Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ram depascimur. Quid enim illi faciunt, et isti pe- A vestræ, fili charissime, viscerabiliter habitum et jora non faciunt? Illi terram occupant, isti cum Pe- bene dispositum agnoscentes, innumeras Deo gratro nihil ex civitatibus vel ex rure dimittunt : illi tias, qui totius boni auctor et moderator est, quioccidunt gladio, isti ablatis omnibus fame trucidant; que docet hominem justitiam, gessimus; sed impeilli in captivitatem ducunt, isti sibi in servitutem re- divit nos Satanas, et spes nostra frustrata est, cum digunt. Et cum quæritur quis adversus hostes dimi- non ad votum nostrum et commune propositum finis cet, inveniuntur nulli, cum scilicet eorum oppres- rei processerit. Qualiter autem, vel quo faciente, ita sione retenti, ad mandatum nostrum occurrere nulli causa provenerit, Adalgarius sanctissimus episcopus, prorsus inveniantur. Sed cum undique angustiati quem nos, vestri amoris causa ipsiusque morum clamamus, non est qui audiat, non est qui adjuvet, probitate non immerito moti, palliatum ad vos ecce non est qui salvum faciat, nisi tu, fili charissime et remisimus, a majestate vestra interrogatus, et per imperator clementissime, qui post Deum nobis fa- fidem quam vobis se illæsam servaturum pollicitus ctus es in refugium, et solatium, et auxilium. Quo- est, adjuratus edicet. Illud tamen nos interim ad circa totis præcordiis, totisque commoti visceribus, memoriam vestram reducimus, quod nobis olim de cum episcopis et presbyteris ac proceribus, totisque Ansegiso et Lantberto specialiter quodam præsagio plebis nobis olim commissæ reliquiis deprecamur, B futurorum, tanquam providus revera prænuntiastis. jube tandem aperire aures, audire gemitum et sin- Est enim ita gestum ut prævidistis, et nil vos ante gultus omnium nostrum, porrigere manum, et præ- latuit quod postmodum intellectus nostri oculus non stare opem patriæ periclitanti, civitati inter multas aspexerit. Non enim recte cum eo, sicut episcopum miserias et ærumnas jacenti, et huic Ecclesiæ matri decuit, ambulavit; sed per versipelles antractus incevestræ, a qua non solum regnandi, sed et in Domi- dens, multum a via rectitudinis deviavit. Quod cum num unum et verum credendi exordium percepistis, exhibitum ad lucem veritatis exstiterit, penitus evaquæque in ultimo, spreto bono et magno fratre, vos surum non credimus impunitum. Cujus scilicet cermore Dei gratuita voluntate, tanquam alterum re- tam rei poteritis circumstantiam procul dubio degem David elegit et præelegit atque ad imperialia prehendere, si, ut prætulimus, idem almificus vir sceptra provexit. Cogitate itaque, Dei cultor semper sub testificatione vobis promissæ fidei adjuratus, Auguste, a propheta præmoniti, si hæc humiliatur, vos latere noluerit. Sane nosse vos volumus, quia ad cujus confugietis auxilium? vel ubi relinquetis cum sæpe memoratum antistitem adeo cognovissegloriam vestram? Perpendite quia si hæc humiliatur, mus vobis esse fidelem, ut crederemus nullis munenon solum gloria imperii vestri periclitabitur, sed et ribus nullisque terroribus a suæ fidei erga vos haipsa profecto Christianæ religionis cultura maxima bitæ sinceritate posse divelli, adhæsit animæ nostræ ex parte peribit. Et idcirco talia scientes nolite, ob- salutis filius, et idcirco inter pontificium nostrum et secro, jam differre, nolite de die in diem induciis imperium vestrum mediatorem illum fore decrevimus, non profuturis abuti. Cum proverbiatore clamo, et ita ut quasi vocis utriusque sit organum, referatcum Salomone vociferor: Ne dicatis amico vestro, que vestra nobis, et quæ nostra sunt vobis anVade et revertere, cras enim dabo tibi (Eccli. 1x); et nuntiet, ut lapis angularis habitus in Christo alias: Quod potest, inquit, manus tua facere, instan- Jesu, qui est pax nostra, et fecit utraque unum. ter operare (Prov. 11), etc. Nescitis namque, ut cum Data xvi Kalendas Decembris, indictione decima. venia vestra dicam quid superventura pariat dies. Ita ergo, fili Christianissime, de hac Ecclesia nec non et patria velociter et prudenter excogitate et ordinate, ut saltem ipsæ paucissimæ reliquiæ salvæ sint quæ remanserunt, quæque quotidie catervatim gladio et præda dispereunt. Occurrite strenue, subvenite celeriter, et manu consolationis vestræ ab oculis nostris tandem abstergite lacrymas, quatenus super illis et præsentialiter Deo propitio gaudeatis, et in futuro, frequenti ac laudabili relicta fama superstite, cum Christo perpetes in cœlestibus imperetis. Data xvII Kalendas Decembris, indictione decima. XLIV.

AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM.

(Anno 876.)

Scribit intellecturum imperatorem ex Adalgario episcopo (cui pallium concedit) cur Ecclesiæ causa ex voto non processerit. Taxat Ansegisum, et Adalgarii fidem commendat.

JOANNES episcopus CAROLO imperatori.

Laudabilem quidem intentionem et pium studium vestrum pro causa Ecclesiæ nostræ, matris videlicet

C

D

XLV.

AD RICHILDIM AUGUSTAM.

(Anno 876.)

Rogat ut Romanæ Ecclesiæ suffragetur.
JOANNES episcopus RICHILDI Auguste.

Quanto amore spiritualis filius noster piissimus imperator erga hanc sanctam matrem suam Ecclesiam flagret, ex hoc manifestissime claret quod causam illius apud se specialiter exsequendam et ordinandam in vestris proprie, manibus collocavit. Cui enim congruentius et præstantius eam, quam præ cæteris spiritualiter diligit, oro, committeret, quam vobis quæ ab eo sic diligi jubemini, sicut diligi a Christo jubetur Ecclesia? Unde magnopere gratulamur de vobis tot audientes præconia, et confidimus in Domino quia onera quæ portamus, tam a paganis quam a pessimis Christianis, vestri studii humeris alleviabitis, et eritis pro Ecclesia Christi apud pium conjugem more sanctæ illius Esther pro Israelitica plebe apud maritum (Esther. 1x). Quia vero sæpe ad

Christianissimum conjugem vestrum semper Augu- A quando contra imperium vestrum perhibebatur sen

stum diversis pro necessitatibus sive missos sive
apices mittimus, ex hoc jam obsecramus et petimus,
vos estote pro nobis ostium, lingua et manus: imo
1otum pro nobis sitis, advocatoris fungentes ofliciis,
et omnia pro nobis in omnibus facite. Ita ut amici
quidem et fideles Ecclesiæ hujus per vos apud api-
cem vestrum locum, apud vos inveniant aditum et
salubre in necessitatibus suis omnino remedium : e
contra vero, inimici et infideles per vos confundan-
tur et excludantur: quia et nos pro vobis apud om -
nes et in omnibus erimus, et præcipue apud beatis-
simos apostolorum principes Petrum et Paulum
amatores et protectores vestros, ita ut paterno vos
affectu semper fovere studentes, et tanquam spirita-
lem filiam dilectionis nostræ sinibus collocatam in B
Christo tractare ac tegere perpetuo satagentes, apud
eos commendare assiduis precibus studeamus, et
vestri memoriam ad sacrosancta corpora ipsorum
semper deponere satagamus. Lætamur autem et jo-
cundamur in Domino, quia beatam vos et felicem
dicent omnes generationes; quia pio committente
conjuge tam salutiferum ministerium assumpsistis,
per quod scilicet et in præsenti sæculo nomen
bonum, quod est super divitias multas, et cœ-
leste acquiretis inter angelos et non finiendum
imperium. Data XVI Kalendas Decembris
ctione x.

