Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

solent facere, et illorum verbosatio co usque proces- A rum vox postea penitus audiatur. Post annum et sit, ut de ipsa sua nepte improperaret presbytero; et e contra ipse presbyter opprobria quæ invenire potuit, eidem Livulfo retulit. Idem autem Livulfus fuste, quem in manu portabat, bis percussit Trisingum presbyterum. Tunc ipse presbyter irruens super filium Livulfi, qui spatam ad collum portabat, extraxit eamdem spatam; et volens percutere eum per medium caput, ut illum occideret, levavit idem Livulfus manum contra spatam, et suscepit spatæ ictum, et abscissi sunt illi duo digiti de eadem manu: et cadente illo de caballo, putavit presbyter illum esse mortuum, et saliens in caballum illius perrexit domum suam.

[ocr errors]

Ego vero per multos hoc audiens, vocavi eum ad me, in præsentia clericorum ac comministrorum nostrorum, et interrogavi eum, ac veritatem. Qui de femina de qua reputabatur, negavit quod cum ea non concubuerit. De voluntate autem quia eo ordine sicut præmisi, ipsum hominem occidere voluerit, confessus fuit: qui juxta vocem Joannis apostoli homicida convincitur. Ego autem, sicut beatus Augustinus de presbytero suæ parochia Xantippo primati suo scripsit, quæ negavit, Deo dimisi; quæ occultare permissus non est, judicavi; et eum ab officio sacerdotali removi, donec ad synodum comprovincialem veniret, et ibi cum certo episcoporum numero, sicut Carthaginenses præcipiunt canones (canon. Afric. c. 95; conc. Carthag. III, can. 8), causa ipsius certum finem acciperet. Isdem autem, cum plures synodos in provincia nostra babuerimus, ad synodum postea nullam venit. Quem per annum et sex menses exspectavi, et pro se in synodo nihil sategit. Et decernentibus sacris canonibus (conc. Carthag. v, can. 12): ut quoties clerici convicti, et confessi in aliquo crimine, si forte causæ adesse voluerint, et innocentiam suam asserere, intra annum excommunicationis hoc faciant. Si vero intra annum causam purgare contempserint, nulla eo

sex menses reclamantibus parochianis ecclesiæ ipsius, in qua idem presbyter fuerat ordinatus, se non habere presbyterum (deest aliquid ad sensum) nam quia Romam perrexerit, ignoravi, donec post tres menses, quam in loco ejus fuit presbyter ordinatus, Roma veniens mihi litteras vestræ sanctitatis attulit. In canonibus autem Africæ provinciæ concilij quarti capitulo 67, de seditionariis et usurariis, ne clerici fiant scriptum est ita (conc. Carth. iv, can. 66) Seditionarios nunquam ordinandos [al., ordin. clericos], vel injuriarum suarum ultores. Et si tales ordinandi non sunt, colligendum est, quid mereantur qui post ordinationem, admittere talia non formidant. Et antiqui Patrum canones in synodo, cui plurimi metropolitani cum suis suffraganeis interfuerunt, decernente Antiocheno concilio perfectum illud esse concilium, ubi interfuerit metropolitanus antistes, manifesta sententia decreverunt (conc. Tolet. IV, can. 45. Habetur 23, q. 8, Clerici qui): ‹ ut clerici, qui in quacunque seditione arma volentes sumpserint reperti, amisso ordinis sui gradu in monasterio pœnitentiæ detrudantur. › Et Zacharias papa Bonifacio episcopo Moguntino scripsit, ut episcopos, presbyteros, aut diaconos sanguinem Christianorum seu paganorum effudisse repertos, ab eisdem ecclesiasticis gradibus removeret. Et jam plusquam duo sunt anni, ex quo præfatus Trisingus suprascriptum Livulfum volens occidere, demembravit, quando hanc relationem, ut jussistis, vestræ C auctoritati transmitto. Et quia populus sine presbytero tandiu manere sine periculo dimitti non potest, vestra sapientia sufficientissime novit. Deus omnipotens sanctitatem vestram ad doctrinam et correctionem sanctæ suæ Ecclesiæ in suo cœpto servitio per annorum multa curricula conservare dignetur, domine sanctissime, et reverendissime Patrum Pater in Domino.

