Pagina-afbeeldingen
PDF

sensus al)solvit. Non enim crimen minuitur, sed ro- A tribus promulgatas habemus, non debemus nouibus excitamns, ut secundum venerandorum cano- A et retinet. » Quam synodum Sardicensem aposto

borescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus omnium judicavit, qui peccatorem mundum generali diluvio interemit. Et his beatus Gelasius concinit in decretis suis : sicut manifeste ex ejus verbis hic possem ostendere, si prolixitatem non devitarem. Conclusio qua monstratur non obstante appellatione ferri posse sententiam.

Hæc omnia suprascripta, ut sæpe commemoravi, non causa mearum injuriarum, sed evindicatione dignitatis mihi commissæ metropolis, contra fratrem Hincmarum contexui : nec sacras leges et regulas collegi adversus eum in causis propriis intentando judicium, sed ostendendo qualitatem, ac quantitatem suorum excessuum, et mearum commonitionum; et quibus ac quantis constitutionibus pertinacem objecit conlemptum. Westra vero Deo placita unanimitas, coram se recitata vigilanti discernat libramine : quia licet sacerdotibus canones ignorare non liceat; levior tamen fuerat error, si per ignorantiam deliquisset, quam nunc, quia sciens et prudens ex consilio et studio sacrarum regularum per contumaciam transgressor existit, quarum cuslodiam et observationem professione ac subscriptione sua firmavit. Duplici ergo realu tenetur astrictus; qui non solum contra venerabilium Patrum, sed eliam contra sua venisse decreta temere comprobatur. Utrum igitur Deo medio prolata sententia, eum debeat percellere; an veraciter recognoscentem, et humiliter supplicantem absolvere, salvis sanctorum conciliorum statutis, et apostolicæ sedis pontificum ex eisdem sacris canonibus promulgatis, et reservato per omnia primæ et apostolicæ sedis privilegio, ac Rhemorum metropolis jure : quod ex me est, consilio, et judicio vestræ unanimitatis committo : pro modulo meo sequens, dicta B. Coelestini ad Cyrillum episcopum de Nestorio (Cœlestin., ep. 10, apud Baron. an. 451) : w Studeo, inquit, quieti catholicæ, studeo pereuntis saluti, si tamen voluerit ægritudimem confìteri. Quod ideo dicimus, ne volenti corrigere [al., se corrigere], forsiuan deesse videamur. Nam si et nobis [al., etsi et nobis] sustinentibus uvam, spiuas sibi addiderit, impleatur manentibus, statutis prioribus sui fructu jüdicii, colligat quod sulco diabolico seminavit, non nostro consilio, sed se periturus auctore. Probat [al., probet] nos veloces pedes ad effundendum sanguinem non habere, quando sibi eliam remedium cognoscat oblaum. » Et hæc dico non præjudicans vestræ deliberationi, utrum juxta hæc B. Cœlestini verba veraciter recognoscens, et humiliter supplicans, absolvi; an pro tam diutina pertinaci in contemptu sanctarum regularum permansione debeat percelli. Quia sicut a regulis præstitutis de certis et manifestis causis quæ in nullo nobis sunt dubia vel obscura nulla aut negligentia aut præsumptione debemus discedere, sicut Leo ad Anastasium scribens (epist. 84) decrevit : ita de quibus diflinitivas sententias, quæ nulla possunt ratione convelli, a sanctis Pa

vum inire tractatum, vel novum exspectare consilium. (Lib. lv cap., c. 34.) Nec etiam sedem apostolicam in requirendo inquietare, sicut S. Innocentius scribens ad Macedones episcopos dicit (epist. 27): « Cum sæpius, inquit, repeti fecissem (quin scripta vestra) adverti sedi apostolicæ, ad quam relatio, quasi ad caput Ecclesiarum, missa currebat, fieri injuriam, cujus adhuc in ambiguum sententia duceretur. » Et ad Felicem Nucerianum episcopum (epist. 3): * Stupuimus prudentem virum de his voluisse comsulere, quæ omnibus sunt certa ratione comperia. » Et S. Zosimus (epist. 1): • Sciat quisquis hoc, posiposita Patrum, et apostolicæ sedis auetoritale ne

