Pagina-afbeeldingen
PDF

(Mat:h. x). Aut mortem, quæ cunctis ultima poena A

esi, timuistis. Sed idem Redemptor noster in Evange!io nos hortatus est dicens : Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (ibid.). Verum quia nihil horum, quia nec inferendum vobis ab aliquo fuerat, timuistis, restat procul dubio quia non solum secundum prohibitionem sedis apostolicæ compatriotas vestros ab invasione regni alterius sacerdotaliter non vetuistis, imo cupiditati eorum vestri favoris conniventiam sociantes, quasi

pulvillos sub cubito eorum manuum consuistis, et

illud Væ vobis propheticum maturastis, quo dicitur: his qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas (Ezech. xiii). Quasi enim pulvillo cubitus, vel cervicalibus caput jacentis excipitur, dum correctionis duritia peccanti subtralitur, eique mollities favoris adhibetur, ut in errore molliter jaceat, quem nulla contradictionis asperitas pulsat. Sed hæc rectores qui semetipsos diligunt, his procul dubio, juxta quod beatus prædecessor noster Gregorius meminit, exhibent, a quibus se minus posse studio gloriæ temporalis timent. Quid igitur, fratres, si tamen adhuc fratres dici meremini, qui sedis apostolicæ salubria monita contemnentes pro Christo legatione functi non estis, vobis agendum est, nisi ut tandem aliquando cum sancta sede apostollica sentientes , tam dilectum filium nostrum Ludovicum regem vestrum, quem paternis affectibus adhuc complectendum decernimus, quam cunctos illius regni subditos, voce libera moneatis, et ab invasione sive oppressione imperii dilecti filii nostri Caroli semper Augusti penitus compescatis? nunquamque de reliquo, sive blandimenlis, sive terroribus, consensum quemlibet favoremve præstetis ad funestum prælium conferendum, et Christianorum sanguinem profundendum, si non vultis, amissis sacerdotalibus infulis, ab apostolica communione praesentialiter sequestrari, et perpetuis anatliematis vinculis, quod nunquam cupimus, obligari ? Nam cujuscunque sit gradus, ordinis, sublimitatis, sive professionis, qui cum præsentibus legatis nostris, Joanne Siculensi , itemque Joanne Tuscanensi , venerahilibus episcopis, quos vice nostra [forte deest mittimus, HARD.] illas in partes ad examinanda simulque diffinienda canonice sive legaliter, quæ hoc anno inter utrosque emersere, negotia, convenire in loco ab eis designato, eisque satisfacere humiliter detrectaverit, auctoritate Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, nostræque mediocritatis, veniam sibi (leinceps noverit denegari ; nec amodo communionis nostræ, ut verbis sanctissimi nostri praedecessoris utamur, futurum esse consortem, quisquis csse noluerit discipliuae. 0ptamus sanctitatem vestram sedis apostolicæ monitis ol)sequentem semper in Christo bene valere. I{ecitata in synodo Pontigonensi.

[ocr errors][merged small]

B promere, quatenus oves Dominicæ, quæ vocem pa

storalis nostræ sollicitudinis cognoscentes, pastorum principem humiliter audiunt, in ovile Dominum recognitæ collocentur, et oves morbidæ, quæ pervicaciter negligunt, ab ovili Dominico, me sanas vicini pecoris contagio lædant, quia nimirum multa corporibus framsilione nocent per apostolicæ auctoritatis ministerium repellantur. Scriptum quippe est : Si separaveris carum a vili, quasi os meum eris (Jer.xv); et iterum : Auferte malum de medio vestri ; et Dominus Evangelio præcipit ut si oculus, pes, vel manus scandalum nobis generat, abscindatur atque projiciatur (Matth. ix); el illud post alia : Si Ecclesiam non audierit, sic sicut ethnicus et publicanus (Matth., xviii). Item apostolus : Si quis non obedierit verbo nostro

[blocks in formation]

ut divini judicii memores, et fraterni foederis recordantes, imminentemque vestræ vocationis diem ultimum pr;ecaventes, fraudem diabolicam, per quam mors introivit in orbem terrarum, effugiatis; discordiam , quæ nutrix est cunctorum criminum quasi venenum pestiferum declinetis : ne similes ei elliciamini, (le quo Salomon ait : llomo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et in omni tempore jurgia seminat (Prov. v). Pacem et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum, liligatis : quoniam sicut pacifici sunt a Domino non solum beati, sed etiam filii Dei vocati , ita Satanæ tamdiu nullum boni operis Deo sacrificium immolant,

sunt filii, qui pacem coi:fundunt. Nam discordes A vos fecisse probamin., compulisset, si pacem regni,

quanùiu a proximorum charitate discordant. Unde per Matthæum præcipitur : Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te , relinque munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offer munus tuum (Matth. v). In qua Dominica præceptione pensandum est, quorum hostia respuitur, quam intolerabilis culpa monstratur. Cum enim mala præterita bonis operibus diluuntur, pensare debetis, o prudentissimi comites, quanta sunt mala, discordiæ, quæ nisi exstincta fuerint, bonum sacrificii subsequi non permittunt. Quis itaque, dilectissimi, vos ad tantæ discordiæ crimina nisi antiquus humani generis adversarius, provocavit? qui ex angelo factus aposta bonæ messi semper zizania superseminare kaberat. De cujus aviditate per apostolum dicitur : Adversarius vester. diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret : cui resistite fortes in fide (I Petr. vi). Et certe fides sine operibus mortua est (Jac. 11); et beatus Paulus, collatis multis virtutibus, charitatem, quæ multitudinem peccatorum operit, prætuli dicens : Sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt , sive scientia destruetur (I Cor. xiii); et infra : Nunc autem manent fides, spes , charitas; tria hæc, inajor autem his est charitas (ibid.). Unde bene per Joannem dicitur : Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (II Joan. iv). Constat ergo quia qui in Deo non manet, in diabolo manet, cujus membra sunt omnes qui jurgia seminant, et ecclesiasticam disciplinam recusant, quibus veraciter diciuur : Vos er patre diabolo estis (Joan. viii). Qui videlicet Caroli virtutibus ab ineuntis ætatis principiis invidens, ejusque religiosum propositum longius propagari pavescens, multis adversitatibus lacessivit , fideles ejus frequentissime rebellare suasit; in bello contra Northmannos pro Ecclesiæ Dei liberatione pugnanti, eosque usque ad ultimam de.litionem compellere satagei:ti, senioris vestri, parentum quoque, sive vestrum animum ad invasionem relicli ejus imperii, sicut et +modo fecisse dignoscitur, suscitavit. Ipsos familiares, ipsum postremo filium, ad ejus exterminium hostiliter provocavit : et ne quando ad imperium , quod ei constat non humano collatum beneficio, licet p. r nostræ mediocritatis ministerium, sed divino, pertingere potuisset, tota fraudulentiæ suæ virtute prohil)uit, tola consilii sui versutia debellare certavit. Sed Deus omnipotens, cujus providentia per mutabilium rerum principes totius mundi latitudo gubernatur et regitur, hunc flagellis erudiri frequentibus voluit; deprimi penitus, sicut a vol)is crebro probatum est, nunquam permisit, ut scilicet futurus imperator in regni potestate disceret, quantum timcre Dominum in prosperis, quantum in adversis Deo confidere debuisset. Et quidem reprehensibilis esset, si metas sui regni ingrediens fines alterius usurpasset, si fideles alterius sollicitans, ad perjurium, sicut

sicut vos facitis, temerasset. Nunc vero, cum divimitus præscitus et prædestinatus , non a semetipso, sed ab Ecclesiæ Dei filiis invitatus advenerit, sine sanguine sola sua benevolentia hujus Italiæ fortissimos sibi duces devinxerit, angelico munere vias suas per invia loca directas inspexerit, frustratis insidiis ei compositis divinitus liberatum se senserit, paludes invias sibi pervias factas invenerit, vada profunlorum fluminum, velut alter dux Israeliticus, exercitibus suis pene sicca repererit, miramur et obstupescimus, cur eum a Domino prælatum non intelligitis vos, qui sensibiles estis, quem elementa insensibilia sensisse videntur. Miramur et obslupescimus, cur parricilalia contra eum arma sustollitis, quem ab ipsa sua infantia multis adversitatibus fatigatum vidistis, superatum vero protegente Domino minime cognovistis. Miramur, inquam , et obstupescimus, cur eum, quem obedientiæ suo merito vobis divinitus prælatum cognoscitis, non sicut revera imitabilem sequimini, sed sicut detestabilem , quantum in vobis est, persequi laboratis. Cum si exemplo illius obedientiæ vos sancta sedes apostolica sibi aliquoties devotiores cognosceret, benedictionis suæ vos et in hoc sæculo gratia (lebriaret, et in futuro ad hæreditatem regni cœlestis admitti suis continuis precibus impetraret. Sed quando sanctæ sedis apostolicæ del)itam vos obedientiam servaturos putabimus, quos contra Dei omnipotentis ordinatiouem iam manifestis indiciis rebellare videmus? Neque enim contra Carolum est murmur vestrum, sed contra Dominum ? cujus est regnum, et cui voluerit ipse dat illud, qui etiam per Salomonem dicit : Per me reges regnant (Prov. viii); item per doctorem gentium testalur digens : Non est potestas , nisi a Deo (Itom. 11); et iterum : Qui potestati resistit , Dei ordinationi resistit (ibid.). Itedite igitur prævaricatorcs ad cor, et quia mors non tardat, nolite differre de die in diem. Nolite socialia bella committere, nolite parricidales gladios in perniciem vestri sustollere. Nolite Fontanicum detestabile prælium revocare : quia sicut qui pro Ecclesiæ Dei defensione moritur, suo sanguine coronatur, ita qui contra Dei Ecclesiam pugnans ut refuga Christianitatis perimitur, procul dubio condemnatur. Nolite, charissimi, pro l)revibtis vitæ commodis æternæ remunerationis vobis januam claudere. Nolite pro rebus transitoriis æternorum bonorum commoda præterire. Quia juxta beati Marci sententiam : Nihil prodest homini si lucretur totum mundum , animæ vero suæ detrimentum patiatur (Matth. viii). Hujus rei gratia generalitatem vestram, quam paterno affectu complecti volumus, his apostolicæ auctoritatis litteris identidem hortamur ac obtestamur ut tandem aliquando nobiscum pariter sentientes, tam dilectum nostrum Ludovicum gloriosum regem vestrum (si tamen filius dici meretur, qui apostolicæ sedis monitis semper inobedientissimus exstitit, si gloriosus dici debet, qui adhuc in senectute decrepita Christiani sanguinis effusionem desiderat, si rex dici (lel)el, qui neque vos, neque semetipsum regere valuit , quominus alisentis fratris regni pacem corrumperet), quam cunctos vestri regni homines, voce libera moneatis, et ab invasione sive oppressione imperii dilecti filii nostri Caroli semper Augusti funditus retrahatis ; nunquamque de reliquo, sive blandimentis, sive terroribus, assenεum quemlibet, favoremve præstetis ad funestum prælium inferendum, et Christianorum sanguinem , quod Dominus averterit, effundendum. Nam cujuscunqne sit sublimitatis dignitatisve persona, quæ præsentibus legatis nostris, Joanne Siculensi, itemque Joanne Tuscanensi, venerabilibus episcopis, quos vice nostra {Forte deest misimus , IIARD.] illas in partes, ad examinanda simulque diffinienda canonice, sive legaliter, quæ hoc anno inter utrosque fratres emersere negotia, convenire in loco ab eis designato, cisquc satisfacere humiliter detrectaverit, auctoritate Dei omnipotentis, sanctorumque apostolorum principum Petri et Pauli , nostraeque mediocritatis, veniam sibi deinceps noverit denegari, nec amodo communionis nostræ futurum fore consortem, qui socius esse noluerit disciplinæ. Optamus gloriam vestram apostolicis monitis obsequentem semper in Christo bene valere.

XXIV. AD UNivEf$os GAllos et cenMANOs. (Anno 876.) De damnatione Formosi episcopi , Gregorii nomenelatoris, et aliorum qui Romæ in synodo fuerant etcommunicalm.

JoANNEs, servus servorum Dei, reverentissimis et sanctissimis confratribus nostris, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, sacerdotibus, cunctisque judicibus , et universo populo, per omnes Gallias et Germanias constitutis.

Zelo Christianæ religiouis Ecclesia Dei quæ penes, nos est, instinctuque dilecti filii nostri serenissimi imperatoris, imo spiramine Spiritus sancti commonita, pro diversis Ecclesiæ Dei refendis incommodis contra Gregorium nomenculatorem, et Georgium generum ejus, duo scilicet iniquitatis vasa contra excelsi Dei religionem pugnantia, tam præterito mense Februario præsenlis nonæ indictionis, per Petrum venerabilem Forosemproniatem episcopum penes præfatum spiritaleim filium lacrymabilem suggestionem deposuit : quam nostram quoque pontificalem suggestionem pridie Kalendas Aprilis die contra eosdem per semetipsam offerre curavit. Quapropter nos per Zachariam et Gaidericum veneral)iles episcopos, et Christophorum sellis apostolicæ primicerium, eis suggeslionum contestationem emisimus, admonentes atqtie jubentes ut si aliquid de conscientiæ suæ puritate confiderent, ad condictum venire studereiit examen. At illi mollibus sermonibus et expuisitis adinventionibus se quidem venturos, et ad voluntatem nostram cuncta se emendaturos fixerunt, sed de die in diem sub obtentu ægritudimis tamdiu judicii diem distulerunt, doncc aut nos, eum fidelibus Ecclesiæ Dei potuissent perimere, aut

A Saracenos, quos jam per suos familiarissimos, aeque

Saracenos, invitaverant, in Romanam urbem ad.

perditionem omnium intromitlere valuissent. Cumque nos contra utramque fraudem, juvante Doiuino, praeparatos vidissent, et imminere sibi judicii slauutum diem cognoscerent, decepti se cum quibusdam suis complicibus, videlicet Formoso episcopo, Stephano secundicerio, et Sergio magistro militum, et Constantino nomenculatoris filio, quos non nostræ conventionis judicium, sed reatus propriæ conscientiæ stimulabat, contra salutem reipublicae et regni dilecti filii nostri Caroli serenissimi principis, cui semper infideles fuerunt, et cujus provectioni semper detraxerunt, conspirantes nescimus quo profecturi, noctis silentio cum adulterinis clavibus portas Urbis, B quæ vocatur sancti Pancratii, aperuerunt, et cum suis complicibus, cumque omnibus thesauris sanctæ Dei Ecclesiæ, Saracenis undique populantibus, diffugerent : portasque patentes relinquentes, multis margari:is fugiendi, et Saracenis ingrediendi aditum, nisi nos divina custodia tueretur, procul cubio reliqueruut. Itaque obstupescentes in talibus, Dominicum et Grimoldum venerabiles episcopos ad evocandum eos direximus. Qui revertenles nuntiaverunt sibi a satellitibus suis fuisse responsum, nescire se quonam profecti fuissent. Judicio sane in diem alterum protelato, cum eos iterum synodice simulque et legaliter quæreremus, et habere minime valeremus, cum omni Dei Ecclesiæ in basilica sanctæ Dei genitricis, quæ ad Martyres vocatur, synodum vocavimus, et post regulares allocutiones, sententias in eos protulimus, quarum exempla secundum ecclesiasticum morem genera!itati vestræ dixerimus. ne vobis commuiiicandi cum eis occasionis aditus tribuatur. Quæ scilicet sententia ita se habet : • Formosum Portuensem episcopum, qui a beatæ memoriæ domno prædecessore mostro papa Nicolao in Bulgarorum patriam destinatus , noviter in Christo regenerati regis animos adeo suis calliditatibus vitiavit, ut terribilibus sacramentis eum sibi obstrinxisse testatus sit, ne se vivo quemlibet episcopum a sede apostolica suseepisset, seque eidem terribilibus nihilominus juramentis, ut ad eum quantocius reverti debuisset, obstrictum fuisse professus sit, quique a nobis proficiscendi illuc licentiam, litteras et necessaria adjutoria impetravit: quoniam jamdudum per ambitionem a minori Ecclesia in majorem, videlicet sanctam sedem apostolicam, prosilire conatus, plurimos sibi consolalores effecit, et nunc per repertam hypocrisiim retrorsum rediens, sine licentia vel conscientia nostra, propriam parœciam deseruit, urbe discessit, et contra salutem reipublicae, dilectique filii nostri Caroli a nobis electi et ordinati principis, cum suis fautoribus conspiravit: nisi amodo intra diem decimum, id est ui Kalendas Maii præsentis nonæ indictionis, præsentiain suam nobis satisfaciendo monstraverit, auctoritale Dei omnipotentis, sanctorumque apostolorum princi;»um Petri et Pauli, òmni ecclesiastica communione privatum esse de

[ocr errors]

cernimus. Decernitis et vos ita ? Itesponderunt om- A crabiles Christianis incestus, vivente nepte sanctis

nes: Decernimus : et nisi post diem decimum quintum, id est iv Nonas Maii præsentis ix indictionis, resipiscens satisfacturus nobis occurrerit, auctoritate et judicio sancti Spiritus qui semper effugiet fictum, omni sacerdotali ministerio penitus denudauum fore judicamus. Judicatis et vos ita ? Responderunt omnes: Judicamus. Qui si nec hujus dilationis miseratione commotus, humiliter se post diem 20, id est vii Idus ejusdem Maii mensis , pr;esentiæ nostræ reddiderit, vel si in Ecclesia Dei in aliquo conturbare præsumpserit, si contra hanc communem omnium nostrum sententiam agere vel resultare lentaverit, anathema sit a Patre, et Filio, et Spiritu sancto, nunquamque in ulla synodo recuperationis

sim;e recordationis Benedicti pap;e, cujus opibus de paupertate surrexerat, præfati nomenculatoris Gregorii filiæ se fornicario more commiscuit : propter quam pene publice jam dictam legitimam uxorem peremit. De cujus homicidio, et principibus adulterinos missos eruens, adjudicanle conscio socero nefandus gener impunitus exiliit. Quique post diversa homicidia, deprædationis et malignitatis genera, tam patriarchium, quam vestiarium sedis apostolicæ sibi commissum, non tantum auro, argento, vel palliis, verum etiam æreis signis, vasisque privavit : et in

omuibus impietatibus socerum loquens, imo præve

niens, Saracenis undique sævientibus, portas urbis cum eo fraudulenter aperuit, et cum sibi conspira

spem aut satisfactionis aditum sibi noverit reserva- B tionibus contra salutem reipublicæ demigravit. SiC cipue cum eodem imperatore conservans, tibi sub

[blocks in formation]

ctæ sedis apostolicæ, cum fratre et genero suisque complicibus, juridice contestatus, examini se præsentandum fore, et cuncta quæ ecclesiis vel piis locis aliisque homiuibus abstulerat, sub jurisjurandi interpositione restituturum promisit: deinde conventum nostrum de die in diem fraudulenter (usquequo nos vel fideles hujus ecclesiæ interimere, vel hostes Christiaui nominis, id est Saracenos, quos per suos familiarissimos Saracenos jam invitaverat, inlra Romanam urbem introducere potuisset) elusit; et præfinitum diem , quo canonice sive legaliter audiri debuisset, fraudulenter præripiens, eum Georgio et Sergio magistris militum, nec non et Stephano secundicerio, aliisque suis complicibus nocturno silentio portas hujus sacræ urbis, Saracenis circumquaque imminentibus, cum clavibus adulterinis aperuit, seque contra salutem reipublicæ simulque quietem imperii præfati filii nostri serenissimi Augusti, contra leges conspirando, fraudulenter proripuit, et cum omnibus pene thesauris Ecclesiæ Romanæ, dubium quo profecturus, excessit. Simulque Stephanum secundicerium, qui diversas ecclesias spolians per avaritiam turpisque lucri compendia tributa vetera multiplicavit, et in omnibus perversitatibus superius nominatis fratri complex et consentaneus exstitit. Necnon et Georgium Gregorii primicerii filium , qui germani proprii concubinam subripiens, eum veneno necavit : deinde post exse

mulque Sergium magistrum militum, Theodori magistri militum filium, qui reverendæ memoriæ domno Nicolao, cujus neptem in conjugium suscipiens, ita ingratus ac inhumanus exstiterat, ut viyente eo, et in extremis posito, eidem tlaesauros suos ad eleemosynas faciendum cum præfatis suis complicibus abnegasset. Quique eat!e:m sua conjuge, propter quam de maxima paupertate convaluerat, derelicta, cum Valuisindula concubina, præstito jurejurando ut eam nuptialiter sumeret, nuper effugit, et in omnibus iniquitatibus cum nominatis suis complicibus conspiravit. Sed et Constantinam, præfati Gregorii nomenculatoris filiam, quæ primo per consensum patris, sub conditione jurisjuram li, legaliter Cessario Pippini potentissimi vestararii filio copulata, dein consumptis omnibus soceri sui divitiis, vivenlem et valentem sponsum suum sine ulla legali disquisitione deseruit, et ad Gratiani Gregorii magistri militum filii nuptias pul)lice convolavit : postremum cum alio fugere gestiens incestum commisit, ex quo prægnans inventa prædictum Gratianum Gregorii filium maritum suum relinquens, cum rapacibus, perjuris, sacrilegis, moeclis, formicatoribus turpiter fornicatura discessit. Nisi intra diem decimum, id est iii Kalendas Maii præsentis nonæ indiclionis, præsentiam suam nobis præfati, videlicet Gregorius, Steplianus, Georgius et Sergius, simulque Constantina, congrue satisfacientes exhibuerint, auctoritate Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum principum Petri el Pauli omni Christiana communione privatos, cum omnibus communicatoribus et fautoribus suis, permanere decernimus. Et uisi post diem quintum decimum, id est iv Nonas Maii jam dictæ præseiutis indictionis, simpliciter et humiliter nobis, iino Ecclesiæ Dei, s;epedicti scilicet Gregorius, Stephanus, Georgius, Sergius, et Constantina, purificaturi occurrerint, eos auctoritate et judicio sancti Spiritus, cum cunctis sibi communicantibus, perpetuo anathemate condemnamus. Hi vero qui ab omni se societate removentes ad unitatein sanctæ apostolicæ sedis redierint, communionis et benedictionis nostræ gratiam sibi reddendam esse confidant. » His itaque auctoritate sancti Spirituspromulgatis, omnium vestrum generalitatem his apostolicis litte- A nis exhortamur ut has litteras per omnes diœceses vestras publice relegentes, et ad vicinas parœcias dirigentes, praefatorum depositorum, excommunicatorum et anathematizatorum consortia quasi venenum pestiferum declinetis, neque cum eis communicantibus in cibo, potu sive colloquio communicetis, scientes eum qui eis sive communicantibus eis se in oratione, cibo, potu colloquioque miscuerit, eadem excommunicationis et anathematis censura juxta canonicum capitulum modis omnibus obligatum, nunquamque a nobis sine digna satisfactionis poenitentia sibi fore communicandum. Optamus sanctitatem vestram in Christo nunc et semper bene valere. Data xi Kalendas Maii. I{ecitata in synodo Pontigonensi.

[ocr errors]

Agit gratias quod ejus opera legati ad imperatorem pervenerint, et illis injuncta conjecta sint ; gumque Togat ut quamprimumi auxilia sibi contra Saracenos mittenda curet.

JoANNEs episcopus BosoNi a illustrissimo comiti.

Charissimæ tuæ nobilitati laudes Christo Domino referentes, gratias agimus, et hanc præconiis eflerentes in eodem Domino gratulamur, cujus gratia mostro fultus amore, missis apostolicæ nostræ sedis, facilem aditum perveniendi ad serenissimi doinini Caroli semper Augusti spiritualis filii iiostri præsentiam, non indebita iribuisti; et ut ea quæ sibi a nobis dicenda injuncta fuerant; aure suæ pietatis adverteret, et ad congruentem effectum perduceret, suadere curasti. Quod cum Deus omnipotens imperatoriæ magnitudini, ut fierel, inspiraverit; te tamen, qui nostri studii cooperator effectus es, admodum col!audamus, et, ut diximus, gratias tuæ industriæ referentes, et pro his et pro aliis retribuere tibi vicissitudinem non omittemus. Necnon et quidquid honori tuo congruit, vel ad utilitatem tuam crescere cognoverimus, incunctanter exsequi procurabimus, et grato amore , adjuvante Domino, quousque perficiamus, elaborabimus. Tu vero, fili charissime, sicut coepisti, ad infidelium nostrorum, vel sanctæ Dei Ecclesiae adversantium tyrannidem funditus abolendam magis [Edit. Rom., magis ac magis] p insiste, ut qui sanctam Romanam Ecclesiam in multis lædere non formidarunt, tali sententia, imo judicio percellantur, ut deinceps, quemadmodum es pollicitus, recuperationis locum nunquam inveniant. Cæterum quia pro maxima necessitate hujus nostræ regionis, quam Saraceni pene totam depopulati sunt, audivimus imperiale adjutorium usque ad nos esse mittendum, gloriam nobilitatis tuæ nimium deprecamur, ut idem adjutorium, vel virorum exercitum, qui utinam jam præsens adesset, nullo modo illis in partibus moram pati permittat... veniendo

eos exhorteris, ut urgeas, viriliterque quousque veniant pro Dei nostroque amore insistas : quia nisi citissime venerint, et nobis opem contulerint, pejora prioribus fieri formidamus; ac per hoc domno iumperatori peccatum et damnum oriri poterit, et quia Ecclesia Dei, vel oves pascuæ ejus fortiter discerpuntur, ipsum nomeu Christus, quod absit, in gemtibus blasphemari. Data Kalendis Septembris, indictione decima. XXVI. Ad LudovicuM REGEM. (Anno 876.)

Dissensiones inter ipsum et imperatorem scribit se

non posse sedare, misi alteram prius audiat par

tem : interea monet ut pacem cum omnibus, et

præcipue cum imperatore, servet, et subjectos compescat.

JoANNEs episcopus dilecto filio Ludovico glorioso regi.

Epistolas tuæ dilectionis, non quidem diversas suscepimus; quas relegentes, ea in eis reperimus •quæ nisi nos charissimi filii nostri serenissimi quoque imperatoris Domni Caroli semper Augusti prior querela pulsarel, non solum adimitlereimus, verum etiam priusquam putares investigaremus, atque discutereimus, rectique lance libraminis, quod et facturos nos, Deo juvante, confidimus, pensaremus. Sed quia una pars sine altera facile audiri non debet, interim deliberative non scribimus : quin potius gloriam tuam monemus, et auctoritate apostolica obtestauiur, ut pacem cum omnibus et præ

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

• De Bosone regino l. ii Chron.; Aimoin. l. v, c. 14, 27, 52 et aliis in locis

« VorigeDoorgaan »