Pagina-afbeeldingen
PDF

gnoscat solertia quoniam dilectissimus filius noster A terdicto, ut nemini mortalium liceat quoq'io modo

Carolus imperator Augustus, beatorum Petri et Pauli apostolorum principum adiens limina, nobis mente devota suggessit quatenus eidem prædicto venerabili monasterio ad utilitatem et usum tam nominatorum monachorum, ibidem Domino servientium, per apostolatus nostri privilegium confirmaremus, et immobilia loca , quæ idem Christianissimus Cæsar, tam pro veneratione eorumdem sanctorum quamque pro mercedis suæ augmento per regale præceptum contulisse dignoscitur, quorum nomina inferius scripta leguntur, Berneiiim scilicet, Croviacum, Domno regium, Sodoletim, Berziaciim una cum nolendino, Berziso, mariziacos duos, atque spicarium et propter has Murocinetum , Cerniacum-vadum, sicut Ililduinus anterior allas ad suum tenuit dominicatum, superaddens in Murocincto mansum unum, Malcas etiam et piscinas super nare et Cubonimaci cultæ terræ bonaria xxiv et Ruminiaco mansos quinque, et partem prali de loco Geigio , et mansos duos in villa, quæ dicitur Lentegere-vicinium; decernens, ut camera vestinentorum monachorum habeat tres villas, Capram, Albiaeum, et Solmam; et hospitalis nobilium accipiat nonam ex villis ipsius abbatiæ secundum priscam consuetudinem, et habeat Cauciacum simul cum lignariis de Pivone : et hospitalis peregrinorum accipiat decimam, et habeat Haioniscurtem. Thesaurarius autem et portarius, atque hospitalarius, necnon et camerarius intra octo dierum Dominicæ nativitatis, et resurrectionis Dominicæ spatia, bis in anno plenariam refeciionem habeant; insuper ex præfatis aliis villis terminum nativitatis dilecti filii sui Carolomanni plenariam refeclionem habeant, et post ejus obitum diem nativitatis transferant in diem depositionis, similiter ex villa Bernoilo decrevit refeclionem abundanter fieri eisdem monachis in aiiniversario Bertæ: amitæ suæ, et luminaria exhibeat ecclesiæ sanctæ Sophiæ inferiori, et sai:ctae Trinitatis superiori , sicut in privilegio ejusdem pii augusli de his omnibus facto continetur: ut quidquid ab eodem illustrissimo C;esare tam de mobilibus, et immobilibus rebus, quam (le thesauro collatum est, et in futuro conferetur, pro animæ suæ remediis firmum et inviolabile in perpetuum omnino consistat. Ilujus rei gratia, quia eumdem sublimem imperatorem divino amore contactum pia egisse confiilimus, congruis suggestionibus ejus favere volentes, decernimus, stabilimus, et apostolica auctoritate omnimodis confirmamus cuncta superius dicta immobilia loca cum nobilibus, seu famulis utriusque sexus, una cum thesauro ad usum ei utilitatem supradictorum monachorum, utpote idem præstanlissimus imperator augustali pr;ecepto eidem monasterio ob salulem animæ suæ concessit, vel concessurus erit. Statuimus autem sub divini judicii obtestatione, et anathematis in

a Quamvis, etc. Superstite Ilincmaro I.au,'unensi

alium in ejus locuin subrogari jubet, Carolo imperatori de illius depositione assentiens, quam Adrianus