B glexerit, a nobis districtius judicandum, et loci sui

minime dubitet sibi non constare rationem, si hoc putat post tot prohibitiones impune posse tentari. Contumeliæ enim studio fit, quidquid interdictuin toties usurpatur. » Et S. Cœlestinus (epist. 11): « Quæ enim a nobis res digna servabitur, si decretalium morma constitutorum, pro aliquorum libitu, licentia populis permissa frangatur? » Et item (ibid.): * Quæ enim sola admonitionis auctoritate non corrigimus, necesse est per severitatem congruentem regulis vindicemus. » Et (Leo, ep. 1): • Ideo omnia decretalia constituta tam beatæ recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum quæ de ecclesiasticis ordinibus, et, canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus : ut, si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. » Et Gelasius (ep. 11): « Satis indignum est, quemquam vel pontilicem, vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam B. Petri sedem videat edocere : satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiæ in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus Ecclesiæ totius posuit principatum. » Et item : « Non opus fuit nova synodo; cum veteris constituti suflicienter hæc forma præscriberet. » Et item : ¢ Nunquam cessisse manifestum est, qualibet necessitate cogente, noviter, quæ fuerant salubriter constituta, temerasse. • Et S. Gregorius ad Sergium defensorem (epist. 10): ι Si homo esses, aut aliquam districtionem [al., discrelionem] habuisses, ita regularis disciplinæ debuisses cuslos existere, ut ea quæ illic illicita committuntur, ante vindicta corrigeret, quam ad mos eorum nuntius perveniret. » Et post pauca : v Nam si quolibet modo in hac re negligens, vel lentus exslileris, ita in te districtissime noveris vindicandum, ut quod ex te nescis, pœua possis secaute [al., reseranle] cognoscere. » Et domnus Adrianus papa in epislola, sicut audistis, nuperrime directa : v Fidelium, inquit, relatione comperimus, quod tua frauernitas debitum vigorem in provincia Ithemensi non agiuans, multa reprehensione dignissima a tuis comprovincialibus convalescant. Cujus rei gratia negligentiam vestram his apostolicis alla

num regulas, ita omnium omnino comprovincialium tuorum synodice, salvo sanctæ Romanæ Ecclesiæ privilegio, reseces vitia, ut privilegii tui coram Deo, nostroque judicio non merearis sustinere jacturam. »

Et quia frater Hincmarus sæpe non in canonico judicio, nec pro certis causis, sed pro animi sui motibus, irregulariter sedem apostolicam appellavit, et prosequi appellationem suam, etiam irregularem neglexit : si regulariter nunc appellare voluerit, sic submisse et temperate legum et canonum sunt exsequendae sententiæ, ut et ipse comedat fructus viæ suæ, suisque consiliis saturetur, et sedes apostolica secundum sacros canones, ut dignum est, honoretur; et nos pro dissolutione regularis disciplinae redargui non mereamur. Nam de appellatione Constanlinus Aug. ad Catulinum decrevit hoc modo. « Moratorias dilationes, frustratoriasqne non tam appellationes quam ludificationes admitti non convenit. Nam sicut bene appellantibus negari auxilium non oportet; ita his contra quos merito judicatum est, inaniter provocantibus differri bene gesta non decet. » Et ex interpretatione legis Walentiniani, Walentis, et Gratiani Aug. ad Claudium : Lex ista hoc dicit: Cronopiüm episcopum a multis episcopis fuisse damnatum, et studuisse eum, ante judicium, sententiam quæ proferebatur, appellatione suspenJere: a qua sententia, quia juste prolata fuerat, appellare minime debuisset. In qua eum gravi mulcta, id est quinquaginta libras argenti addictum fuisse di

cit. Quæ tamen summa ipsius mulctæ, non fisco C

prodesse jussa est, sed pauperibus erogari. Unde apostolica sedes discernet, si appellans episcopus bonam causam habebit, velut decrevit Sardicense concilium (can. 3): ' Si, inquiens, aliquis episcopus judicatus fuerit in aliqua causa, et putat se bonam causam habere, ut iterum concilium renovetur, si vobis placeat, sancti Petri apostoli memoriam honoremus, ut scribatur ab his qui causam examinarunt, Julio Romano episcopo : et si judicaverit renovandum esse judicium, renovelnr, et det judices. Si autem probaverit talem esse causam, ut non refricentur ea quæ acta sunt : quæ decreverit, confirmata erunt. » Et hinc in can. 4 et 7 ordo appellationis episcopi post episcopale judicium ad apostolicam sedem describitur. Quem e0dem modo exsequendum Innocentius, Bonifacius, et Leo in decretis suis ex eisdem sacris canonibus apertissime promulgaverunt. Unde et Gelasius scribit (epist. 11) : • Confidimus quod nullus jam veraciter Christianus ignoret uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiæ probavit assensus, nullam [al., non aliquam] magis exsequi sedem oportere [al., præ cæteris oportere], quam primam, quæ et unamquamque synodum sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro guo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce perceptum, Ec- clcsia niliilominus subsequente, et tenuit semper,

lica sedes per Osium Cordubensem, et Gentium Capuensem, et Calepodium Neapolitanum episcopos, suos vicarios confirmavit : et Ecclesia mihilo

minus subsequente confirmatam tenuit semper, et retinet.

SENTENTIA DEPOSITIONIS
HINCMARI LAUDUNENSIS
Ab Hincmaro metropolitano Rhemensi in concilio
Duziacensi pronuntiata.
[Apud Labb., Concil. tom. VIII.)

Hincmarus Rhemorum episcopus dixit : Nunquam vellem in eum me judicare oporteret ; et utinam nec ordinare contigisset, de quo semper timui, quod nunc video, postquam eum sibi sæculum rapuit, et ei frequenter scriptum prædixi : Qui mentis est duræ, corruet in malum (Prov. xxviii). Sed quia ipse sibi judicium ferri exegit : vestra unanimitas dicat, si ego pro præmissis causis eum judicavero, utrum vos illum mecum unanimiter judicabitis, an non ? Et singillatim episcopis respondentibus, se illum una cum eo judicaturos, Hincmarus Rhemorum episcopus dixit: Et postquam ego judicio, secundum morem ecclesiasticum subscripsero, subscribetis mecum eidem judicio? Responderunt , quia quod cum eo judicaverint, se juxta morem ecclesiasticum fore subscripturos. Et tunc lectæ sunt in synodo ab Adalgario diacono sententiæ canonum, ita eo dicente: Sardicenses canones decreverunt (can.3): « Ut si aliquis episcopus judicatus fuerit in aliqua causa, et putet se bonam causam habere, ut iterum concilium removetur, si vobis placet sancti Petri memoriam honoremus, ut scribatur ab his qui causam examinarunt, Julio Romano episeopo, et si judicaverit renovandum esse judicium, renovetur, et det judices : si contra probaverit talem esse causam, ut non refricentur ea quæ acta sunt; quæ decreverit, confirmata erunt. » Et Innocentius

papa decrevit (epist. 1), ut « Si majores causae in

medio fuerint devolutæ, ad sedem aposlolicam, sicut synodus statuit, et vetus consuetudo [al., beata consuet.] exigit, post judicium episcopale referatur. • Et Bonifacius papa dicit (epist. 2): • Nos per omnes provincias lilteras dirigemus, ne excusationem sibi ignorationis jure Maximus obtendat, ut ad provinciam venire cogatur, et illic se constitulo præsentare judicio. Quidquid autem vestra charitas de hac causa duxerit decernendum, cum ad nos relatum fuerit, nostra, ut condecet, necesse est auctoritate firmetur. » Et S. Leo papa decrevit (epist. 87): « Si quæ, inquiens, aliæ emerserint causæ, quæ ad statum Ecclesiarum, et ad concordiam pertineant sacerdotum, illic sub timore Domini volumus ventilentur; et de componendis atque compositis omnibus ad nos relatio plena mittatur: ut ea quæ juxta Ecclesiarum morem juste et rationabiliter fuerint diminita, nostra [al., mea] quoque senteutia roborentur. »