XLVI.

AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM.
(Anno 876.)

indi

Commendat Wigbodum Parmensem episcopum.
JOANNES episcopus CAROLO imperatori.

Quia desiderandam nobis, et totis viscerum brachiis amplectendam dilectionem vestram nihil patimur ignorare eorum quam maxime quæ ad cumulum gloriæ vestri noscuntur culminis pertinere, operæ pretium duximus innotescere Wigbodum venerabilem Ecclesiæ Parmensis antistitem apostoorum adiisse limen et sedem, tam orationis, voto quam inveniendæ per nos vestræ gloriæ desiderio; cujus mentis arcana subtilius investigantes, nos plane minime latuisse fatemur quod et nunc sinceræ fidei erga pium imperium vestrum habendæ teneatur affectu; et hoc jam olim procul dubio rerum effectibus demonstrasset, nisi sibi esset a piæ memoriæ priore principe causa talis injuncta, quam sine sui discrimine floccipendere nequivisset. Unde rogamus, data venia, suscipite nunc illum ut mea viscera, quia et si forte quondam vobis erat inutilis, nunc autem vobis et nobis utilis: quamvis forte non sit dicendus inutilis, qui fidem ante promissam custodiens, simile circa vos servandæ fidei dedit indicium, præsertim cum sperans in Domino non perdiderit, si mutaverit, fortitudinem, dum scilicet nobis hunc informantibus, si quopiam contra vos usus est, pro vobis proponat jam totis viribus exercere. Unde non dubitamus illum se fortiorem erga fidei vestræ constantiam exhibendum, quam fuerit,

C

D

tire. Ergo, clementissime imperator, quia ab infantia crevit vobiscum miseratio, recipite illum tanquam ab ipsa beati Petri apostoli patroni vestri confessione, et super eo mercedem habere contendite, non imputantes ei quod novissimus venerit : quia et bonus ille paterfamilias operarios undecimæ horæ pares fecisse describitur his qui tertia hora venere (Matth. 1x). Sed et vos non minus diligitis militem qui primo quidem in bello terga dedit, postea rediens premit fortiter hostem, quam cum qui nunquam terga dedit, et nunquam aliquid fortiter gessit. Sed quid multa ? cum ecce nos ei apud pium, imperium vestrum, fili charissime, fidem dicimus. Ecce nos pro illo vadem offerimus: tantum sic agat erga eum clementissima et serenissima pietas vestra, ut alii sub tegmen miserationis vestræ, hoc comperto, alacrius confluant, et per interventionem nostram quasi per immobilem pontem ad vos certatim transitum faciant. Siquidem hic ia signum est ad apostolica tecta quoddam positus; cunctos ad vos terrigenas aut bene dispositus invitabit, aut a vobis male tractatus terrebit. Nam difficile esse credimus apud pietatem vestram quemquam per alios obtinere, quod per Petrum et Paulum apostolorum eximios non poterit impetrare. Data ut supra.

XLVII.

[blocks in formation]

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo ADALGARIO sanctæ Augustodunensis Ecclesiæ episcopo ac per te in eadem Ecclesia in perpetuum.

