Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[blocks in formation]

Confirmat omnia contenta in diplomate Caroli imperatoris.

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, fratribus monasterii B. Vedasti, quod vocatur Nobiliacus, vel Atrebas, ubi ipse S. Vedastus confessor Christi corpore quiescit in perpetuum.

Si utilitatibus servorum Dei pie consuluimus locaque Christo dicata apostolicis fulsimus sanctionibus, quo divini cultus servitores, inibi Deo vacantes, a turbinibus, et variis tempestatibus sæcularium muniantur excursibus, nihil hoc holocausto gratius Redemptori nostro credimus offe

Quoniam semper sunt concedenda quæ rationabilibus congruunt desideriis, oportet at devotioni con- B rendum. Qua de re luce clarius patet omnibus ditoris piæ constructionis auctoritas in privilegiis præstandis minime denegetur: igitur quia postulasti a nobis quatenus monasterium Salvatoris a sancte Bonifacio archiepiscopo constructum in loco qui vo catur Boconia erga ripam fluminis Fuldaha privilegii sedis apostolicæ adminiculis decoretur ut sub jurisdictione sanctæ nostræ cui Deo auctore deservimus Ecclesiæ constitutum nullius alterius Ecclesie jurisdictionibus submittatur; pro qua re piis desideriis faventes, hac nostra auctoritate id quod exposcitur effectui mancipamus, et ideo omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in præfato monasterio ditionem quamlibet habere aut auctoritatem præter sedem apostolicam, prohibemus insuper locum Fuldensem cum omnibus cellis, ecclesiis, decimis, curtibus, ac cunctis rebus suis, tam eis quas moderno. tempore tenet vel possidet, quam quæ futuris temporibus in jure ipsius loci divina pietas augere voluerit privilegii nostri præceptione firmamus: hoc vero deliberantes decernimus, ut congruis temporibus nostræ sollicitudini ecclesiastica intimetur, qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur, concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur, ne forte, quod absit, sub hujus privilegii obtentu, animus gressusque rectitudinis vestræ a norma justitiæ aliquo modo retorqueatur, constituimus quoque per hujus decreti nostri paginam ut quicunque cujuslibet Ecclesiæ præsul vel quacunque dignitate prædicta persona hanc nostri privilegii chartam, quam auctoritate principis apostolorum firmamus temerare tentaverit, anathema sit, el iram Dei incurrens, a cœtu omnium sanctorum extorris existat, et nihilominus præfati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat, apostolica auctoritate subnixa. Scriptum per manum Pauli notarii, seriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ in mense Octobris, indictione vi. Bene valete. Datum v Non. Octobrias per manum Gregorii nomencimissi et apocrisiarii sanctæ sedis aposto1.cæ; regnante imperatore Domino Jesu Christo, anno pontificatus domini Joannis summi pontificis et universalis papa et episcopi primo, indiet.

sexta.

Ecclesiæ filiis, quia charissimus filius noster Carolus rex, adiens limina beatissimorum apostolorum Petri et Pauli, honorifice a nobis exceptus, postquam solemniter vota regia persolvisset ad sepulcrum B. Petri, die nativitatis Domini, in ecclesia ipsius B. Petri apostolorum principis dignitatem imperialem per impositionem manuum nostrarum adeptus est. Dehinc non minus sincere quam devote a nobis expetiit ut B. Petri apostolorum principis, simulque apostolatus nostri auctoritate decerneremus privilegium Romanæ atque apostolicæ sedis astipulatione roboratum, fratribus jam dicti monasterii confessoris Christi Vedasti, per quod stabili jure ac sine pertuzC batione possiderent claustrum ac prædictum monasterium et omne quod eis per suum præceptum concesserat ac Gallicanorum episcoporum decreto muniri fecerat. Hujus rei gratia, quia eumdem Augustum divino contactum amore id fecisse perspeximus, gratanter ejus petitionibus assensum præbuimus, decernentes apostolica auctoritate ea quæ hic inserta habentur inconvulsa manere. Ad matriculam scilicet ecclesiæ Maisbodvillum, Bais, Senous, Herbodcisternam, Pomerias, Herlincurtem, et in Boninicurtem mansos, et cum Longobragium, Manium, Morsele, et Sceldogotheim, Juventiacum, et in Dominica curte mansum i et in Farreolo mansum 1. Ad necessaria vero fratrum, victus scilicet et potus, medietatem vici qui vocatur Hovavilla, et tabernam unam, Filcia cum dominicam curtem, Theuludum, Bigartium, Hlecnam-curtem, Bernevillam, Mediolanas, Puteas aquas, Angeli-curtem, valis cum camba una, et duobus molendinis, Stagras Saltiacum, Atiamentarius, Mast, Marcheim, Seringe-him, precariam Emmonis, et Tangigarii. Ad cameram vero villas sitas in pago Batua, quæ circumflnit Rhenus bicornis fluvius, his nominibus Rehxnam, Wulfrum, una cum capella ibidem posita, Rotheim super fluvium Versiam sitam. Item in altera Rotheim mansos vi, præterea etiam ultra Rhenum prælibatum fluvium mansos numero xxxvi, pariter cum silvis appendentibus. Deinde in pago Atrebatetisi

D

Athejas, Saltiacum, Liniacum, Campanias, et in A si apud excellentiam tuam justitia Dei locum, sicut Fontanido mansus In, et in Lambras mansum 1,

et alterum in Hadas, et tabernam in vico monasterii. Ad portam Bernejam villam, et in Anzinio mansum 1, cum molendino et in Enez mansos v, cum molendino et decimam omnis abbatiæ. Ad hospitale pauperum in Daginvilla mansos VII, in Bonejam villam, et Lentsales mansos met quintam partem omnis decima. Ad domum vero infirmorum omne telonium ex mercato, et has villas quas pro remedio animæ suæ dedit vel reddidit S. Vedasto, Frontellicurte, Cilliacum, Lutosum montem, atque Tilgidum. Has ergo villas cum omnibus appenditiis, et redditibus et mancipiis, quemadmodum per præcepti paginam ordinala sunt atque tradita, per nostri apostolatus auctoritatem sancimus, ut nulli mortalium liceat aliter ordinare, mutare, vel aliud quid quoquomodo exinde, vel parum agere, præter quod a sæpedicto filio nostro piissimo Augusto constitutum est; sed omnis ordinatio in arbitrio abbatis pendeat. Qui ergo ea quæ sancta atque apostolica sedes stabilivit pro nihilo duxerit, temerarioque ausu avaritia diabolicæque cupiditatis instinctu qualitercunque violare tentaverit, si ex toto aut ex parte transgressor apparuerit, B. Petri apostolorum principis nostrique apostolatus auctoritate anathematis nexibus, ut fur et sacrilegus astrictus, atque ab unitate matris Ecclesie et

B

participatione corporis et sanguinis Christi seque-C stratus, cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, et diabolo ejusque atrocissimis pompis in tremendo die magni examinis sententiam danınationis accipiat. At qui his apostolicis constitutionibus sincero amore observator exstiterit, benedictionem et misericordiam a Domino Jesu Christo percipiat, et partem et societatem cum eis quorum nomina sunt scripta in libro vitæ Agni a constitutione mundi. Amen.

Data per manus Anastasii primiscrinii anno primo imperii Caroli serenissimi Augusti, et post consulatum ejus anno 1, indictione VIII.

XIV.

AD CAROLOMANNUM [al., LUDOVICUM REGEM.] (Anno 875.) Quod Pannonica diœcesis deputata est privilegiis apostolicæ sedis.

(Apud Timonem, Imago ant. Hung., pag. 164.)

JOANNES episcopus dilecto filio CAROLOMANNO glorioso regi.

Multis acvariis manifestisque prudentia tua poterit indiciis deprehendere, Pannonicam diœcesim ab olim apostolicæ sedis fuisse privilegiis deputatam :

Ansegisum fratrem. Quem ex abbate S. Michaelis in episcopatu Bellovacensi ad Senonensem cathedram evectum didicimus anno 871. Romanæ ejus legationis cum adhuc abbas esset, meminit Aimoi

decet, invenerit: Hoc enim syuodalia gesta indicant; historiæ conscripte demonstrant. Verum quia a quibusdam hostilium turbationum simultatibus impedientibus, illuc ab apostolica sede non est diu directus antistes, hoc apud ignaros venit in dubium..... XV.

AD EPISCOPOS GALLIE ET GERMANIE.

(Anno 876.)

Vices suas in Gallia et Germania committit Ansegiso archiepiscopo Senonensi.

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus sanctissimis episcopis per Gallias et Germanias constitutis.

Vestræ omnium innotescimus sanctitati quia pro alleviandis multiplicibus oneribus ecclesiasticis, quibus quotidie satis abundeque deprimimur quibus maxime super negotiis ex Galliarum et Germaniarum partibus nobis assidue destinatis arctamur, Ansegisum fratrema et coepiscopum nostrum Senonensis Ecclesiæ præsulem, qui quoties utilitas ecclesiastica dictaverit, sive in vocanda synodo, sive in aliis negotiis exercendis per Gallias et Germanias vice nostra fruatur. Et volumus ut decreta sedis apostolicæ per ipsum vobis manifesta efficiantur, et rursus quæ gesta fuerint, ejus nobis relatione, si necesse fuerit, pandantur: ut majora negotia ac difficiliora quæque suggestione ipsius a nobis disponenda et enucleanda modis intendentes, quæ super hoc apostolica auctoquærantur. Quapropter vos huic piæ sanctioni omni

ritate decernimus unanimes admittite. Talem quippe illum agnovimus, talemque circa sedem apostolicam devotum et in commisso fidelem reperimus, ut merito ei talia committi posse ducamus: quin et his majora conferri debere illi sine cunctatione credamus, pro sua scilicet sanctitate, et fidei merito, atque divinitus sapientiæ dono concesso. Optamus vos benere valere. Data Iv Nonas Januarias, indictione ix. Recitata in synodo Pontigonensi..

XVI.

BULLA JOANNIS PAPE AD CONGREGATIONEM S. MEDARDI

SUESSIONENSIS.

(Anno 876.)

D Confirmatur partitio monachorum S. Medardi Suessionensis.

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, vene'randæ congregationi religiosorum monachorum venerabilis monasterii sancti et confessoris Christi Medardi, necnon et beati martyris Christi Sebastiani in perpetuum.

Quoties illa a nobis tribui pro desiderio postulantis quæ omni rationi incunctanter conveniunt, animo nos decet libenti concedere et pie petentibus impartiri suffragium. Igitur omnium Christi fidelium co

nus lib. v, c. 27. Perverse autem faciunt qui hunc cum altero antiquiore Ausegiso confundunt abbate Lobiensi,qui Caroli Magni et Ludovici Pii capitula in quatuor libros digessit anno 827. Sirm.

gnoscat solertia quoniam dilectissimus filius noster A terdicto, ut nemini mortalium liceat quoquo modo

Carolus imperator Augustus, beatorum Petri et Pauli apostolorum principum adiens limina, nobis mente devota suggessit quatenus eidem prædicto venerabili monasterio ad utilitatem et usum tam nominatorum monachorum, ibidem Domino servientium, per apostolatus nostri privilegium confirmaremus, et immo→ bilia loca, quæ idem Christianissimus Cæsar, tam pro veneratione eorumdem sanctorum quamque pro mercedis suæ augmento per regale præceptum contulisse dignoscitur, quorum nomina inferius scripta leguntur, Berncium scilicet, Croviacum, Domno regium, Sodoleum, Berziacum una cum molendino, Berziso, mariziacos duos, atque spicarium et propter has Murocinetum, Cerniacum-vadum, sicut Hilduinus anterior abbas ad suum tenuit dominicatum, superaddens in Murocincto mansum unum, Malcas etiam et piscinas super mare et Cubonimaci cultæ terræ bonaria XXIV et Ruminiaco mansos quinque, et partem prati de loco Geigio, et mansos duos in villa, quæ dicitur Lentegere-vicinium; decernens, ut camera vestimentorum monachorum habeat tres villas, Capram, Albiacum, et Solmam; et hospitalis nobilium accipiat nonam ex villis ipsius abbatiæ secundum priscam consuetudinem, et habeat Cauciacum simul cum lignariis de Pivone: et hospitalis peregrinorum accipiat decimam, et habeat Hatoniscurtem. Thesaurarius autem et portarius, atque hospitalarius, necnon et camerarius intra octo dierum Dominicæ nativitatis, et resurrectionis Dominicæ spatia, bis in anno plenariam refectionem habeant; insuper ex præfatis aliis villis terminum nativitatis dilecti filii sui Carolomanni plenariam refectionem habeant, et post ejus obitum diem nativitatis transferant in diem depositionis, similiter ex villa Bernoilo decrevit refectionem abundanter fieri eisdem monachis in anniversario Berta amitæ suæ, et luminaria exhibeat ecclesiæ sanctæ Sophiæ inferiori, et sanctæ Trinitatis superiori, sicut in privilegio ejusdem pii augusti de his omnibus facto continetur: ut quidquid ab eodem illustrissimo Casare tam de mobilibus, et immobilibus rebus, quam de thesauro collatum est, et in futuro conferetur, pro animæ suæ remediis firmum et inviolabile in perpetuum omnino consistat. Hujus rei gratia, quia eumdem sublimem imperatorem divino amore conLactum pia egisse confidimus, congruis suggestionibus ejus favere volentes, decernimus, stabilimus, et apostolica auctoritate omnimodis confirmamus cuncta superius dicta immobilia loca cum nobilibus, seu famulis utriusque sexus, una cum thesauro ad usum et utilitatem supradictorum monachorum, utpote idem præstantissimus imperator angustali præcepto eidem monasterio ob salutem animæ suæ concessit, vel concessurus erit. Statuimus autem sub divini judicii obtestatione, et anathematis in

Quamvis, etc. Superstite Hinemaro Laudunensi alium in ejus locum subrogari jubet, Carolo imperatori de illius depositione assentiens, quam Adrianus

B

C

D

aliquid dare de his omnibus a jure venerabilis nostri monasterii, vel utilitate monachorum anferre, alienare, subripere, aut per qualemcunque modum, vel argumentum subtrahere: sed omnia hæc, et quæ adhuc in thesauro ab ipso pio Cæsare vel ab aliis Deum timentibus in jus, dominium, vel utilitatem nostri venerabilis monasterii ac monachorum ibidem morantium conferentur, perennibus consistat omnino temporibus. Si quis autem, quod nunquam optamus, contra hoc nostræ confirmationis præceptum, aliter agere non formidans, aliquid inde alienare, minuere, subtrahere, vel temerario ausu mutare præsumpserit, aut aliter ordinare, præter quod jam ordinatum est, tentaverit, vel in toto, vel in parte transgressor apparuerit, Dei omnipotentis judicio sciat se esse anathematis vinculis innodatum, et cum Diabolo, et ejus atrocissimis pompis; atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, et cum impiis omnibus portionem habeat, et a regno Dei alienus existat. Qui vero pio in omnibus intuitu verus observator, et curator exstiterit benedictionem, gratiam, et cœlestem misericordiam, sive veniam delictorum suorum a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur. Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii, et sacrosanctæ. Romanæ ecclesiæ in mense Januarii, indictione nona. Bene valete, Quarto nonas Januarii, per manum Anastasii bibliothecarii sanctæ sedis apostolicæ, anno Deo propitio pontificatus domini Joannis quarto, imperatore domino piissimo perpetuo Augusto Carolo a Deo coronato magno imperatore anno primo, et post consulatum ejus anno primo, indictione nona. XVII.

AD HINGMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM.
(Anno 876.)

Ut in locum Hincmari ordinetur episcopus in Ecclesia.
Laudunensis.

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, HINCMARO archiepiscopo Rhemensi.

Quamvis a de sanctitatis tuæ judicio nihil dubitassemus, quia tamen charissimus filius noster Carolus invictissimus imperator, a nobis diligentissime percunctatus, circumstantiam judicii a beatitudine tua coepiscopisque suis in Hincmarum dudum Laudunensem episcopum prolati apostolatui nostro retulit, agnovimus jastum fuisse omnino judicium. Neque enim tantus princeps nisi veritate fultum quidquam. poterat affirmare. Unde nefas esse duximus ejus. relationi non præbere incunctanter auditum. Noli ergo jam nunc Ecclesiam Laudunensem viduatam et sine regimine pastorali dimittere; sed indifferenter electum, et de Laudunensis Ecclesiæ clero, virum idoneum, et in quo omnium vota consentiant, eidem Ecclesiæ præfice prorsus episcopum. Cui clectioni volumus etiam missum præfati piissimi impe

improbarat. Itaque tertio post mease clectus est iledenulfus. SIRM.

Fatoris interesse, ut sine sæcularium strepitu omni A latere talis eligatur, qui aptus sacris canonibus esse modis omnibus approbetur. Optamus sanctitatem tuam in Christo bene valere. Data est Romæ Theodorico, jussu papæ Joannis et domni Caroli novi imperatoris, per manus Anastasii bibliothecarii, in secretario ecclesiæ sancti Petri, anno incarnationis Dominica 876. Nonis Januarii, indictione ix. Et delata est ab codem Theodorico in civitate Rhemis Hincmaro Rhemorum archiepiscopo, eodem anno et cadem indictione, v Idus Martii.

XVII.

AD ALDEFONSUM REGEM.

(Anno 876.)

Ovetensis Ecclesia Gallæciæ metropolitana efficitur. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, ALDEFONSO regi Christianissimo, seu cunctis venerabilibus episcopis, abbatibus, vel orthodoxis Christianis.

Quia igitur in cura nos totius Christianitatis B. Petri apostolorum principis sempiterna providential ellicit successores, ea Domini nostri Jesu Christi constringimur adhortatione, qua beatum Petrun apostolum monuit, dicens quadam voce [vice privilegii] Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni cœlorum, et reliqua (Matth. xvi). Hinc rursus imminente Domini nostri articulo gloriosæ passionis, inquit: Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. xx11). Ideoque quia vestræ notitiæ fama per hos fratres limina apostolorum lustrantes, per Severum et Desiderium presbyteros [al. presbyterum et Synderedum] nobis miro odore bonitatis est revelata, paterna vos adhortatione commoneo, in cœptis bonis operibus, gratia duce, perseverare, quatenus copiosa vos beati Petri protectoris vestri et nostra protegat benedictio. Et quotiescunque, filii charissimi, ad nos venire quilibet vestrum aut transmittere voluerit, tota cordis exsultatione et animi gaudio de ultimis Gallæciæ finibus, cui vos præter me Dominus rectores constituit, tanquam jure filios nostros vos colligimus : et ecclesiæ Ovetensi, quam vestro consensu et assidua petitione metropolitanam constituimus, omnes vos subditos esse mandamus. Et concedimus etiam præ

dicta sedi ut ea quæ reges seu fideles [al. quilibet fidelis] juste obtulerunt, vel in futurum, Domino opitulante, contulerint, rata firma et inconcussa manere in perpetuum præcipimus. Hos quoque latores litterarum nostrarum omnes hortor ut habeatis commendatos. Bene valete.

XIX.

a AD EUMDEM.

(Anno 876.)

Monet ecclesiam sancti Jacobi consecrari. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ALDEFONSO glorioso regi Gallaeciarum.

Hæc et superior epistola habentur in historia

Litteras devotionis vestræ suscipientes, quia devotum vos esse cognoscimus erga vestram sanctam Ecclesiam, gratias vobis multiplices referimus, Dominum exorantes ut vigor regni vestri abundet [al., abunde], de inimicis vestris victoriam vobis concedat. Nam nos, fili charissime, sicut petistis, sedulas preces Domino fundimus, ut regnum vestrum gubernel, vos salvos faciat, custodiat et protegat, et super inimicos vestros erigat : ecclesiam autem B. Jacobi ab Hispanis episcopis consecrari facite, et cum eis concilium celebrate. Et nos quidem, gloriose rex, sicuti vos, a paganis jam constringimur, die ac nocte cum illis bella committimus; sed omnipotens Deus dat [al., det} nobis de illis triumphum. Hujus rei Buimium] deprecamur, ut quia, ut diximus, valde a gratia rogamus dilectionem vestram, et animum paganis opprimitur aliquantos utiles et optimos Mauriscos cum armis, quos Hispani cavallos Alpharaces vocant, ad nos dirigere non omittatis. Qualiter nos recipientes, Dominum collaudemus, vobis gratias referamus, et per eorum portatorem de benedictionibus S. Petri vos remuneremus. Bene vale, dilectissime fili et clarissime rex.

C

XX.

AD EPISCOPOS ET COMITES IN REGNO CAROLI CONSTITUTOS. (Auno 876.)

Laudat illos quod in fide constantes erga Carolum perstiterint; et de legatis, quos ad componenda dissidia miticbat in Galliam.

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui vestræ sinceritatis fideique constantiam duriorem, ut ita dixerimus, adamante erga fidelitatem invictissimi principis domni Caroli spiritalis filii nostri semperque Augusti hactenus non indebite fecit persistere, et quanti caloris in vobis charitas vigeat, dono gratiæ largitatis suæ clarius demonstravit, quatenus notam faceret gentibus virtutem gloriæ suæ, et divitias bonitatis suæ ad profectum fidelium et ad correctionem infidelium omnibus revelaret. Ostendistis enim, charissimi quantum sit erga pacis et concordia cultum vestræ benevolentiæ benignus affectus, et implestis opere quod ipse a vobis exigit Christus, dicens in Evangelio : Omnia quæDillis (Matth. vn); et Apostolus ait: Fides sine opericunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite

bus mortua est (Jac. 11). Unde noster apostolatus, immensæ lætitiæ repletus tripudio, primum quidem Deo omnipotenti sufficientes ac laudes debitas, quia nihil sine co facere possumus, retulit, et vobis, qui studiose tanto imperatori fidem immaculatam servastis, multimodas gratiarum actiones agere dignisque vos efferre laudibus non omittit. Siquidem, dilectissimi, satis vobis prudenter consuluistis, quando aliis, quod flentes dicimus, vel sponte vel callide ac fraudulenter deceptis, vos, sicut diximus, fidei calore utentes, et Deum præ oculis habentes, noluistis iniquorum vel tyrannorum fascibus onerari vel maSampiti.

В

culari. Quin potius restitistis, pravitatibus corum A sua prisco jam tempore præoptata Domino Deo nunon consensistis, et peccatis alienis minime communicastis. Idcirco libere dicere valebitis : Non adhæsit mihi cor pravum, quoniam nulla pars fidelis cum infideli, Christi ad Belial, justitiæ ad iniquitatem, vel lucis ad tenebras. Ergo, quia ita est, state in fide, et viriliter agite, seniorique vestro domino imperatori fidem specialiter repromissam, sicut cœpistis, inconvulsam servate, et in melius confortati ejusdem honori seu profectui providete; ac ne pro temporalibus æterna, pro corporalibus spiritalia, pro terrenis cœlestia gaudia amittatis, summopere decertate, scientes quia adjuvante illo qui dicit : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x), et posse vobis cœlitus dabitur, et perseverantia tribuetur: opeque summæ divinitatis vestrum cor confortabitur, imo et ad omnes inimicorum insidias reprimendas confortabit Dominus mentes vestras in charitate et gratia, et tuebitur vos in sæcuia sæculorum: ut iterum atque iterum benedicatur Dominus et Pater Domini nostri Jesu Christi, et a nostro pontificatu, imo ab universis Christi fidelibus, vobis innumeræ gratiæ referantur. Porro, si qui adhuc, quod minime credimus, in aliquo læsi quicunque vestrum reperti fucrunt, hortamur ut resipiscant, et dignam emendationem se corrigendo exhibeant. Nam cujuscunque sit sublimitatis, dignitatis vel ordinis, qui cum præsentibus legatis nostris, Joanne videlicet e! Joanne venerabilibus episcopis, dilectis quoque familiaribus nostris, quos voce noC stra illas in partes ad examinanda simulque diffiBienda canonice sive legaliter que hoc anno inter utrosque fratres emersere negotia, convenire in loco ab eis designato, eisque satisfacere humiliter detreetaverit, auctoritate Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum principum Petri et Pauli, nostræque mediocritatis, veniam sibi deinceps noverint denegari, nec amodo communionis nostræ futurum fore consortem, qui socius esse noluerit disciplinæ. Optamus sanctitatem vel gloriam vestram in Christo bene valere. Data x Kalendas Martias, indictione ix. Recitata in synodo Pontigonensi.

XXI.

AD EPISCOPOS QUI, A CAROLO DESCISCENTES, LUDOVICO
REGI ADHÆSERANT.

(Anno 876.)
Increpat eorum infidelitatem, monetque ut resipiscant,
ac legatos a sede apostolica missos benigne suscipiant.
Relatione vera a didicimus quod dilecto ac spiritali
filio nostro Carolo gloriosissimo imperatore Augusto,
seniore vestro, ad limina sanctorum apostolorum
Petri et Pauli principum veniente, ubique ut Chri-
stianissimum decet Ecclesiæ Christi patronum, vota

a Relatione vera. Eorum qui tunc a Carolo descivere princeps fuit, Aimonio teste, Ingelramnus nuper camerarius regique intimus, nunc Ludovico Gormaniæ regi auctor fraterni regni invadendi. De his ergo Aimonius idem (imo ejus Continuator ex Annalibus Bertinianis ad an. 875), lib. v, cap. 52:

militer exsolvente, Augusialeque diadema, sibi divinitus sine dubio collatum, per humilitatis nostræ ministerium accipiente, fratri ejus, Ludovico scilicet regi, si tamen rex jure dici debeat, qui mentis suæ motus in abruptum impietatis cadentes non rexit, in regnum ipsius, collecta populi nefandi multitudine, intranti, et paganorum more Ecclesiam Dei, populum videlicet pretioso Christi cruore redemptum, in pace positum conturbanti, relictis ve stris concivibus atque sodalibus, qui Deo et seniori suo fideles procul dubio esse videntur, hærere, atque cum eo adversus Dominum, gentem et populum vestrum, ab statu vestræ fidelitatis et promissione divinorum sacramentorum, contra sacri ministeri: vestri officium, et contra sponsionis ac fidei vestræ jusjurandum, arma cum hostibus elevare, pariterque nefanda et impia committere præsumpsistis. Hen, proh dolor quare tanta iniquitatis scelus sponie committere, quare tante infidelitatis malum mundo universo, sicut Juda: Iscariotæ, exsecrabile in exemplum ostendere non dubitastis? Quæ gens hoc audiens vos non odiat? Quod regnum vos exosos fore non judicet? Quando etiam gentibus, quæ Deum verum utique ignorant, tale committere nefas videtur incongruum. Quarum pro terrenis lucris vel minis cos, quos societate et unanimitate vestra defendere salvareque ut vosmet debuistis, appetere, et cum inimicis persequi non contempsistis? Cum dicente Domino: Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. xv), in quo scilicet vos eam, quæ per dilectionem operatur, charitatem, sine qua impossibile est placere Deo, in qua totam legem et prophetas pendere scimus, nullatenus constet habuisse, quin potius Cain fratricidam diu mente gessisse. Nonne lux mundi, et sal terræ, Veritate attestante, vos estis, qui verbis pariter et exemplis, quasi luminaria mundo lucere omnibus, atque insulsas hominum mentes sapientiæ cœlestis sale condire instantissime debetis Nonne vos posuit Spiritus sanctus episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo? Nonne magis vestrum erat docere populum, non autem in tam perversis rebus assensum præbere? Dolemus Ditaque de vobis, quasi de membris corporis Christi, di

centes cum Propheta: Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo, seusus cordis mei turbati sunt (Jer. 1v); et iterum Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plangam populum istum die ac nocte? (Jer. x.) Quapropter monemus, hortamur, et saluti vestræ volentes pro affectu consulere, magnopere suademus ut resipiscentes, tantæ iniquitatis auctore scelesto relieto, ad Deo dilectum imperato

‹ Ad obsistendum, inquit, Ludovico primores regni Caroli, jubente Richilde regina, sacramento se confirmaverunt, quod non servaverunt, sed ex sua parte regnum Caroli pessumdantes hostili more devastavere. Similiter et Ludovicus cum suo exercitu idem regnum pessumdedit. › SIRM.

« VorigeDoorgaan »