ANNO DOMINI DCCCLXXXII.

JOANNES VIII

PONTIFEX ROMANUS.

NOTITIA HISTORICA IN JOANNEM VIII.
Auctore, ut creditur, PANDULFO Pisana.

(Apud Muratori, Rer. Ital. Script., tom. III, ex codice ms. Vaticano.)

Joannes VIII, natione Romanus, ex patre Gundo, D conquestus est. Monasterium enim sancti Petri in sedit annos decem, menses duos. Hic beatissimus pro utilitate omnium Ecclesiarum Dei, et præcipue pro Gallicanæ Ecclesiæ, Arelatem maritimali itinere deductus est; ubi Leo abbas in præsentia ejus veniens, contra Gisbertum [Baluz., t. VII Miscell., Gilbertum, hic et infra] Nemausensem episcopum

quo quiescit corpus beati Ægidii in finibus Gothiæ in Valle Flaviana, quam vallem Flavius quondam rex beato Ægidio donaverat, et sanctus Ægidius exinde donationem integriter Romanæ Ecclesiae et domno pape Benedicto fecerat, et ibi in veneratione apostolorum principum Petri et Pauli monasterium

ædificaverat, præfatus Gisbertus Nemausensis anti- A episcopus, et alii episcopi provincia et judices, stes prædictum monasterium quadam temeritate invadens, eidem Leoni abbati abstulerat. Deinde præceptum ex rege Francorum exceperat, in quo nec firmitatem credens, Romanum pontificem adiit, super hoc auctoritatem furtim quasi de suis apostolicam exquisivit. Sed sanctæ recordationis domnus Nicolaus papa, licet hujus fraudis esset ignarus, divino tamen Spiritu plenus, omnes de hoc legem quærentes excusare sategit. Sed domnus Joannes papa cum munimentum chartarum ejusdem monasterii requireret, privilegium, quod Romæ fid., quod Romanus] venerabilis papa Benedictus sancto gidio corporaliter tradiderat, ei oblatum est. Tune domnus papa Joannes per Deusdedit ducem Ravennatem, advocatum suum, contra Gisbertum Nemausensem episcopum, ipsum monasterium quæsivit. Tunc ambarum partium advocatis per fidejussorem legatis, exsecutionem [id., exsecutore] duntaxat Gregorio scriniario, et Deusdedit agente, voluit idem B Gisbertus episcopus per præceptum domni Nicolai piæ memoriæ ibi relectum, quod furtim quasi de suis ex apostolica sede fraudaverat, et per præceptum quod ex quodam rege Francorum falsum exceperat, in quo nec ulla firmitas subsistebat, defendere. Sed dominus papa omnes episcopos et judices Romæ, vel provinciales sub anathemate excommunicationis admonuit, de hoc rectam legem dicturos et facturos. Tunc Rostagnus Arelatensis archiepiscopus, et Aribertus (a) Ebredunensis archiepiscopus, Waldbertus Portuensis episcopus, Paschalis Amerinus episcopus, Radbertus Valentia episcopus, Litiduinus [Baluz., Lituinus] Massiliensis episcopus, Ictarius Vivariensis

[blocks in formation]

Joannes dux, et Dativus [id., Daturus] Ravennæ, Ardus, Adbertus, Guisalfredus, Arderardus, Godulfus [id., Gondalfus], et alii nonnulli provinciales judices, ut præceptum lectum audierunt, mox cognoverunt apostolicam domni Nicolai censuram, excusare de hoc legem quærentes. Et dixerunt per illud præceptum hoc monasterium non posse defendi, judicantes statim ut præfatum monasterium Gisbertus episcopus domno papæ redderet, et pœnam invasionis sibi componeret. Tunc ipsum advocatum Deusdedit ducem Ravennatem domnus papa illuc transmisit, qui super hoc corporalem traditionen de omnibus rebus prædicti monasterii tam intus, quam extra a præfato Gisberto episcopo recepit. Deinde in Galliam transitum faciens anno Incarnationis Dominicæ 879, xv Kalendas Septembris (b), indictione x1, anno pontificatus sui in sanctissima [id., sacratissima] sede beati Petri apostoli sexto, apud Trecas civitatem [Id., sexto, mense Augusto, Trecas civitatem], in præsentia domni Ludovici serenissimi regis concilium permaximum celebravit (c). Hujus etiam temporibus floruit Anastasius Romanæ Ecclesiæ bibliothecarius, qui, tam Græco quam Latino eloquio poltens, septimam universalem synodum de Græco in Latinum transtulit. Transtulit etiam de Græco in Latinum Hierarchiam Dionysii Areopagitæ Athenarum episcopi, scriptam ad Timotheum episcopum Ephesi, et direxit Carolo imperatori filio Ludovico. Transtulit etiam de Græco in Latinum Passionem sancti Petri Alexandrini archiepiscopi, et Passionem sancti Acacii, sociorumque ejus, et Vitam sancti Joannis Eleemosynarii.

bratum mense Aprili. Quod cum constare non possit cum veritate historiæ, notas illas correximus, ut in

re certa.

(c) Cætera quæ sequuntur desiderantur apud Baluzium.

ALTERA DE JOANNE VIII NOTITIA.
(Ex Conciliis Mansi.)

Joannes (a) sedit annos decem, dies duos. Hic decreto suo statuit ut nulli ducum liceat quemlibet cpiscopum in præsentiam Romani præsulis introdu

(a) Joannes. Anno Redemptoris 872, decimo nono Kalendas Januarii, teste Aimoino, Joannes, patria et natione Romanus, ex archidiacono factus est pontifex hujus nominis octavus, electione, unctione et coronatione Caroli Calvi, Ludovici Balbi et Caroli Crassi trium imperatorum, post obitum Ludovici II, ordine prædicto succedentium celeberrimus.

Hic, cum Saraceni totam fere Italiam depopularentur, omni auxilio hominum, in quibus spem expellendorum Saracenorum collocaverat, plane destitutus, a barbaris et infidelibus pacem et quietem annuo censu ac tributo redimere coactus fuit : idque justo Dei permissu contigisse videtur, ut scilicet hoc exemplo suo instructus agnosceret se post obitum Ludovici imperatoris II, suasu malesuade D carnalis prudentiæ, Carolum, a quo contra Saracenos majora quam a Ludovico fratre subsidia exspectabat, male elegisse, creasse et coronasse imperatorem (errat hic in multis Binius), quem propter alieni regni invasionem, exemplo prædecessoris sui Adriani II ecclesiasticis censuris merito exagitasse debebat. Photium, qui per fraudem et imposturam admirabilem, quam idem Nicetes prolixius enarrat, cuique Ignatius adhuc vivens reditum ad Ecclesiam, PATROL. CXXVI.

cere, vel census ab eo ad sumptus publicos seu dona quælibet exigere, sed nec coram laicis episcopum concessit. Clericos et sanctimoniales, pupillos et

prout octava synodo constitutum fuerat, juste denegaverat, Joannes papa, petentibus illud Basilii imperatoris et Hierosolymitani patriarchæ legatis, post obitum Ignatii ad communionen Ecclesiae recepit, ejusque reditum ad sedem patriarchalem non sine gravi existimationis suæ jactura notaque cathedræ pontificia turpissima approbavit. Ne Photius ante finem vitæ ad pœnitentiam reciperetur, in concilio œcumenico vi non tantum constitutum, verum etiam singulorum juramento firmatum erat. Non ignarus hujus constitutionis sacratissimæ, neque immemor fortasse sui ipsius juramenti pontifex, contumacem hæreticum nulla ratione ad poenitentiam, multo minus ad dignitatem patriarchalem recepisse, sed potius anathematis sententia perculisse debebat. Impetraverat ista Photius sine dubio per intercessionem Basilii, per unionis, pacis et concordiæ ecclesiasticae, auxiliique contra Saracenos ferendi promissionem, perque falsorum plurium enarrationem, quasi omnes orthodoxi pro sui restitutione intercederent: verum ista ratione non tam Joannes excusatur, quam majore ignominia afficitur, ut qui ab eunucho et semiviro omni robore enervatus, se feminam potius quam virum esse declaravit. Si quis

21

viduas sub tutela episcoporum esse decrevit, et eos A dare vel accipere præsumpserit, ccclesiastica comad sæcularia judicia trahi modis omnibus interdixit. Quemlibet autem ducem vel alium contra hæc agentem, excommunicandum esse decrevit; perseverantem vero anathematis vinculo innodandum.

Idem inter cætera de decimis sacerdotibus dandis ita præcepit. Quas scilicet decimas unumquemque fidelem illi sacerdoti dare censuimus, in cujus parochia eum procul dubio constat sub episcopi proprii ditione (a), quia ad hoc recipiendum ab episcopo suo est constitutus, manere, et ideo nul lum alterius dioceseos sacerdotem aut Levitam alteri jure ea novum (b) debita hujusmodi audire impudenter, vel temere quærere, aut accipere damnationem vel donationem (c). Eum vero qui aliter

cum Baronio crederet ex hoc facto fabulam de Joanne VIII, non papa, sed papissa, originem sumpsisse, non male fortasse sentiret. Hæc ex Niceta et Aimoino Baron. tom. X in Vita Jonnis. SEV. BIN.

munione tandiu judicamus manere privatum, donec secundum hoc nostræ apostolicæ auctoritatis capitolum studuerit agere.

Hujus temporibus Ludovicus imperator, ab Adalgiso Beneventano duce constrictus, timore vitæ, jurejurando firmavit, nunquam se Beneventi fines ultra intraturum, neque ex periculo injuriæ tunc sibi illat vindictam aliquando exacturum. Ab hoc autem juramento postmodum prædictus papa eum Romæ absolvit auctoritate Dei et sancti Petri, affirmans nihil sibi obesse, quod ob mortis periculum evadendum coactus fecerat, nec sacramentum esse dicendum quod contra salutem reipublicæ, quamvis cum multis exsecrationibus, fuerit prolatum.

(a) Locus mendosus.

(b) Ea novum. Forte canonum.
(c) Forte tantum donationem.

JOANNIS PAPÆ VIII
EPISTOLÆ ET DECRETA

ORDINE CHRONOLOGICO DIGESTA.

(Epistolas seu decreta quibus fontem unde hausimus non inscribimus, Conciliis Mansi ascribas.)

PHILIPPI JAFFE MONITUM.

(Regesta Pontificum Romanorum.)

Quanticunque merito habetur amplum et grande, quod superest, Registri Joannis VIII fragmentum, epistolas 308 comprehendens, dolendum tamen est, quod non meliore conditione ad nos pervenit. Incuria enim sive ipsius notarii, sive, ut probabilius est, eorum qui transcripserunt, non modo corruptæ magnopere et truncate haud pauca epistolæ sunt, sed ne temporis quidem in iis disponendis ubique habita ratio est; quin etiam eo usque chronologia quasi contemptio quædam haud raro processit, ut in permultis iisque continuis litteris, quas plane manifesto ex interioribus indiciis apparet scriptas temporibus diversis fuisse, chronicis signis omnino abjectis eodem modo substitueretur: Data ut supra. Quæ verba ab inepto quodam ætatis posterioris librariolo pro · Data et cætera, apposita putem, cum præsertim quo ex codice expressum Registrum est, eum undecimo demum sæculo confectum esse testetur Pertzius in Archiv für ältere deutsche Geschichtskunde, V, 32. Sed quoquomodo sese res habeat, de epistolarum diebus nihil debuit usquam ex prava illa formula extricari.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

B indictionis, aut per temetipsum deferas aut transmittas, sciens quia si hoc condicto tempore redditus nobis non venerint, nullius alterius nisi tuæ morosæ negligentiæ specialiter imputandum. Precamur autem ut optimum organum cum artifice, qui hoc moderari et facere ad omnem modulationis efficaciam possit, ad instructionem musicæ disciplinæ nobis aut deferas, aut cum eisdem redditibus mittas, quatenus dum vile metallum beato Petro conferre festinas, ab eo aurea regni cœlestis munera capessas.

Ut Ecclesiæ Romanæ debitos redditus transmillat. Efficaciam tuæ fidelitatis circa sedem apostolicam, quam nimirum litteris tuis extuleras, operibus te approbare velle satis devotissime promittentem et gratanter accepimus et pro commendatione rerum Romanæ Ecclesiæ provisioni tuæ, ut asseris, commissarum. Noveris itaque nuperrime nos litteras dilecto filio nostro Ludovico regi, sed et episcopis et comitibus Italici regni qui earum redditus nobis deferri salvos faciant, transmisisse, nihilque aliud superesse cognoscimus nisi ut aurum aliasque species quas te collegisse fateris simul cum præterita indi- C ctionis qui minus fuerunt redditibus sub omni plenitudine nobis per totum Septembrem futuræ vi

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

rum universalium synodorum, in quibus fidei nostræ A judicaremus. Unde quia non esse justos mediatores symbolum continetur, nec decretalium pontificum Romanorum constitutorum, secundum morem, feceris mentionem; sed nec illam propria subscriptione munieris, nec aliquem qui hanc jurejurando firma• ret miseris.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

oportet, unius autem mediator non est, eosdem vexare longius proficiscendo nolumus, sanctitati tuæ super hujuscemodi controversiæ circumstantia, vice nostra delegata hortamur, ut statuto et indicto tempore venerabiles Lintfridum Ficinensem, Paulum Placentinum antistites ad certum accersias, et uxore jam memorati Radulphi missis vestris et litteris advocata, quæ legis sive mundanæ sive divinæ sunt, super utroque conjuge incunctanter exerceas, secundum præstitutam vobis sacerdotalis mensuram duntaxat officii. Quæ si post vocationem vestram, quam tertiam esse post secundam nostram procul dubio constat, ad virum proprium, collata sibi legali et indubitabili se libertate purgandi, minime redire

giens declinaverit, a sacris et sanguinis Domini nostri Jesu Christi communione in idipsum una cum spiritu nostro convenientes, tam ipsam quam ne. quiter eam tuentes et defendentes consanguineos, quinimo fautores ejus et omnino communicatores, donec obediant, sequestrate.

Asseruntur, quædam Ecclesiæ Ravennatensi prædia. Nam monasterium sanctæ Mariæ in Comaclo, quod Pomposia dicitur, et monasterium sancti, Salvatoris in monte Feretri, aludque monasterium quod vocatur sancto Probo, atque colonos in territorio Ferrariensi et Adriensi et Gallicata et Fanventillam Ra- B delegerit, examenque sanctitatis vestræ subterfuvennati archiepiscopo non abstulimus, sed ea monasteria et loca ab antecessoribus nostris possessa reperientes possedimus hactenusque jure proprio retinemus. Alia quoque loca et villas et prædia de quibus aliquam functionem per » jam annos Ecclesiæ Ravennas recepit, volumus ut pristinam functionem et dationem eadem Ecclesia deinceps recipiat. Et quia eidem Ecclesiæ alia loca nec tulimus nec occupari fecimus, habeat quæ hactenus habuit absque prædictis locis, id est Gallicata et massa Faventilla, et absque præfatis monasteriis, quousque in præsentia nostra et ipsa loca quæ sua esse putat, nostræ potius Ecclesiæ lege et ratione pertinere omnimodis cognoscetis. Datum v Kal. Febr., indictione VII.

[blocks in formation]

C

Vir spectabilis Rudolphus nomine, imperatorius homo, nos nuper adierat, queritans et asseverans se uxorem suani nomine Bavam zelo pudoris fervente, obscenæ suspicionis macula denotasse, ac sinistra crebrescente fama carnalis accusatione criminis impetisse. Qui cum hanc ad purgandum secundum legis propriæ tenorem parentibus ejus et consanguineis tradidisset, ultra spatium anni fuerit sub criminalium reatu calumniarum retenta. Qua de re nos, æquitatis amore succensi, apostolica paren- D tibus ejus auctoritate præcipimus quatenus mediante mense Augusto præteritæ septima indictionis sive purgatam, sive aliter eamdem feminam viro proprio reddidissent, haud dubium quin subituram si non sæcularis legis, saltem ccclesiastica pietatis medelam. Alioquin corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi se noscent cum ea communione privandos, qui nec mundanarum vel divinarum legum censuram, nec apostolicæ sedis reverentes decretuin. Horum nihil, ut prædictus vir ad nos iterato veniens retulit et ipsius rei exitus innuit, agere curaverunt. Quamobrem in sacro communionis munere secundum quod illis intentando comminati fueramus, eos merito privaremus nisi alteram partem audiendam fore

V.

AD LUDOVICUM REGEM GERMANIÆ.

(Anno 874.)

Privilegia Romanæ Ecclesiæ non nisi centum annorum præscriptiones tolluntur.

(Apud Grat., Decr., caus. 16, q. 3, c. 17.)

Nemo de annorum numero resultandi sumat fomentum, quia sanctæ Romanæ, cui Deo auctore servimus, Ecclesia privilegia, quae in firma Petri stabilitatis petra suscepit, nullis temporibus angustantur, nullis regnorum portionibus prejudicantur. Sed venerandæ Romanæ leges, divinitus per ora piorum principum promulgatæ, rerum ejus præscriptionem non nisi per centum annos admittunt.

VI.

AD PAULUM EPISCOPUM.

(Anno 874.)

Commonitorium Paulo episcopo fungenti legatione in Germaniam et Pannoniam.

Non enim solum inter Italiam ac cæteras Hesperiæ provincias, verum etiam intra totius Illyrici fines consecrationes, ordinationes et dispositiones apostolica sedes antiquitus patrare consuevit. Porro si de annorum numero forte causatur sciat quia inter Christianos et eos qui sunt unius fidei numerus certus affixus est. Cum tamen ubi paganorum et incredulorum furor est in causa, quantalibet pertranseant tempora juri [non] præjudicant Ecclesiarum, quæ corporalia nescientes arma, solum Dominum propugnatorem suum, quomodo ei placuerit misereri patientem, exspectant. Verum, si annorum prolixitas in talibus impedit, ergo Deus ipse reprehendendus, qui post quadringentos et triginta annos filios Israel de servitute Pharaonis e fornace ferrea liberavit, et qui hominum genus

post longa tempora de claustris inferni et dæmo- A de terra Juda (II Par. xix). Quantum præterea sit Bum potentia eripuit.

[blocks in formation]

Deo delectabile ab inimicorum Dei pace desistere,
noster Psalmographus manifestat cum dicit: Nonne
qui oderant te, Domine, oderam illos,
et super
inimi-
cos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, ini-
mici facti sunt mihi (Psal. cxxxvn). Ex quo, dilectis-

Excommunicatur Rainaldus Castri Felicitatis epi- simi filii, patenter ostenditur quanto crimine cum

scopus.

Qualiter Rainaldus Castri Felicitatis episcopus super homicidio tam penes apostolicam quam penes imperatoriam sedem publico murmure fuerit deno~ tatus, et Gregorio dilecto filio nomenclatore misso et apocrisiario sanctæ sedis nostræ cum Gregorio illustri magistro militum ac vestiario sacri nostri patriarchii apud dilectissimam filiam nostram imperatricem Augustam consistente, a matre perempti ju- B venis aliisque parentibus fuerit impetitus, et ad purificandum se a nobis,per frequentes excommunicatorias epistolas accesserit Romam coactus, serenitati vestræ credimus manifestum. Sed quia idem Romam veniens purgationis suæ tempus præripuit, et indicta pro se synodo deputatum sibi a nobis locum, fraudulentus excedens more furis per Urbis se muros dejecit, et vera fuisse crimina, quæ sibi illata sunt, indicium subterfugiens propalavit, hinc auctoritate Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum principum et nostræ mediocritatis ab omni ecclesiastica simul et Christiana communione penitus seque

[blocks in formation]

Conscientia vestræ in Christo dilectionis juste dijudicet, quantum Christo aversi sunt hi qui cum ejus infidelibus contra prohibitionem Pauli tanti apostoli pollutam fœderis ineunt unitatem. Cum enim regis rebellionibus quocunque participio conjunguntur, pariter majestatis criminibus obnoxii judicantur pa rique sententia condemnantur: quantum a corpore Christi probantur extranei, qui ejus hostibus fœdeJati, membra ipsius tanto perniciosius lacerant, quanto vicinius Ecclesiæ Dei colliminant? Item.

Quantum autem Deo sit exsecrabile cum impio foedera pangere, luculenter ex hoc deprehenditur, quod Josaphat rex Juda, qui tot de anteacta vita præconiis extollitur, de Achab amicitiis increpatur, cum ei per Jehu prophetam dicitur: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris. Et idcirco iram quidem Domini merebaris, sed bona opera inventa sunt in te eo quod abstuleris lucos

pessimis pax tenetur, si propheta tantus hoc velut in hostiam Deo obtulit quod contra pravos pro Deo inimicitias excitavit. Hinc Levi tribus, assumptis gladiis per castrorum media transiens quia feriendis noluit peccatoribus parcere, Deo manus suas dicta est consecrasse: hinc Phinees peccantium civium gratiam spernens, coeuntes cum Madianitis perculit, et iram Dei iratus placavit.

Quia fidelibus et mysterium Christianitatis scientibus loqui nos credimus, per sacrarum Scripturarum testimonia longius tendere devitamus, dilectioni vestræ Donatum venerabilem episcopum, cujus laus est in sancla octava synodo, et Eugenium religiosum presbyterum, dilectos filios et consiliarios nostros, ecce dirigimus.

[blocks in formation]

JOANNES VIII clero et ordini Salernitano. De illis presbyteris qui tempore sanctissimi decessoris nostri domini papæ Nicolai excommunicati sacrum ministerium contingere præsumpseCrint, ipsi in se damnationis sicuti saneti canones statuunt, sententiam incurrerunt. Tamen quia miseratio apostolica veniam solet præstare correctis, ob multitudinem misericordiæ illis hanc indulgentiam exhibemus, ut sancta communione saginati studeant tribus continuis annis per hebdomadam omni secunda et sexta feria, aut a vino, aut a cibo [cocto ut alibi legitur] penitus jejunare, et ultra lugenda nequaquam committere.

XI.

Excommunicantur qui de morte Romani clerici suspecti erant.

Fragm. (An. 875.)

Qui de homicidio Romani religiosi clerici suspecti, a nobisque canonicæ suæ excommunicationis Ꭰ intentione, mediante Junio præsentis octave indictionis, vocati venire contempserunt, et ob hoc per nostras litteras secundo et tertio advocati, extremum vero per Joannem, Leonem episcopos omnimoda communione privati, quia apostolatus judicium hactenus subterfugisse et neque venisse neque misisse probantur: auctoritate sancti Spiritus anathematizatos esse decernimus quousque futuris Kalendis Octobribus, futuræ nonæ indictionis purificari canonice mereantur. Si autem neque tunc plenissimam nobis satisfactionem ostenderint, perpetuo anathemate teneantur innexi, ita ut quicunque amodo eis in cibo, potu vel oratione communicaverint, pari cum eis anathematis sententia colligentur.

« VorigeDoorgaan »