Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

scripsi manente etiam, ut oportet el necesse est, A præsulis Alexandri. Gratia namque Dei, et orationiauctoritate privilegiorum domni Benedicti, et domni ac Patris nostri Nicolai papæ ; si illi placet cui cuncta bona placent, ut decessoris sui Benedicti et sua privilegii a se confirmati sententia de his fratribus propter misericordiam per indulgentiam immutetur, ubi exinde scriptum habetur, salvo Romanæ sedis in omnibus jussu atque judicio: et aliter decretum confirmetur, nobisque tenendum mandetur, juxta moderationem Innocentii, qui observationem priorem duriorem, posteriorem autem interveniente misericordia inclinatiorem dicit (epist. 2, ad Exuperium); et vestra fraternitas, qui eosdem fratres judicastis, vel quorum decessores illos judicaverunt, unanimi benignitate, justitia, pietate condita consenserit atque decreverit, sicut sacra et mystica Ni- B cæna synodus de Novatianis (can. 8), et per indulgentiam, in epistola ad universos episcopos per Ægyptum, Libyam et Pentapolim constitutos, de Meletio damnato clementi consilio, dum subtili veraque ratione nullam veniam mereretur, et ab co post damnationem illius ordinatis, quos Meletianos appellat, decrevit.

Nam idem Meletius, ut in veraci et recipienda historia legimus, unius civitatis Ægyptiorum episcopus, sub Petro Alexandrinæ civitatis archiepiscopo, qui suscepit Diocletiano imperante martyrium, depositus est, et propter alias multas causas, et maxime quia in persecutione fide negata sacrificaverat. Ergo damnatus habuit multos sequaces, et hæresiarches factus est eorum qui hactenus ab co in Ægypto Meletiani vocantur, nullam justitiæ satisfactionem habens cur remanserit ab Ecclesia separatus. Dicebat quidem injustitiam se passum, et obloquebatur sibi derogabatque Petro. Sed Petrus in persecutione percepta martyrii palma defunctus est; iste vero retulit detractiones in Achillam, qui post Petrum suscepit episcopatum, et rursus in Alexandrum, qui post Achillam noscitur ordinatus. Inter hæc igitur supervenit quæstio Ariana, et Meletius una cum suis defendebat Arium, conspiratione facta cum eo adversus episcopum. De quo Meletio et ejus complicibus præfata sacra synodus in præscripta epistola, pacis redintegrandæ et unitatis gratia, hæc decrevit ad locum, Placuit, inquiens (epistola conc. Nicæni ad Egyptios), Meletium quidem clementi consilio, dum subtili veraque ratione nullam veniam mereretur, manere quidem in propria civitate, nullam vero omnimodis habere potestatem neque eligendi, neque ordinandi, nec in provincia, nec in qualibet civitate, purumque nomen tantummodo possidere. Eos autem qui ab co sunt constituti, mystica ordinatione firmatos habere honorem et ministerium, ut tamen sequentes sint modis omnibus universorum in singulis parochiis et ecclesiis a charissimo et comministro nostro Alexandro consecratorum, ut in his nulla potestas sit placitos sibi eligere, aut nomina eorum præferre, aut omnino aliquid agere præter voluntatem Ecclesiæ catholica

bus vestris, in nullo schismate repertos, sed sine macula in catholica et apostolica Ecclesia permanentes, dignum est potestatem habere et eligendi quemlibet, et nomina corum dandi qui clero sunt digni, et absolute facere omnia secundum legem et sanctiones Ecclesiæ. Si quem vero contigerit requiescere in Ecclesia, tunc provehi in honorem defuncti eos qui nuper assumpti sunt, solummodo si videantur digni, et populus eos elegerit, condecernente simul et consignante maximæ Alexandriæ civitatis episcopo. Hoc itaque aliis quidem concessum est omnibus in persona vero Meletii nequaquam eadem placuerunt propter priorem indisciplinationem ejus, et propter procacitates ejus ac petulantiæ voluntatem, ne ulla daretur auctoritas vel potestas homini, qui posset rursus easdem indisciplinationes instruere. Et Anastasius junior papa, ad Anastasium imperatorem scribens de ordinatis a damnato Acacio (epistola unica), recipiendos in suis ordinibus dicit. Quanquam eadem epistola sacris canonibus et decretis Innocentii, Zosimi, et Leonis, atque Gelasii, a quibusdam non convenire dicatur; quia ut ambigua sententia in eadem epistola idem Anastasius scribit, et baptizavit catholice, non canonice: nec secundum sacras regulas, neque secundum Ecclesiæ catholicæ consuetudinem sacerdotes vel levitas damnatus ordinavit Acacius, quia possunt etiam interdum laici catholici baptizati, ut dicit Gelasius, catholice baptizare, et etiam criminosi adhuc sedentes super cathedram, sicut Scriba et Pharisæi, et sicut Judas, pro ministerii dignitate inter apostolos sibi commissa, et nondum judicio aperto amissa, pro suo officio quæ in eodem ministerio operanda sunt operari. Sunt et alia, quæ hic poni poterant, nisi obviari eis ab aliis constitutis sanctorumque decretis manifeste cognosceretur; quoniam, ut Daniel dicit: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. x11, 4), aliter de hujusmodi decreta fuisse inveniuntur. Et idcirco ista posuisse sufficiat, quæ indulgentiæ potius misericordiam sequi, quam censuram justitiæ intentare videntur.

C

His ergo ita se habentibus, quantum ex me est, sedis apostolicæ benignitati, et vestræ fraternitatis D bene placita consensioni, sollicitus servare unitatem spiritus in vinculo pacis, in fratrum istorum regulari statu non obvio. Quorum, sicut in præcedenti schedula vobis porrecta præmisi, salubrem ac regularem statum et cupivi et cupio, et quæsivi et quæro, et de quorum dejectione dolui satis et doleo, quia nemo majus dispendium habet de illorum dejectione quam ego. Et hæc quidem scripsi pro mediocritate ingenioli mei, devotionem mentis meæ circa fratres ostendens, priscis, ut dicit Gelasius, pro sui reverentia manentibus constitutis, et reservato per omnia sententiæ ac juris privilegio apostolicæ sedis, et non præjudicans vestræ vel cujuscunque rationabiliori, seu plus tenendæ, ac majoris auctoritatis sententiæ,

store viduatam, ut ibi ordinaretur episcopus, sub nomine vocati episcopi usurpare præsumpsit, ejusque facultates, quæ secundum Chalcedonense concilium (can. 25) penes œconomum futuro debuerant reservari episcopo, suis suorumque usibus arrogavit; decernente ipso concilio ut eos qui ausi fuerint post diffinitionem magnæ et universalis hujus synodi quidquam ex his quæ sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus (can. 12) a proprio hujusmodi gradu recedere et Antiocheno concilio, de damuatis aliquid præsumentibus de ministerio, ut nullo modo liceat eis nec in alia synodo spem restitutionis habere. Et ab hac præsumptione synodali auctoritate, cujus habemus constitutionem, revo

