Pagina-afbeeldingen
PDF

Ita de ligatione et solutione sanctæ catholicæ A epistolæ illi legendum dedi. In indiculo autem a me

Ecclesiæ, et apostolicæ sedis pontificis, sed et subjectorum sibi episcoporum ex ejusdem apostolicæ sedis doctrina credendum, et tenendum, atque sequendum accepi : et ita credo, teneo, et sequor. Et qui aliter de me dixit atque dixerit, ostendet se esse malivolum, et me probare non poterit non esse catholicum : se autem comprobabit mendacem criminatorem, et hon criminis esse me reum. Quae autem mihi discenda sunt, et lil)enter et obedienter ab illius summæ sedis catholica doctrina paratus sum discere, tenere, et loqui; quae in primatu B. Petri, cui Dominus trina repetitione pascendas suas oves commisit (Joan. xxi), et ut confirmaret fratres suos præcepit (Luc. xxii), privilegium primatus omnium Ecclesiarum in toto orbe terrarum accepit. CAPUT XXVII.

Quod plura falso narrat de litteris apostolicis secum non communicatis.

lsdem etiam frater noster llincmarus, mihi litteris suis impegit noxam non levem : si verum diceret, me commisisse contra eamdem sanctaim et apostolicam sedem, dicens : w Vocastis me litteris vestræ auctoritatis Attiniacum ad synodum, intimantes quia litteræ dotmni apostolici domno regi Carolo, et regni ipsius episcopis directae fuerunt, de quibus sine synollali consultu responderi non poterat. Quamvis lias litteras in Gundulfi villa (Houdilcourt) suscepissetis, ubi et præsens adfui : quas mihi ibidem nullatenus ostendistis. Cum autem Attiniacum veni, dedistis mihi quasi exemplar earumdem, legere me rogantes, et sic statim inde me respondere, et nt perlegens idipsum exemplar vobis protinus redderem, præcepistis. Sicut aulem postea per aliud didici exemplar, plura in indiculo vestro mihi ostenso defuerunt. »

Quæ (licta illius non sunt vera. Nam ipsa die quando missi domni apostolici, in Gundulfi villa ejus epistolas in præsentia regis et episcoporum, et cæterorum fidelium qui ibi aderant, mihi dederunt : sicut et domus rex scit, et episcopi, ac cæteri in quorum præsentia epistolas illas accepi, antequam de ipsa domo exirem, audiente rege, et audientibus episcopis, et cæteris qui ibidem fuerunt, eas relegi. Et si Hincmarus ibi fuit, et audire eas voluit , sicut et caeteri eas audierunt, audire modis omnibus potuit. Quod dicit, quoniam quasi exemplar earumdem, quando Attiniacum venit, illi dedi, et legere rogavi, et sic statim respondere, non dicit verum. Exemplar secundum tenorem authenticum epistol;e illi ad legendum dedi, sicut et Erardo [Turonensi], et Waniloni [Rothomagensi], et Wulfado [Bituricensil, et caeteris archiepiscopis domni Caroli ex integro misi, et eamdem epistolam in synodo apud Attiniacum relegi. Quod dicit, me jussisse illum ut statim responderet : non sic dixi : sed ut legeret illud exemplar, et videret quid inde responderet. Quod dicit, quia per aliud exemplar didicit plura in indiculo nieo sibi ostensa defuisse . integrum exemplar

collecto, et regibus, et episcopis relecto et dato, quantum de ipsa epistola, sed et de illa quam lomnus apostolicus misit (nihil istorum eaestat), necessarium admittendum vidi, misi, et exemplar ipsius indiculi domno apostolico ex epistola mea direxi. Et ipsam epistolam domni apostolici, sed et memoratum indiculum , sed et scripta ipsius fratris Hincmari , hic habeo : quibus probari potest me verum dicere, et illum a vero deviare.

CAPUT XXVIII.

Quod tane gloriatur, ercommunicationem a se factam a sede apostolica probatum iri.