Divinæ præceptionis monent cunctos eloquia ut quoties res aliena contra rationis ordinem a quoquam detinetur, æquitate debeat imminente restitui. Constat siquidem villam quædam Tilionacum proprietatis jure sancti fuisse quondam Leodegarii Augustodunensis episcopi, et ab eo sancto collatam Nazario, cujus vocabulo ipse honoratur episcopatus. Post vero cum a pravis hominibus longo tempore fuisset retenta et quasi in proprietatem eorum redacta, dilectus filius noster Carolus clementissimus imperator, super hoc subtili examinatione habita, cum eam ad jus Ecclesiae Augustodunensis pertinuisse legitime cognovisset, et possessam primo ab ea, et postea pervasam a violentis hominibus liquido didicisset, hanc præcepto suæ auctoritatis ipsi episcopio reddidit et ad ipsius Ecclesiæ jus revocavit, cui scilicet hane superius nominatus sanctus Leodegarius olim contulerat. Et ideo, quia postulavit a nobis sanctitas tua ut jam memoratam villam secundum imperiale præceptum apostolicæ auctoritatis liberalitate aut privilegio Augustodunensi Ecclesiæ confirmaremus, inclinati precibus tuis, supernæ pietatis gratia suf

ctute gravatur, si ullo modo venire non potest, vicarium pro se strenuum mittat. Ille vero qui Constantinopolim ire refertur, si nondum abiit, nec abire cis Februarium mensem speratur, ab hac communi utilitate nullo modo se subtrahat; sed veniens veniat, ut omni litigio terminato, in Ecclesia Dei non nisi pax et tranquillitas perseveret. Optamus gloriam tuam semper bene valere. Data vIII Kalendas Decembris, indictione decima.

XLIX.

AD FELICEM ET PETRUM EPISCOPOS.

(Anno 876.)

fragante, prædictæ Ecclesiæ, cui fraternitas tua A valeamus. Is vero qui valida infirmitate vel senepræesse dignoscitur, sæpe memoratam villam, sicut antiquitus fuit, denuo confirmamus, ut hoc quod suum fuerat, et redditum nunc possident, debeat sine cunctatione perpetuis temporibus possidere vel adhærere, hujus privilegii auctoritate confirmantes antedictam villam in præfato episcopio constituimus quod in ejusdem episcopii Ecclesia, de qua ablata fuerat, nunc reddita in ipsius dominio sine ambiguitate permaneat. Non solum autem crebro dictam villam, sed et omnes quæ ejusdem Ecclesiæ vel modo sunt vel futura: consistunt, in eodem episcopio confirmamus habendas, statuentes pontificali censura, sub interdictione anathematis futurique judicii, nulli licere hæc quæ a nobis tam super jam dicta villa quam super omnibus rebus ab eadem vel habitis vel habendis promulgata sunt, aliqua temeritate violare vel conturbare aut repetere; se potius stabilitate perenni inconvulsa permanere in eodem pio loco decernimus. Quod si quis autem, magnus vel parvus, adversus hoc privilegium auctoritate apostolicæ sedis munitum agere tentaverit, sciat se perenni judicio condemnandum et igni qui non exstinguitur mancipandum. Qui vero custos et conservator ejus exstiterit, æternis gaudiis perfruatur, et præmiis cum angelis in cœlestibus potiatur. Scriptum per manus Gregorii notarii regionarii et scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ in mense Novembris, indictione decima. Bene valete.

XLVIII.

AD URSUM DUCEM VENETIARUM.

(Anno 876.)

Gratias agit quod apostolica sedis monitis paruerit.
Episcopos ad synodum venire jubet."

JOANNES glorioso duci Venetiarum.

B

C

Gratias gloriæ tuæ pro benigna devotione tua referimus, quam non solum verbis, sed et operibus erga nos studiose declaras, et frequenter ostendis : et ideo nos paterno circa te detinemur affectu; et in his quæ ad tuam tuorumque pertinere ac prodesse utilitatem cognoscimus, prompti et benigni semper esse curabimus, ita ut divinis præceptis sacrisque canonibus impedire intentionem et sanctionem nostram nunquam consentias; sed cum tibi de rebus ccclesiasticis quidquam injungimus, sicut devotus D filius nos obaudias, et adimplere quæ dirigimus alacri semper animo studeas, quoniam nos tanto in causis tuis, et ubi tibi opportunitas fortassis evenerit, promptiores tecum nos esse ac benigniores invenies, quanto te nos nolle a mandatis Dei aliquo modo avertere manifestius viderimus. Nam tibi, charissime, tanquam familiari nostro familiariter scribimus, quia nullius mortalis amorem præponere Dei justitiæ possumus, qui nimirum Evangelium legimus, dicens: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. x). Veniant igitur episcopi ad synodum nostram, ut, ipsis nobis rei veritatem significantibus, causam fratris et coepiscopi nostri Petri illis præsentibus facilius diffinire