Tunc Hincmatus metropolitanus Rhemorum epi- A sedis papæ, IIincmarus, Harduicus, Remigius, Fro

scopus legens, dixit: Hincmarus Rhemorum episcopus Ilincmarum hactenus Ecclesiæ Laudunensis episcopum evangelicæ veritati, atque apostolicæ auctoritati iii pertinacia præsumptionis illicitae excommunicationis repugnatorem; et sanctorum canonum venerandorum conciliorum, et decretorum sellis apostolicæ, ex eisdem sacris canonibus promulgatorum, transgressorem; et ecclesiastici ordinis ac regularis disciplinæ in contemptu privilegii suæ metropolis contra sacram Nicænam synodum, contraque caetera sancta concilia, et 'decreta sedis apostolicæ novum impugnatorem : veternosis fæcibus corruptum, seditionis scilicet Choræ, ac post Nicænæ synodi constitutionem , quorumdam subjectorum rebellionis contra potiores suos resuscitatorem ; et contra ordinem ecclesiasticum ac regularem disciplinam professorem ac subscriptorem; necnon et canonicæ professionis ac subscriptionis suæ prævaricatorem ; sacraeque Scripturæ adulteralorem, et verborum catholicorum interversorem, et imposturatorem. Regiæ siquidem subjectioni, et honorificentiæ contra regulam apostolicam resultatorem;. perjurum quoque, seditiosum, et rerum alienarum ac facultatum pervasorem, calumniatorem, ac injuriarum reuum; et post tertiam vocationem a metropolitano suo ad synodum evocatum; itemque ab ipsa synodo per ter, termis episcopis, ternisque presbyteris, ac ternis diaconibus iterum evocatum, in diutina , contumacia sua pertinaciter persistentem, et non resipiscentem; et ad objecta sibi regulariter respondere contemnentem. Per Dominum nostrum Jesum Christum, cujus evangelicæ veritati, pertinaci præsumptione perniciosæ excommunicaiionis repugnavit, judicio sancti Spiriius, qui locutus est in beatissimis apostolis, et apostolicæ sedis pontificibus, quorum doctrinae , auque decretis causa suae injuriæ crudeliter et contumaciter obviavit, secundum sacros sanctorum conciliorum canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, quibus sæpe correptus, et non correctus, multoties resultavit : et ideo ipse contra se elicuit canonicam damnationis proferri sententiam : episcopali honore ac dignitate privatum judicio, et omni sacerdotali officio spoliatum decerno : reservato per omnia juris privilegio domni et Patris nostri Adriani , apostolicæ ac primæ sedis papæ : sicut sacri Sardicenses canones decreverunt, et ejusdem apostolicæ sedis pontifices Innocentius, Bonifacius, Leo, ex eisdem sacris canonibus promulgaverunt.

EPISTOLA SYNODALIS AD ADRIANUM PAPAM Sub nomine concilii Duziacensis ab Hincmaro Rhemensi scripta. (Apud Labb., ibid.) Domino sanctissimo ac reverentissimo Patri Adriano, sanctæ catholicae et apostolicæ Romanæ primæ

[ocr errors]

D

larius, Wlfadus, Berlulfus, Adalardus, Ansegisus, Franco, Hildegarius, Advenlius, Gisleberius, Hollo, Rainelmus, Engenoldus, Joaunes, Waltliarius, Willebertus, Hildeboldus, Berardus, Ingilwinus, episcopi, qui cum diversarum ecclesiarum legatis, in synodum apud Duziacum Rhemensis , parochiæ, in nomine Christi convenimus.

JDiutinis, ac multis, gravissimisque, atque frequentibus ab insolentiis Ilincmari Laudunensis, vexationibus fatigati, quem nec metropolitanus suus, qui orphanum benigne illum nutrivit , in chericum totondit, litteris erudivit, per singulos gradus, electior.e cleri et plebis Laudunensis Ecclesiæ, cum favore domni regis Caroli, ad apicem episcopatus provexit, multifarie multisque modis et verbis, et scriptis commonitum , corrigere non potuit. Quem domni nostri regis Caroli benignitas multorum beneficiorum largitionibus, et castigationibus, ad episcopalem mansuetudinem, et gravitatem attrahere non prævaluit : et nec ipse, neque metropolitanus suus ad hoc eum compellere potuerunt, ut clericis ac laicis, quibus injuste fecerat, quod lex, et justitia dictabat, restitueret. Sed potius quicunque ad regem, vel ad metropolitanum suum se contra eum reclamavit, ncquaquam cessavit, donec eos penitus exterminavit. Cui etiam , synodales invectiones, ut a contumacia et levitate sua resipisceret, et bonum nomen, quod apostolica regula episcopum etiam ab his qui foris sunt, habere jubet (I Tim. iii), morum probitate, et ordinis sui religione obtinere, et honorum operum exemplum demonstrare studeret, persuadere non poluerunt. Quem, etiam humana verecundia a suis reprehensibilibus, et improbabilibus actibus, ut non vituperaretur ministerium nostrum extrahere nequiverunt. Quem vestrae postremo apostolicæ epistolæ, obtestationes, et commonitiones corrigere, et ad obedientiam debitam flectere non pouerunt.

Tandem quod non sine gemitu et cordis dolore dicimus, quoniam aliud medicamentum quo sanaretur, reperire nequivimus, ab ordine sacerdotali removimus : sicut in gestorum serie sanctitas vestra inveniet, quam per hunc fratrem, et venerabilem coepiscopum nostrum Actardum, qui nobiscum resedit in synodo, auctoritati vestræ dirigimus. Quia diutius nec sibi commissa Ecclesia, quæ sub eo veluti sub gravissimo fasce gemebat, illum portare ; nec aliarum: Ecclesiarum rectores, sine reprehensione insolentias ejus ferre; nec regiae dignitatis potestas, vel regni unanimitas, ejus inquietudinem ac dehomorationem sustinere valebat. De quibus quædam, et juxta pluralitatem aliorum excessuum, in præfata gestorum serie pauca invenietis : quia et pro temporis brevitate, quoniam isdem Hincmarus constituta sibi die noluit venire ad synodum ; et domnus rex cum quibusdam episcopis ad colloquium fratris sui, pro reconciliatione filiorum ejus, ad patrem illoruin et fratrem suum festinare accelerabat; ne commota seditionc carnc propinquos inter se compugnantes

Christianorum parricidalis sanguis effunderetur [leg., A Sed et plura sunt alia, quæ nobis longum est scri

effunderet]; et hac de causa ecclesiarum Dei res scinderetur, et sacerdotum ac servorum Dei facultales diriperentur, et pauperes depopularentur. Werum et ipsum Hincmarum ad hoc perducere multum laborantes non potuimus, ut secundum rationem et auctoritatem ad objecta sibi redeleret rationem. Sed obstrependo clamoribus, et inconditis vocibus, ea quæ verbis confiuebatur, et in scriptis suis professus fuerat, iterum denegabat, et ea quæ negaverat, iterum fatebatur. Propterea præmissis [prætermissis] aliis, quæ in gestorum serie invenietis, et quæ in plurimis sui metropolitani epistolis, et quæ in ipsius Hincmari scriptis habentur : intermissis etiam quamplurimis

plurimorum querelis, qui datis petitionibus in synodo B

adversus eum querebantur, tam de elericis el laicis ecclesiæ suæ, quam et de parochianis presbyteris, et liberis hominibus, non solum suæ parochiæ, verum et aliarum parochiarum. Intermissa nihilominus ratione de auro, et gemmis quamplurimis et pretiosis; et multis ac variis ornamentis ex auro et gemmis compositis, quibus Pardulus episcopus decessor illius allare sanctæ Mariæ Laudunensis Ecclesiæ pulchre satis ornavit : quod iste defaloricavit : et sicut ministeriales ipsius ecclesiæ dicunt, inde uimgas ad spalas, et balteos, et calcaria, atque ligaturas hosarum, quas hosobindas dicunt, fieri jussit; et suo fratri, et quibus sibi placuit dedit. Sed et de auro purissimo ex calice, quod præfatus decessor suus eidem ecclesiæ contulit. Necnon et de alio auro, verum et de argento ipsius ecclesiæ; sed et, de casulis pretiosis, quas dedit quibus sibi visum fuit. Necnon et de sacrato panno optimo ex altare sanctæ Mariæ, quem ad saeculares usus dedit : et alia plurima, quæ ad rationem et judicationem mittere non concurrimus. Sicut nec de seditionibus aliis, præter eam de qua rex eum accusavit per scripturam, præsens præsentem in synodo : in quarum una ipse fuit, et veniens cum pluribus armatis hominibus, et permista vulgi multitudine, cum gladiis et fuslibus ad mansum ubi mulier comitis regis, nomine Nortmanni, de partu more femineo jacebat, ejecit eam inde, et omnia quæ ibi habuit, aurum, argentum, veslimenta, pannos plurimos, annonam, vinum, et generis diversi ac sexus pecuniam, sine misso, vel litueris, aut verbo regis, in sua parochia, et missatico, illi per violentiam abstulit : sicut in petitione ipsius Nortmanni nobis porrecta in synodo continetur. In altera vero seditione quæ ipsius jussione fuit coticiiata, sicut illi dicunt qui in ea fuerunt, unus homo fuit occisus. Nam quia domnus rex cuidam vassallo de Laudunensi episcopio, nomine Amalberto, cui beneficium reddere jussit, quod ab eo injuste tulerat, præcepit hominibus suis et familiæ episcopii Laudunensis illuc ire cum armis et fustibus, et inde illum rjicere : sicut et factum est; et fugato eo, unus homo ibi fuit occisus.

bere: tantum de his quæ in petitione domni regis contra eum in synodo data continentur, judicia terminavimus : reservato per omnia juris privilegio apostolicæ sedis, ac vestro judicio : sicut sacri Sardicenses canones, et decreta sedis apostolicæ pontificum, Innocentii, Bonifacii, et Leonis, ex eisdem sacris canonibus promulgata decernunu. Ea vero quæ metropolitanus suus et jam in altera (Non exstat schedula oblata synodo apud Attiniacum), et nuper in ista synodo ad correctionem illius, quem per se non valel)at corrigere, legenda o!)tulit, idcirco auctoritati vestræ dirigimus, ut expressius et certius, seu plenius, fastum et animi ejus duritiam, et irrevocaDilem ipsius Hincmari pertinaciam cognoscatis; et non præpropere, vel immutare, ac inconsulte, sed satis coacte nos in eum, ipso compellente, damnationis sententiam protulisse. Unde obnixe precamur vestram auctoritatem, ut a tanto hujus incorrigibilis pestis tædio, nos etiam suo judicio, quem longius supportare nequivimus, liberet : secundum decreta Bonifacii et Leonis, ea quæ juxta ecclesiasticum morem, prout intelleximus, non inimico animo, vel aliqua cupiditate, aut gratia depravati, juste et rationabiliter diminivimus, vestra quoque sententia roborando. Et si forte, quod non putamus, visum vobis necessario fuerit, ut secundum Sardicences- canones renovetis judicium, et delis judices, scribendo episcopis qui in finitimis et vicinis