Scribit etiam in rotula quam per Clarentium presbyterum suum milii transimisit hoc nodo : w Tam

B intentative in Auiniaco de excommuuicatione a me

in parochia mea facta interrogatus sum. Tantummodo hoc interea pando, eo quod vos inauditam illam, ac contra apostolicam doctrinam, et conura ecclesiasticam veritatem fuisse asseratis factam. Non aliam illam feci, quam a vestra vivæ vocis doctrina faciendam didici, et vos ea quae jure destruxistis, ab re ædificare non debelis. Imo et quam in Romana sede apostolica auctoritate cognovi praeinditam, et de qua eamdem mihi sedem declamo fore auctricem : cujus interest et de illa a me facta excommunicatione judicare, et de vestra resolutione decernere. » Ad quae rescribo. Majores ad doctores nostri dixerunt, quædam esse nomina, quæ in femininum flecui non possunt, ut anctor, cursor. Et iste novus doetor, qui noviter adinvenit quod diceret de ipsa excommunicatione, apostolicam sedem se reclamat fore auctricem. Sed me auctorem non habebit, de eo quod super me dicit, * quia non aliam illam excommunicationem parochia sua fecit, quam a mea vivæ vocis doctrina faciendam didicit. » Et quod mox subsequitur: * Quoniam ea quæ jure dextruxi, ab re ædificare non debeo, » verum esse confirmo. Nam per evangelicam veritatem, et apostolicam atque canonicam auctoritalem; necnon et per apostolicae sedis doctrinam atque decreta, suam perniciosam excommunicationem destruxi : quam ab re ædificare non debeo, nec volo, nec valeo. In eo vero quod dicit, quia non aliam illam excommunieationein fecit, * quam in Romaua sede apostolica auctoritate cognovit præinditam , » id est ante insertam , ante impositam , ante immissam : mimis audaeter posuit in cœlum os suum. Et ideo non est mirum si lingua ejus transivit in terram, ut de me peccatore diceret : • Non aliam illam feci, quam a vestra vivæ vocis doctrina faciendam didici. » Sed sicut apostolica sedes a nobis accusari non debet, nec valet : ita excusatione nostræ humilitatis non indiget. Verumtamen quod non ab ineertis re!atoribus inde audivimus, cum venia ipsius sedis libere dicere possumus. Audivimus namque, quia sanctæ ncmoriae Nicolatis papa, sancta Romana Ecclesia in afflictione posita, atietoritate Veteris et Novi Testa

menti, in jejunio, et fletu, ac planctu, in cinere et A cilicio litanias indixerit. Sed a nullo audivimus, quia causa suarum injuriarum et ipsius sedis apostolicæ, parvulos in discrimine mortis positos baptizari, et obeuntibus atque petentibus ultimam poeniténtiam , et viatici muneris communionem, et mortuis sepulturam negari præceperit. Et quod de illa excommunicatione perniciosa quam fecit, eamdem sibi sedem fore, sermone vitioso, atque calumnioso dicit auctricem, non credimus. Absit enim ut, sicut hic fraler IHincmarus in pernicioso scripto suo improprie dicens declamat, suæ colligationibus impietalis apostolica sedes consentiat; minime autem auctriae existat. Quæ per B. Coelestinum universo mundo apostolice intonat : * 0bsecrationum , inquiens,

