Pagina-afbeeldingen
PDF

fragante, prædictæ Ecclesiæ, cui fraternitas tua præesse dignoscitur, sæpe memoratam villam, sicut antiquitus fuit, denuo confirmamus, ut hoc quod suum fuerat, et redditum nunc possident, debeat sine cunctatione perpetuis temporibus possidere vel adhærere, hujus privilegii auctoritate confirmantes antedictam villam in præfato episcopio constituimus quod in ejusdem episcopii Ecclesia, de qua ablala fuerat, nunc reddita in ipsius dominio sine ambiguitate permaneat. Non solum autem crebro dictam villam, sed et omnes quæ ejusdem Ecclesi;e vel modo sunt vel futuræ: consistunt, in eodem episcopio confirmamus habendas, statuentes pontificali censura, sub interdietione analhematis futuriqtie judicii, nulli licere hæc quæ a nobis tam super jam dicta villa quam super omnibus rebus al) eadem vel habitis vel habendis promulgata sunt, aliqua teneritate violare vel coniuri)are aut repetere; se ! potius stabilitate perer, ni inconvulsa permanere in eodem pio loco decerniiniis. Quo! si quis autem, magnis vel parvus, ai!versus hoc privilegium auctoritate apostolic? sedis munitum agere tentaverit, sciat se perenni judicio condemnandum et igni qui non exstinguitur mancipandum. Qui vero custos et conservator ejus exstiterit, ætermis gaudiis perfruatur, et præmiis cum angelis in cœlestibus potiatur. Scriptum per manus Gregorii notarii regionarii et scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ in mense Novembris, indictione decima. Bene valete.

XLVIII. AD URSUM DUCEM vENETIARUM. (Anno 876.)

Gratias agit quod apostolicæ sedis monitis paruerit. piscopos ad synodum venire jubet.

JoANNEs glorioso duci Venetiarum.

Gratias gloriæ tuæ pro benigna devotione tua referimus, quam non solum verbis, sed et operibus erga nos studiose declaras, et frequenter ostendis : et ideo nos paterno circa te detinemur affectu ; et in his quæ ad tuam tuorumque pertinere ac prodesse utilitatem cognoscimus, prompti et benigni semper esse curabimus, ita ut divinis præceptis sacrisque canonibus impelire intentionem et sanctionem hostram nunquam consentias; sed cum tibi de reljus ecclesiasticis quidquam injungimus, sicut vlevotus filius nos obaudias, et adimplere quæ dirigimus alacri semper animo studeas, quoniam nos tanto in causis tuis, et ubi tibi opportunitas fortassis evenerit, proimpliores tecum nos esse ac benigniores invenies, quanto te nos nolle a mandatis Dei aliquo modo avertere manifestius viderimus. Nam tibi, charissime, tamquam familiari nostro familiariter scribimus, quia nullius mortalis ainorem pr;eponere Dei justitiæ possumus, /|ui nimirum Evangelium legimus, dicens : Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (31atth. x). Veniant igitur episcopi ad synodum nostram, ut, ipsis nobis rei veritatem significantibus, causam fratris et coepiscopi nostri Petri illis præsentibus facilius diflinire

[ocr errors]

A valeamus. Is vero qui valida infirmitate vel senectute gravatur, si ullo modo venire non potest, vicarium pro se strenuum mittat. Ille vero qui Constantinopolim ire refertur, si nondum abiit, nec abire cis Februarium mensem speratur, ab hac communi utilitate nullo modo se subtrahat; sed veniens veniat, ut omni litigio terminato, in Ecclesia Dei non nisi pax et tranquillitas perseveret. 0ptamus gloriam tuam semper bene valere. l)ata viii Kalendas Decembris, indictione decima.