aliquid dare de his omnibus a jure venerabiiis nostri monaslerii , vel utilitate mouachorum auferre, alienare, subripere, aut per qualemcunque modum, vel argumentum subtrahere : sed omnia hæc, et quæ adhuc in thesauro ab ipso pio Cæsare vel ab aliis Deum timentibus in jus, dominium, vel utilitatem nostri venerabilis monasterii ac monachorum ibidem morantium conferentur, perennibus consistat omnino temporibus. Si quis autem, quod nunquam optamus, contra hoc nostræ confirmationis præceptum, aliter agere non formidans, aliquid inde alienare, minuere, subtrahere, vel temerario ausu mutare praesumpserit, aut aliter ordinare, præter quod jam ordinatum est, tentaverit, vel in loto, vel in parte transgressor apparuerit, Dei omnipotentis judicio sciat se esse anathematis vinculis inmodatum, et cum Diabolo, et ejus atrocissimis pompis; atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi; et cum impiis omnibus portionem habeat, et a regno Dei alienus existat. Qui vero pio in ommibus intuitu verus observator, et curator exstiterit benedictionem, gratiam, et cœlestem misericordiam, sive veniam delictorum suorum a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur. Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii, et sacrosanctæ. Romanæ ecclesiæ in mense Januarii, indictione nona. Bene valete, Quarto nonas Januarii, per manum Anastasii bibliothecarii sanctæ sedis apostolicæ, animo Deo propitio pontificatus domini Joannis quarto, imperatore domino piissimo perpetuo Augusto Carolo a Deo coronato magno imperatore anno primo, et Post consulatum ejus anno primo, indictione nona. XVII. AD HINCMARUM ARCIilEPISCOPUM RIIEMENSEM. (Anno 876.) Ut in locum Ilincmari ordinetur episcopus in Ecclesia. Laudumemsis. JoANNEs episcopus, servus servorum Dei, IIixcmAno archiepiscopo Rhemensi. Quamvis ^ de sanctitatis tuæ judicio nihil dubitassemus, quia tamen charissimus filius noster Carolus invictissimus imperator, a nobis diligentissime percunctatus, circumstantiam judicii a beatitudine tua

[merged small][merged small][ocr errors]

ratoris interesse, ut sine sæcularium strepitu omni }atere talis eligatur, qui aptus sacris cawonibus esse modis omnibus äpprobetur. 0piamus sanctitatem tuam in Christo bene valere. Data est Homæ Theodorieo, jussu papæ Joannis et domni Caroli novi imperatoris, per manus Anastasii bibliothecarii, in secretario ecclesiae sancti Petri, anno incarnationis A)ominicæ 876. Nonis Januarii, indictione ix. Et delata est ab eodem , Theodorico in ciritate Rhemis Ilincmaro IRhemorum archiepiscopo, eodem anno et ca.lem indictione, v Idus Martii. XVIII. Ad Ai.toi.foNSuvt rEo.evi. (Anno 876.) Oretensis Ecclesiu Gallæciæ metropolitana efficitur. JoANNEs episcopus, servus servorum Dei , AldefoNso regi Christianissimo, seu cunctis venerabilibus episcopis, abbatibus, vel orlhodoxis Christianis. Quia igitur in cura nos totius Christianitatis B. Petri apostolorum principis sempiterna providentia ellicit successores, ea Domini uostri Jesu Christi constringimur adhortatione, qua beatum Petrum apostolum monuit, dicens quadam voce [vice privilegii] : Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo 1Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni cœlorum, et reliqua (Matth. xvi). Hinc rursus imminente Doumini nostri articulo gloriosæ passionis, inquit : Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. xxii). Ideoque quia vestræ notitiæ fama per hos fratres limina apostolorum lustrantes, per Severum et Desiderium presbyteros [al. presbyterum et Synderedum] nobis miro odore bonitatis est revelata, paterna vos adhoruatione commoneo, in cœptis bonis operibus, gratia duce, perseverare, quatenus copiosa vos beati Petri protectoris vestri et nostra protegat benedictio. Et quotiescunque, filii charissimi, ad nos venire quilil)et vestrum aut transmittere voluerit, tota cordis exsultatione et animi gaudio de ultimis Gallæciæ finibus, cui vos præter me Dominus rectores constituit, tanquam jure filios nostros vos colligimus : et ecclesiæ Ovetensi, quam vestro consensu et assidua petitione metropolitanam constituimus, omnes vos subditos esse mandamus. Et concedimus etiam pr;edictæ sedi ut ea quæ reges seu fideles [al. quilihel fidelis] juste obtulerunt, vel in futurum, Domino opitulante, contulerint, rata firma et inconcussa manere in perpetuum præcipimus. llos quoque latores litterarum nostratum omues hortor ut habeatis commendatos. Bene valete. XIX. a Ad eumdevi. (Anno 876.) Monet ecclesiam sancti Jacobi consecrari.

J )ANNEs episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Aldefosso glorioso regi Gall;eciarum.

• llæc et superior epistola habentur in historia

A - Litteras devotionis vestrae suscipientes, quia devo-
tum vos esse cognoscimus erga vestram sanctam Ec-
clesiam, gratias vobis multiplices referimus, Domi-
num exorantes ut vigor regni vestri abundet [al.,
abunde], de inimicis vestris victoriam vobis conce-
dat. Nam nos, fili charissime, sicut petistis, sedulas
preces Domino fundimus, ut regnum vestrum guber.
net, vos salvos faciat, custodiat et protegat, et super
inimicos vestros erigat : ecclesiam autem B. Jacobi
ab Hispanis episcopis consecrari faciue, et cum eis
concilium celebrate. Et nos quidem, gloriose rex, si.
cuti vos, a paganis jam constringimur, die ac nocte
cum illis bella committimus; sed omnipotens Deus
dat [al., det} nobis de illis triumphum. Ilujus rei
gratia rogamus dilectionem vestram, et animum
ß [nimium] deprecamur, ut quia, ut diximus, valde a
paganis opprimitur aliquantos utiles et optimos Mau-
riscos cum armis, quos Hispani cavallos Alpharaces
vocant, ad nos dirigere non omittatis. Qualiter nos
recipientes, Dominum collaudemus, vobis grauias
referamus, et per eorum portatorem de benedictio-
nibus S. Petri vos remuneremus. Bene vale, dilectis-
siime fili et clarissime rex.
XX.
ad Episcopos Et comites iN rEgxo cAroli coNstitutog.
(Auno 876.)
Laudnt illos quod in fide constantes erga Carolum
perstiterint; et de legittis, quos ad componenda dis-
sidia mittebat in üalluam.
C Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu
Christi, qui vestræ sinceritatis fideique constantiam
duriorem, ut ita dixerimus, adamante erga fidelita-
tem invictissimi principis domni Caroli spiritalis filii
nostri semperque Augusti hactenus non indebite
fecit persistere, et quanti caloris in vobis charitas
vigeat, dono gratiæ largitatis suæ clarius demonstra-
vit, quatenus notam faceret gentibus virtutem glo-
riæ suæ, et divitias bonitatis suæ ad profectum fide-
lium et ad correclionem infidelium omnibus revela-
ret. Ostendistis enim , charissimi quantum sit erga
pacis et concordi;e cultum vestræ leuevolentiæ be-
uignns affectus, et implestis opere quod ipse a vobis
cxigit Christus, dicens in Evangelio : Omnia quæ-
cunque vultis ut faciant vobis homines , et vos facite
D illis (Matth. vii); et Apostolus ait : Fides sine operi-
bus mortua est (Jac. 11). Unde noster apostolatus,
immensæ lætitiæ repletus tripudio, primum quidem
Deo omnipotenti suflicientes ac laudes debitas, quia
nihil sine eo facere possumus, retulit, et vobis, qui
studiose tanto imperatori fidem immaculatam ser-
vastis, multimolas gratiarum actiones agere dignis-
que vos efferre laudibus non omittit. Siquidem, dile-
ctissimi, satis vobis prudenter consuluistis, quan !o
aliis, quod flentes dicimus, vel sponte vel callile ac
fraudulenter deceptis, vos, sicut diximus, fidei calore
utentes, et Deum præ oculis habentes , noluistis
iniquorum vel tyrannorum fascibus ohmerari vel ma-

Sampiti.

[ocr errors]

culari. Quin potius restitistis, pravitatibus eorum A non consensistis , et peccatis alienis minime commuiiicastis. ldcirco lil>ere dicere valebitis . Non adhaesit mihi cor pravum, quoniam nuila pars fidelis cum infideli, Christi ad Belial, justitiæ ad iniquitatem, vel lucis ad tenebras. Ergo, quia ita est, state in fi(le, et viriliter agite, semiovique vestro domino imperatori fidem specialiter repromissam, sicut coepistis, inconvulsam servate, et in melius confortati ejusdem honori seu profectui providete; ac me pro temporalibiis aeterna, pro corporalibus spiritalia, pro terrenis coelestia gaudia amittatis, summopcre decertate , scientes quia adjuvante illo qui dicit : Qui perseveraverit usque in finem , hic salvus erit (Matth. x), et posse vobis cœlitus dabitur, et perseverantia tribuetur : opeque summæ divinitatis ve- [B strum cor confortabitur, imo et ad omnes inimicorum insidias reprimendas confortal)it Dominus mentes vestras in charitate et gratia, et tuebitur vos in sæcuia sæculorum : ut iterum atque iterum lienedicatur Dominus et Pater Domini nostri Jesu Christi, ct a nostro pontificatu, imo ab universis Christi fidelibus, vol)is innumeræ gratiæ referantur. Porro, si qui adhuc, quod minime crelinius , in aliquo læsi quicunque vestrum reperti fucrunt , hortamur ut resipiscant, et dignam emendationcm se eorrigendo exhibcant. Naim cujuscunque sit sublimitatis, dignilatis vel ordinis, qui cum præsentibus legatis nostris, Joanne videlicet e! Joanne venerabilihiis episcopis, dilectis quoque familiaribus nostris, quos voce mostra illas in partes ad examiiianda simulque difliuieiula canonice sive legaliter qu:e hoc anno inter utrosque fratres emersere negotia, convenire in loco ab eis designato, eisque satisfacere humiliter detreclaverit, auctoritate Dei omnipotentis sanclorumque apostolorum principum Petri et Pauli , nostræque mediocritatis, veniam sibi deinceps noverint demegari, nec amodo communionis nostræ futurum fore consortem , qui socius esse noluerit disciplinæ. t)ptamus sanctitatem vel gloriam vestram in Cliristo bene valere. Da!a xiii Kalendas Martias , iiuliciione ix. lìecitata in synodo Pontigonensi. XXI. AD Episcopos Qt;i, A CARolo DEsciscENtEs, Lupovico It EI, I ADliaeSEItANT. (Anno 876.)

Increpat eorum infidelitatem, mometque ut resipiscant, ac legatos a sede apostolica missos benigne suscipiant.

[ocr errors]
[blocks in formation]

sua prisco jam tempore præoptata Doniino Deo numiliter exsolvente, Augustaleque lialcma, sibi divinitus sine dubio eollatum, per humilitatis nostræ ministerium accipienle, fratri ejus, Ludovico scilicet regi, si tamen rex jure dici debeat, qui mentis suæ motus in abruptum impietatis caulentes non rexit, in regnum ipsius , collecta populi nefandi muititudine, intranti, et paganorum more Ecclesiam Dei , populum videlicet pretioso Christi cruore redemptum, in pace positum contiirl)anti, relictis ve. stris concivibus atque sodalibus, qui I)eo et seniori suo fideles proeul dubio esse videntur, hærere, atque cum• eo adversus Dominum, gentcm ct populum vestrum , ab statu vestræ fidelitatis et promissione divinorum sacramentorum , contra sacri ministeri. vcstri oflicium, et contra sponsionis ac fillei ves»ræ jusjuramdum, arma cum hostibus elevare, pariterque nefamula et impia committere præsumpsistis. hlen, proh dolor! quare tant;e iniquitatis scelus sponte committere, quarc tant,e infidelitatis malum mundo universo, sicut Juda: Iscariot;e, exsccrabile in exemplum ostendcre non dubit::stis? Quæ gens hoc audiens vos non odiat? Quod regnum vos exosos fore non judicet? Quando etiam gentibus, quæ Deum verum utique ignorant, talc committere nefas videtur incongruum. Quarum pro terrenis lucris vel minis cos, tjuos societate et unanimitate vestra defendere salvareque ut vosmet debuistis, appetere, et cum inimicis pcrsequi non contempsistis ? Cum (licente Domino : Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. xv), in quo scilicet vos eam, quæ per dilectionem operatur, charitatem, sine qua impossibile est placcrc Deo, in qua totam legem et prophetas pendere scimus, nullatenus constet habuisse , quin potius Cain fratricidam diu mente gessisse. Nonne lux mundi, et sal terræ, Veritate attestante, vos estis, qui verbis pariter et exemplis, quasi luminaria mundo lucere omnibus , atque insulsas hominum mentes sapientiæ cœlestis sale condire instantissime debetis? Nonne vos posuit Spiritus sanctus episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo? Nonne magis vestrum erat docere populum, non autem in tam perversis rebus assensum præbere ? Dolemus itaque de vobis, quasi de meinbris corporis Christi, dicentes cum Propheta : Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo, seusus cordis mei turbati sunt (Jer. iv); et jterum : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum , et plangam populum istum die ac nocte? (Jer. ix.) Quapropter monemus, hortamur, et saluti vestræ volentes pro affectu consulere, magnopere suademus ut resipiscentes, tantæ iniquitatis auctore scelesto relicto, ad Deo dilectum imperato

v Ad obsistendum, inquit, I.udovico primores reg*ni Caroli, jubente Itiel ille regina, sacramento se confirmaverunt, quod non servaverunt, sed ex sua parte rcgnum Caroli pessumulantes hostili more devastavere. Similiter et I.udovicus cum suo exercitu idem regnum pessuumdedit. » Slttxi. ...

vcm seniorem vestrum Augustum totó animo fidelique voluntate reverti , ac deinceps ei fileliores existere omnibus mo.iis procuretis. Nam vestrum erat pacem annuntiare his qui prope et his qui longe sunt. dicente Domino : Supra montem ercel,um ascende tu qui Erangelizas Sion. Clama, ne cesscs, quasi tuba ex a!ta vocem tuam (Isa. xi); vestrumque erat annuntiare populo scelera et peccata sua, ne sanguis eorum de manu vestra a Domino requiratur, non, ut dictum est, sequi. Et ideo contamimati estis secundu:u Prophetam dicentem : Væ quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum , et in medio populi pol'uta labia habentis ego habito (Isa. vi); et communicantes pravis eorum sceleribus infructuosisque operibus , vos reprehensil)iles ostendistis. Tamen quia scimus procul dubio late patere viscera pietatis Dei , revertimini, et nolite de cætero jugum cum infidelibus ducere. Nolite amplius imitari eos , qui p :ris sanct;e foedera violant, unitatem dividunt, et in agro Dominico zizania superseminare ad propriam infelicitatem praesumunt. Itevertimini et sectamini charismata meliora, nec iterum antiqui hostis versutiis pareatis; sed sicut Dei ministri, Domini præcepta sequentes, in omnibus cum jam dicto imperatore charissimo filio nostro perfecte stare satagite. Quia si cum præfato rege Ludovico vel aliquo filiorum ejus ad scandalum et regni perturbationem manere, aut eis aliquod adjutorium mo'o quolibet præbere lentaveritis, et non potius ad eumdem dilectum filium nostrum Cæsarem Augustum certissime relieritis, atque cum eo adversus ejtis i;;imicos viribtis totis fideliter non steteritis, scitnte vos per auctoritatis nostræ legatos amathemati submittendos. Præsentes autem missos nostros, Joanilem videlicet et Joannem venerabiles episcopos, dilectosque fainiliares nostros, benigne adn;ittite , injunctam sibi legationem intelligenter audite, et eflicaciter obaudite : ut in hoc quam vere sitis filii pacis cunctis detur intelligi, et meminem possit lalere mortalium. Pro Christo enim, qui est pax nostra, legatione fuiiguntur, cum procul dubio a sele apostolica pro pace mittuntur. Optamus vos in Christo nunc et semper bene valere. Itecitata in synodo Pontigcmensi.

XXlI. Ad EpiSCOpOS IN nEGNO Ludovici REG1S dAJ0A1\ IÆ C0NST1TUT0s. (Anno 876.) Arguit eos quod Ludovicum regem ab invadendo Caroli fratris absentis regno non cohibuerint, monetque ut legatis, quos ad e.raminandu inter uirosque negotia mittit, satisfacere studeant. JoANNEs episcopus, servus servorum {)ei, omnibus r, verentissimis et sanctissi1nis arcliiepiscopis et episcopis in regno Ludovici gloriosi regis Bajoariæ constitutis. Apostolicæ moderationis ordinem sequimur, si, Ecclesiarum Dei sollicitudinem retiuentes, pro domo

A spiritalis lsraelis murum correctionis opponimus, et concordantes animos, aut sub ecclesiasticæ pacis unione complectimur, aut discordesad concordiæ gra. tiam revocamus, aut certe inter nos et illos qui apostatæ angeli, zizanii scilicet seminatoris, fraudibus ir. retiti, sanctæ sedi apostolicæ concordare despiciunt, sartaginem ferream juxta Ezechielis prophetae magisterium collocamus (Ezech. iv). Reversurus enim ad Patrem Dominus pacis bonum discipulis attentius commeiidavit eamque quasi testamentum firmissimum futuris hæredibus dereliquit, dicens : Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. xiv); et beatus apostolus Paulus ait : Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae B (Ephes. iv); quia videlicet ad unam vocationis spem nequaquam pertingunt, si non aul eam cum proximis unita mente curratur. Quapropter sicut filii Dei qui ex testamento ejus sil)i per apostolos derelicto pacem custodiunt, ita nimirum diaboii sunt filii qui pacem confundunt. llle quippe ab initio mendax fuit, et in veritate i;on stetit, ejusque invidia, sicut scriptum est (Sap. 11), mors introivit in orbem terrarum. Nam dum protoplastis invidens, deceptionis laqueum jam deceptus utique a semetipso composuit, mortis pocultum mortalibus pr;pinavit; et quos immortales obedientiæ merito futuros moverat, inobedientiæ venemis infecit, sicque in omnes homines mortis seiitentiaim vitæ hostis induxit. Denique eisdem laqueis, quibus protoplastos (!eceperat, adhuc C Adæ filios jugulat, et odio suæ ambitionis fraterna corda dissociai : ita ut quos unum patris femur tenuerat, jam Galliæ omnes non capiant, fraternis provectibus fraier invideat, et quem monitis apostolicis sæpius etiam in durissimis casibus obsequentem sequi despexerat, hunc a sede apostolica sibi prælatum doleat, imo ut Cain fratris hostia , scilicet obedientia, stimulatus, contra fratrem frendens occurrat : fideles ejus fraudibus diversis inficiat, ad prjerandum terribilis Dei nomen impellat, pacem regni diuturno fratris studio radicatam corrumpere gestiat, et lactalus a peccatoribus suis duntaxat complicibus acquiescens, pelles suos ad malum currere faciat, madentibus adhuc campis Fontamicis, quos in juventute sua humano sanguine tinxerat, in senectute decrepita, minarum et cædis spirans, ad fundendum Christianorum multorum sanguinem pro sua singulari ambitione discurrat. Et qui amore fratris a sede apostolica obedientiæ suæ merito benedictionem sperare suumque piis operibus propagare debuerat, alterius regnum pervicaciter sibi suis armis subjugare desiderat, scilicet ut quos armis acquirit, ditione possideat, et colla vetustæ libertatis ingenua nova servitute prosternat. Quis hoc, dilectissimi nobis, nisi antiquus humani generis adversarius, inter tales ac tantos fratres, quos nos pari spiritus amore compleclimur, per suos satellites operatur? qui dum bonorum provectibus invidet, in agro sanctæ Dei Ecclesiæ semper zizania

D

seminare contenlit. Quis hoc, charissimi, nisi diabolus operatur? qui Caroli virtu:ibus ab] ineuntis ætatis prineipiis invidens, ejusque religiosum propositum longius propagari pavescens, levibus primo jaculis, quanquam frequentibus, lacessivit : deinde adversitatibus multis, quasi durissimis arietibus stimulavit ; fiuleles ejus frequentissime rebellare suasit, in procinctu contra Nortliimannos pro Ecclesiæ Dei liberatione pugnanti, et inimicos crucis Christi usque ad ultimam deditionem constringere satageati, semioris vestri utrimque animum ad invasionem relicti imperii suscitavit : ipsos familiares, ipsum postremo filium, ad ejus exstinctionem hostiliter provocavit. Et ne quandoque ad imperium, quod ei constat non humano collatum beneficio, licet per nostræ mediocritatis ministerium, sed divino, pertingere potuisset, tota fraudulentiæ suæ virtute prohibuit, tota consilii sui versutia debellare contendit. Sed Deus omnipotens, cujus providentia per mutabilium rerum principes mundi latitudo gubermatur et regitur, hunc flagellis erudiri voluit, deprimi penitus, sicut vobis est cognitum, nunquam permisit. Et afflictiones sanctæ suæ Ecclesiæ per eum specialiter, sicut divinitus revelatum fuerat, et nunc veraciter credimus, tandem aliquando revelare contendens, hunc, a decessoribus nostris, reverendæ scilicet memoriæ Nicolao et Adriano ponlificibus, diu quidem desiderari voluit : tandem usque ad hæc periculosissima tempora, quibus a Belial filiis pene tota vallatur Italia, misericorditer reservavit, angelicis ductibus vias ejus per invia loca direxit, frustratis insidiis ei compositis liberavit, paludes lubricas equitabiles reddidit, vada profundorum fluminum multis sæculis incognila transmeabilia demonstravit : ei elementis contra naturam cedentibus diffidentium corda perterruit : non solum sine sanguine, verum etiam cum magnis honoribus, hinc inde gaudentibus populis, Italiam penetrare permisit, et per apostolicæ sedis privilegium, cumctorum favoribus approbatum sceptris imperialibus sublimavit : ut qui per tot annos, communibus peccatis merentibus, pro defectibus sanct;e Dei Ecclesiae diversis mollis affligimur, per ejus sollicitudinis expertam prudentiam consolemur, per quem Gallicanarum Ecclesiarum status, et totius religionis vigor illis in partibus plausibiliter refloruisse cognoscitur. IIæc itaque hostis humani generis futura prospera præcavens, dilecti filii nostri Ludovici gloriosi regis vestri, si tamen filius dici meretur, qui apostolicæ sedis monitis per antecessores nostros perque nos ipsos prolatis, semper inobedientissimus exstitit, si gloriosus dici debet, cui contra Christicolas bella geri placuit, nullos habitura vriumphos, si rex dici potest. qui semetipsum regere noluit, quo minus contra fratris absentiam inglorius pugnavisset, animos incitavit, ut neque divinum timorem præ oculis relinens, neque imiiiinens sibi judicium provectæ senectutis agnoscens, seque sanguinis aflinitatem fratern.vque pacta per

A pendens; sed neque Christianæ religionis (lisciplinam custodiens : tam decessorum nostrorum scripta quam recentia nostra monita religiosorum principum, et quod est mirabilius, contra consuetudinem tyrannorum velerum, parvipendit, et indictum sibi a nobis tempus cum mediantibus nobis cum fratra jure pacisceretur, præripiens, quantum in se fuil. per vestram negligentiam sive condessensionis audaciam, fratris absentis regnum pervasit, ac per lioc lotius ecclesiæ Dei pulchritudinem maculavit, paeem corrupit, religionem fugavit, et ut cum Terentio compendiose dicamus, dum in alieno bonorum extorior et legum contortor apparuit, cunctis criminibus licentiam relaxavit. Nos etenim, quamvis illum, queum interim filiolitatis amore complectimur, oppi;!o reprehensibilem non negemus, vos tamen multo reprehensibiliores agnoscimus, qui in illis partibus sacerdotali magisterio præditi, et aposlolatus nostri recentibus monitis instituti, dum ex officio vestro restitisse libere nunquam videiuini, procul dubio consensisse probamini, et vos qui pastores dicimini, gregem vobis creditum quia non retraxistis, utique ad præcipitium provocastis. Et ubi est, qu;esumus, quod vicem Christi in Ecclesia fungimur, si pro Christo contra insolentiam principum non luctamur; præsertim cum secundum Apostolum non sit nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem , sed adversus principes et potestates (Ephes. vi). Ubi est quod episcopi dicimur, si de sublimibus ecclesiasticæ discretionis speculis gladium venientem non cernimus, cernenles ut devitetur annuntiare diffugimus ? Enimvero sacerdotes non ad gratiam, sed ad pompam immerito dici cognoscimur, si quos docere debuimus sequi conlendimus, si quos corrigere del)uimus, saltem verbis pastoralibus non terremus. llinc Dominus per Isaiam prophetani sacerdotum taciturnitates increpat dicens Canes muti, non valentes latrare (Isa. lvi). IIinc pei Ezechielem sacerdotum negligentias argnit dicens : Non ascendisiis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in prælio in die Domini (Ezech. xiii). Ex adverso quippe ascendere est, pro defensio;;e gregis libera voce hujus mundi potestatibus contraire; et in die Domini in prælio stare est pi avis decertantibus ex justitiæ amore resistere. D Quod rursum per eumdem prophetam deterret inquiens : Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. xxxiii). Quid ad hæc dicemus, fratres? Forsitan ideo vos excusabiles creditis, quia regem non arguendum dicitis, sed monendum. Ad hæc apostolica tuba respondet : 0bedire oportet Deo magis quam liominitus (Act. v); et Paulus Timotheo : Argue, obsecra , increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. iv}. ltem Tito : Divitibus hujus sæculi praecipe non sitperbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum siturum (I Tim. vi). Aut persecutionem quamlibet praecavistis. Sed a I)omino jussum est ita : Cuin ros persecuti fuerint in una civitate , fugite in altari

[ocr errors]
[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »