Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

668

rem seniorem vestrum Augustum toto animo fideli- A spiritalis Israelis murum correctionis opponimus, que voluntate reverti, ac deinceps ei fideliores existere omnibus modis procuretis. Nam vestrum erat pacem annuntiare his qui prope et his qui longe sunt, dicente Domino: Supra montem excelsum ascende tu qui Evangelizas Sion. Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (Isa. xL); vestrumque erat annuntiare populo scelera et peccata sua, ne sanguis corum de manu vestra a Domino requiratur, non, ut dietum est, sequi. Et ideo contaminati estis secundum Prophetam dicentem: Væ quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta_labia habentis ego habito (Isa. vi); et communicantes pravis eorum sceleribus infructuosisque operibus, vos reprehensibiles ostendistis. Tamen quia scimus procul B dubio late patere viscera pietatis Dei, revertimini, et nolite de cætero jugum cum infidelibus ducere. Nolite amplius imitari eos, qui paris sanctæ fœdera violant, unitatem dividunt, et in agro Dominico zizania superseminare ad propriam infelicitatem præsumunt. Revertimini et sectamini chariɛmata meliora, nec iterum antiqui hostis versutiis pareatis; sed sicut Dei ministri, Domini præcepta sequentes, in omnibus cum jam dicto imperatore charissimo filio nostro perfecte stare satagite. Quia si cum præfato rege Ludovico vel aliquo filiorum ejus ad scandalum et regni perturbationem manere, aut eis aliquod adjutorium modo quolibet præbere tentaveritis, et non potius ad eumdem dilectum filium nostrum Cæsarem Augustum certissime re- C dieritis, atque cum eo adversus ejus inimicos viribus totis fideliter non steteritis, scitote vos per auctoritatis nostræ legatos anathemati submittendos. Præsentes autem missos nostros, Joannem videlicet et Joannem venerabiles episcopos, dilectosque familiares nostros, benigne admittite, injunctam sibi legationem intelligenter audite, et efficaciter obaudite ut in hoc quam vere sitis filii pacis cunctis detur intelligi, et neminem possit latere mortalium. Pro Christo enim, qui est pax nostra, legatione funguntur, cum procul dubio a sede apostolica pro pace mittuntur. Optamus vos in Christo nunc et semper bene valere. Kecitata in synodo Pontigonensi.

[blocks in formation]

et concordantes animos, aut sub ecclesiasticæ pacis unione complectimur, aut discordes ad concordiæ gra. tiam revocamus, aut certe inter nos et illos qui apostatæ angeli, zizanii scilicet seminatoris, fraudibus ir retiti, sanctæ sedi apostolicæ concordare despiciunt, sartaginem ferream juxta Ezechielis prophetæ magisterium collocamus (Ezech. Iv). Reversurus enim ad Patrem Dominus pacis bonum discipulis attentius commendavit eamque quasi testamentum firmissimum futuris hæredibus dereliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. xiv); et beatus apostolus Paulus ait: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ (Ephes. 1v); quia videlicet ad unam vocationis spem nequaquam pertingunt, si non ad eam cum proximis unita mente curratur. Quapropter sicut filii Dei qui ex testamento ejus sibi per apostolos derelicto pacem custodiunt, ita nimirum diaboii sunt filii qui pacem confundunt. Ille quippe ab initio mendax fuit, et in veritate non stetit, ejusque invidia, sicut scriplum est (Sap. H), mors introivit in orbem terrarum. Nam dum protoplastis invidens, deceptionis laqueum jam deceptus utique a semetipso composuit, mortis poculum mortalibus propinavit; et quos immortales obedientia merito futuros noverat, inobedientiæ venenis infecit, sicque in omnes homines mortis sententiam vitæ hostis induxit. Denique eisdem laqueis, quibus protoplastos deceperat, adhuc Adæ filios jugulat, et odio suæ ambitionis fraterna corda dissociat ita ut quos unum patris femur tenuerat, jam Galliæ omnes non capiant, fraternis provectibus fraier invideat, et quem monitis apostolicis sæpius etiam in durissimis casibus obsequentem sequi despexerat, hunc a sede apostolica sibi prælatum doleat, imo ut Cain fratris hostia, scilicet obedientia, stimulatus, contra fratrem frendens occurrat : fideles ejus fraudibus diversis inficiat, ad pajerandum terribilis Dei nomen impellat, pacem regni diuturno fratris studio radicatam corrumpere gestiat, et lactatus a peccatoribus suis duntaxat complicibus acquiescens, pedes suos ad malum currere faciat, madentibus adhuc campis Fontanicis, quos in juventute sua humano sanguine tinxerat, in senectute decrepita, minarum et cædis spirans, ad fundendum Christianorum multorum sanguinem pro sua singulari ambitione discurrat. Et qui amore fratris a sede apostolica obedientiæ suæ merito benedictionem sperare suumque piis operibus propa gare debuerat, alterius regnum pervicaciter sibi suis armis subjugare desiderat, scilicet ut quos armis acquirit, ditione possideat, et colla vetustæ libertatis ingenua nova servitute prosternat. Quis hoc, dilectissimi nobis, nisi antiquus humani generis adversarius, inter tales ac tantos fratres, quos nos pari spiritus amore complectimur, per suos satellites operatur? qui dum bonorum provectibus invidet, in agro sanctæ Dei Ecclesiæ semper zizania

seminare contendit. Quis hoc, charissimi, nisi dia- A pendens; sed neque Christianæ religionis discipli bolus operatur? qui Caroli virtutibus ab incuntis ætatis principiis invidens, ejusque religiosum propositum longius propagari pavescens, levibus primo jaculis, quanquam frequentibus, lacessivit deinde adversitatibus multis, quasi durissimis arietibus stimulavit; fideles ejus frequentissime rebellare suasit, in procinctu contra Northunannos pro Ecclesiæ Dei liberatione pugnanti, et inimicos crucis Christi usque ad ultimam deditionem constringere satagenti, senioris vestri utrinque animum ad invasionem relicti imperii suscitavit: ipsos familiares, ipsum postremo filium, ad ejus exstinctionem hostiliter provocavit. Et ne quandoque ad imperium, quod ei constat non humano collatum beneficio, licet per nostræ mediocritatis ministerium, sed divino, pertingere potuisset, tota fraudulentiæ suæ virtute prohibuit, tota consilii sui versutia debellare contendit. Sed Deus omnipotens, cujus providentia per mutabilium rerum principes mundi latitudo gubernatur et regitur, hunc flagellis erudiri voluit, deprimi penitus, sicut vobis est cognitum, nunquam permisit. Et afflictiones sanctæ suæ Ecclesiæ per eum specialiter, sicut divinitus revelatum fuerat, et nunc veraciter credimus, tandem aliquando revelare contendens, hunc, a decessoribus nostris, reverendæ scilicet memoriæ Nicolao et Adriano pontificibus, diu quidem desiderari voluit: tandem usque ad hæc periculosissima tempora, quibus a Belial filiis pene tota vallatur Italia, misericorditer reservavit, angelicis ductibus vias ejus per invia loca direxit, frustratis insidiis ei compositis liberavit, paludes lubricas equitabiles reddidit, vada profundorum fluminum multis sæculis incognita transmeabilia demonstravit ei elementis contra naturam cedentibus diffidentium corda perterruit: non solum sine sanguine, verum etiam cum magnis honoribus, hinc inde gaudentibus populis, Italiam penetrare permisit, et per apostolicæ sedis privilegium, cunclorum favoribus approbatum sceptris imperialibus sublimavit: ut qui per tot annos, communibus peccatis merentibus, pro defectibus sanctæ Dei Ecclesiæ diversis modis affligimur, per ejus sollicitudinis expertam prudentiam consolemur, per quem Gallicanarum Ecclesiarum status, et totius religionis vigor illis in partibus plausibiliter refloruisse cogno- D scitur. Hæc itaque hostis humani generis futura prospera præcavens, dilecti filii nostri Ludovici gloriosi regis vestri, si tamen filius dici meretur, qui apostolicæ sedis monitis per antecessores nostros perque nos ipsos prolatis, semper inobedientissimus exstitit, si gloriosus dici debet, cui contra Christicolas bella geri placuit, nullos habitura riumphos, si rex dici potest, qui semetipsum regere noluit, quo minus contra fratris absentiam inglorius pugnavisset, animos incitavit, ut neque divinum timorem præ oculis retinens, neque imminens sibi judicium provectæ senectutis agnoscens, seque sanguinis affinitatem fraternaque pacta per

nam custodiens: tam decessorum nostrorum scripta quam recentia nostra monita religiosorum principum, et quod est mirabilius, contra consuetudinem tyrannorum veterum, parvipendit, et indictum sibi a nobis tempus cum mediantibus nobis cum fratre jure pacisceretur, præripiens, quantum in se fuit, per vestram negligentiam sive condessensionis audaciam, fratris absentis regnum pervasit, ac per hoc totius ecclesiæ Dei pulchritudinem maculavit, pacem corrupit, religionem fugavit, et ut cum Terentio compendiose dicamus, dum in alieno bonorum exterior et legum contortor apparuit, cunctis criminibus licentiam relaxavit. Nos etenim, quamvis illum, quem interim filiolitatis amore complectimur, B oppido reprehensibilem non negemus, vos tamen multo reprehensibiliores agnoscimus, qui in illis partibus sacerdotali magisterio præditi, et apostolatus nostri recentibus monitis instituti, dum ex officio vestro restitisse libere nunquam videmini, procul dubio consensisse probamini, et vos qui pastores dicimini, gregem vobis creditum quia non retraxistis, utique ad præcipitium provocastis. Et ubi est, quæsumus, quod vicem Christi in Ecclesia fungimur, si pro Christo contra insolentiam principum non luctamur; præsertim cum secundum Apostolum non sit nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates (Ephes. vi). Ubi est quod episcopi dicimur, si de sublimibus ecclesiastica discretionis speculis glaC dium venientem non cernimus, cernentes ut devitetur annuntiare diffugimus? Enimvero sacerdotes non ad gratiam, sed ad pompam immerito dici cognoscimur, si quos docere debuimus sequi contendimus, si quos corrigere debuimus, saltem verbis pastoralibus non terremus. Hinc Dominus per Isaiam prophetam sacerdotum taciturnitates increpat dicens Canes muti, non valentes latrare (Isa. LV1). Hinc per Ezechielem sacerdotum negligentias argnit dicens : Non ascendisiis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in prælio in die Domini (Ezech. x). Ex adverso quippe ascendere est, pro defensione gregis libera voce hujus mundi potestatibus contraire, et in die Domini in prælio stare est pravis decertantibus ex justitiæ amore resistere. Quod rursum per eumdem prophetam deterret inquiens: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. XXXI). Quid ad hæc dicemus, fratres? Forsitan ideo vos excusabiles creditis, quia regem non arguendum dicitis, sed monendum. Ad hæc apostolica tuba respondet: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. v); et Paulus Timotheo: Argue, absecra, increpa in omni patientia et doctrina (11 Tim. IV). Item Tito Divitibus hujus sæculi præcipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum suarum (1 Tim. vi). Aut persecutionem quamlibet precavistis. Sed a Domino jussum est ita: Cum vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam

(Matth. x). Aut mortem, quæ cunctis ultima pœna A
est, timuistis. Sed idem Redemptor noster in Evan-
gelio nos hortatus est dicens: Nolite timere eos qui
occidunt corpus, animam autem non possunt occidere
(ibid.).

XXIIL

AD COMITES IN REGNO LUDOVICI REGIS BAJOARIE
CONSTITUTOS.

(Anno 876).,

Arguit eos quod Caroli regnum pervadere tentarint ;. monetque ut Ludovicum regem ab ea mente revocent, et ut legatis, quos mittit, satisfacere nondetrectent.

JOANNES episcopus, fervus servorum Dei, omnibus gloriosis comitibus in regno Ludovici regis Bajoariæ

constitutis.

Ministerii nostri est universalis Ecclesiæ Dei sollicitudinem, secundum beati Pauli apostoli sententiam, circumferre, et quid in qualibet mundi parte congruat, sive non congruat, censoria gravitate depromere, quatenus oves Dominicæ, quæ vocem pastoralis nostræ sollicitudinis cognoscentes, pastorum principem humiliter audiunt, in ovile Dominum recognitæ collocentur, et oves morbidæ, quæ pervicaciter negligunt, ab ovili Dominico, ne sanas vicini pecoris contagio lædant, quia nimirum multa corporibus transitione nocent per apostolicæ auctoritatis ministerium repellantur. Scriptum quippe est: Si separaveris carum a vili, quasi os meum eris (Jer. xv}; et iterum Auferte malum de medio vestri ; et Dominus Evangelio præcipit ut si oculus, pes, vel manus scandalum nobis generat, abscindatur atque projiciatur (Matth. 1x); et illud post alia : Si Ecclesiam non audierit, sic sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVII). Item apostolus: Si quis non obedierit verbo nostro

Verum quia nihil horum, quia nec inferendum vobis ab aliquo fuerat, timuistis, restat procul dubio quia non solum secundum prohibitionem sedis apostolicæ compatriotas vestros ab invasione regni alterius sacerdotaliter non vetuistis, imo cupiditati corum vestri favoris conniventiam sociantes, quasi pulvillos sub cubito eorum manuum consuistis, et illud Væ vobis propheticum maturastis, quo dicitur: Væ his qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas (Ezech. x111). Quasi enim pulvillo cu- B bitus, vel cervicalibus caput jacentis excipitur, dum correctionis duritia peccanti subtrahitur, eique mollities favoris adhibetur, ut in errore molliter jaceat, quem nulla contradictionis asperitas pulsat. Sed hæc rectores qui semetipsos diligunt, his procul dubio, juxta quod beatus prædecessor noster Gregorius meminit, exhibent, a quibus se minus posse studio gloriæ temporalis timent. Quid igitur, fratres, si tamen adhuc fratres dici meremini, qui sedis apostolicæ salubria monita contemnentes pro Christo legatione functi non estis, vobis agendum est, nisi ut tandem aliquando cum sancta sede apostolica sentientes, tam dilectum filium nostrum Ludovicum regem vestrum, quem paternis affectibus adhuc complecten dum decernimus, quam cunctos illius regni subditos, C per epistolam, hunc notate, et non commisceamini voce libera moneatis, et ab invasione sive oppressione imperii dilecti filii nostri Caroli semper Augusti penitus compescatis? nunquamque de reliquo, sive blandimentis, sive terroribus, consensum quemlibet favoremve præstetis ad funestum prælium conferendum, et Christianorum sanguinem profundendum, si non vultis, amissis sacerdotalibus infulis, ab apostolica communione præsentialiter sequestrari, et perpetuis anathematis vinculis, quod nunquam cupimus, obligari? Nam cujuscunque sit gradus, ordinis, sublimitatis, sive professionis, qui cum præsentibus legatis nostris, Joanne Siculensi, itemque Joanne Tuscanensi, venerabilibus episcopis, quos vice nostra [forte deest mittimus, HARD.] illas in partes ad examinanda simulque diffinienda canonice sive legaliter, quæ hoc anno inter utrosque emersere, negotia, convenire in loco ab eis designato, eisque satisfacere humiliter detrectaverit, auctoritate Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, nostræque mediocritatis, veniam sibi deinceps noverit denegari; nec amodo communionis nostræ, ut verbis sanctissimi nostri prædecessoris utamur, futurum esse consortem, quisquis esse noluerit disciplinæ. Optamus sanctitatem vestram sedis apostolicæ monitis obsequentem semper in Christo bene valere. Recitata in synodo Pontigonensi.

D

cum illo (H Thess. 1). Quibus testimoniis evidentissime provocamur, ut vos, quos contemptis apostolicae sedis epistolis, regnum dilecti filii nostri Caroli Christianissimi imperatoris contra interdictum nostrum, imo contra Dei omnipotentis timorem, pervadere, sicut audivimus, pacemque sanctæ Dei Ec clesize corrumpere tentavistis, a corpore totius ejusdem Ecclesiæ, quam per antecessores nostros perque nosmetipsos, vos suis epistolis commonentem audire hactenus noluistis, sequestrari præsentialiter debeatis. Sed quoniam sanctæ sedis apostolicæ miseratio vos interim filiorum dilectione complectitur, et dissimulare peccata vestra magis quam punire velle cognoscitur, has iterum charitati vestræ sanctæ Dei Ecclesiæ litteras destinamus, hortantesque instamus ut divini judicii memores, et fraterni fœderis recordantes, imminentemque vestræ vocationis diem ultimum præcaventes, fraudem diabolicam, per quam mors introivit in orbem terrarum, effugiatis; discordiam, quæ nutrix est cunctorum criminum quasi venenum pestiferum declinetis: ne similes ei elliciamini, de quo Salomon ait : Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et in omni tempore jurgia seminat (Prov. v). Pacem et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum, diligatis quoniam sicut pacifici sunt a Domino non solum beati, sed etiam filii Dei vocati, ita Satane

sunt filii, qui pacem confundunt. Nam discordes A vos fecisse probamin., compulisset, si pacem regni,

tandiu nullum boni operis Deo sacrificium immolant, quandiu a proximorum charitate discordant. Unde per Matthæum præcipitur : Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offer munus tuum (Matth. v). In qua Dominica præceptione pensandum est, quorum hostia respuitur, quam intolerabilis culpa monstratur. Cum enim mala præterita bonis operibus diluuntur, pensare debetis, o prudentissimi comites, quanta sunt mala, discordiæ, quæ nisi exstincta fuerint, bonum sacrificii subsequi non permittunt. Quis itaque, dilectissimi, vos ad tantæ discordiæ crimina nisi antiquus humani generis adversarius, provocavit ? qui ex angelo factus aposta bonæ messi semper zizania superseminare laborat. De cujus aviditate per apostolum dicitur : Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: cui resistite fortes in fide (I Petr. vi). Et certe fides sine operibus mortua est (Jac. 11); et beatus Paulus, collatis multis virtutibus, charitatem, quæ multitudinem peccatorum operit, prætuli dicens: Sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur (I Cor. x); et infra: Nunc autem manent fides, spes, charitas; tria hæc, major autem his est charitas (ibid.). Unde bene per Joannem dicitur: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (II Joan. iv). Constat ergo quia qui in Deo non manet, in diabolo manet, cujus membra sunt omnes qui jurgia seminant, et ecclesiasticam disciplinam recusant, quibus veraciter dicitur : Vos ex patre diabolo estis (Joan. vIII). Qui videlicet Caroli virtutibus ab ineuntis ætatis principiis invidens, ejusque religiosum propositum longius propagari pavescens, multis adversitatibus lacessivit, fideles ejus frequentissime rebellare suasit; in bello contra Northmannos pro Ecclesiae Dei liberatione pugnanti, eosque usque ad ultimam de litionem compellere satagenti, senioris vestri, parentum quoque, sive vestrum animum ad invasionem relicti ejus imperii, sicut et modo fecisse dignoscitur, suscitavit. Ipsos familiares, ipsum postremo filium, ad ejus exterminium hostiliter provocavit et ne quando ad imperium, quod ei constat non humano collatum beneficio, licet por nostræ mediocritatis ministerium, sed divino, pertingere potuisset, tota fraudulentiæ suæ virtute probibuit, tota consilii sui versutia debellare certavit. Sed Deus omnipotens, cujus providentia per mutabilium rerum principes totius mundi latitudo gubernatur et regitur, hunc flagellis erudiri frequentibus voluit; deprimi penitus, sicut a vobis crebro probatum est, nunquam permisit, ut scilicet futurus imperator in regni potestate discerct, quantum timere Dominum in prosperis, quantum in adversis Deo confidere debuisset. Et quidem reprehensibilis esset, si metas sui regni ingrediens fines alterius usurpasset, si fideles alterius sollicitans, ad perjurium, sicut

B

C

D

sicut vos facitis, temerasset. Nunc vero, cum divinitus præscitus et prædestinatus, non a semetipso, sed ab Ecclesiæ Dei filiis invitatus advenerit, sine sanguine sola sua benevolentia hujus Italiæ fortissimos sibi duces devinxerit, angelico munere vias suas per invia loca directas inspexerit, frustratis insidiis ei compositis divinitus liberatum se senserit, paludes invias sibi pervias factas invenerit, vada profundorum fluminum, velut alter dux Israeliticus, exercitibus suis pene sicca repererit, miramur et obstupescimus, cur eum a Domino prælatum non intelligitis vos, qui sensibiles estis, quem elementa insensibilia sensisse videntur. Miramur et obstupescimus, cur parricidalia contra eum arma sustollitis, quem ab ipsa sua infantia multis adversitatibus fatigatum vidistis, superatum vero protegente Domino minime cognovistis. Miramur, inquam, et obstupescimus, cur eum, quem obedientiae suo merito vobis divinitus prælatum cognoscitis, non sicut revera imitabilem sequimini, sed sicut detestabilem, quantum in vobis est, persequi laboratis. Cum si exemplo illius obedientiæ vos sancta sedes apostolica sibi aliquoties devotiores cognosceret, benedictionis suæ vos et in hoc sæculo gratia debriaret, et in futuro ad hæreditatem regni cœlestis admitti suis continuis precibus impetraret. Sed quando sanctæ sedis apostolicæ debitam vos obedientiam servaturos putabimus, quos contra Dei omnipotentis ordinationem tam manifestis indiciis rebellare videmus? Neque enim contra Carolum est murmur vestrum, sed contra Dominum? cujus est regnum, et cui voluerit ipse dat illud, qui etiam per Salomonem dicit: Per me reges regnant (Prov. vIII); item per doctorem gentium testatur dicens: Non est potestas, nisi a Deo (Rom. 11); et iterum : Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit (ibid.). Redite igitur prævaricatores ad cor, et quia mors non tardat, nolite differre de die in diem. Nolite socialia bella committere, nolite parricidales gladios in perniciem vestri sustollere. Nolite Fontanicum detestabile prælium revocare : quia sicut qui pro Ecclesiæ Dei defensione moritur, suo sanguine coronatur, ita qui contra Dei Ecclesiam pugnans ut refuga Christianitatis perimitur, procul dubio condemnatur. Nolite, charissimi, pro brevibus vitæ commodis æternæ remunerationis vobis januam claudere. Nolite pro rebus transitoriis æternorum bonorum commoda præterire. Quia juxta beati Marci sententiam Nihil prodest homini si lucretur totum mundum, animæ vero suæ detrimentum patiatur (Matth. vin). Hujus rei gratia generalitatem vestram, quam paterno affectu complecti volumus, his apo stolicæ auctoritatis litteris identidem hortamur ac obtestamur ut tandem aliquando nobiscum pariter sentientes, tam dilectum nostrum Ludovicum gloriosum regem vestrum (si tamen filius dici meretur, qui apostolicae sedis monitis semper inobedientissimus exstitit, si gloriosus dici debet, qui adhuc in senectute decrepita Christiani sanguinis effusionem

desiderat, si rex dici debet, qui neque vos, neque A Saracenos, quos jam per suos familiarissimos, æque semetipsum regere valuit, quominus absentis fratris regni pacem corrumperet), quam cunctos vestri regni homines, voce libera moneatis, et ab invasione sive oppressione imperii dilecti filii nostri Caroli semper Augusti funditus retrahatis; nunquamque de reliquo, sive blandimentis, sive terroribus, assensum quemlibet, favoremve præstetis ad funestum prælium inferendum, et Christianorum sanguinem, quod Dominus averterit, effundendum. Nam cujus cunque sit sublimitatis dignitatisve persona, quæ præsentibus legatis nostris, Joanne Siculensi, itemque Joanne Tuscanensi, venerabilibus episcopis, quos vice nostra Forte deest misimus, HARD.] illas in partes, ad examinanda simulque diffinienda canonice, sive legaliter, quæ hoc anno inter utrosque fratres emersere negotia, convenire in loco ab eis designato, cisque satisfacere humiliter detrectaverit, auctoritate Dei omnipotentis, sanctorumque apostolorum principum Petri et Pauli, nostræque mediocritatis, veniam sibi deinceps noverit denegari, nec amodo communionis nostræ futurum fore consortem, qui socius esse noluerit disciplinæ. Optamus gloriam vestram apostolicis monitis obsequentem semper in Christo bene valere.

XXIV.

AD UNIVERSOS GALLOS ET GERMANOS.
(Anno 876.)

De damnatione Formosi episcopi, Gregorii nomen-
clatoris, et aliorum qui Romæ in synodo fuerant
excommunicati.

JOANNES, servus servorum Dei, reverentissimis et sanctissimis confratribus nostris, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, sacerdotibus, cunctisque judicibus, et universo populo, per omnes Gallias et Germanias constitutis.

Zelo Christianæ religionis Ecclesia Dei quæ penes, nos est, instinctuque dilecti filii nostri serenissimi imperatoris, imo spiramine Spiritus sancti commo. nita, pro diversis Ecclesiæ Dei refendis incommodis contra Gregorium nomenculatorem, et Georgium generum ejus, duo scilicet iniquitatis vasa contra excelsi Dei religionem pugnantia, tam præterito mense Februario præsentis nonæ indictionis, per Petrum venerabilem Forosemproniatem episcopum penes præfatum spiritalem filium lacrymabilem suggestionem deposuit: quam nostram quoque pontificalem suggestionem pridie Kalendas Aprilis die contra eosdem per semetipsam offerre curavit. Quapropter nos per Zachariam et Gaidericum venerabiles episcopos, et Christophorum sedis apostolicæ primicerium, eis suggestionum contestationem emisimus, admonentes atque jubentes ut si aliquid de conscientiæ suæ puritate confiderent, ad condictum venire studerent examen. At illi mollibus sermonibus et expuisitis adinventionibus se quidem venturos, et ad voluntatem nostram cuncta se emendaturos dixerunt, sed de die in diem sub obtentu ægritudinis tandiu judicii diem distulerunt, donec aut nos eum fidelibus Ecclesiæ Dei potuissent perimere, aut

Saracenos, invitaverant, in Romanam urbem ad perditionem omnium intromittere valuissent. Cumque nos contra utramque fraudem, juvante Domino, præparatos vidissent, et imminere sibi judicii statutum diem cognoscerent, decepti se cum quibusdam suis complicibus, videlicet Formoso episcopo, Stephano secundicerio, et Sergio magistro militum, et Constantino nomenculatoris filio, quos non nostræ conventionis judicium, sed reatus propriæ conscientiæ stimulabat, contra salutem reipublicæ et regni dilecti filii nostri Caroli serenissimi principis, cui semper infideles fuerunt, et cujus provectioni semper detraxerunt, conspirantes nescimus quo profecturi, noctis silentio cum adulterinis clavibus portas Urbis, B quæ vocatur sancti Pancratii, aperuerunt, et cum suis complicibus, cumque omnibus thesauris sanctæ Dei Ecclesiæ, Saracenis undique populantibus, diffugerent portasque patentes relinquentes, multis margaritis fugiendi, et Saracenis ingrediendi aditum, nisi nos divina custodia tueretur, procul cubio reliquerunt. Itaque obstupescentes in talibus, Dominicum et Grimoldum venerabiles episcopos ad evocandum eos direximus. Qui revertentes nuntiaverunt sibi a satellitibus suis fuisse responsum, nescire se quonam profecti fuissent. Judicio sane in diem alterum protelato, cum eos iterum synodice simulque et legaliter quæreremus, et habere minime valeremus, cum omni Dei Ecclesiæ in basilica sanctæ Dei genitricis, quæ ad Martyres vocatur, synodum vocavimus, et C post regulares allocutiones, sententias in eos protulimus, quarum exempla sécundum ecclesiasticum morem generalitati vestræ dixerimus, ne vobis communicandi cum eis occasionis aditus tribuatur.

Quæ scilicet sententia ita se habet: Formosum Portuensem episcopum, qui a beatæ memoriæ domno prædecessore nostro papa Nicolao in Bulgarorum patriam destinatus, noviter in Christo regenerati regis animos adeo suis calliditatibus vitiavit, ut terribilibus sacramentis eum sibi obstrinxisse testatus sit, ne se vivo quemlibet episcopum a sede apostolica suscepisset, seque eidem terribilibus nihilominus juramentis, ut ad eum quantocius reverti debuisset, obstrictum fuisse professus sit, quique a nobis proficiscendi illuc licentiam, litteras et necesD saria adjutoria impetravit: quoniam jamdudum per ambitionem a minori Ecclesia in majorem, videlicet sanctam sedem apostolicam, prosilire conatus, plurimos sibi consolatores effecit, et nunc per repertam hypocrisim retrorsum rediens, sine licentia vel conscientia nostra, propriam paræciam deseruit, urbe discessit, et contra salutem reipublicæ, dilectique filii nostri Caroli a nobis electi et ordinati principis, cum suis fautoribus conspiravit: nisi amodo intra diem decimum, id est 1 Kalendas Maii præsentis nonæ indictionis, præsentiam suam nobis satisfaciendo monstraverit, auctoritate Dei omnipotentis, sanctorumque apostolorum principum Petri et Pauli, omni ecclesiastica communione privatum esse de

« VorigeDoorgaan »