XLIX. AD FELICEM ET PETRUM EpISC0p0S. (Anno 876.) Felici et Petro sacris interdicit ob non erhibitum Grandensi archiepiscopo obsequium; eosque sub excommunicationis poena Romam ad concilium venire, et si impediti fuerint, vicarios mittere jubet. JoANNEs, FElici et Petro episcopis Mandanaucensi et Equilensi. Quam ingrati et inhumani fueritis erga reverendum fratrem nostrum Petrum Ecclesiae Gradensis antistitem, in hoc maxime datur intelligi, in quo ille pro legibus paternis incolatum arripiens, nullum vestrum comitem suæ peregrinationis habere promertiit; præsertim cum ad limina sit apostolorum profectus, selemque adierit, ubi semper catholicis subvenitur, el ubi plurimi sanctorum injuriam passi, petram, a qua Petrus nomen sortitus est, refugium invenerunt. Additiim autem est huic rei, quoad majoris coutumaciæ vestræ cumulum demonstrandum, quia scilicet non solum cum illo stantes secundum prophetam, Jlinime ex adverso ascendistis, et opposuistis murum pro domo Domini (Ezech. xiii), sed quasi rebelles, rupto unanimitatis foedere transistis ad hostes; et cum non sitis cum illo, facti profecto estis adversus illum, sicut Dominus ait : Qui non est mecum, contra me est (Matth. xii) : in quo et ipsam bestiarum transcendistis sævitiam, parricidalibus adversus eum utentes consiliis; pro quibus omnibus aposlolatus nostri vos Romam occurrere, et pro his et aliis quæ corrigenda duximus, satisfacere, non semel apicibus commonuimus, sed venire hactenus mo!is omnibus contempsistis. Quapropter vos a sanctis mysteriis interim celebrandis auctoritate summi p pastoris arcemus, jubentes ut Idibus Februariis istius indictionis, si adestis, vel si duræ infirmitatis pondere non gravamini, synodo nostræ Romæ celebraiid;e interesse inexcusabiliter maturetis; quatenus et ab objectis purgemini, et a capite, tam scilicet apostolica sede quam metropolitano vestro in nullo dixilamini : Ne, quod absit, circumveniamini a Satana, qui videlicet semper dissensione gaudet: mem lora quippe quæ capiti non hærent, inter mortua deputantur; sicuti procul dubio vos, qui nec apostolicæ sedis, quæ est caput omnium Christi Ecclesiarum, decretis hæretis, nec affectui metropolitani proprii, et patroni atque magistri. Jam vero si Idibus saltem Februariis occurrere contumaciter parvipenditis, taliuiiu estote posthac omnis Ecclesiæ communioue

una cum vobis faventibus alieni, quandiu venire ac satisfacere super quibus impetimini, non curatis. Ecce enim venerandos forte canones tenetis præ mamibus, qui tales sanciunt non communicaturos donec purgentur. Porro si quisquam vestrum nullo modo se posse venire prætenderit, vicarium suum mittat, qui et mittentem se jurejurando excuset, et in synodo vicem mittentis adimpleal. Data Kalendas Decembris, indictione decima.

L. AD DOMiNiCUM eleCtUM EpISCOPUM t0RCELLENSEM. (Anno 876.) Invehitur in Dominicum electum episcopum, quod bis vocatus Romam non accesserit; eumque, nisi venerit constituta die, ercommunicat. JoANNEs DoMiNico vocato electo Torcellensis Ecclesi;e. Quia fama crebrescente Torcellensem invasisse dicebaris Ecclesiam, et semel et l)is decrevimus te Romam venturum, ut coram posilo fratre nostro Petro sanctæ Gradensis metropolitano antistite, una eum episcopis qui degunt sub ipso, facta super te discussione, rumor longe lateque respersus, aut innoxius patefactus absolveretur, aut comprol)atus moxius damnaretur, venire modis omnibus constituimus. Unde merito a nobis fores damnandus, nisi erga te, petente nobis dilecto nobis Urso glorioso duce, minus severitate quam patientia uteremur. Verum quia eatenus non venisti, excommunicatum te jure a nobis esse cognosceres, in promptu habentibus, secundum Apostolum (II Cor. x), ulcisci omnem inobedientiam : verum quia nec sic interim contempti salutem tuam contemnimus, unde tertia ecce te vice vocamus, et Idibus Februariis praesentis

decimæ indictionis nostro concilio Rom;e adesse .

mandamus, ita ut si tunc non occurreris, tandiu sis cum faventibus tibi deinceps a nobis et a toto Christi corpore alienus, quamdiu minus resipiscens, obedientiæ nequaquam jussis nostris colla submiseris. Porro, si in hac indisciplinatione permanseris, noveris deinceps tibi veniam denegandam, et secundum sanctos canones nil de absentia penitus lucraturum, et non solum communionis, sed et honoris jacturam anathemate perculsum sine fine passurum. Data Kalendis Decembris, indictione decima.

Ll. AD URSUM DUCEM VENETiARUM. (Anno 876.) Rogat episcopos qui Romam ad synodum evocantur, suis sumptibus alat; quibus, nisi accesserint, e.vC0mmunicali0nis Semlentiam minatur. JoANNEs Urso duci Wenetiarum. Cum pro causa veneral)ilis fratris nostri Petri sanctæ Gradensis Ecclesiæ antistitis finienda, Dominicum vocatum electum, cui esses filium tuum sociandus [pro sociaturus, IIARD.] ad apostolicam sedein mittere promiseras, nec tamen verbum veritas subsecuta est, valde mirati sumus : et quod non omni spiritui, nec in omni negotio credere, doceule

A Apostolo, debeamus, patenter advertimus. Exhibitio enim rerum præteritarum certitudo est futurorum. Quia vero idem frater et coepiscopus noster more majorum sedem apostolicam appellavit, imo alacriter adiit, obsecrans ut controversiæ quæ inter se vertitur et prædictum Dominicum, utraque coram posita parte, finem legitimum imponamus: secundum quod se ratio habet, et jus canonicum dictat, rursus præcipimus, ut jam dictus Dominicus Kalendis saltem Februariis Romam nobis satisfacturus et sese purgaturus occurrat; ambitionis enim crimine denotatur, ac per hoc juxta sacros canones manifestum est confiieri eum de crimine, qui purgandi se occasione non utitur. Jam vero si dixerit se non venientibus episcopis venire non posse, noverit et

B episcopos nos illius regionis occurrere præcipere, et

eumdem Petrum venerabilem Domini sacerdotem imitandum tribuere, qui cum metropolitanus esset, mullis comitantibus secum episcopis, memoriam apostolorum veniendo, sicut quondam sanctus Athanasius honoravit; verumtamen et ex episcopis duos - venire decernimus, Felicem scilicet et Petrum, ut tantum negotium non sine præsentia regionis episcoportim hujus cognitionem habentium (lilliniri quoquo modo videatur; ita ut si forte se Felix venire mullo modo posse prætenderit, vicarium suum mittat, qui et mittentem se jurejuran.lo excuset, et in synodo vice mi tentis adimpleat. Petrus autem, si adest, mollis omnibus veniat, siquidem, ut perhibetis, Constantinopolii mittendi nec mos vester nos C latet nec tempus. Matarius [ forte, Maturius et delendum prius, IIARD.] quippe prius huc venire ac redire ad propria polerit, quam mari mos et tempus accedat itineris. Praeterea jubemus archidiacono ad nos venire Torcellensis Ecclesiae; similiter et Allimensis abbatem monasterii ; nihilominus et archipresbyterum et archidiaconum, atque hujus æquivocum et nepotem Laurentium diaconum Gradensis Eeclesiæ, quo impræsentiarum super his quibus inpetuntur, idoneam rationem canonicamque, si nocentes sunt, subeant ultionem. Quæ omnia ideo gloriæ tuæ nota fieri volumus, ut illi ad apostolicam selem sanctamque synodum occursuri, liberalitatis tuæ adminiculis sustententur, sumptibusque locupletati laborem itineris facilius ac levius ferant, secundum pios principes, qui in talibus munifice semper erant intenti. Hos autem quos hac auctoritate apostolicæ presentandos sedi decrevimus, quia tertio jam commoniti hucusque occurrere contempserunt, Romam diebus [pro Idibus, HARD.] Februariis fore venturos decrevimus, nisi forte instanter properare delegerint. Porro post Februarias [ forte, post ldus Februarias, HARD.] tandiu sit unusquisque ipsorum cum fautoribus suis excommunicationis vinculis inmodatus, quandiu ad sedem apostolicam non occurrens, nullam idoneam super se rationem regulariter exhibuerit; sciens se anathematis postmodum sententia feriendum. Data Kalendis Decemb., indictione x.

