Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

B

in tristitia domina orbis, mater Ecclesiarum, magi- A Walbertum Portuensem, et Eugenium Ostiensem
stra gentium, consolatio tristium, et non est qui
adjuvet, non est qui consoletur eam, nisi tu solus,
o bone Deus, et si non re propter iniquitates nostras,
sed spe, quæ secundum Apostolum non confundit
(Rom. v). Quæ, fratres charissimi, partim vobis
significamus (nam si per singula scribere tentasse-
mus, facilius nobis charta quam sermo deficeret) ut
sicut unum corpus sumus in capite Christo, et alter
alterius membra, ita nobiscum pariter condoleatis
et compatiamini : quia si quid unum patitur mem-
brum, ut doctor gentium ait, compatiuntur omnia
membra (1 Cor. XII); et si compatimur, et conregna-
bimus (II Tim. 11). Condolentes autem nobis et
compatientes, accedatis ad Christianissimum filium
nostrum, et consilium Domini ab eo non absconda-
tis; suggerentes et exhortantes ut perpendat quis et
quam terribilis sit ille, qui hunc ante sæcula huic
præfuturum regioni prædestinaverit, et quam di-
stricte ab eo exacturus sit quod commisit: qui sci-
licet tam pretiosi sanguinis fusione quod credidit
emit. Meminerit etiam quia et nos illum præ cæteris
propinquis et æmulis ejus amavimus, elegimus et
prætulimus. Unde et eum adversus omnes hostes
Ecclesiæ non solum defensorem, sed et patronum
et advocatum nostrum existere proposuimus: ut
quod ei nos apud Deum esse satagimus, ipse inter
homines pro nobis fieri non detrectet, præcipue ut
accelerans nobis subveniat et sine mora contra
perfidos Christianos et infideles succurrat. In quo
sanctæ fraternitati vestræ præ omnibus laborandum
est

pro commisso scilicet sibi sacerdotali officio, et quia, ut cum propheta veridico fateamur (Isa. x), si hæc humiliatur, ad cujus confugietis auxilium, vel ubi relinquetis gloriam vestram? Data III Kalendas Martii, indict. x.

LXIII.

AD LANDULPHUM EPISCOPUM CAPUANUM,
(Anno 877.)

Millit legatos, ut Docibilis hypatus petierat: horta-
tur ut det operam una cum legatis, ul pactum cum
Saracenis initum dissolvatur; se quidquid ab eo
constitutum fuerit, approbaturum.

LANDULPHO episcopo Capuano.

Noverit industria tua nos tam Sergii magistri militum quam Docibilis hypati epistolas suscepisse : quibus cognovimus eos excusabiles se velle coram nobis reddere tentavisse super contracto infando fœdere quod cum Saracenis impie pepigerunt nec absolverunt, in tantum, ut gerulus earum referret jam fuisse diruptum, nisi dilectio tua pro reverentia nostri, nostrum in hoc exspectandum arbitrium judicasset. Quamvis nec hæc ipsa ex toto crediderimus, eo quod de his nullam tuam susceperimus. Verum quia nos prædictus Docibilis hypatus, ut missos nostros pro tanto bono et omni Ecclesiæ profuturo perficiendo, Cajetam mitteremus, obnixe rogavit, ne negligentia nostra diffamaret tantam humani generis salutem postpositam, misimus illuc

C

sanctissimos episcopos, dilectos et consiliarios nostros, ut sive cum magistro militum, sive cum missis ejus loquentes, pactum illud, quod perditionis est causa, dissolvi per omnia suaderent, in tuæ maximæ sapientiæ illos fiducia destinantes. Quapropter hortamur ut solertia tua tanto in hoc laboret quanto non solum a nobis condignam vicissitu dinem, sed et ab ipso Deo et Domino nostro coronam se percepturam in cœlestibus non poterit dubitare, Admonemus itaque, insta opportune, importune (II Tim. Iv), ut tam impio discisso fœdere, pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum (Philip, iv), nobis tandem cœlitus restituatur. Si qua vero inter hæc se ingerit inimica Deo contentio, tuæ sapientia, manibus detergatur: nulla simultas, nulla rerum vel gloriæ cupiditas a tanto lucro atque profectu vos subtrabat; quia, quidquid illud est, pacifica poterit post modicum dirimi, et cum charitate, nobis quoque mediantibus, diffiniri. Certet ergo, laboret et satagat industria tua, et in his vice nostra utatur; quidquid agendum, quidquid communi ex placito fuerit construendum, vice nostra faciat atque constituat. Alacriter enim quod tua dilectio constituerit, et immobili placito fixerit, adimplere atque perficere procurabimus, nihil ut in hoc hæsi tet dilectio tua magnopere commonentes. Prædictis autem missis nostris missos tuos indifferenter et absque mora Cajetam dirigere procurato, qui de his omnibus cum eis salubriter tractare valeant, et quæ sunt agenda perficere. Optamus, etc. Data Iduş Martii, indictione x.

LXIV.

AD FROTARIUM ARCHIEPISCOPUM.

(Anno 877.)

Frotarium ab Ecclesia Burdigalensi a paganis devą;
stata transfert ad Bituricensem.
Reverentissimo et sanctissimo confrati nostro
FROTARIO, dudum quidem Burdigalensi, nunc autem
Bituricensi archiepiscopo.

Ad hoc nos divina provisio supernaque moderatio
Ecclesiis suis voluit præesse rectores, ut dispersa
congregare et servare congregata summo studie
procuremus, non solum [forte, et non solum. HARD.]
earumdem Ecclesiarum sollicitudinem, sed et ipso-
rum quoque rectorum habeamus industriam et
exerceamus solertiam : quatenus sicut rectoribus
destitutis Ecclesiis alios subrogantes consulimus,
ita rectoribus vacantibus Ecclesias Domini commit-
tentes, providam curam nos earumdem Ecclesiarum
gerere demonstremus: maxime his qui, cum ro-
busti præliatores Domini sint, intra otiositatis an-
gustiam arceri renuunt, et per hoc expeditius contra
vitia certaminum exercitia quærunt. Quia igitur
Burdigalensem Ecclesiam, totamque pene sub ejus
habitam regimine diœcesim, ita paganorum frequen
tes gladii prædæque continuæ consumpsit irruptio,
ut pene omne illic episcopale vacet officium, ne-
cessario prævidimus, Dei omnipotentis auctoritate

1

nienda commoveas. Denique nisi post lectam hanc nostri apostolatus epistolam, intra sexaginta dierum spatium, thesaurum illum sine aliqua diminutione reddere proposueris, ita ut missus tuus Romam in præsentiam nostram veniens, sive reddideris, sive nec reddideris, quidve hic agendum delegeris, veram et idoneam exposuerit rationem, eousque sis extunc excommunicatus, quousque ab omni te rapinæ communione reddideris alienum : durioribus deinceps te sciens verberibus erudiendum, si his interim levibus tactus resipiscere forte contempseris. Amamus enim te more paterno, et ab hac secunda idolorum servitute volumus scire liberum et immunem. Etenim avaritia, secundum Apostolum, est

beatorumque Petri ac Pauli apostolorum principum, A hæc severius secundum ministerium nostrum pufraternitatem tuam, cujus vacatio defectus est fidei, et fere virtutum omnium detrimenta, in Ecclesia Bituricensi, quæ vacare pastorali cura dignoscitur, ab hac præsenti decima indictione præferre simul et incaṛdinatam præficere, habito in eadem Biturieensi Ecclesia totius jure metropoleos ac dioeceseos priscis temporibus a sacris canonibus præstituto, et in illa Ecclesia eatenus conservato: ita ut pastor ejusdem sanctæ Bituricensis Ecclesiæ, rector et antistes ex hoc revera dicaris, habearis, et Christo propitio percolaris, ea quæ Dei sunt jugiter agens, et utilitati proximorum semper intendens. Qui vero contra hujus apostolici privilegii nostri statutum, quod necessitate barbarica, et dispensatione cogente loci et temporis, exemplo etiam majorum protuli- B servitus idolorum (Gal. v). Optamus, etc. Data vi mus, agere forte tentaverit, divinis mysteriis tandiu privetur quandiu minime resipiscens, apostolico præcepto per frustra permanserit inobediens. Data, etc., indictione x.

LXV.

AD CAROLUM REGEM.

(Anno 877.)

Monet ut bona ablata a monasterio sanctimonialium restituenda curet; quod nisi intra sexaginta dies fecerit, et per legatum id sibi nuntiaverit, vel causam cur non sint restituta, non reddiderit eum excommunicat.

[ocr errors]

JOANNES episcopus CAROLO a glorioso regi.

Cum generositatem tuam tanta claritas prosapia regalis extollat, miramur et obstupescimus quomodo hanc tam sinister longe lateque discurrens rumor obnubilet, asserens et affirmans te Italiam ingressum ad monasterium accessisse ancillarum Dei apud Brixiam constitutum; indeque cum illic ipse morareris, tyrannice aurum ablatum, tam ipsius venerabilis monasterii, quam dilectæ filiæ nostræ Angelbertæ Dei cultricis, quod sibi ad ipsius præcipue coenobii sustentationem procul dubio reservaverat. Unde moerore vehementer afficimur, dolentes gloriam tuam ad tam immane sacrilegii genus dilapsam et instar cujusdam gentilis regis vasa domus Dei ad usus proprios inflexisse conatam (Dan. 1). Atque ideo dilectionem tuam in Christi visceribus esse cupientes, monemus et sacris convenimus eloquiis cum Psalmista fatentes: Nolite sperare in iniquitate, et in rapinis nolite concupiscere (Psal. LX1). Si qua ergo a prædicto pio loco, sive gloria tua sciente sive nesciente, ablata sunt, industria tua diligentissime requirantur, et inventa in eo sine mora sub omni integritate restituantur: ne, quod absit, si aliter egeris, et Deum contra te ad iracundiam provoces, et decus tuæ regiæ nobilitatis offulces, atque nos ad

a Hic Carolus, qui Crassus nominatus est, postmodum imperator creatus, fuit filius Ludovici Germaniæ regis. Ludovici Pii nepos, Caroli Magni pronepos, ad quem nonnullæ infra scribuntur epistol. De quo Ado Viennensis in fiae Chronicorum; Re

C

D

Kalendas Aprilis, indictione decima.

LXVI.

AD ENGILBERGAM.

(Anno 877.)

[blocks in formation]

JOANNES episcopus dilectæ filiæ ENGILBERGÆ b Christo dicatæ.

Eo nos, filia charissima, nec alio circa dilectionem vestram flagrare affectu noveris, quo fuimus, quo etiam olim persistere proposuimus: nescit enim dilectio vicissitudinum obumbrationem, nec defectum patitur, cum, secundum Apostolum, nunquam excidat (I Cor. x). Hujus rei gratia consolatoriis his et exhortatoriis prudentiam vestram litteris commonemus, ne deficiatis in tribulationibus, scientes, docente Apostolo, quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem: spes autem non confundit (Rom. v); omnia enim quæ videntur, temporalia sunt; quæ vero non videntur, æterna (II Cor. Iv). In his ergo configi, in his debes totis radicibus inhærere, charissima: unde sapientia vestra sanctos, qui patientia in mundo claritate quasi luminaria refulserunt, præ oculis habeat, et ita inoffensis ad palmam supernæ vocationis gressibus tendat, quam videlicet habituri sunt illi qui, oraculo Dominico imbuti, in patientia sua ponunt animas suas (Luc. XX1). Nihil enim inimica mors vel manus abstulit, quod vita, quæ Christus est, et ipsius provida dextera in melius non transtulit atque restituit. Abstulit mortalem illa maritum, sed ista seipsam æternum contulit sponsum ; unde quæ terreni vocabamini uxor, Patris cœlestis jam regis multo præstantius dicimini conjux. Ademptum est corruptibile diadema, sed præparatur incorrupta corona. gino, I. 11 Chron.; Aimoinus lib. v, cap. 40 et alii.

b Engilberga uxor fuit Ludovici secundi imperatoris, ad quam aliquot infra scribuntur epistole. Ejusdem meminit Aimoinus. I. v, c. 28, et Leo Marsicanus lib. 1, cap. 38.

Remota sunt decoramenta quæ veterascunt, sed re- A stantius quæ nostra sunt exsequi contemplamur.

posita sunt vobis ornamenta quæ non marcescunt. Et quid plura? Pro ærumnoso et phantastico regno, percipietis felix et verum imperium et revera hæc est immutatio dexteræ Excelsi (Psal. LXXVI). Verum com sapienti vobis et quæ nostis de paucis plura pensare pauca sufficiant; his ita prælibatis, dilectionem vestram merito commonemus ut spirituali filio nostro Carolo piissimo imperatori puræ fidei ac sinceræ devotionis exhibens semper integritatem, omnes ad ejus mansuetudinem attrahat, et salubribus monitis inviolabilem ei fidem servare demonstret. Non enim est potestas, ut Apostolus ait, nisi a Deo (Rom. xiu). Et: Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit (ibid.); nos autem, quia illum divinitus, ut credimus, acti semel elegimus, perpetuo tanquam filium charissimum omni conatu diligimus, ita ut ́ipsius amicos et inimicos, nostros amicos et inimicos existere teneamus: si qua vero sunt vobis ab ejus clementia impetranda, per nos credimus, cum vobis libuerit, indifficulter obtinere valebitis. Quod et nos libentissime pro memoria priseæ benignitatis vestræ geremus, et idem pius Augustus pro Dei sanctorumque apostolorum, sed et nostri dilectione animo gratanti concedet. Optamus dilectionem vestram bene in Christo valere, dilectissima filia. Data vi Kalendas Aprilis, indictione decima.

LXVII.

AB WIGBODUM EPISCOPUM PARMENSEM.

(Anno 877.)

Hortatur ut quoscunque potest ad sanctæ Romanæ Ecclesiæ defensionem excite, et ad se cum suis veniat, ut communi consilio Saraceni ab Italia expellantur mittit desideratas epistolas, quas afferendas curet iis quibus scribuntur.

JOANNES episcopus WIGBODO episcopo Parmensi. Devotionis tuæ affectus non inscii grates condiguas referimus; quia vero sanctitatem dolere tuam cognoscimus pro eo quod a nobis nihil sibi laboris injungatur; nil esse noveris aliud nisi quia novimus te multis hujus temporis procellarum fluctibus irretitum. Verum quia nobis multa incumbit necessitas, et tua promptissima claret alacritas, hortamur ut quoscunque potes, et quomodocunque potes, ad defensionem hujus sanctæ principalis Ecclesiæ filiorum excites, incites, et prout necessitas urget, impellas: sed et ipse cum his qui tibi adhærent ad colloquium nostrum accelerare ne pigriteris, quatenus communi consilio, auxiliante Deo, gens impia nostris eliminetur e finibus hoc est quod exigimus, hoc est quod ante speciali voto deposcimus. Quæ vero de mittendis quibusque litteris nostris suggerere voluisti, votis tuis, prout temporis qualitas, et causarum dispensatio concessit, gratanter annuimus; et non solum hoc, sed et quæ possumus, tanto circa sanctimoniam tuam exhibere libentius volumus, quanto hanc præteritis illis in partibus constitutam alacrius et in

a De Docibile Leo, ep. Ostiensis, lib. 11, c. 14.

B

Epistolæ autem ipsæ quibus missæ sint, superscriptio earum monstrabit, quas ipse procul dubio ad eos quibus directæ sunt facies asportari. Esto itaque fidus in nobis, et viriliter age et confortetur cor tuum, et sustine Dominum, et, Accinge sicut vir lumbos tuos (Job XL), et accelera, ut dilectionem tuam superius commonuimus. Optamus sanctitatem tuam, Data vi Kalendas Aprilis, indictione x.

LXVIII.

AD DOCIBILEM ET JOANNEM.

(Anno 877.)

etc.

Hortatur ut det operam ne Christiani fœdus eum
Saracenis faciant.

JOANNES episcopus DocIBILI a et JOANNI hypatis. Devotioni tuæ pro labore fidei Christianæ quam excolis gratiarum actionibus persolutis, iterum et iterum exhortamur ut magis ac magis satagere et decertare, et cœptum laborem ad perfectam ducere actionem procures ut Christiani nominis viri paganorum fœdera fugiant, et solum in Deum, qui eos creavit, et non in diaboli membra, quæ sunt filii fornicationis et vasa iræ, spem suam ponere discant. Quod cum egeris, salvabis animam tuam, et operies. multitudinem peccatorum. Dicit enim beatus Jacob: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam suam a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jac. v). Data v Idus Aprilis, C indict. x.

D

LXIX.

AD PULCHAREM PRÆFECTURIUM AMALFITANUM.

(Anno 877.)

Monet ut fœdus cum Saracenis initum dissolvendum

curet.

JOANNES episcopus PULCHARI b præfecturio Amalfitano.

Admonemus ut in omni virtute tua et sapientia tua labores atque decertes ut illi homines paganorum disrumpere pacta procurent. Quod si fecerint, nil vobis vel illis denegabimus eorum quæ rite facere possumus, et pro nulla causa vel homine nos a communi vestra et eorum salute seu auxilio separabimus, nec illos aliquando dimittemus. At vero si illi hoc facere recusaverint, et conspicis eos nobis de die in diem tantummodo velle illudere, saltem tu fac secundum consilium tuum, quod scilicet, "inspirante Deo, ex prudenti corde salutiferum protulisti. Quidquid autem de his factum, vel non factum fuerit, aut faciendum exstiterit, tuis nobis vel missis vel litteris citius indicabis, ut quæ deinceps nobis necessario sunt agenda, facilius et expeditius agamus, præparemus et ordinemus. Data v Idus Aprilis, indict. x.

b De Pulchare Leo, ubi supra.

[blocks in formation]

A

B

JOANNES episcopus SERGIO a magistro Neapolitano. Dum verbi Dei semen in pectore tuo etiam per memetipsum post crebros missos et litteras semihassem, exspectabam non verborum folia, sed fru'ctus operum promereri sed quia super hac parte spes nostra frustrata est, cogor in vocem Domini per Isaiam prophetam adversus Israeliticam plebem prorumpere, clamans: Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci? an quod exspectavi ut faceret uvas, fecit autem labruscas? (Isa. v.) Verum quia, ut cum Apostolo dicam, eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium est (Philip. 11); semel te tuosque adhuc admonere non abnuo ut ab infidelium consortio declinetis, et a tam profano tandem aliquando fœdere recedatis. Quod si nos audieritis, non solum bona quæ cupitis 'affluentius ex nobis habebitis, sed et magna præmia cœlitus assequemini; sin autem, non solum nos 'spirituali vos iterato gladio percellemus, sed et hi 'qui non sine causa materiales gladios portant, cum sint sanctæ Ecclesiæ validi defensores et fervidi zelatores, cunctis adversis et prosperis conculcatis, adversus vos protinus arma corripient, et vindices 'contra vos impugnatores ejus celerius properabunt. C Quæ nes scientes, quia vós anima et corpore salvos reddere cupimus, hæc vobis denuntiamus et cavenda præcipimus. Cæterum miramur quomodo vos in litteris vestris, quas in ipsa paschali festivitate suscepimus, inculpabiles tentetis astruere, cum piaculum vestrum totus qui desertus est mundus, et sanguis de terra, qui effusus est, clamet præveniente autem gratia Dei, cito credimus fore ut et vos resipiscentes a vinculo quo annexi tenemini, convenientius absolvamini, et de tua tuorumque salute ipsi cum cœlestibus choris pari gaudio perfruamur. Porro si missos destinatis fideles, quibus 'credere procul dubio valeamus, libenti eos et benigno suscipiemus affectu; et quidquid desiderio vel voto vestro cederit, gratanter administrabimus, fidentes, quod nit impossibile, nil allegaturi sint inconveniens e contra vero si finetenus pacti jugum cum infidelibus dacere proponitis, scitote profecto 'quia, ut cum Apostolo fatear, in virga veniam ad vos (1 Cor. iv). Data v Idus Aprilis, indictione decima. LXXI.

AD EPISCOPUM NEAPOLITANUM.

(Anno 877.)

Quæritur Neapolitanos cum infidelibus fœdus iniisse, nec ab ipso eorum antistite ad viam veritatis revocari. Quare hortatur ut ipse et illi resipiscan!: præ'terea pollicetur se benigne suscepturum Neapolitani

De Sergio Leo, lib. 1, cap. 42.

D

ducis legatos, si miserit, paratumque ad omnia re fore, quæ pro Ecclesiæ Dei utilitate perficienda retulerint.

JOANNES episcopus ad episcopum Neapolitanum. Relictis litteris tuis, quas cœpto jam paschalis festivitatis officio in die magno suscepimus, nihil quo lætificaremur, reperimus: unde ingens tristitia, et continuus dolor cordi nostro crevit, et multiplicatus nos vehementer affligit; quia populum civitatis vestræ, quæ olim Dei, nunc autem principis tenebrarum effecta est, derelicto penitus creatoris sui amore, videmus jugum cum infidelibus ducere: teque ideo fore obnoxium, quoniam in medio populi polluta labia habentis, pollutum et complicem habitare, nec toto annixu te velle murum pro domo Domini, sicut idoneum Christi athletam oportet, contemplamur opponere. Cum nos pro hujusmodi causa te ad tanti honoris culmen perducere procul dubio studeremus; quatenus te adjutorem et fidelem cooperatorem habentes, oves Domini de tam immani profundo quo ab humani generis inimico submersas et retentas jacere conspiciebamus, abstrahere atque ad superna relevare possemus, ut de illorum simul salute par apud retributorem omnium Deum pro communi certamine meritum haberemus. Sed ecce neglecta pastoralis officii cura, postposito divini timore judicii, cum illis quos aut corrigere et ad viam veritatis revocare, aut eos quasi gregem morbidum tot disciplinæ salubris verberibus castigatum, salutem propriam nolentem recipere, vitare, atque de medio eorum, sicut jam olim tibi ex divina auctoritate præcipimus, exire debueras, nec amplius cum prævaricatoribus et consortium infidelium habentibus habitare præsumeres, ut tuæ devotionis sinceritate manifestius apparente, reverentiam tuam, quam sacerdotii summi decoravimus infulis, in societate corporis Christi nobiscum haberemus conjunctam. Nos enim assidua quamvis corporis incommoditate tunc detenti essemus, volentes Neapolitanam civitatem, ceu populum Domini, et oves pascuæ ejus nobis in ipso apostolorum principe commissas cum omni devotione salvare, non recusavimus laborem, quin potius posuimus animas nostras in manibus nostris, Dominicaque voce admoniti venimus confirmare illos in beneplacito Dei, ceu fratres, et ut filios charissimos coram Domino adjuvare; sed obdurato ipsi corde, nostras preces et monita recipere atque ut aspides surdæ audire despexerunt; teque secundum eorum votum et desiderium antistitem, quod non merebantur, ordinare non prætermisimus, multis super hoc aliis et etiam bonis promissis, si nostræ voluntatis desiderium devota mente complessent: nunc autem vel illis incorrectis existentibus, et ad percutientem se redire nolentibus, vel tibi cum ipsis habitanti, et idcirco a divinis omnibus cum eis pariter sequestrato; quo pacto antequam resipiscentes ad viam salutis et justitiæ revertamini, parcere, aut a nexu ecclesiastici vos judicii valemus absolvere? Absolvite ergo

:

vos prius colligationes impietatis et foedus impium A non expedit; præcipue quia tua fraternitas ipsos quod cum inimicis Christi habetis compositum, et nos illico misericordiam, quam Deus noster Ecclesiæ suæ in Spiritu sancto dedit facere posse, nullatenus vobis jam conversis tribuere omittemus. Nam sicut vere satisfactionis confessoribus parcendum est, dicente Domino Cum conversus ingemueris, salvaberis, et adkuc te loquente, dicam : Ecce adsum (Ezech. xxx); ita vero in scelere impio manentibus miserendum non est, quoniam misericordiam aliquam vobiscum ante fructum dignum penitentiæ facere omnino nequimus, eo quod misericordia sine controversia quæri debet, ut salus sit disciplinæ. Nam dicente sancto Gregorio (lib. 11 in Ezech. hom. 19)

invisibiles moerores nostros, sicut in litteris tuis conspicimus, non ignorat, per illum qui te sacerdotem suum constituit, tuam reverentiam adjuramus, suadentesque modis omnibus deprecamur, et auctoritate principum apostolorum, fraterno freti amore, præcipimus ut omnibus viribus tuis omnique posse tuo labores, tam scilicet cum germano fratre quam cum aliis Christicolis in hoc opem ferre valentibus, ut impia Agarenorum fœdera, quæ Neapolitani vel sui consocii cum inimicis Christi nominis inierant, Christo miserante quantocius destruantur; et pax atque concordia fidelium per eumdem Christum Dominum reformetur, quatenus corpus sanctæ Dei Ecclesie, pro qua sanguis fusus est Christi, in suis