C provinciis sunt, ut et ipsi diligenter omnino requi

D

rant, et juxta fidem veritatis, diffiniant. Vel si decreveritis mitlere a latere vestro habentes auctoritatem vestram, qui cum episcopis judicent, eo in gradu adhuc non restituto , sicut sacri Sardicenses canones præcipiunt, non abnuimus. Licet, quantum possumus, redire ad laborem quo diu vexati sumus, refugere cupiamus: et ea quæ propter verecundiam sacerdotalis reverentiæ tegi potius, quam publicari optamus, si valuerimus, ad plurimorum notitiam deferri modis omnibus resultemus.Verumtamen quanta possumus devotionis humilitate deposcimus, ut etiam in hac causa nobis canonicam diffinitionem servetis. Videlicet ut si, quod non credimus, ea qu:e regulariter diffinivimus prout sacras regulas intelleximus, vobis præsentaliter non placuerit vestra sententia roborare, non antea communione sacerdotali, a qua separatus est restituatur, antequam, secundum regulas et leges, in provincia, in qua causæ gestæ, et judicatæ sunt, requirantur. Quia usque ad nostra tempora nulla Patrum diffinitione hoc Ecclesiis Gallicanis et Belgicis est derogatum : præsertim quia decreta Nicæna, sive inferioris gradus clericos, sive episcopos ipsos, ut Africanum scribit concilium , suis inetropolitanis aptissime commiserunt. Sicut et S. Bonifacius exponit, scribens ad Hilarium Narbonensem episcopum (epist. 5) : « Convenit mos, inquit, paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Nulli etenim. videtur incognita synodi constitutio Nicænæ , '■'*•

iua præcipit, ut eadem proprie verba ponamus. Per A vel postulatione, apostolicæ sedi subreptum fuerit,

uhamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere; nec cuiquam duas esse [al., posse esse] suljectas. Quod illi, quia aliter credendum mon est, sancto Spiritu suggerente sibimet, censuerunt. » Et paulo post: ¢ Quod idcirco dicimus, ut advertat claritas tua, adeo nos canonum præcepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. Prudentissi me enim sancti Patres nostri justissimeque viderunt, » ut Africanum concilium ad Coelestinum papam scripsit [conc. Af. ep. ad Cœlest.] , Quicumque megotia in suis loci§ ubi orta sunt, finienda: nee unicuique provinciæ gratiam sancti Spiritus defuturam, qua æquitas a Christisacerdotibus et prudentervidea1ur, et constaniissime teneatur. » Maxime autem cum diflinitione ac patrocinio sanctæ et apostolicæ sedis, secundum leges et Africæ provinciæ canones, illud ratum haberi posse ostendatur judicatum, « ubi testjum necessariæ personæ absque sexus, vel senectutis, seu infirmitatis, vel multorum aliorum excusatione impedimentorum, possunt adduci. » Quoniam nemo nisi aut scriptura, aut testibus, legaliter ac regulariter potest convinci : sicut Hincmarus suis scriptis, ac subscriptionibus , et idoneis testibus est in synodo coram nobis convictus. Quia ergo nos , quantum scimus et possumus, privilegiam sanctæ ac primæ sedis Romanæ, et conservare, et obaudire, et extollere cupimius, atque satagimus, * pro suo scilicet principatu , quem B. Petrus apostolus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus sul)sequente et tenuit semper et relinet : » servet vestra paternitas , et a Deo in prima sede constituta auctoritas, nobis, filiis et suljectis sibi episcopis ecclesiastica privilegia, a sacris canonibus, et vestris decessoribus, ac prædecessoribus conservata. Quatenus et apostolica sedes proprium vigorem retineat, et a se concessa aliis sua jura non minuat. Sicut B. Grcgorius scribens ad Dominicum Carthaginensem episcopum [epist. 39.]: • De ecclesiasticis, inquit, privilegiis quod vestra fraternitas scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua jura servamus': nec cuilibet faverte gratia, ultra quam meretur impertior; nec ulli hoc quod sui juris est, ambitu stimulante derogabo [al., derogo]; sed fratres meos honorare per omnia cupio, sicque studeo eos in honores subvehi [al., honore singulos subvehi], dummodo non sit, quod alteri jure ab altero possit opponi. » Et ad Natalem Salonitanum episcopum : [indict. 10, ep. 57.] « Quod vero dicitis vestris temporibus {al., nostris temporibus.] debere servari, quæ a decessoribus quoquo [al., a meis quoque decess.} tradita et custodita sunt: absit a me ne statuta majorum consacerdotibus meis in qualibet ecclesia infringam : quia mihi injuriam jacio, si fratrum meorum jura perturbo. » Et si forle, quod al)sit, cujuscunque suggestione

ut idem contemptor et conculcator sacrorum canonum in gradu restitutus, aut in nostras provincias ad audientiam remittatur, aut sine audientia in rcstitutione manere jubeatur, ut cum venia vestra dicamus, ulterius quod isdem ab ipsis ordinationis suæ primordiis semper quæsivit, ut in nostris provinciis, nullius coercitionis respectu qmidquid vellet, licenter agere posset, sciens nos de singulis Romam mittere non posse : usquequo iidem sancti Patres mostri, qui adhuc nobiscum in suis constitutionibus vivunt, et secundum tramitem sanctarum Scriturarum, traditionemque apostolorum, præventi, ac inspirati gratia sancti Spiritus, de hujusmondi factis, quæ insolens, et transgressor sacrarum legum, ac reB gularum Laudunensis Hincmarus noscitur perpetrasse, certa præfixere judicia, cum domino inde judicaturi adveniant, de ipsius in episcopali cum ma... ordine perpetratis, ac perpetrandis excessibus, sicut hactenus actibus ejus conliibendo non communicavimus; ita in postmodum nulla de eo judicia decornemus, vel quamcunque proclamationem apud quemcumque faciemus. Wivat sibi sicut vult, conso!anue nobis ac consulente Apostolo, qui dicit : Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis et redargui.e (Ephes. v.). Egimus enim de illo pro modulo nostro. Quia sicut B. Augustinis exponit, * duobus modis nos non maculat ma!us, scilicet, si non consentiamus ejus operibus malis; et si ea redarguamus. » Non consensimus quidem : imo et ejus opera redarguimus; et quem corrigere non potuimus, judicatum a nobis Dei mediante senientia, diflimitionis vestræ judicio reservavimus: et sub gestorum serie, quæ acta sunt per venerabilem episcopum nostrum Actardum, qui synodalibus diffinitiomibus nostris interfuit, paternitati vestræ dirigimus [Locus corruptus]. Quod et de Rothado faceremus, si legatis nostris facultas transeundi Alpes in illis temporibus concederetur. Credite ergo fidei nostræ, quia non inimico animo, vel aliqua cupiditate, aut gratia depravati eum judicavimus : sed ipso multis et maximis, atque diutinis excessibus nos compellente : ac per hoc credite, juxta Sardicenses eanones, posse suflicere, sicut regulariter negotio terminum imposuimus, nostrum judicium vestra roborante D sententia. (Flodoard., l. iii, c. 21.) Venerabilem denique fratrem, et coepiscopum nostrum Actardum, quem clerus et plebs metropolis Ecclesiæ Turonensis, in eadem ecclesia baptizatum, tonsum, et nutritum, ac per singulos graulus ad ordinem episcopatus provectum, sibi incardinari deposcit : quemque vestra paternitas nobis incardinandum, etiam si locus eveuiret in nostris regionibus in metropoli recommendavit, auctoritati vestræ remittimus. Quatenus illum in præfata metropoli, eo, si vobis placet, tenore archiepiscopum iiicardinetis, ut post decessum illius præfatæ metropoli ecclesiæ cleri ac plebis clectione, sicut regulæ sacræ præcipiunt, et vetus consuctudo

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »