor noster usque ad effectum proficiat, specialiter deprecamur. Inter hæc autem charissimum fratrem quæsumus exhortare, ut epistolam nostram ad primum Græcorum illuc venientium cito transmittat, et suis cum deprecationibus moneat ut, omni amota occasione, vel decem dromones in adjutorium nostrum statim dirigere nunquam omiitat : quia nos, cooperante gratia Christi, tain cum charissimo filio nostro Lamberto glorioso duce, qui nobis in omnibus hæret, quam cum aliis Dominum timentibus desudabimus, ut et impium foedus cum Agarenis habitum dissolvatur, et libertas vel aliquanta securitas Christiani populi renascatur. Postremo quia, sicut diximus, plus omnibus necessario laboramus, nullum laborem nullamque tolerabilem molestiam corporis recusabimus, quo minus adjuvanle Domino pro tantis necessitatibus pro vobis cum præveniente Christo laborem nostrum viriliter insistamus : forsan omnipotens Deus, adhibitis tuis laboribus, tantorum pereuntium miserebitur, et dolores nostros auferens, foedera cum iniquis paganis , a vestratibus facta dissolvet; ubi rogamus cunctis conatibus sudes, qui tanto de profectu tui certaminis lætari speramus, quanto te in hoc opere cooperatorem nostrum habere confidimus. Interim magiiopere postulamus ut quidquid sive de dromonibus dirigendis, sive de impiis peccatis solvendis per tuam solertiam, vel per fratris tui obedientiam eflectui fuerit datum, citissime nobis sancta tua fraternitas scriptis significare procuret. Data xv kalendas Maii , indictione decima.

[ocr errors][merged small]

stituisse : tum monet ut decem achelandia a ad A nam superna vos majestas sanctæ suæ Ecclesiæ no

littora a piratis Saracenis erpurganda mittat. JoANNEs episcopus Gregorio imperiali pædagogo. Gloriam tuam hac apostolatus nostri epistola missa primitus exhortamur ut divinitus datas sanitates desiderabilis filii nostri Basilii tranquillissimi imperatoris nobis significes. Cupimus enim valde salutem ejus animæ simul et corporis semper audire, tanquam piissimi propugnatoris orthodoxæ fidei. Gratulati autem sumus audientes gloriam tuam direclam cum Deo conservandis exercitibus a prædicto divinitus prolegendo imperatore, in partes Beneventanorum venisse, tam quia, gratias Deo, ipsius divimitus provectum imperium in defensionem Christiamitatis pio zelo succensum, classes et militarem validam manum contra inimicos crucis Christi mittere procuravit, quam quod te præ cæteris ad tantum opus cum Dei auxilio peragendum elegit, quem audivimus in omnibus strenuum et Dei cultorem industrium. De cætero credimus scirejam magnificentiam tuam qualiter quædam latruneulorum Agarenorum sagenæ occultis irruptionibus littora nostra devastent; et quia palam ausum non habent, furtivis deprædationibus plurima huic sanctæ Dei Romanæ Ecclesiæ damna multipliciter inferant. Quapropter bene visum est nobis litteras nostras tibi transmittere, ut vel decem bona et expedita achelandia ad portum nostrum Iransmittas, ad littora nostra de illis furibus et piratis Arabil)us expurganda : quod citius et sine aliquo impedimenlo agere poterunt, adjuvante dextera Excelsi , quæ principibus apostolorum intercedentibus concertabit et auxiliabitur illis; in quo, mihi crede, gratum animum piissimo imperatori facies, si in hoc adimonitiones nostras audieris, quia cum sit Christianissimus Dei amator et Ecclesiarum Domini fervidiis propugnator, non poteris illum tibi gratiorem reddere quam si tantum hanc sanctam Ecclesiam per te studueris adjuvare , quæ prima Ecclesiarum magistra et caput est, maxime cum in hoc facto eidem a Deo protecto semper Augusto et in hoc sæculo gloriam et in futuro acquiras sine fine coronam. Deus omnipotens te et qui tecum sunt protegat, et contra inimicos Christi potenti dextera tueatur. Data xv Kalendas Maii, indictione decima. LXXIV. AD CAR0lum cAlvuM iMperAtoreM. (Anno 877.) Nuntiat se Adelardum episcopum Veronensem ercommunicasse , quod Nonantulanum monasterium invasisset. JoANNEs episcopus ad imperatorem. Sacris vestrae imperialis clementiæ auribus , gloyiosissime imperator Auguste, Adelardi Weronensis episcopi inobedientiam et temerariam præsumptiomem, quam non solum in nostro contemptu, sed etiam in vestræ celsitudinis peregit injuriam, præsentibus referre apicibus jure curavimus et merito :

a Al. chelandia, quæ e navium militarium genere \ uiil.

bis commissæ patronum invictum , defensorem potentem , et strenuum adjutorem concessit, ut in omnibus ecclesiasticis utilitatibus, unde perpetuam habere gloriam mereamini , quasi vindicem Dei habeamus ministrum. Igitur cum eumdem Adelardum episcopum venerabile monasterium Nonantulæ situm, quod pro Dei tantique loci reverentia, nullus unquam episcoporum vel judicum in beneficium

quæsivit, timorem divinum parvipendendo, contra

B

[ocr errors]

sacras praecessorum nostrorum nostrique privilegii institutiones, quibus de propria semper congregatione abbatem fieri jubetur, callide petiisse, ac per hoc illicita præsumpsisse, ornnimodis reperissemus; auctoritate apostolica eum excommunicare studuimus; b ut eaque ipse tenere canonicis eum correptionibus, prout nobis auctoritas apostolica suffragatur, procul dubio arguemus, ut digno verbere castigatus, et canonico nexu ligatus, obedientiam discat servare, qui absolutus ecclesiasticis atque canonicis noluit obedire præceptis. Data ut supra.

LXXV. AD JOANNEM ANSPERTUM ET WAIpERTUM ARCHiiePISCOT0s.

(Anno 877.) Ejusdem argumenti.

JoANNEs episcopus JoANNi Ravennati, ANspertm Mediolanensi, et WAiperto [f. WAlperto] Aquileiensi archiepiscopis.

Sancti magnique Nicæni concilii præcepta secnti, quæ jubent (can. 12) regularem epistolam per unamiquamque provinciam obtineri, ne hi qui abjiciuntur ab aliis recipiantur, fraternitati vestræ motum esse volumus Allelardum Veronensem episcopum auctoritate sedis apostolicæ privilegii communione privatum : quoniam cœnobium Nonantulæ, quod semper apostolicæ sedis, et nostrae ipsius auctoritatis privilegio munitum nullius invasionis usurpatione detinebatur, sed solius hucusque abbatis e gremio fratrum electi atque prælati moderamine regebatur, subripuit, suisque usibus, coarctaris extrema egestate monachis, applicavit; et eatenus etiam post frequens interdictum nostrum opprimere, sæculariumque manibus dispartitum prodere non formidat, contra sanctorum Patrum regulas, nec non et adversus apostolicæ sedis et totius sanctæ synodi sententiam, quam missis per singulas provincias litteris notam vobis omnibus fecimus, in commuuionem post' nostram quoque prohibitionem per missos nostros, et apices sæpissime destinatam, passiim recipit, et in cunctis pravitatibus ejus conscius et fautor apparuit. Excommunicavimus igitur prædictum Adelardum Weronensem episcopum, donec in præsentiam sedis apostolicæ veniens, de praediciorum excessuum qualitate idoneam satisfactionem coram positus exliil)uerit; quae si contempserit existens interim, existet per omnia communione jure privatus, pari vinc-lo

[ocr errors]

* 729 EPiSTOLÆ irretiens omnes qui sibi communicaverint, vel contra interdictum nostrum ausu temerario faverint : unde vos cautos reddere volumus, si non vultis ipsi eidem secundum regulas sácras subjacere judicio. Optamus frateriuitatem, etc LXXVI. AD CI.ERUM VERONENSEM. (Anno 877.) Ejusdem argumenti.

JoANNEs episcopus universo clero Ecclesiæ Weromensis. Experientiæ vestræ notum esse volumus, Adelardum episcopum vestrum auctoritate sedis apostolicæ communione privatum, quoniam coenobium Nonantulæ, quod semper apostolicæ sedis et nostrae ipsius auctoritatis privilegio munitum nullius invasionis usurpatione detinebatur, sed solius hucusque abbatis e gremio fratrum elecii atque prælati moderamine regebatur, subripuit, suisque usibus, coarctatis extrema egestate monachis, applicavit, et eatenus etiam post frequens interdictum nostrum opprimere, sæculariumque manibus dispertitum prodere non formidat, contra sanctorum Patrum regulas, nec non et adversus aposlolicæ sedis et totius sanctæ synodi sentenliam, in communionem post nostram quoque proliibitionem per missos n0stros et apices sæpissime destinatam passim recepit, et in cunctis pravitatibus ejus conscius et fautor apparuit. Excommunicatum igitur eum scitote, donec im praesentiam sedis apostolicæ veniens, de prædictorum excessuum qualitate idoneam satisfactionem coram positus exhibuerit. Quæ si contempserit existens interim , existet per omnia communione jure privatus, pari vinculo irretiens omnes qui sibi communicaverint, vel contra interdictum nostrum ausu temerario faverint; unde vos cautos reddere volumus, si non vultis ipsi eidem secundum regulas subjacere judicio. 0ptamus vos, etc. Data iv Kalendas Maii, indictione x.

LXXVII.
Ad iLANDUlfuM EPiSCOpuM C ApuANUm.
(Anno 877.)

Monet ut sibi significet an Neapolitanorum duae foedus

cum Saracenis initum frangere velit , et det operam

ut idem duae Ganferius et Pulchar una secum Tra

jectum se conferant, quo ipse est iturus; paratum

se ad ea quæ promiserat, et majora concessurum,

si ipse duae in sententia persistat.

JoANNEs episcopus LANdulfo episcopo Capuano.

Stu;!eat sanctitas tua certissime scire si Neapolilanorum dux praesentialiter vult pactum Saracenorum irrumpere, et foedere Christi, quod in regenerationi , iinda pepigit. vel a nunc, sicut debitum est, verariter `i haerere : et si quidem talem nunc ania, in habere cognoveris, hoc nobis praesentialiter in;eaio. Age ut idem dux Neapol.tantis, et Guaiferius gloriosus princeps, ac Pulchar praefecturius ad Trajectum una tecum accelerent; ubi etiam nos acce(lentes, quæ Deo sunt placabilia, statuemus, Parati

A enim sumus non solum quæ dicta sunt, sed et majora concedere, tantum ut ejusdem magistri militum sermo ita sit fidelis et stabilis, et omni certitudine præmunitus, ut securitas ex utraque parte firma maneat, et sine dubitatione certa persistat. Quod si quæ repromittunt aut adimplere nolle aut prolongare velle illos cognoveris, non tibi sit licentia hoc a nostra scientia occultandi, sed quidquid veraciter sine dolo per omnia indicandi. De his ergo stude præsenlialiter nos pleniter ac citissime litteris tuis instruere, ut quod deinceps Deus dictaverit, cum ipsius auxilio sine mora incipere et perficere procuremus. De quibus ipse præ cæteris curam arripe, qui nimirum speciali prærogativa nostrorum viscerum præ caeteris foveris in antro. Data iv Kalendas Maii, in

B dictione x. - LXXVIII.

AD PUf.CIiARIM PRAEFECTURIUM.
(Anno 877.)

- Ejusdem argumenti. JoANNEs episcopus PulchARi præfecturio Si vere utique magister militum pactum Saracenorum proposuit rumpere, hortamur ut Trajectum cum inclyto socero tuo adeas, ubi quoque et nostra reperta præsentia, quidquid rationabiliter quæritur, quidquid necessarium seu possibile postulatur, gratantissime confestim admittet : sed et ampliora facere nullo modo recusabimus, ut omnes, secundum Apostolum, lucrifacere valeamus (11 Cor. ix). In quo industria tua tanto sollicitius elaboret, quanto C liquidius sibi per hoc cœleste præmium a Domino Deo tribui non ignorat. Alioquin adversus eum, quæ digne possumus agere, indubitabiliter et indifferenter exercere, Christo propitio, nullatenus omittemus

Data iv Kal. Maii, indictione x.

LXXlX.
Ad CAROluM CALVUM IMpeflAtOREM.
(Anno 877.)

Auxilium contra Saracenos implorat, qui devastata

Campania , omnia I{omæ suburbana depopula

bantur.

JoANNEs episcopus ad imperatorem.

Divina ideo majestas excellentiam vestram pr;e cæteris elegit l{omani imperii altitudine sul)limare, augustalique voluit diademate coronare, ut Deo nostrò clementer auxiliante potentiæ vestræ brachio triumphali Ecclesiam Christi voce supra petram veræ fidei fundatam tueremini semper, et ab immani crudelique paganorum infestatione, qui mos jam more latronum undique circumdantes omnia nostra igne gladioque devastant, pio mentis defenderetis intuitu. Sed quia nobis procul existentibus, tot dura et importabilia, pro quibus jam vestrans augustalem imploravimus majestatem , supra modiim quotidie patimur, quippe cum tota jam depopulata Campania nil habeamus, nilque nobis, aut venerabilibus monaste, iis, c;vterisque piis loeis, neque senatui Romano, unde corporaliter sustentari possimiis, remanserit : omnibus etiam I{omæ subur

« VorigeDoorgaan »