[ocr errors]

AD D0M1NicuM Et le0N£M epiSC0P0S. (Anno 876.) Siqnificat quosdam qui Romam ad concilium vocati ienire neglererant, se excommunicasse, nisi ad certam præstitutam diem venerint; hortatur ut quandiu illi abfuerint, eorum officia exsequantur. JoANNEs episcopus DoMiNico 0livolensi, et LEoNi Caprensi, episcopis. Sanctitatem vestram molumus ignorare misisse nos Felici el Petro episcopis, et Dominico, qui vocatur electus Torcellensis Ecclesiæ, seu abbati Altinensis monasterii, alque archidiacono Torcellensis Ecclesiæ, nec non et archipresbytero et archidiacono, atque hujus æquivoco ac nepoti Laurenlio diacono Gradensis Ecclesiæ, quia toties a nobis vocati ad concilium Romæ occurrere contempserunt, futuram excommunicationis sententiam, et eum qui ex his tunc saltem venire distulerit, tandiu post Idus Februarias omni ecclesiastica communicatione privasse, quandiu in obstinatione propria perseverans, apostolicam adire sedem contempserit. Alios enim horum nostro concilio pro communibus Ecclesiæ utilitauibus volumus interesse. Quosdam autem, quia super quibusdam reprehenduntur excessibus, de his satisfacturos requirimus. Unde, fratres charissimi, vos in specula esse præcipimus, et si quidem prædicti episcopi, dextra Excelsi corda eorum immutante, ad concilium nostrum circa ldus occurrerint, ut prædictum est, Februarias, vos per ipsam regionem morali, quæ sunt veræ religionis peragite, ne quis sine perfectis Christianitatis sacramentis abscedat, neque poenitens minus reconciliatus deficiat; et caetera illic interim definite quæ ad speciale pertinent episcoporum officium. At vero si pater inobedientiæ sic mentes eorum obsederit, ut obedire omnino despiciant, restat ut eo qui obaudierit benignius tractato, qui prænotato tempore ex his omnibus abfuerit, post excommunicationem noverit se anathematis gladio puniendum. Qua de re prævidimus hæc omnia nota facere vobis, ut ea scientes ad omnium notitiam perferatis, et hoc ad quod decrevimus exhortari. magnopere studeatis. Quod si vos non audierint, non enim, ut Dei ad Ezechiel voce dicamus, volunt audire vos, quia nolunt audire nos (Ezech. iii), habete illos, et habendos ubique modis omnibus prædicate, sicut Dominus præcepit haberieum qui Ecclesiam non audierit (Matth. xviii); tantumdem est si dicatur, sicuti noseos haberi [Edit. Hom. addit, supra] decrevisse significavimus. Widete autem, ne persona vobis quælibet silentium possit imponere, ne, quod absit, tanquam idololatræ judicemini. Est enim, Samuele edocente, quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere (III Reg. xv). Si præterea Felix vel Petrus impedimento inevitabili prohibitus, non venerit, idoneum virum ex diaconibus Ecclesiæ suæ mittat pcr omnia vices suas supplentem. Jam vero si quoquo modo potuerint et noluerint, quia idcirco excommunicationis una cum

A tanti mali auctoribus sunt nexibus irretiti, non so. lum ab eorum vos communione prorsus arcele, sed et ab omnibus qui eis communicaverint (sunt enim pari omnes obligatione constricti). 0ptamus sancti. tatem, etc. Data Kalend. Decembris, indictione decima. LIII. AD DELTUM EPISCOPUM. (Anno 876.) Ut vice apostolicæ sedis |#! Venetias pergat, et £piscopus eju$ regionis Romam ad concilium, sicut jusserat, venire faciat. JoANNEs reverentissimo Delto episcopo. Tuæ dilectionis sinceritati pastoralis officii nobis sollicitudine junctæ, quam in consortium nostri B laboris asciscere decrevimus, cognitum facimus, quia Petrus reverendissimus Venetiarum metropoleos antistes, multis suffraganeorum suorum gravatus molestiis, et canonicæ constitutioni repugnantibus malis oppressus, delegit corde devoto sanctorum apostolorum Petri et Pauli ad limina properare, indeque salutis et optatæ consolationis opem percipere, ubi totius Ecclesiæ Christus Deus noster fundamentum locavit, et religionis atque justitiæ caput instjtuit. Et ideo querimóniis ejus aures clementiae nostræ, litteris tam ipsi Urso Weneliarum duci quam suffraganeis ejus episcopis, quorum sane inobedientia et temeritate canonicus vigor confusus, Ecclesiæ Dei potestas exinanita, et metropolitana dignitas corrupta existit , ut in conspectu nostro apostolicæC que sedis præsentia, utriusque partis præsentia existente, liteque discussa, finem causæ debitum æquo imponeremus libramine, litteras nostras direximus; sed ipse dux excusationis verba polius quam quæsitas a nobis personas statuto tempore maluit destinare. Unde nolentes præfatum fratrem et coepiscopum nostrum absque consolatione debita relinquere, rati sumus te vice nostra illuc dirigere, quatenus divino fretus auxiiio ea quæ prædicto fratri sunt necessaria prudenter peragas et cum Domini timore cuncta perficias. Has igitur aposlolatus nostri lilteras accipiens, pro utilitate et salute Ecclesiæ Dei ceu idoneus Christi miles laborare satage; quoniam dicente Apostolo (I Thess. 11), labor noster non erit inanis in Domino; et si socii sumus laboris, erimus profecto et consolationis. Christo igitur duce, Venetiam perge, Ursoque duci epistolam destinatam tribue, eamque ut auribus audiendi audiat, instanter admone, ne statutis apostolicæ sedis resistere, quin potius humili corde obedire procuret. Alleram vero epistolam Felici sanctæ Ecclesiæ Equilensis episcopo, quem ad nos venire jubemus. Tertiam quoque Dominico 0livolensis Ecclesiæ et Leoni Caprensis Ecclesiæ, episcopis quos ibi manere volumus, eisque ut in his quæ Dei sunt te fideliter adjuvent, præcepimus, tribue. Quartam vero Dominico electo Ecclesiæ Torcellensis dare procura ; eosque terribiliter obtestando atque jubendo easdem epistolas in conspectu totius Ecclesiæ et populi, teque præsente

legere facito: quibus nimirum perlectis tam eosdem A sedis, Acimundum scilicet et Walpertum venerabiles

episcopos supradictos, hoc est felicem a Mateimautensem, et Petrum Aquilensem, episcopos, nec non Laurentium archidiaconum Gradensis Ecclesiæ, ablatem cœnobii Altinensis, archidiaconum Roscellensem, et archipresbyterum Gradensem, cum mepote suo Laurentio Romam in præsentiam nostram, ex nostra apostolica auctoritate ldibus Februariis, omni mora vel occasione postposita, secundum tenorem epistolae nostræ venire præcipe. Nam si in prædictis Idibus venire quolibet modo distulerint, sciant se omni ecclesiastica communione esse privatos, atque anathematis vinculis innodatos, quousque nostris se obtutibus præsentare curaverint. Cumque omnia juxta nostræ præceptionis affectum pia et fideli devotione compleveris, ad Ecclesiæ tuæ revertere gremium, nohisque sub certitudine cuncta renuntiare non differas. Ut si de cætero aliqua super his agenda siiìt arbitrio solerti, ut cura debita sollicitius Deo propitio peragamus.

LIV.

AD lAMBERTUM COMitem. (Anno 876.)

Ut compescat sibi subjectos a malis quae perpetrabant; quos si emendare non potuerit, minatur illos se ercommunicaturum : legatis multa ei viva vvce referenda se injunxisse significat.

JoANNEs episcopus LAMberto comiti.

Ab olim, si recordaris, salutem tuam atque profectnm desiderantes, et anima te salvari, et corporeis honoribus cumulari quæsivimus et optavimus. Et quia nunc multo amplius hoc quam prius, fili charissime, volumus, scias paterno affectu a nobis te diligi et ut spiritualem filium prorsus amplecti, quoniam honorem atque tuum profectum nostram gloriam esse putamus, et de tuae prosperitatis augmento in Domino gratulamur : unde et tu non immemor nostri, rogamus, ut semper et ut his qu;e volumus, et quæ nostrum de tuis hominibus pontificium pulsant, emendare nullatenus prætermittas; non enim speramus ut talia scias qualia ab eisdem tuis homi

nibus in nostris finibus perpeirantur. Qu;e oporte?

gloriam tuam studiose inquirere, et, sicut condecet, pro Dei et nostro amore omni conamine emendare, quia tam hominibus S. Petri apostoli quam hominibus Guidonis tui homines, sicut fertur, innumera mala faciunt et rapinas multas exercent. Quæ rogamus statim emendare facias, et tibi subjectis ultra tale quid facere non consentias. Werum si id forte emendare te non posse fateris, ui cum pace tua dicamus, in pravos atque iniquos homines illos ob tui amoris dilectionem, tuo consensu adhibito, nostri apostolatus sententiam dabimus, et quousque resipiscant, a liminibus sanctæ Ecclesiæ sequestrabimus. Latores vero præsentium missos apostolicæ

[ocr errors]

episcopos dilectos nostros ad tuam nobilitatem direximus, ut hi quod pagina relicuit viva voce loquentes edicant, et revertentes de tua benevolentia nos lætiores efficiant. Data xix Kalendas Januarii, indictione decima. LV. AD GUAIFERIUM PRiNCipeM SAlERNITANUM. (Anno 876.)