Felici et Petro sacris interdicit ob non exhibitum Grandensi archiepiscopo obsequium; eosque sub excommunicationis pœna Romam ad concilium venire, et si impediti fuerint, vicarios mittere jubet. JOANNES, FELICI et PETRO episcopis Mandanaucensi et Equilensi.

Quam ingrati et inhumani fueritis erga reverendum fratrem nostrum Petrum Ecclesiæ Gradensis antistitem, in hoc maxime datur intelligi, in quo ille pro legibus paternis incolatum arripiens, nullum vestrum comitem suæ peregrinationis habere promeruit; præsertim cum ad limina sit apostolorum profectus, sedemque adierit, ubi semper catholicis subvenitur, et ubi plurimi sanctorum injuriam passi, petram, a qua Petrus nomen sortitus est, refugium invenerunt. Additum autem est huic rei, quoad majoris contumacia vestræ cumulum demonstrandum, quia scilicet non solum cum illo stantes secundum prophetam, Minime ex adverso ascendistis, et opposuistis murum pro domo Domini (Ezech. xm), sed quasi rebelles, rupto unanimitatis fœdere transistis ad hostes; et cum non sitis cum illo, facti profecto estis adversus illum, sicut Dominus ait: Qui non est mecum, contra me est (Matth. x11): in quo et ipsam bestiarum transcendistis sævitiam, parricidalibus adversus eum utentes consiliis; pro quibus omnibus apostolatus nostri vos Romam occurrere, et pro his et aliis quæ corrigenda duximus, satisfacere, non semel apicibus commonuimus, sed venire hactenus mollis omnibus contempsistis. Quapropter vos a sanctis mysteriis interim celebrandis auctoritate summi pastoris arcemus, jubentes ut Idibus Februariis istius indictionis, si adestis, vel si duræ infirmitatis pondere non gravamini, synodo nostræ Romæ celebrandæ interesse inexcusabiliter maturetis; quatenus et ab objectis purgemini, et a capite, tam scilicet apostolica sede quam metropolitano vestro in nullo dividamini : Ne, quod absit, circumveniamini a Satana, qui videlicet semper dissensione gaudet: mem bra quippe quæ capiti non hærent, inter mortua deputantur; sicuti procul dubio vos, qui nec apostolica sedis, quæ est caput omnium Christi Ecclesiarum, decretis hæretis, nec affectui metropolitani proprii, et patroni atque magistri. Jam vero si Idibus saltem Februariis occurrere contumaciter parvipenditis, tandiu estote posthac omnis Ecclesiæ communione

una cum vobis faventibus alieni, quandiu venire ac A Apostolo, debeamus, patenter advertimus. Exhibitio satisfacere super quibus impetimini, non curatis. Ecce enim venerandos forte canones tenetis præ manibus, qui tales sanciunt non communicaturos donec purgentur. Porro si quisquam vestrum nullo modo se posse venire prætenderit, vicarium suum mittat, qui et mittentem se jurejurando excuset, et in synodo vicem mittentis adimpleat. Data Kalendas Decembris, indictione decima.

L.

AD DOMINICUM ELECTUM EPISCOPUM TORCELLENSEM.

(Anno 876.)

Invehitur in Dominicum electum episcopum, quod bis vocatus Romam non accesserit; eumque, nisi venerit constituta die, excommunicat.

enim rerum præteritarum certitudo est futurorum. Quia vero idem frater et coepiscopus noster more majorum sedem apostolicam appellavit, imo alacriter adiit, obsecrans ut controversiæ quæ inter se vertitur et prædictum Dominicum, utraque coram posita parte, finem legitimum imponamus: secundum quod se ratio habet, et jus canonicum dictat, rursus præcipimus, ut jam dictus Dominicus Kalendis saltem Februariis Romam nobis satisfacturus et sese purgaturus occurrat; ambitionis enim crimine denotatur, ac per hoc juxta sacros canones manifestum est confiteri eum de crimine, qui purgandi se occasione non utitur. Jam vero si dixerit se non venientibus episcopis venire non posse, noverit et

JOANNES DOMINICO vocato electo Torcellensis Ec- B episcopos nos illius regionis occurrere præcipere, et clesiæ.

Quia fama crebrescente Torcellensem invasisse dicebaris Ecclesiam, et semel et bis decrevimus te Romam venturom, ut coram posito fratre nostro Petro sanctæ Gradensis metropolitano antistite, una cum episcopis qui degunt sub ipso, facta super te discussione, rumor longe lateque respersus, aut innoxius patefactus absolveretur, aut comprobatus noxius damnaretur, venire modis omnibus constituimus. Unde merito a nobis fores damnandus, nisi erga te, petente nobis dilecto nobis Urso glorioso duce, minus severitate quam patientia uteremur. Verum quia eatenus non venisti, excommunicatum te jure a nobis esse cognosceres, in promptu habentibus, secundum Apostolum (11 Cor. x), ulcisci omnem inobedientiam verum quia nec sic interim contempti salutem tuam contemnimus, unde tertia ecce te vice vocamus, et Idibus Februariis præsentis decimæ indictionis nostro concilio Romæ adesse mandamus, ita ut si tunc non occurreris, tandiu sis cum faventibus tibi deinceps a nobis et a toto Christi corpore alienus, quandiu minus resipiscens, obedientiæ nequaquam jussis nostris colla submiseris. Porro, si in hac indisciplinatione permanseris, noveris deinceps tibi veniam denegandam, et secundum sanctos canones nil de absentia penitus lucraturum, et non solum communionis, sed et honoris jacturam anathemate perculsum sine fine passurum. Data Kalendis Decembris, indictione decima.

LI.

AD URSUM DUCEM VENETIARUM.

(Anno 876.)

Rogat episcopos qui Romam ad synodum evocantur, suis sumptibus alat; quibus, nisi accesserint, excommunicationis sententiam minatur.

JOANNES URSO duci Venetiarum.

Cum pro causa venerabilis fratris nostri Petri sanctæ Gradensis Ecclesiæ antistitis finienda, Dominicum vocatum electum, cui esses filium tuum sociandus [pro sociaturus, HARD.] ad apostolicam sedem mittere promiseras, nec tamen verbum veritas subsecuta est, valde mirati sumus: et quod non omni spiritui, nec in omni negotio credere, docente

C

D

eumdem Petrum venerabilem Domini sacerdotem imitandum tribuere, qui cum metropolitanus esset, nullis comitantibus secum episcopis, memoriam apostolorum veniendo, sicut quondam sanctus Athanasius honoravit; verumtamen et ex episcopis duos - venire decernimus, Felicem scilicet et Petrum, ut tantum negotium non sine præsentia regionis episcoporum hujus cognitionem habentium diffiniri quoquo modo videatur; ita ut si forte se Felix venire nullo modo posse prætenderit, vicarium suum mittat, qui et mittentem se jurejurando excuset, et in synodo vice mittentis adimpleat. Petrus autem, si adest, modis omnibus veniat, siquidem, ut perhibetis, Constantinopolim mittendi nec mos vester nos latet nec tempus. Matarius [ forte, Maturius et delendum prius, HARD.] quippe prius huc venire ac redire ad propria poterit, quam mari mos et tempus accedat itineris. Præterea jubemus archidiacono ad nos venire Torcellensis Ecclesiæ; similiter et Altinensis abbatem monasterii; nihilominus et archipresbyterum et archidiaconum, atque hujus æquivocum et nepotem Laurentium diaconum Gradensis Ecclesiæ, quo impræsentiarum super his quibus impetuntur, idoneam rationem canonicamque, si nocentes sunt, subeant ultionem. Quæ omnia ideo gloriæ tuæ nota fieri volumus, ut illi ad apostolicam sedem sanctamque synodum occursuri, liberalitatis tuæ adminiculis sustententur, sumptibusque locupletati laborem itineris facilius ac levius ferant, secundum pios principes, qui in talibus munifice semper erant intenti. Hos autem quos hac auctoritate apostolicæ presentandos sedi decrevimus, quia tertio. jam commoniti hucusque occurrere contempserunt, Romam diebus [ pro Idibus, HARD.] Februariis fore venturos decrevimus, nisi forte instanter properare delegerint. Porro post Februarias [forte, post Idus Februarias, HARD.] tandiu sit unusquisque ipsorum cum fautoribus suis excommunicationis vinculis innodatus, quandiu ad sedem apostolicam non occurrens, nullam idoneam super se rationem regulariter exhibuerit; sciens se anathematis postmodum sententia feriendum. Data Kalendis Decemb., indictione x.

LII.

AD DOMINICUM ET LEONEM EPISCOPOs.

(Anno 876.)

Significat quosdam qui Romam ad concilium vocati venire neglexerant, se excommunicasse, nisi ad certam præstitutam diem venerint; hortatur ut quandiu illi abfuerint, eorum officia exsequantur. JOANNES episcopus DOMINICO Olivolensi, et LEONI Caprensi, episcopis.

A tanti mali auctoribus sunt nexibus irretiti, non solum ab eorum vos communione prorsus arcete, sed et ab omnibus qui eis communicaverint (sunt enim pari omnes obligatione constricti). Optamus sanctitatem, etc. Data Kalend. Decembris, indictione decima.

C

LIII.

AD DELTUM EPISCOPUM.

(Anno 876.)

Ut vice apostolicæ sedis fungens Venetias pergat, et episcopos ejus regionis Romam ad concilium, sicut jusserat, venire facial.

JOANNES reverentissimo DELTO episcopo.

Tuæ dilectionis sinceritati pastoralis officii nobis sollicitudine junctæ, quam in consortium nostri