Sæpe pietas per immoderatam misericordiam errare solet, si fortasse pepercit quæ parcenda non B membris non laceretur, et quæ sit vera religio atque

sunt. Peccata enim quæ feriri gehennæ ignibus possunt, disciplinæ sunt verbere corrigenda. Sed inordinata pietas cum temporaliter parcit, ad æternum supplicium pertrahit. Unde vobis resipiscentibus ne in futuro pereatis, parcere optamus. Præterea si frater tuus, Neapolitanorum videlicet dux, per suos idoneos legatos nobis optata et ea quæ oportet veraci relatu perficienda direxerit, eos gratissime recipientes, quidquid ratione sagaci retulerint, perficere pro Ecclesiæ Dei utilitate atque salute procul dubio parati erimus. Age igitur, et desudare pro communi prosperitate, imo pro salute tua et civium tuorum non desistas, arguens, obsecrans et increpans cum omni imperio, ut labor tuus fructum desiderabilem in domo Domini pro quo digne remunereris afferat. Data ut supra.

LXXII.

AD AJONEM EPISCOPUM BENEVENTANUM.

(Anno 877.)

Laudat ejus promptum ad Ecclesiæ defensionem stu dium tum hortatur ut contra Saracenos opem ferat, et fœdus cum illis ictumdis solvendum curet. JOANNES episcopus AJONI episcopo Beneventano. Perspectis apicibus sanctitatis tuæ, quantum in te divini amoris ardor efferveat luce clarius recognovimus, et quantum erga sanctam Romanam Ecclesiam devotus existas nihilominus advertentes, pro tanta tibi benignitate multiplices gratias agimus, et sanctimoniam tuam ad nostri profectum certaminis dignis pollere successibus ab Omnipotentis clementia postulamus. Vere etenim, frater charissime, laudibus es extollendus, qui tribulationes nostras, quas pro populo nobis commisso patimur, quasi præsentes intuens, nobiscum gemens et dolens, ad has auferendas providum commilitonem et cooperatorem nostrum non indebite te velle esse in omnibus asseveras. Nec aliud itaque de tua sanctitate credimus, nec aliud suspicamur, nisi ut quamvis corpore absens sis, spiritu a nostris singultibus nunquam desis; et quam dolendum sit quod fideles cum infidelibus tam perniciose junguntur, liquidius et ipse perpendas; hujus rei gratia, quia multis studere loquelis, ne magis multiplicare verba quam gemitus videamur,

C

D

perfecta charitas agnoscatur: quia licet vos, vel omnis forte mundus mala quæ imminent lugeat, nos tamen tantum præ omnibus affligimur ac dolemus, quantum præ omnibus sollicitudinem atque curam regendarum Christi ovium nos suscepisse perpendimus. Ideoque quia plus omnibus laboramus, ut per vos labor noster usque ad effectum proficiat, specialiter deprecamur. Inter hæc autem charissimum fratrem quæsumus exhortare, ut epistolam nostram ad primum Græcorum illuc venientium cito transmittat, et suis cum deprecationibus moneat ut, omni amola occasione, vel decem dromones in adjutorium nostrum statim dirigere nunquam omittat : quia nos, cooperante gratia Christi, tam cum charissimo filio nostro Lamberto glorioso duce, qui nobis in omnibus hæret, quam cum aliis Dominum timentibus desudabimus, ut et impium foedus cum Agarenis habitum dissolvatur, et libertas vel aliquanta securitas Christiani populi renascatur. Postremo quia, sicut diximus, plus omnibus necessario laboramus, nullum laborem nullamque tolerabilem molestiam corporis recusabimus, quo minus adjuvante Domino pro tantis necessitatibus pro vobis cum præveniente Christo laborem nostrum viriliter insistamus forsan omnipotens Deus, adhibitis tuis laboribus, tantorum pereuntium miserebitur, et dolores nostros auferens, fœdera cum iniquis paganis · a vestratibus facta dissolvet; ubi rogamus cunctis conatibus sudes, qui tanto de profectu tui certaminis lætari speramus, quanto te in hoc opere coope ratorem nostrum habere confidimus. Interim magnopere postulamus ut quidquid sive de dromonibus dirigendis, sive de impiis peccatis solvendis per tuam solertiam, vel per fratris tui obedientiam effectui fuerit datum, citissime nobis sancta tua fraternitas scriptis significare procuret. Data xv Kalendas Maii, indictione decima.

LXXIH.

AD GREGORIUM IMPERIALEM PEDAGOGUM.

(Anno 877.)

Gratulatur imperatorem contra Saracenor classem at
Ecclesiæ defensionem misisse; euxsxs sucem coN-

« VorigeDoorgaan »