Pagina-afbeeldingen
PDF

beneficiis sanctæ Romanæ Ecclesiæ tua sanctitas A ram,'cujus vobis necessitates ab ipso vestrae votionibus quatimur ac æstuamus, et pro populi nobis A avertat, proveniat, manum suæ defensionis exhibeat,

non ingrata nobiscum laboret, nobiscum pro salute populi Dei in illis partibus cooperatrix existat, et nostro certamini favens, sanctæ Romanæ Ecclesiæ se devotam nomine et opere semper exhibeat. Quia si tu, sicut potes, peregeris, nec fratris tui, nec alicujus hominis factum, nostrum opus piumque laborem, Christo juvante, apud vestrates ex toto dissipare valebit ; quin potius incrementum per Jesum Cliristum Dominum nostrum augebitur, el labor proficuus apparebit. Data Kalendas Februarii, indictione x.

LVIII. AD CAROLUM CALWUM IMPERAT0REM. (Anno 877.) Propter imminentia tum a Saracenis, tum a quibusdam Christianis, gravissima pericula, enire petit ut promissa auxilia quamprimum mittat , et destinatos ea de causa legatos commendat. JoANNEs episcopus CArolo imperatori. Cum nos in ecclesiasticis curis instantia quotidiana constringeret, et hinc inde populi nobis commissi continuus dolor, qui cuncta nostra interiora perculit, perturbaret, illud, ut ita dixerim, inter alia flevimus, quod nunc usque tam per terram quam el navigio ad vos nostrum missum dirigere sumino desideravimus studio , ut nobis vestram prosperitatem desiderantibus et anxie sitientibus renuntiarenlur ciuissiume sanitates, sed omnino nequivimus. Hinc fateor, fili charissime, tanta per utrumque iter impedimenta tinuimus, quantum et per paganos et per iniquos Christianos, sine respectu divini timoris, generari mala, quæ ætas nostra non meminit, deploramus. Tanta enim sunt, ut intra mœnia Urbis reliquiæ populi innumerata paupertate affectæ consistant, et omnibus forinsecus devastatis ac in solitudinem redactis, miliil jam restet nisi, quod Deus avertat, ipsius Urbis excidium. Sed et quantum nos Leo venerabilis episcopus, apocrisiarius et missus sanctæ Romanæ Ecclesiæ, communis quoque fidelis, a vestro servitio rediens, de hoc quod a vobis retulit, post se vestrum exercitum contra Agarenos esse mittendum, lætificaverat, tantum hucusque eumdem nol)is exspectantibus, quod consecuti non sumus, validior moeror et ineffabilis angustia contristavit, quia tota Campania ab ipsis Deo odibilibus Saracenis funditus devastata, jam fluvium qui a Tiburtina urbe Romam decurrit, furtim transeunt, et tam Sabinos quam sibi ailjacentia loca prædantur. Sanclorum quoque basilicas et altaria destruxerunt, sacerdotes et sanctimoniales, alios quidem captivos duxerunt, alios autem variis mortibus necaverunt, et omnem Christi sanguine redemptum populum in

circuitu deleverunt. Et quid dicam ? aut quid lo

quar ? cum pervenerit. gladius usque ad animam, et sanguis omnium de terra clamet ad Deum. Ergo, præcellentissime Cæsarum, jamjam nostræ calamitati succurrite, jam populi nostri miserias relevate, jam vestræ•potentiæ manum porrigite, et hanc ter

cationis initio notas fecimus, liberate, ne si perdita fuerit, vestrum vilescat imperium, et totæ christianitati noscatur dispendium. Reminiscimini igitur propter Deum, reminiscimini, quia multa spe et fiducia freti, divinitus et humanitus ad imperii gubernacula promerenda pro vobis certamina sumpsimus , nullique labori pepercimus. Ideoque vicem nobis rependite, ut spes et labor noster non sit inanis in Domino; quia cum hæc fuerit semper apud vos summa nostræ petitionis, si amplius nobis auxilium vestrum subtraxeritis, in desperationem lapsi deficiemus, et forsitan in aliud consilium, resumptis aliquantulis viribus, necessario transcendemus. Non enim, sicut vos forsitan æstimatis, mediocre malum

B tota nostra Ecclesia patitur, minimis status rei

publicæ damnis afficitur : sed alia Saracenorum incursibus, alia autem Christianorum ita sunt exterminata et devastata tyrannide, ut non nostra sint quæ nostra fuerunt : quin potius solo nomine omnibtis illis utamur, et vel ad defensionem patriæ, vel ad aliquam utilitatem nostræ Ecclesiæ, quorumlibet solatia nunquam inveniamus. Præcipue autem multi, quos vestra non ignorat majestas, non solum nulla nobis solatia conferunt, verum etiam quidquid residuum est a paganis, imprætermisse subtrahunt, et omnem nostram dispositionem in territorio Romano suis violentiis calcant ; adeo ut nec victualia nec ulla quadrupedia in omnibus nostris remaneant, nec ullum qui nobis compatiatur, vel nostros singultus aut gemitus doleat, oculi nostri aspiciant. Sed quia tanto imperatori pauca suflìciunt, et ex istis jam, fili charissime, quæ nos præ gemitu et afllictione cordis loqui non possuimus, universa alia cognoscetis, quasi humo proslrali vestram magnificentiam deprecamur, et per futurum judicium deprecantes, cum tota nostra Ecclesia vestro divinitus protecto imperio totis viribus suggerimus, volisque supplicibus preces multas effundimus, ut contritæ et omni humano solatio destitulæ sanctæ matri vestræ Romanæ Ecclesiæ defensionem, debitamque tuitionem , cunctis remotis occasionibus, cunctisque omissis dilationibus, omnimodis præbeatis: quia cum jam juxta præcipitium consistamus, nisi manu vestræ defensionis, et necessariis nol)is, sicut praemisimus, imo saepius exoravimus, quantocius opihus subvenire studueritis, spe vivendi per Christianos sublata , aut ipsis paganis subjiciemur, aut, quod avertat divina polentia, ab eorum multitudine victi , ad omnem Christianitatis interitum crudeli nece peribimus, ac per hoc et Christi momen in gentibus blasphemabitur, et vestræ opinionis ante acta studia oblivioni trademur. Hujus rei grauia, sicut supra meminimus, opportunum adjutorium conferentes, nobis vestrum exercitum ad hostilem expeditionem prpmptissimum destinale , aliosque I)eum per omnia diligentes missos, qui vitiorum flammas justitiæ tramite usi compescant , nimia celeritate dirigite : qnatenus qui innumeris tribula

[merged small][ocr errors][merged small]

JoANNEs episcopus Richildi Augustæ.

Μullo peracto jam tempore, tam ad spiritualis filii noslri Augusti quam ad vestrain invisendam clemenuiam missos apostolicæ sedis destinare desideraviinus , quatenus el de utriusque sospitate laetiores efficeremur, et nobis commissæ, sanctæ scilicet matris vestræ, Romanæ Ecclesiæ calamitates atque oppressiones, quas a Christianis et ab iniquis paganis sine cessatione patimur, ad memoriam reducentes, ab eodem Augusto consolationem et optatam opem, sicut sperabamus tandem aliquando C. consequi mereremur. Sed omnium viarum aditibus a malis obsessis hominibus, plus nos compulit doJor laerymas fundere quam locus pateret ad vos n0stros missos dirigere: quia ex uno, sicut dixiinus, Christiani, ex alio pagani ita nos crudeliter perscquuntur, ut solis moenibus Urbis relictis, omnia in circuitu longe lateque consumpta habeant, et in solitudinem prorsus redacta. A quibus per tantum imperatorem relevari jam credebamus et recuperationem aliquam vel medelam adipisci summopere præstolabamur; sed ecce pro peccatis nostris aliis negotiis implicatus, nobis hactenus distulit ferre præsidium. Et quia jam sustinere non possumus, gloriam vestram multipliciter deprecamur, ut vice

nostra fretæ, sumatis in femineo sexu virile pectus, D

et pro amore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quorum ita est devastatum terminum, ut magis libeat flere, quam dicere, tamdiu apud piissimum imperatorem nostrum insistatis, quousque et contra paganos opem præbeat, et Christianos compescere gaudeat. Quoniam ideo illum tanto diademate ab olim quidem a nobis exspectatum ac præelectum decore ouravimus, ut sanctæ Romauae Ecclesiæ recuperatio et securitas, quam ademptam dolebamus, per pium studium ejus, quo semper fruebatur, rediret. Quapropter, charissima filia, per Deum vos alljuramus, opportune importune insistite, ut antequam in ipsa urbe Romulea aliud periculum, quod Deus PAtRol. CXXVI.

et hanc terram, quæ sui imperii caput est, ad libertatem reducat, ne quando dicant gentes, ubi est im:perator illius ? Quatenus et nobis spes evadendi, vivendique remaneat, et priusquam hiems vel ver transeat, contra eosdem paganos Romæ siut illius exercitus præparata subsidia. Alioquin aut omnino peribunt, aut coacti ut solam vitam redimere valeamus, eis qui nobis dominantur, quomodocunque suhjiciemur. Data iv ldus Febuarias, indictione. decima.

LX.
AD CAR0LUM CALVUM 1MPERATOREM.
(Anno 877.)

Mittit imperatori palmam, et a malis, quibus a Sara

cenis pravisque Christianis urgebatur expositis, au

acilia petit.

J0ANNEs episcopus CARolo imperatori.

Inter cætera quæ, vera crescente religione, ab olim ecclesiastica facta vestræ pietati duximus intimanda, virentium vobis palmarum ecce bravium mittimus, quod Apostolus non omnes qui currunt, sed unum propter unitatem legitime certantium accipere protestatur (1 Cor. ix). Quapropter, fili charissime, quasi præsentes, incurvatis genibus et submisso capite, deprecamur et obsecramus, ut ita legitime celsitudo vestra in hujus sæculi'stadio pro Christi Ecclesia currere, ita decertare contendat, ut non selum bravio victrix vestra dextera adornetur, verum etiam sacratissimum caput diademate gloriæ decoretur, imo pro visibilibus his et corruptibilibus, non tantum palmam, sed et coronam accipiat incorruptam. Sed, heu, clementissime imperator, ecce dum ad alia intenditis, mater vestra, sancta viulelicet hæc Ecclesia, quæ vos spiritualiter, genuit, periclitatur et in novissimum devenit exitium: hinc inde non solum tabernaculis hanc Idumæorum et Ismaelitarum, et Agarenis quotidiano gladio et captivitate in interitum impellentibus, verum etiam falsis filiis Saræ, quos optime nostis, in prædam et direptionem miserabiliter immittentibus ; ita ut et illi sæpe usque ad muros Urbis quamvis clandestinis horis pervenerint, sed et Tiberinum fluvium, qui olim Albula dicebatur, juxta Sahinorum confinia pertransierint; et isti qui nobis vicini sunt, ex altera parte ita sæviant et debacchentur, ut non hominem, non agrum, non jumentum, non pecus, non quidquam ex his quæ sancti Petri juris existunt, dimittere patiantur, sed omnia quæ oculo vident manu diripiant, et mala qnæ cogitant sine mora perficiant. llæc sunt, charissime, de innumerabilibus pauca, quæ mater vestra Romana, proh dolor! diebus vestris perfert Ecclesia; quasi non vos specialiter ex omnibus et præ omnibus amaverit, invitaverit et extulerit, vel quasi nos non vos, auctore Deo, in imperium coronaverimus, et vobiscum in omnibus, quasi cum sapientissimo Salomone, ut quondam ille fidelis Sadoch sacerdos (I Reg. 1), adversus alterum ad omnia minime steterimus, nec cuucta quæ pro vobis debtierimus facere, feo-ri

23

mus: ad extremum quasi non hodieque manui ve- A tua sanctitas accesserit pietatem, credimus nii Ec

surae speciali voto et prærogativa plenam benedictione palmam, sicut et cernitis, destinemus adversus visihiles hostes et invisibiles triumphantem. Optantes enim vos de cunctis adversariis triumphare, nihil aptius vobis quam ramos palmarum duximus ofterendum, quos et pueri sternebant in via Domino llierosolymam venienti (Matth. xxii), antiquum hoslem triumphaturo et mundum victuro. Sed dicun1ur multæ vos impedire sollieitudines. IIoc plane mea nos ignoramus. Werum ut cum Domino fateamur (Luc. xi), et hæc oportuit facere, et illa non omitiere. Nam vol)is, qui in agone contenditis, ut' ad l)ravium supernæ vocationis et ad capessendam coronam incorruptam perveniatis, ab omnibus aliis abstinendum est, et legitime, ut prædiximus, decertan.lum. Quid autem magis legitimum quam ut præ om- uibus et ante omnia Itomanæ curam habeatis Ecclesiæ, quæ cæterarum magistra est et mater Ecclesiarum, quæ vestro in tempore tantis ac tam immanibus succumbil sine cessatione periculis. Denique si hæc Ecclesia, quæ caput est, viget, c;etera membra, quamvis languida, recuperandi fiduciam non amittunt quæ nimirum omni robore carent, si conningat solum caput forte languere, quanto potius, , quod avertat omnipotens, si contingat exstingui? Unde iterum iterumque totis singultibus totisque imploramus præcordiis, et per Christum Dei Filium suppliciter adjuramus, qui vos ad tantum provexit fastigium et imperium, vel nunc citatum extendite clementiæ brachium, et periclitanti patriæ, quin potius mundo, auxilii jamjamque porrigite dexteram. ~Ecce Petrus in commissis ovibus mergitur. Erigite ergo eas vos a fructibus, clementissime. Sic vos ipse ab excessuum alluvionibus erigat, et vobis coelestis .atria regni intercessionum suarum clavibus reseret, .et vitæ æternæ pascua invenienda inter angelos sine termino tribuat, quae oculus non vidit, nec auris audivit, etc. (I Cor. 11). Data Idibus Februarii, indictione decima. LXI. An ANSPeRTUM ARCHiEPiSC0PUM meDl0LANENSEM. - (Anno 877.) „Respondet, abbatem qui, nullo comprobato crimine, a regii cænobii præpositura depulsus fuerat, esse revocandum; homicidam autem, et Jacino•ris socium, ab omni præpositura pellendum. JoANNEs episcopus ANspento archiepiscopo Mediolanensi. Laulamus sanctimoniam tuam, frater charissime, justitiæ zelo ferventem ; sed in promotionibus sive antistitis, sive abbatis, nil profecto aliud. gerendum possumus exhortari, nisi quod sacri canones sanciunt quos nulli sacerdotum licitum est ignorare, vel quidquam facere quod Patrum possit regulis obviari. Verum quia in utroque filii nostri semper Augusti interfuisse perhibetur assensus, ejus super hoc esse videtur exspectandus adventus: ad cujus cum

a Aliquid deesse videtur.

[merged small][ocr errors]

clesiæ Dei præter paternas regulas illaturam. Moderatio quippe sedis apostolicæ, et universalis Ecclesiæ dispositio, in hoc periculoso tempore pene cuncta dispensatorie moderanda compellit. Quamvis autem præsenti sit exsuli consulendum, nihil tamen est, non exstante ulla necessitate, contra canones Patrum agendum. Abbas autem qui, nullo comprobato crimine, a regii est cœnobii præpositura depulsus, ejusdem piissimi principis permissu, precibus nostris tuæ sociatis industriæ, revocandus est. Non autem solum homicidam, sed et socium homicidæ ab omni præpositura pellendum decernimus. Hæc perpaucis fraternitati tuæ scripsimus, ne sibi omnino reseribere supersedisse videremur. C;eterum, ut cum sancto Leone papa dicamus. Nos qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, nihil possumus incognitis rebus in cujusquam pariis præjudicium diffinire, priusquam universa quæ gesta sunt, veraciter audiamus. Si enim, ut ait Apostolus (Gal. 111), mediator unius non est, qui sic unam partem audit, ut alteri parti nihil reservet a. 0ptamus, elc. Data iii Kalendas Martii, indictione decima.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

JoANNEs episeopus omnibus arehiepiscopis et episcopis in regno imperatoris Caroli constitutis.

Pristinis attriti miseriis et oppressi calamitatibus, dilectissimi filii nostri magni imperatoris Caroli, quasi de profundis ad Deum clamantes, tanquam ipsius Domini et Salvatoris nostri anxii exspectabamus adventum, et, ut ita dixerim, ejus iteratum pro salute nostra credebamus imminere descensum. Sed, proh dolor! tot ac tantis circumdamur hinc inde periculis, ut tædeat nos etiam vivere. Ecce enim Dominicarum ovium ab Agarenis, qui sunt filii fornicationis, mecnon et ab his qui solo sunt nomine Christiani, aliæ gladio trucidantur, aliæ fame pereunt, aliæ vero in praedam et captivitatem ducuntur. Sed et pastores earum, reverendi episcopi profugiunt,- et vagi huc illucque palantes omni penitus egestate tabescunt. Redacta est terra in solitudinem, et ablatis ab illa hominibus, ferarum saltus effecta est ; civitates, castra et villæ subversæ, nec ubi earum fuerint ædificia, innuunt. Sed et venerabilia loca destruenles, altaria Domini suffoderunt, ministros et servos ejus occiderunt. Facti sumus, secundum Psalmistam, in derisum et contemptum his qui in circuitu nostro sunt (Psal. xliii), dum illi aut vicinorum auxilio potiunlur, aut saluem pacto, secundum Apostolum , tempus redimunt, quoniam dies mali sunt (Ephes. iii). Seminamus pedetentim, quamvis in lacrymis, nec recolligimus, imo jam nec seminandi facultas suppeditat. Sedet stra gentium, consolatio tristium, et non est qui adjuvet, non est qui consoletur eam, hisi tu solus, o bone Deus, et si non re propter iniquitates nostras, sed spe, quæ secundum Apostolum non confundit (Rom. v). Quæ, fratres charissimi, partim vobis significamus (nam si per singula scribere tentassemus, facilius nobis charta quam sermo deficeret) ut sicut unum corpus sumus in capite Christo, et alter alterius membra, ita nobiscum pariter condoleatis et compatiamini : quia si quid unum patitur membrum, ut doctor gentium ait, compatiuntur omnia membra (I Cor. xii); et si compatimur, et conregnabimns (II Tim. ii). Condolentes autem nobis et compatientes, accedatis ad Christianissimum filium nostrum, et consilium Domini ab eo non abscondatis; suggerentes et exhortantes ut perpendat quis et quam terribilis sit ille, qui hunc ante sæcula huic præfuturum regioni prædestinaverit, et quam districte ab eo exacturus sit quod commisit : qui scilicet tam pretiosi sanguinis fusione quod credidit emit. Meminerit etiam quia et nos illum præ cæteris propinquis et æmulis ejus amavimus, elegimus et prætulimus. Unde et eum adversus omnes hostes Ecclesiæ non solum defensorem, sed et patronum et advocatum nostrum existere proposuimus : ut quod ei nos apud Deum esse satagimus, ipse inter homines pro nobis fieri non detrectet, præcipue ut accelerans nobis subveniat et sine mora contra perfidos Christianos et infideles succurrat. In quo sanctæ fraternitati vestræ præ omnibus laborandum est : pro commisso scilicet sibi sacerdotali officio, et quia, ut cum propheta veridico fateamur (Isa. x), si hæc humiliatur, ad cujus confugietis auxilium, vel ubi relinquetis gloriam vestram? Data iii Kalendas Martii, indict. x. LXIII.

[graphic]

in tristitia domina orbis, mater Ecclesiarum, magi- A Walbertum Portuensem, et Eugenium Ostiensem beatorumque Petri ac Pauli apostolorum principum, A hæc severius secundum ministerium nostrum pu

[AD lANDUlphUM EPiscoPUM CAPUANUM, (Anno 877.) Mittit legatos, ut Docibilis hypatus petierat : hortatur ut det operam una cum legatis, ut pactum cum Saracenis initum dissolvatur; se quidquid ab eo constitutum fuerit, approbaturum. LANDULPHo episcopo Capuano. Noverit industria tua nos tam Sergii magistri pmilitum quam Docibilis hypati epistolas suscepisse: quibus cognovimus eos excusabiles se velle coram mobis reddere tentavisse super contracto infando foedere quod cum Saracenis impie pepigerunt nec al)solverunt, in tantum, ut gerulus earum referret jam fuisse diruptum, nisi dilectio tua pro reverentia nostri, nostrum in hoc exspectandum arbitrium judicasset. Quamvis nec hæc ipsa ex toto crediderimus, eo quod de his nullam tuam susceperimus. Verum quia nos prædictus I)ocibilis hypatus, ut missos nostros pro tanto bono et omni Ecclesiæ profuturo perficiendo, Cajetam mitteremus, obnixe |rogavit, ne negligentia nostra difTamaret tantam humani generis salutem postpositam, misimus illuc

sanctissimos episcopos, dilectos et consiliarios nostros, ut sive cum magistro militum, sive cum missis ejus loquentes, pactum illud, quod perditionis est causa, dissolvi per omnia suaderent, in tuæ maximæ sapientiæ illos fiducia destinantes. Quapropter hortamur ul solertia tua tanto in hoc laboret quanto non solum a nobis condignam vicissitudinem, sed et ab ipso Deo et Domino nostro coronam se percepturam in cœlestibus non poterit dubitare, Admonemus itaque, insta opportune, importune (II Tim. iv), ut tam impio discisso fœdere, pax Dei quæ exsuperat omnem sensum (Philip, iv), nobis tandem cœlitus restituatur. Si qua vero inter hæc se ingerit inimica Deo contentio, tuae sapientia,

B manibus detergatur: nulla simultas, nulla rerum

vel gloriæ cupiditas a tanto lucro atque profectu vos subtrahat; quia, quidquid illud est, pacifica poterit post modicum dirimi, et cum charitate, nobis quoque mediantibus, diffiniri. Certet ergo, laboret et satagat industria tua, et in his vice nostra utatur; quidquid agendum, quidquid communi ex placito fuerit construendum, vice nostra faciat atque constituat. Alacriter enim quod tua dilectio constituerit, et immobili placito fixerit, adimplere atque perficere procurabimus, nihil ut in hoc hæsi1et dilectio tua magnopere commonentes. Prædictis autem missis nostris missos tuos indifferenter et. absque mora Cajetam dirigere procurato, qui de his omnibus cum eis salubriter tractare valeant, et quæ sunt agenda perficere. 0ptamus, etc. Data Idus Martii, indictione x. -

[ocr errors]

Frotarium ab Ecclesia Burdigalensi a paganis deva; stata transfert ad Bituricensémi.

Reverentissimo et sanctissimo confrati nostro FROTARio, dudum quidem Burdigalensi, nunc aulem Biturieensi archiepiscopo. - *

Ad hoc nos divina provisio supernaque moderatio Ecclesiis suis voluit præesse rectores, ut dispersa congregare et servare congregata summo studiô procuremus, non solum [forte, et non solum. HARD.] earumdem Ecclesiarum sollicitudinem, sed et ipsorum quoque rectorum habeamus industriam at exerceamus solertiam : quatenus sicut rectoribu. destitutis Ecclesiis alios subrogantes consulimus, ita rectoribus vacantibus Ecclesias Domini committentes, proyidam curam nos earumdem Ecclesiarum gerere demonstremus : maxime his qui, cum robusti præliatores Domini sint, intra otiositatis angustiam arceri renuunt, et per hoc expeditius contra vitia certaminum exercitia quærunt. Quia igitur Burdigalensem Ecclesiam, totamque pene sub ejus habitam regimine diœcésim, ita paganorum freqnen. tes gladii prædæque continuæ consumpsit irruptio, ut pene omne illic episcopale vacet officium, ne. cessario prævidimus, Dei omnipotentis auetoritate, fraternitatem tuam, cujus vacatio defectus est fidei, et fere virtutum omnium detrimenta, in Ecclesia Bituricensi, quæ vacare pastorali cura dignoscitur, ab hac præsenti decima indictione præferre simul * et incardinatam præficere, habito in eadem Biturieensi Ecclesia totius jure metropoleos ac dioeceseos priscis temporibus a sacris canonibus præstituto, et iii illa Ecclesia eatenus conservato : ita ut pastor ejusdem sanctæ Bituricensis Ecclesiæ, rector et antistes ex hoc revera dicaris, habearis, et Christo propitio percolaris, ea quæ Dei sunt jugiter agens, et utilitati proximorum semper intendens. Qui vero eontra hujus apostolici privilegii nostri statutum, quod necessitate barbarica, et dispensatione cogente loci et temporis, exemplo etiam majorum protulimus, agere forte tentaverit, divinis mysteriis tan6iu privetur quandiu minime resipiscens, aposlolico præcepto per frustra permanserit inobediens. Data, etc., indictione x.

LXV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 877.)

Monet ut bona dblata a monasterio sanctimonialium restituenda curet; quod nisi intra seraginta dies fecerit, et per legatum id sibi nuntiaverit, vel causam cur non sint restituta, non reddiderit eum excommunicat.

JoANNEs episcopus CARolo a glorioso regi. , Cum generositatem uuam tanta claritas prosapiæ regalis extollat, miramur et obstupescimus quomodo hanc tam sinister longe lateque discurrens rumor obnubilet, asserens et affirmans te Italiam ingressum ad monasterium accessisse ancillarum Dei apud Brixiam constitutum; indeque cum illic ipse morareris, tyrannice aurum ablatum, tam ipsius venerabilis monasterii, quam dilectæ filiæ nostræ Angelbertæ Dei cultricis, quod sibi ad ipsius præcipue cœnobii sustentationem procul dubio reservaverat. Jnde moerore vehementer aflicimur, dolentes gloriam tuam ad tam immane sacrilegii genus dilapsam et instar cujusdam gentilis regis vasa domus Dei ad risus proprios inflexisse 'conatam (Dan. 1). Atque ideo dilectionem tuam in Christi visceribus esse cupientes, monemus et sacris convenimus eloquiis cum Psalmista fatentes : Nolite sperare in iniquitate, et in rapinis nolite concupiscere (Psal. Lxi). Si qua ergo a prædicto pio loco, sive gloria tua sciente sive nesciente, ablata sunt, industria tua diligentissime vequirantur, et inventa in eo sine mora sub omni integritate restituantur : ne, quod absit, si aliter egeris, et Deum contra te ad iracundiam provoces, et decus tuæ regiæ nobilitatis offulces, atque nos ad

a Hic Carolus, qui Crassus nominatus est, postmodum imperator éreatus, fuit filius Ludovici Germaniæ regis. Ludovici Pii nepos, Caroli Magni pronepos, ad quem nonnullae infra scribuntur epistolæ. J)e quo Ado Viennensis in fiue Chronicorum; Re

B

nienda commoveas. Denique nisi post lectam hanc nostri apostolatus epistolam, intra sexaginta dierum spatium, thesaurum illum sine aliqua diminutione reddere proposueris, ita ut missus tuus Itomam in præsentiam nostram veniens, sive reddideris, sive nec reddideris, quidve hic agendum delegeris, veram et idoneam exposuerit rationem, eousque sis extunc excommunicatus, quousque ab omni te rapinæ communione reddideris alienum : durioribus deinceps te sciens verberibus erudiendum, si luis interim levibus tactus resipiscere forte contempseris. Amamus enim te more paterno, et ab hac secunda idolorum servitute volumus scire liberum et immunem. Etenim avaritia, secundum Apostolum, est. servitus idolorum (Gal. v). Optamus, etc. Data vi Ralendas Aprilis, indictione decima.

LXVI. AD ENGILBERGAM. (Anno 877.)

Consolatur eam ob mortem mariti, atque monet ut Carolo imperatori fidem servet, seque ejus intercessorem apud eumdem Augustum futurum pollicelttr.

JoANNEs episcopus dilectæ filiæ ENGilbERGAE b Christo dicatæ.

Eo nos, filia charissima, nec alio circa dilectiomem vestram flagrare affectu noveris, quo fuimus, quo etiam olim persistere proposuimus: nescit enim dilectio vicissitudinum obumbrationem , nec defectum patitur, cum, secundum Apostolum, nunquam excidat (I Cor. xiii). Hujus rei gratia consolatoriis his et exhorlatoriis prudentiam veslram litteris commonemus, ne deficiatis in tribulalionibus, scientes, docente Apostolo, quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem : spes autem non confundit (Rom. v); omnia enim quæ videntur, temporalia sunt; quæ vero non videntur, aeterna (II Cor. iv). In his ergo configi, in his debes tolis radicibus inhærere, charissima : unde sapientia veslra sanctos, qui patientia in mundo claritate quasi luminaria refulserunt, præ oculis habeat, et ita inoffeusis ad palmam supernæ vocationis gressibus tendat, quain videlicet habituri sunt illi qui, oraculo Dominico imbuti, in patientia sua ponunt animas suas (Luc. xxi). Nihil enim inimica mors vel manus abstulit, quod vita, quæ Christus est, et ipsius provida dextera in melius non transtulit atque restituit. Abstulit mortalem illa maritum, sed ista seipsam æternum contulit sponsum ; unde quæ terreni vocabamini uxor, Patris coelestis jam regis multo

præstantius dicimini conjux. Ademptum est corru

ptibile diadema, sed præparatur incorrupta corona.

gino, l. 11 Chron.; Aimoinus lib. v, cap. 40 et alii.

b Engilberga uxor fuit Ludovici secunii imperatoris, ad quam aliquot infra scribuntur epistol;e. Ejusdein meminit Aimoinus. l. v, c. 28, et Lco Marsicanus lib. 1, cap, 58.

« VorigeDoorgaan »