Sanctitatem vestram nolumus ignorare misisse nos Felici et Petro episcopis, et Dominico, qui vocatur electus Torcellensis Ecclesiæ, seu abbati Altinensis monasterii, atque archidiacono Torcellensis Ecclesiæ, nec non et archipresbytero et archidiacono, atque hujus æquivoco ac nepoti Laurentio diacono Gradensis Ecclesiæ, quia toties a nobis vo- B laboris asciscere decrevimus, cognitum facimus, quia cati ad concilium Romæ occurrere contempserunt, futuram excommunicationis sententiam, et eum qui ex his tunc saltem venire distulerit, tandiu post Idus Februarias omni ecclesiastica communicatione privasse, quandiu in obstinatione propria perseverans, apostolicam adire sedem contempserit. Alios enim horum nostro concilio pro communibus Ecclesiæ utilitatibus volumus interesse. Quosdam autem, quia super quibusdam reprehenduntur excessibus, de his satisfacturos requirimus. Unde, fratres charissimi, vos in specula esse præcipimus, et si quidem prædicti episcopi, dextra Excelsi corda eorum immutante, ad concilium nostrum circa Idus occurrerint, ut prædictum est, Februarias, vos per ipsam regionem morati, quæ sunt veræ religionis peragite, ne quis sine perfectis Christianitatis sacramentis abscedat, neque pœnitens minus reconciliatus deficiat; et cætera illic interim definite quæ ad speciale pertinent episcoporum officium. At vero si pater inobedientiæ sic mentes eorum obsederit, ut obedire omnino despiciant, restat ut eo qui obaudierit benignius tractato, qui prænotato tempore ex his omnibus abfuerit, post excommunicationem noverit se anathematis gladio puniendum. Qua de re prævidimus hæc omnia nota facere vobis, ut ea scientes ad omnium notitiam perferatis, et hoc ad quod decrevimus exhortari magnopere studeatis. Quod si vos non audierint, non enim, ut Dei ad Ezechiel voce dicamus, volunt audire vos, quia nolunt audire nos (Ezech. 11), habete illos, et habendos ubique modis omnibus prædicate, sicut Dominus præcepit haberi eum qui Ecclesiam non audierit (Matth. xvín); tantumdem est si dicatur, sicuti nos eos haberi [Edit. Rom. addit, supra] decrevisse significavimus. Videte autem, ne persona vobis quælibet silentium possit imponere, ne, quod absit, tanquam idololatræ judicemini. Est enim, Samuele edocente, quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere (111 Reg. xv). Si præterea Felix vel Petrus impedimento inevitabili prohibitus, non venerit, idoneum virum ex diaconibus Ecclesiæ suæ mittat per omnia vices suas supplentem. Jam vero si quoquo modo potuerint et noluerint, quia idcirco excommunicationis una cum

Petrus reverendissimus Venetiarum metropoleos antistes, multis suffraganeorum suorum gravatus molestiis, et canonicæ constitutioni repugnantibus malis oppressus, delegit corde devoto sanctorum apostolorum Petri et Pauli ad limina properare, indeque salutis et optatæ consolationis opem percipere, ubi totius Ecclesiæ Christus Deus noster fundamentum locavit, et religionis atque justitiæ caput instituit. Et ideo querimoniis ejus aures clementiæ nostræ, litteris tam ipsi Urso Venetiarum duci quam suffraganeis ejus episcopis, quorum sane inobedientia et temeritate canonicus vigor confusus, Ecclesiæ Dei potestas exinanita, et metropolitana dignitas corrupta existit, ut in conspectu nostro apostolicæque sedis præsentia, utriusque partis præsentia existente, liteque discussa, finem causæ debitum æquo imponeremus libramine, litteras nostras direximus; sed ipse dux excusationis verba potius quam quæsitas a nobis personas statuto tempore maluit destinare. Unde nolentes præfatum fratrem et coepiscopum nostrum absque consolatione debita relinquere, rati sumus te vice nostra illuc dirigere, quatenus divino fretus auxilio ea quæ prædicto fratri sunt necessaria prudenter peragas et cum Domini timore cuncta perficias. Has igitur apostolatus nostri litteras accipiens, pro utilitate et salute Ecclesiæ Dei ceu idoneus Christi miles laborare satage; quoniam dicente Apostolo (I Thess. 11), labor noster non erit inanis in Domino; et si socii sumus laboris, erimus D profecto et consolationis. Christo igitur duce, Venetiam perge, Ursoque duci epistolam destinatam tribue, eamque ut auribus audiendi audiat, instanter admone, ne statutis apostolicæ sedis resistere, quin potius humili corde obedire procuret. Alteram vero epistolam Felici sanctæ Ecclesiæ Equilensis episcopo, quem ad nos venire jubemus. Tertiam quoque Dominico Olivolensis Ecclesiæ et Leoni Caprensis Ecclesiæ, episcopis quos ibi manere volumus, eisque ut in his quæ Dei sunt te fideliter adjuvent, præcepimus, tribue. Quartam vero Dominico electo Ecclesiæ Torcellensis dare procura; eosque terribiliter obtestando atque jubendo easdem epistolas in conspectu totius Ecclesiæ et populi, teque præsente

« VorigeDoorgaan »