Laudat ejus fidei constantiam erga sedem apostolicam : Adelgisii et complicum fraudes detéstatur, suumque et aliarum Ecclesiarum auarilium contrá Saracenos ei pollicetur, et hortatur ut in fide persistat, utque episcopum Surrentinum ad se mullat. JoANNEs episcopus lano. Gloriosæ nobilitati vestræ, quam spiritualibas ulnis amplectimur et dilectionis semper sinibus fovere non mediocriter anhelamus, condignas gratias agimus, quoniam in fidei petra statuens constantiæ pedes, nec fluminibus, nec ventis diversorum eveiituum impetu potuit a stabilitate sua demergi, vel a nobis præstitis sponsionibus aliquatenus amoveri ; fundata enim est supra petram. Quæ autem de Adelgisii ei complicum ejus prioribus ac modernis fra*dulentis actibus indicastis, et ipsi veraciter sensimus, et sagacitatem tuam, ut se res habet, sensisse manifeste cognovimus. Erit autem eis ut Saul et Achab (I Reg. xx), et anima eorum pro anima inimicorum Dei, qucaiam virum dignum morte dimittere minime formidarunt, nosque Deo favente cantabimus et psallemus: In operibus manuum suarum comprehensus est peccator (Psal. vii) : et iterum : Lacum aperuit, et fodit eum, et incidit in foveam quam fecit : convertetur dolor ejus in caput ejus, etc. (Psal. xvii). lnterim autem, quantum mos superna virtus adjuvare dìgnata fuerit, et in consiliis et in auxiliis vobis ferre præsidium non omittemus, sed piissimum filium nostrum semper Augustum ad adjuvandum vos tam per se quam per exercitum suum quantocius incitabimus. Simili etiam modo et alios quosque fideles et Ecclesiæ Christi amicos ad hoc ipsum excitare atque hortati studiosius procura

GUAIFERio principi Salerni

1) bimus, atque omnia, sive quae nos cogitare, sive

quæ vos salubriter adinventa nobis intimare maturaveritis, gratulanter agere ingenti cum gaudio festinabimus. Interim autem state in fide, viriliter omnes agite, et confortetur cor vestrum (Psal. xxvi), non Insultam [in Sultam], qui Satan congruentius dicitur, sed sperantes in Domino : ita ut omnes a paganorum consortio subducatis, et vos ad pacem in invicem et concordiam unitatis in Christo Jesu Domino nostro: quidquid sane consilii vobis vel accreverit, vel salutiferum visum fuerit, nobis innotescere ne pigritemini, ut a libramine nostro vel tamquam salubre approbetur, vel si aliter cœlitus

a Supra epist. 50, Mandamaucensis est. et Equilensis. HARD.

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors]

LANDUlpho episcopo Capuano.

Sicut de sanctitatis tuæ devotione ab olim erga hanc sanctam Romanam Ecclesiam habita gratulamiur, ita de infidelium et de inimicorum inalevolentia contristamur, nullatenus de omnipotentis Dei misericordia diflidentes, quod et tibi condigna recompcnsatio et illis repentima confusio maturetur. Verum, ut condecet, reverentiam tu;e fraternitatis laudabiliter amplectentes, et gratias agim*us, et ut in bono perseverare proficereque decertes, apostolica mansuetudine deprecamur: quatenus qui in illis regioiii! us et sahctitate decoratus et devotione praelatiis es, sis etiam contra tortitudinem regula, et sicut hactenus fecisse probaris, contra j;;felices felicitas, et contra iniquos æquitas, atque lux contra tenebras; sciens illius qui de tené'ris dat lucem splendescere, solatium nobis et vobis citius adfuturum , et nimis diu afflictæ Christi Ecclesiæ omnipotentem Dominum consulturum. Pr;eterea quod de ailjutorio, sicuti et ingens necessitas omnimodis postulat, a nobis conferendo deposcis, hoc et nos meditamur, hoc volumus , et divina gratia protegente, cito nos collaturos confidimus: quia jam calamitatem nobis commissi populi stistinere non possumus; jam devastationem terræ istius aspicere non suflicimus; tantumque dolemus, ut dici non possit, si omnes artus nostri vertantur in linguam. D Quapropter vellemus, adhibito sanetitatis tu;e consultu , necessaria ad communem securitatem megoiia prævidere : tamen præter id quod ad præsens difficile posse fieri, ut ita dixerimus, cernitur ; cum primum se nobis posse præbuerit, quanquam imperialem exercitum nos cito habituros speremus, hanc ipsam necessitatem spirituali filio nostro sere1:issimo semper Augusto rursum significabimus, et ut quantocius nobis potenti virtute subveniat, humillimis precibus exhortabimur. Werumtamen prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. Voluntatem timentium se faciet, orationes, eorum exaudiet, et salvos faciet eos (Psal. cxliv). I)ata xiv Kal.

Jantiar., indict. x.

[ocr errors]

Ad AJ0NEM fpiSCOpUM BENEVENTANUM. (Anno 877.) Commendat eum de zelo erga sedem apostolicam, momet ut sibi adjumento sit in expellendis Saracenis, suumque fratrem ad idem faciendum impellat. Reverentissimo et sanctissimo AjoNi episcopo Beneventano. Susceptis atque relectis litteris sanctitatis tuæ, gratias omnipotenti Deo retulimus, et pro tuæ devotionis affectu proque sollicitudine quam inquirendo de nostris eventibus habuisti, multum in Domino gratulati sumus. Decet enim, et omnino coram oculis divinæ majestatis exstat conveniens, ut hi quos fideliores erga sanctam matrem cunctorum, scilicet Romanam, Ecclesiam esse conspicimus, nostris affectibiis, et si non per corpus, per spiritum amplectantur, et fraterna dilectione juxta merita singuloruin tractentur. De hoc autem quod asseris, te de nostra sanitate lætari, sicut et contrario de oppressione Saracenorum tristari, optime quiJem, ut ita dixerim, quantum foris est, tangis; sed quantum intus est, juxta tribulationem quam patimur, non adveriis. Praecipue cum pro populi nobis comniissi vastatione solum nobis supersit sepulcrum, et pro his qui nobiscum certare dehuerant, et non solum inimicis Christi faveant, sel etiam nostrum laborem impediant, immensis angustiis æstuemus. Sed in his non solum nobis orationibus a vobis subveniri precamur, verum etiam quos a communi nostro certamine deviare cognoscis, et exemplo operis, et verbo prædicationis revoces, exhortamur. Cætérum licet nostro itineri Neapolim, nobis pro maxima nostræ EccIesiæ necessitate nuper advenientibus non adh;eseris, tamen quod per præsentiam non egisti, per absentiam, si ille calor fidei in te viget quem credimus, agere prorsus valebis. Bene enim tuo ministerio cedis, si et laborem nostrum, quem valde debiles corpore pro liberatione Christiani populi tunc assumpsimus, opportune advertis, et tribulationis, quam modo patimur, memor semper existis. Nam nunquam consilium fratris tui per aliquos tantum subverti potuit, quantum per tuae sanctitatis solertiam immutatione dexteræ Excelsi non possit convertit. Eia igitur, frater charissime, accinge episcopaliter lumbos tuos, et medullitus fratrum nostrorum, pro quibus Christus suum sanguinem fudit, neces atque dictu horrendam captivitatem perpende, et insta opportune, importune (II Tim. 1), fratremque jam dictum monitis, imo verbis increpatoriis exhortare, ut nostros pios conatus sequatur, et pro Christianis no!)is certantibus opem tribuat, voluntatem extendat, et opus te instante exibeat, et misereatur Deus. Quid nobis proficit Christianum vocabulum, si opere Christiano caremus ? Quid prodest nobis cognovisse viam justitiæ, quando post cognitionem retrorsum conversi, cum inimicis Christiani nominis tam libere fœdera copulamus? Ergo, sicut diximus,

« VorigeDoorgaan »