sacerdotalium sacramenta respiciamus, quæ ab apo- B

stolis tradita, et in toto mundo, atque in omni catholica Ecclesia uniformiter celebranuur : ut legem credendi, lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium præsules mandala sibimel legatione funguntur, apud divinam clementiam humani generis agunt causam; et tota secum Ecclesia congemiscente postulant et precantur, ut infidelibus donetur fides. » Et sic pro omnibus exorare Dominum catholicam Ecclesiam debere demonstrat, ut erutos de potestate tenebrarum transferat in regnum filii charitatis suæ (Co!. 1) : et ex vasis iræ, faciat vasa misericordiae (Rom. ix): qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. xxxm) : et qui vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; et neminem vult perire (II Tim. m). (X Absit, inquam, ut auctor sit sancta sedes apostolica istius pertinacis crudelitatis tantorum hominum , qui per baptismum, vel per sacerdotalis ministerii reconciliationem salvari, et per viatici muneris communionem ab æterno poterant liberari interitu morlibus reo (aliquid deest); quia non poterat fieri ut in tam ampla parochia, sicut illa est, quæ specialiter subjacet Lauduni municipio, per quinque circiter dies, qnibus eo modo, sicut præmisi, fuerat colligata, quia eam autea metropolitana sollicitudine, evangeliea, et apostolica, atque canonica, et apostolieae sedis auctoritate absolvere non cucurri, plures sine baptismo, et alysque communionis gratia, non obierint : de quibus quicunque salvati sunt, salvantis est donum; qui autem perierunt, perditoris et pereuntium fuit meritum. Attamen licet, velut sanctus Ambrosius in fidei devotione Walentiniani (lib. de obitu Valentin.), et beatus Augustinus disputando demonstrat, ut sicut in illo latrone cum Doinino crucifixo et credente, et confiuente, quod ei ex baptismi sacramento defuerat, complevit omnipotentis benignitas: ita forte parvulis quibus baptismum denegari jussit, parentum vel patronorum corde credentium , et etiam parvulis fideli confessionis verbo haptisma expetentium, sed non impetrantium fides, et fidelis postulalio prodesse potuerit : donante eo, cujus spiritus, quo regeneratio fit, ubi vult spirat ; et etiam ante Baptismiim se

l)aptizandis infirdit, sicut in saera historia legitur. Similiter et de his qui ultimam poenitentiam, et viatici muneris communionem petierunt, et impetrare pro sua interdictione non poluerunt, gratia ejus, cui ab omni fideli dicitur : Gemitus meus a te non est absconditus (Psal. xxxvii) : et quibus singulis Dominus dicit : Mox ut ingemueris, salvus eris, ad salutem prodesse valuerit. Ipse tamen de eorum perditione securus esse non potest, si aliqui sine eisdem sacramenlis per suam jussionem abierunt, ut non districte inde judicetur. Et si vult dicere de excommunicatione Nortmanni, quam mendaciter per subreptionem a sede apostolica elicuit, suggerens Nortmannum res suæ ecclesiæ invasisse, quas ipse aut regi, aut Nortmanno beneficiandas coiicessit, aut filio Nortmanni beneficiavit, sicut scripta sua demonslrant : respondendum ab eadem sancta et discretissima sede credimus : Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. ix). Et : Ex rerbis tuis condemnaberis (Mauh. xii). Et quod B. Augustitius in serm. 7 Evangelii Joannis dicit : • Juris, inquiens, forensis est, ut qui in precibus menlitus fuerit, non illi prosit qiiod impetravit. Dixisli enim quod voluisti : et cui dixisui, nescivit am verum sil. Dimisit le adversario tuo convincendum, ut si ante judicem convictus fueris de mendacio, quia noii potuit ille nisi præstare, nesciens an fueris memiius, ibi careas beneficio rescripti, quo perduxisti rescriplum. » Et hoc jus in corpore libri Theodosian;e legis haberi legimus. Cælerum, sicut de Deo omnipoteute, cum omnia possit, sciiicel qn;e omnipotentiæ illius conveniunt, recte dicit Apostolus : Seipsum negare non potest (II Tim. 11): ita et mos de illa sancta sede dicimus, quia sibi ipsi, præsertim in tam manifestissimis et maximis causis, et humanæ redemptionis atque salntis singularibus praesidiis, contraria uullo modo esse potest : et quæ secundum evangelicam verilatem , et apostolicam. traditionem, atque canonicam auctoritatem, per Siricium, lnnocentium, Coeleslinum, Leonem irrefragabiliter constituit, refragari a quoquam impune nulla ratione dimittet. Cujus interest, sicut isdem fraler Hincmarus scribit, a de illa a se facta excommunicatione judicare, et de mea resolutione decernere. » Werumtamen , sicut ex concilii Sardicensis 2ahonibus SS. Innocentius, Bonifacius, et Leo promulgaverunt, prius majores causas, quæ ad statum Ecclesiarum, et ad concordiam pertinent sacerdotum, apud nos, sub timore Domini, convenit ventilari; et de componendis, quæ forte nostro nequiverint sopiri judicio; et de judicio nostro compositis post judicium oportet ad sedem apostolican plenam rationem transmitti : ut ea quæ juxta ecclesiasticum morem juste et rationabiliter apud nos fuerint diffimita, ipsius apostolicæ sedis sententia roborentur. Sic enim eu sanctus Ambrosius scribens ad Theophilum Alexandrinum episcopum, sacras leges, et canones, ut post ji:dicium ad sedem apostolicam relatio referatur, et qui legaliter evocatus , judicio adesse A neglexerit, dilationem sententiæ proferendæ, sicut in contumacem, de absentia non lucretur, se intellexisse demonstrat, dicens : « Cum sancta synodus cognitionis jus unanimitati tuæ , cæterisque ex Ægypto consacerdotibus nostris commiserit, iterum oportet fratrem nostrum Flavianum convenias, ut si in eo perseveraverit, quo veniendum non putet, salvis concilii Nicæni, etiam synodi Capuensis statutis, illibata pace universorum ita consulas, ut non videamur desuruere quod ædificatum est. Si enim quod ædificavi destruo, prævaricatorem me ipse constituo; ac si quæ destruxi, iterum ædificem. Servetur ergo impertitæ pacis gratia inter universos , et nihilomimus declinatio partis alterius frustrandi effectum ha

mihi quod male illi de hac excommunicatione quam perpetravit , insinuaverim, reuim se confessus est, quia scienter male fecit. Ac per hoc, secundum decreta Hilari papæ, suum contra regulas factum deberet ipse dissolvere. Quod si nollet, per sententias canonum , el apostolicæ sedis decreta, quæ nulla possunt ratione convelli , auctoritas metropolitana illud deberet annihilare. Tertium , quia ut secum me posset illaqueare, si forte , ut assolet improvisæ menti accidere, illi statim hæc falsa de me rejiciendo imparatus et ira commotus non responderem, et se jactare valeret, me in aliquo inde concredidisse ; voluntarie sibi de tali confessione laqueum studuit injicere. Et pro bonis mala relribuens, non ut quondam proditorum primicerius simulando pa

bere non possit. Sane referendum arbitramur ad B cem osculo, quam non habebat in pectore , sed

sanctum fratrem nostrum Romanæ sacerdotem Ecclesiæ; quoniam præsumimus ea te judicaturum, quæ etiam illi displicere non queant. lta enim utile erit consultum sententiæ , ita pacis et quietis securitas, si id vestro statuatur consilio, quod communioni nostræ dissensionem non afferat; ut nos quoque accepta vestrorum serie statutorum, cum id gesuum esse cognoverimus, quod Ecclesia Romana haud dubie comprobaverit, læti fructum hujusmodi examinis adipiscamur. »

CAPUT XXIX.

Quod similem excommunicationem ab ipso Rhemensi factam esse falso criminatur.

De hac etiam excommunicatione mihi in Gundulfi villa per venerabilem quondam archiepiscopum Weniloneim mihi mandavit sicut domnus Adventius, et cæteri qui adfuerunt episcopi, sciunt, quia quod de illa excommunicatione fecit, ego illi insinuavi, dicens se habere quamdam villam in mea parochia, et quia homines ejusdem villæ rogavit, ad illam ecclesiam dare illorum decimam, ad quam eam dare debebant, excommunicaverim illos : et habebat imbreviatos, quot infantes sine baptismate, et quot homines sine communione inde obieriiit : quæ mihi in publicum objicere nollet, ne postea illi improperarem. Quod si alia mala de me sciret, illa etiam diceret. Unde illi statim per eundem Wenilonem remandavi, quia et inde, et de quibuscunque vellet, quæ illi viderentur, objiceret. Sed de hac causa verum non diceret , et contra canones se confitebatur egisse, qui me postposito ordinationem decimæ in mea parochia usurpavit.

Et postea inde illi scripto respondi, cujus exemplar hic habeo : in quo continetur, tria me conside. rasse in hoc quod dixit, me illi insinuasse quod de illa excommunicatione fecit. Primum quidem, quoniam si ratio inter illum et clericos Laudunensis Ecclesi;e agitanda foret, de petitione ex causis in eo continentibus ab eisdem mihi porrecta, utrum esset an non veritate subnixa, nullam quaestionem deberet recipere , postquam su;e confessionis attestatione firmatur. Aliud vero, quia silentio suppressis bonis quæ illi insinuavi, atque insinuari feci, impulando

D

exerto linguæ gladio me aperte, ac impudenter decrevit impetere : et quasi me qualicunque patrono, ac benefactore, atque ordinatore suo tradito, talis confessionis de tantis impietatibus laqueo se suspendere. Sed benedictus Dominus, qui secundum promissionem suam, qua dixit : A flagello linguæ absconderis (Job v), liberando animam meam a labiis, iniquis, et a lingua dolosa, adjuvit me, et consolatus est me : mox telum falsitatis, scuto veritatis, respoadendo rejeci. Quæ animi dolore compunctus, non animi livore stimulalus, dixi, sciens capiti ac Salvatori nostro mendaciter multa fuisse objecta : sed et produclos adversus eum falsos testes fuisse. Nam et Itomanæ. sedis pontificibus Damaso, Sixto et Leoni III, verum et aliarum insignium Ecclesiarum ponlificibus, Athanasio scilicet Alexandrino, Joanni Coustantinopolitano, Cæciliano Carthaginensi, sanctitate fidei et operationis atque scienti;e doctrinæ præclaris : necnon et quamplurimis aliis venerandis episcopis , ab hominibus invidis, et eorum locum, ac bonæ opinionis famam obtinere volentibus; sed non habere meritum illorum studentibus, mortalia et nefaria crimina falso impacta, et usque ad eeclesiastica judicia, et cognitionem publicam fuisse perducta legimus. Sunt enim hujusmodi vipereæ nequitiæ homimes, qui licet prius eorum mentes propria rodat invidia, in hoc tamen suas tegere posse iniquitates putant, si alios infamia modo quolibet maculare curaverint : quorum criminationes iidem viri sancti patienlissime toleraverunt, et constantissime , adjuvanue Domino, revicerunt. Et horum, sicut scriptum est, intuens exitum, conversationis fidem mihi necesse est imitari : et ita compertus, et de illo in me prorsus expertus, quia phreneticus sæpe mulli majorem alapam dare solet, quam ipsi medico, qui eum curare volet. Sed et multum me miratum scripsi illi, ubi sensum suum habuit, quando de me, tantæ auctoritatis, et sapienliae, atque religionis viro, sicut domnus erat Wenilo, dixit, et ad plurimorum episconyorum notitiam pervenire fecit, quod si in judicio regulari dixisset, probare non posset : præsertium se reum de hoc ipso confessus, et confitendo se taiia cgisse, quæ etsi non confiteretur perpetrasse, megare non posset, seipsum illaqueasse videre non potuit. Et quia mendacium erat quod dixit, me excommunicasse homines villæ de ipsa rusticana parochia, et infantes sine baptismate , et homines sine communione in ea excommunicatione inde obiisse ; mox illi remandavi, quoniam nulli unquam in mea parochia, postquam fui ordinatus episcopus, baptismum, vel viatici muneris communio, a me, vel a quoquam comministro meo denegata fuere : sicut omnes in parochia mea tam ecclesiastici quam et sæculares, tam viri quam et feminæ sciunt.

CAPUT XXX. Quod postulavit ut arunculus sua adversus ipsum scripta igni absumeret. Iterum de superiore caluminia, propter quam non debet ad accusationem admitti. (Lib. lv cap., c. 4.) Mandavit etiam mihi per præfatum venerabilem quondam archiepiscopum Wenilonem , ut si scripta quæ illi et ecclesiæ sibi commissæ, de excommunicatione qua agitur ab eo intentata suæ parochiæ, transmisi, quæque ibi secum habebat, coram aliis incehderem, et annullanda dicerem , meque contra rationem · et auctoritatem fecisse profiterer, mecum pacem habere vellet. Unde illi pro tempore, cum aliis quæ mihi occurrerunt, per eumdem archiepiscopum, et Adventium gloriosum episcopum remandavi. Et postea illa ipsa, et alia, scriplis, quorum hic habeo exemplaria, inculcavi, quoniam in quocunque conventu me adire,

mihique pacis osculum, sicut et domnus rex, et £

episcopi, ac cæteri illustres, ac mediocres qui conveniebant, dare nolebat, nec etiam ullo verbo me alloqui dignabatur, de quibus hic quædam studui replicare. Scripsi nempe inter cætera illi, quomodo ei in sensum suum venire potuerit, ut talia mihi mandaret? (Epistola hæc non exstat.) Nam diabolus loquens ad primos parenles nostros, sed et ad Redemptorem ac Salvatorem nostrum, non ex dejectione, sed ex provectu, et ex sublimitatis avaritia eos tentavit. Isdem autem supergressus, sic dici fas est, diaboli malignitatem , oblitus scriptum esse, quod Malignitates exterminabuntur (Psal. xxxvi), me stultissime ex dejectione tentavit : sciens quia quæ illi, et ecclesiæ sibi commissæ in eisdem scriptis di

rexi, de evangelica veritate, et apostolica atque pro- D

phetica , necnon et canonica auctoritate, sed et de apostolicæ sedis constitutione, sicut acceperat eadem sancta sedes, beatissimorum apostolorum traditione constaret esse conscripta. Et sanctarum Scripturarum traditores et incensores inter sacrilegos legimus computatos. Si ergo illa quæ de Evangelio, et apostolis, atque prophetis, necnon et de sacris regulis spiritu Dei conditis, sine admislione alicujus hæreseos, vel schismatis, conscripsi, videlicet mensuram tritici a comburendis paleis et zizania puri, revera de horreo Dominico in tempore illi ac ecclesiæ sibi commissæ, et sollicitudine meæ subjectæ prolata incenderem, et vera negarem : sine dubio Christum PAtiaol. CXXVI.

A qui in eis prænuntiatus et ostensus est, et per quæ Christum cognovimus, quique illa locutus est, me nosse, et in eum credere, ac per hoc me Christianum negarem. Et si sacros canones, et decreta catholicæ Ecclesiæ incenderem et abdicarem : me procul dubio ab episcopatu non solum ipse dejicerem, verum et ab Ecclesia catholica divisum, et alienum, id est schismaticum et anathematizatum, publicis et ecclesiasticis legibus efiicerem. Sicut sanctus Leo papa scribens ad Leonem Augustum etiam de se dicit (epist. 78): t Si secundum Apostolum, inquit, quæ destruxi, hæc ædifico, prævaricatorem me constituo, et eis me conditionum ullionibus subdo, quas non solum auctoritas beatæ memoriæ principis Marciani, sed etiam ego mea consensione firmavi. » B Quapropter etsi me infirmum ac fragilem, atque imbecillem, ut revera sum , adeo æstimavit, ut minis vel promissionum blanditiis ad hæc agenda trahi, vel invitari valerem : non tamen episcopus dubitare debuerat verum esse, quod ab eo qui perficit in infirmitate virtutem , ore veridico promittitur : Dominus, inquit, dabit virtutem multam evangelizantibus verbum (Psal. lxvii): et episcopus mihi qualicunque episcopo mortiferum ad bibendum non debuerat propinare; scilicet, ut eloquia sacra, gratia sui incenderem. Et licet hinc me Deus gratia sua servaverit, qui in se, credentibus repromisit, dicens: Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit (Marc. xvi). • Dum pestiferas, inquit B. Gregorius (homil. 29 in Evang.), suasiones audiunt, et tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum quidem est quod bibunt; sel non eis nocebit. » Ipse tamen nisi poenitueritex hac perniciosissima suasione, studii sui luet judicium. • Tardius, inquit B. Gregorius (Pastor. l. iii, admon. 33), peccatum solvitur, quod et per consilium solidatur. Nisi enim mens omnimodo æterna despiceret, in culpa ex judicio non periret. » Et quia dicit Apostolus: Avaritia, quæ est idolorum servitus (Col. iii) : et B. Gregorius, ex provectu avaritiæ primos parentes nostros tentatos et superatos demonstrat, ostendens avaritiam, non solum pecuniæ, sed etiam altitudinis esse; et quia recte avaritia dicitur , cum super modum sublimitas ambitur : scripsi ei ex verbis beati Augustini de Scripturæ sacræ auctoritate dicentis, contra Donatistas schismaticos, qui se sine causa a compage unitatis catholicæ separaverunt, dicentes quod probare non potuerunt, Cæcilianum a traditoribus sacrarum Scripturarum fuisse ordinatum; ut cognosceret quam grave peccatum sit idololatria , quod ex ambi;u altitudinis adimisisse videtur, dum nulli subjectus esse velit, qui cunctis præesse non valet. Et quia gravius est peccatum incensio divinorum eloquiorum, ad quod me traducere voluit : et quoniam gravissimum sit peccatum schisma, quo se a fraterna nostra unanimitate per suam perniciosam subscriptionem separavit : sicut scripto ostendi in libello suo monstruoso a se, et a clericis parochiæ suæ subscripto: 20

ubi quibusdam subscriptis quæ evangelicæ veritati, et apostolicæ auctoritati, et decretis sanctorum conciliorum, quæ universalis Ecclesiæ probavit assensus, et apostolicæ sedis confirmavit auctoritas, inveniuntur adversa. Ait enim beatus Augustinus loquens ad Donatistas de his tribus capitulis (August., l. ii de Bapt., c. 6) : • Non afferamus, inquit, stateram dolosam, ubi appendamus quod volumus, et quomodo volumus, pro arbitrio nostro dicentes, hoc grave, hoc leve est; sed afferamus divinam stateram de Scripturis sanctis, tanquam de thesauris divinis, et in illa quid sit gravius , appendamus : imo non appendamus, sed a Domino appendente recognoscamus. Tempore illo, quo Dominus priora delicta re- centibus pœnarum exemplis cavenda monstravit, et idolum fabricatum, atque adoratum est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus (Jer. xxxvi), et schisma attentatum , idololatria gladio, punita est; exustio libri , bellica caede et peregrina captivitate; schisma, hiatu terræ sepuliis auctoribus vivis, et cæteris coelesti igne consumptis : quis jam dubitaverit hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindicatum? » - - Sed quia illi non suffecit me calumniari, quod , tam nefariam et exitiabilem excommunicationem illi agendam exemplo docuerim , nisi etiam nunc mme scripto calumniaretur , non aliam illam excommunicationem se fecisse, quam a mea vivæ vocis doctrina faciendam didicerit : respondendum mihi contra mendacem illius calumniationem ex

A admitti non debet rei adversus quemcunque professio. » Et sacri canones dicunt (conc. Afric., cap. 150), ut « ad accusationem non admittantur, quos ad accusanda publica crimina leges publicæ non admittunt. » Et quotiescunque clericis ab accu

satoribus multa crimina objiciuntur, et unum ex,

ipsis de quo prius egerint, probare non valuerint, ad cætera non admittanuur. Et item sacræ leges Theodosianæ dicunt (2, q. 7, c. Si quis episcopus) :

* Si episcopus, vel presbyler, diaconus, et quicun-.

que inferioris loci Christianæ legis ministri, apud episcopos, siquidem alibi non oportet , a qualibet persona fuerint accusati , sive ille sublimis vir

honoris, sive ullius alterius dignitatis qui hoc genus.

illaudabilis intentionis arripuerit, noverit docenda

B documentis se debere inferre. Si quis ergo contra hujusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate hujus sanctionis intelligat se jacture famæ propriæ subjacere : ut damno pudoris, existimationisque ' dispendio discat sibi alienæ verecundiæ impune insidiari, saltem dicere non licere. » Et Africanum dicit concilium (conc. Afr. cap. 129): ** Oinnes infamiae maculis aspersos ad accusationem non admitti, nisi `in causis propriis. » Et de episcopo qui Donatistis se communicasse mentitus fuerat, idem decrevit concilium (ibid., c. 124): ut , si probatum fuerit eum de communione illorum fuisse mentitum, dicendo eis se communicasse , quos eo sciente non communicasse constiterit, etiam episcopatum amittat. » -

sacris auctoritatibus necessarium video ; ne quasi C Unde vestra fraternitas inter me et illum' discer

lacendo consentiens, reus pariter cum illo dijudicer. • Sicut in petitione, quam clerici Laudunensis Ecclesiæ mihi dederunt, continetur, et sicut in synodo. coram illo apud Altiniacum habita demonstravi, omnes sacerdotes totius parochiæ suæ colligavit, ut. nemo eorum in ea sacerdotali miuislerio tandiu , uteretur, usquedum ille ipse iterum cum eis viva voce loqueretur, aut litteræ a sede B. Petri apostoli eis mitterentur : et ne baptizarent pueros, ne visi-, tarent infirmos, ne reconciliarent cum viatico munere pœnitentiam petentes, ne sepelirent mortuos, penitus ab his omnes eos prohibuit. Et in sua rotula. mihi scripsit, non aliam illam fecisse, quam a mea vivæ vocis doctrina faciendam didicit. Quod mendacium esse profiteor. Et quia manifestum est, eum illas colligationes impietatis admisisse : quæ si. crimina esse possunt, sicut S. Gregorius esse ostendit, criminaliter illas admisit : ostendendum est ex sacris auctoritatibus, si criminosus alium criminari, et reum criminis facere, possit. Sacræ quippe leges, quas Ecclesia calholica recipit, dicunt, quia jure et legibus constitutum est (Jul. epist. 11, c. 28), ut , spontanea professioue reus, reuim non faciat, neque illi de altero credatur, qui se criminosum esse confessus est. » Et item : ¢ Non credendum est contra alios eorum confessioni (3, q. 5, c. Accusatores), qui in criminibus accusantur, nisi se prius probaverint innocentes : quia periculosa est, et

nat, atque decernat, ut si ego, licet mendaciter

me talia illum docuisse vel hortatum fuisse, sicut '

ipse dicit, confiterer, reus criminis episcopatum deberem amittere : quid ille merealur qui mendaciter me calumniatur, non solum participem , verum el auctorem in his suis impiis excomunicationibus esse. Unde etiam antiquorum Patrum cano.ies sanxerunt, scribentes ad episcopos per Gallias et quascunque provincias constitutos, hoc modo: , Nec illud, fratres, scribere alienum ab Ecclesiæ utilitate censuimus, ut sciretis, quicunque sub ordinalione vel diaconatus, vel presbyterii, vel episcopatus mortali crimine dixerint se esse pollutos, a supradictis ordinationibus submovendos : reos scilicet vel veri confessione , vel mendacio falsitatis. Neque enim absolvi potest, qui in seipso dixerit mortis causam, quæ dicta in alium puniretur; cum omnis qui sibi fuerit mortis causa, major homicida sit. » Quod enim in hac sententia canonum dicitur : t Quicunque sub ordinatione vel diaconatus, vel presbyterii, vel episcopatus, mortali crimine dixerunt se esse pollutos a supradictis ordinationibus submovendos, » nemo sanum sapiens hæc de sola luxuria, et immunditia, vel pollutione carnis dictum intelligit, cum scriptuum sit : Dispersit superbos mente cordis sui (Luc. 1). Deus qui superbis resistit (I Petr. v). Et in Evangelio dicit: Quæ de corde eaeunt, hæc coinquinant hominem (Matth. xv). Et S. Gregorius dicit,

« VorigeDoorgaan »