quam si mihi ostensa fuerit paratus sum sine con- A manifeste demonstrat, Lingonensem Ecclesiam patradictione aliqua sequi. Illa tamen modis omnibus in istorum statu, si tamen a vobis unanimiter inde consensum, et a domno papa fuerit confirmatum, conditione servata, quam et apostolica sedes pro ecclesiastico vigore ab omnibus petimus faciat conservari, et a vestra fraternitate necesse est provideri, ne hac, quod absit, occasione auctoritatem in sacris ordinibus ministrandi usurpent, qui aut penitus non acceperint, aut contra regulas acceperint, vel quibus regulariter ministerium fuerit interdictum. Quoniam si hoc impune fuerit licitum, omnis ordo et vigor ecclesiasticus non tantum nutabit, quantum penitus confundetur. Sunt cum istis et alia, de quibus provide domni apostolici summa auctoritas, et sub ejus magisterio hinc vestra solers considerabit B catus, jubente Domino, si peccaverit frater tuus, insagacitas, quæ in alio diplomate mea vobis ostendet humilitas, ne sub hujus rei occasione in Ecclesia possint emergi. Vestra autem prudentia et hæc clarius, et alia, quæ sensus mei paucitas non potest attingere, contemplabitur, et domní apostolici supereminens sapientia multo sollicitius et videbit quæ providenda sunt, et præsentibus medelam et futuris imponet custodiam.

EPISTOLA VI

AD EPISCOPOS SYNODI SUESSIONENSIS.

De ufado, quod Lingonensem Ecclesiam pastore vidualam usurpare præsumpserit, ac per satisfaclionis libellum nunquam se ul.erius ad graduum ecclesiasticorum administrationem aspiraturum professus sit.

(Apud eumdem.)

HINCMARUS Rhemorum episcopus, REMIGIO, WENILONI, et cæteris archiepiscopis et episcopis, domni papa Nicolai auctoritate ad synodum, quo et exiguitatem meam cum coepiscopis nostris venire præcepit, in hanc Suessorum civitatem pro causa Vulfadi et collegarum ejus convocatis.

Quod invitus dico, et supprimere in totum non audeo, ne forte mihi ab his qui hoc sciunt imputetur quod calliditate aliqua occultaverim veritatem, et si hæc causa, jux1a veterum constitutionem judicio synodali decreta, sine diffinitione synodalis sententiæ modo quolibet fuerit refragata, dilecto fratri nostro Vulfado ad noxam cujuscunque redivivo furore valeat deputari. Isdem namque dilectus frater noster, post omnia quæ de sua et collegarum suorum adjudicatione a synodo episcoporum quinque provinciarum diffinita, et a sedis apostolicæ auctoritate sub anathematis interpositione sunt confirmata, sine audientia et consilio episcopalis concilii sacerdotum qui eum judicaverunt, sineque auctoritate Romani pontificis qui ipsa judicia confirmavit, inconsulta etiam Rhemensi Ecclesia, extra provinciam ejus, in qua baptizatus, et in clericum tonsus, atque per plures annos in Ecclesia publice sacras Scripturas legit, ubi sicut Africanum decrevit concilium cap. 58 postquam semel legit, ab alia Ecclesia inconsulte recipi non debuerat, sicut idem concilium cap. 21

crepa illum, et si pœnitentiam egerit, dimitte illi, per satisfactionis libellum propria manu firmatum recipere communionem, qua regulariter secundum Nicænos et Chalcedonenses canones ac decreta Gelasii fuerat privatus, promeruit, sicut idem ipse libellus, qui præ manibus habetur ostendit. In quo sub jurejurando per sanctam Trinitatem unius deitatis professus est se nunquam et nusquam ad sibi interdictam præsumptionem, et ad graduum ecclesiasticorum administrationem ulterius aspiraturum, neque aliam hujusmodi temeritatem, qua pax Ecclesiæ valeat perturbari, et quies sacerdotalis possit inquietari, scienter vel libenter ulterius moliturum. Quem libellum coram episcopis Pardulo Laudunensi, C Guntherto Ebroicensi, Ænea Parisii, coramque rege et quamplurimis aliis, nobis judicibus suis a synodo constitutis porrexit; decernente beato Gregorio, ut revertentes a schismate jurejurando profiteantur et subscribant, se nunquam ad schisma quo redierant reversuros. Et secundum traditionem Leonis papæ scribentis ad Januarium episcopum (epist. 3): « Saluberrimum est, inquit, et spiritalis medicinæ utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, vel cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, prius errorem suum damnari a se sine ambiguitate fateantur ut sensibus pravis et dudum peremptis nulla aspirandi supersit occasio, nec ullum membrum Ecclesie talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria cœpeD rit obviare. » Et ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum de erronco ab ecclesiastica disciplina (epist. 12): Si, inquit, fideliter aut utiliter dolet, et quam recte mota sit episcopalis auctoritas vel sero cognoscit, vel si ad satisfactionis plenitudinem, omnia quæ ab eo male sunt sensa, viva voce et præsenti subscriptione damnaverit, non erit reprehensibilis erga correctum quantulacunque miseratio, quia Dominus noster verus et bonus Pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis, et qui venit animas salvare non perdere, imitatores nos suæ vult esse pietatis, ut peccantes justitia coerceat, conversos autem misericordia non repellat. Et item ad Anatolium Constantinopolitanum cpiscopum de At

illuc ex mandato vestro convenientibus occurrere festinavi, quo etiam dilectum fratrem nostrum Vulfadum venire commonui. Eos etiam fratres nostros de ipsius collegio, qui sub nostra cura degunt, mecum adduxi. Quos sicut mihi scribere dignati estis, justum quid vel pium sentiens, sine retractatione in suis ordinibus consensu ac judicio coepiscoporum Rhemensis provincia restituere maturarem, si illos ab eisdem gradibus cum eorum tantum judicio dejecissem. Sed quoniam synodi episcoporum quiņque provinciarum, quorum meo consensu expetierunt judicium, diffinitione fucre dejecti et sicut melius sapientia vestra novit, sacri canones usque ad similem excommunicationis vindictam decernunt,

tico presbytero scripsit (epist. 82), ut remota omni A Rhemorum provinciæ, archiepiscopis et episcopis Jubitatione Chalcedonensis synodi diffinitionem de fide, quam et apostolicæ sedis firmavit auctoritas, profiteatur se per omnia servaturum, adjecta subscriptione manus propriæ, quæ in Ecclesia populo præsente recitetur. Quibus constat eos qui ab ecclesiastica traditione deviant per contemptum, taliter recipi debere: quoniam, ut Hilarus dicit (epist. 2), non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. De quibus, si a sua professione vel subscriptione exorbitaverint, Carthaginense dicit concilium (concilium Carth. 11, can. 13), Si quis, inquiens, contra suam professionem vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore privabit. Et sanctus Gregorius ad Maximum episcopum Salonitanum de B ut ab aliis dejecti ab aliis non recipiantur, minime Andrea diacono dicit (epist. 125, lib. vn), quia flagitari judicium non debet de causa quam ipse judicavit. Sed quia contempta fuerat indebita præsumptione, non solum diffinitio synodalis episcoporum, sed et apostolicæ sedis domni Benedicti papæ aucloritas, opportunitate inventa, per venerabilem fratrem et coepiscopum nostrum Hodonem exemplar privilegii domni Benedicti sub fidei astipulatione dirigens domni Nicolai papæ auctoritati, ab eo quod suus decessor firmaverat corroborari poposci : non ad injuriam, quod absit, sedis apostolicæ, quasi ejus adhuc in ambiguum sententia duceretur, et ob id non sufficerent quæ ab ea semel domni Benedicti papæ auctoritate, ut inde quæstio nullis aliquando temporibus oriatur, et aspirantes indebite anhelitus C compressi funditus perpetuo maneant, fuerant confirmata: sed quoniam incauta præsumptio ut constitutio geminaretur exegit, quatenus si obstinatio permanere deligeret, se post tot prohibitiones diflinita impune non posse tentare cognosceret. Hæc non per malitiam dicta, sed ne ut putarentur per vafritiem tacita, ad vestram notitiam necessarium duxi perducere, qui canonice cuncta per ordinem, quæ in præfato fratre nostro Vulfado et collegis ejus gesta sunt, secundum præceptionem domni nostri papæ, examinare et subtilius investigare, et si quid justum pium que sensum fuerit, de illorum reformatione debetis perficere, ne quid forte prætermissum videatur, quod vobis scire, et unde a vobis conveniat diffiniri.

EPISTOLA VII.

AD NICOLAUM PAPAM,

Per Egilonem missa cum actis synodi Suessionensis anno 866.

(Apud eumdem.)

Domino sanctissimo ct reverentissimo Patrum Patri NICOLAO, primæ ac summæ sedis apostolicæ et universalis Ecclesiæ papæ, HINCMARUS, Rhemorum episcopus, et vestræ sanctissimæ paternitatis devotissimus famulus.

Decimo quinto Kalend. Septembris, indictionis XIV, secundum vestram apostolicam jussionem, ad Suessorum civitatem, cum fratribus ac coepiscopis

D

autem restituantur, sed aut eorumdem aut majoris concilii episcoporum diffinitiones ac judicia præstolentur, aliorum opus in illorum restitutione nullatenus usurpare præsumpsi quos meo arbitrio ab officio non suspendi, et in præfata synodo episcoporum quinque provinciarum, non tantum non judicavi vel dejeci, verum nec cum judicibus eorum subscripsi, quia mihi commissæ Ecclesiæ filii finitimos episcopoз juxta canones Sardicenses pro causa sua interpellarunt, et Africa provincia canones hujusmodi vicinos episcopos audire, et inter eos ac proprium episcopum adhibitos ab eis episcopos jubent querimoniam diffinire. Unde humiliter obsecro, ne pro inobedientia mihi reputetis, quoniam eos non statim restitui, qui ad synodum, sicut præcepistis, hoc solo meo ausu agere veritus, obedienter occurri, et his quæ fratres et coepiscopi nostri, vestræ sanctissimæ paternitatis devotissimi filii, vestra fulti auctoritate, de illorum restitutione decreverunt, secundum quod mystica Nicæna synodus, scribens ad diœcesim Ecclesiæ Alexandrina, de ordinatis a Meletio damnato episcopo clementi consilio statuit, videlicet ut mystica ordinatione firmati haberent honorem et ministerium, et proveheretur quilibet eorum in honorem episcopi in Ecclesia defuncti, si visus foret dignus, et eum populus elegisset, cum consensu Alexandrini episcopi, sub cujus cura diœcesis illa degebat, condecernente quodammodo similia Africano concilio de Donatistis, quæ non vobis ut incognita ingeruntur, sed ut notissima inculcantur, sacrorum canonum et sedis apostolicæ manentibus constitutis paratissime annuere, et sollicitus servare unitatem spiritus in vinculo pacis, obtemperare caravi: reservato per omnia sententiæ ac juris privilegio ejusdem apostolicæ sedis, et salva diffinitione ac confirmatione exspectatæ vestræ discretionis, atque auctoritatis. Et quia Synodo, per hunc venerabilem archiepiscopum Egilonem, qui interfuit actionibus, dirigente epistolam omnium nostrum, qui adesso potuimus, cum ipso voce loquentem, quoniam si eis manum porrigitis, vobiscum pariter porrigemus, Vulfado et ejus collegis pro disceptatione diversa judicantium, in eadem synodo omnibus consonan

alia manu. Deus omnipotens sanctitatem vestram, ad doctrinam et correctionem sanctæ suæ Ecclesia, in suo apto servitio per annorum multa curricula conservare dignetur, domine sanctissime et reverentissime Patrum Pater in Domino. Data Kalendis Septemb., indict. xiv.

EPISTOLA VII.

AD EGILONEM ARCHIEPISCOPUM SENONENSEM.

Romam euntem instruit de iis quæ in synodo gesta sunt in causa Vulfadi, et quemadmodum in Urbe gerere se debeat.

(Apud eumdem.)

ter idipsum sentientibus, sedem apostolicam non A salubritatis rationem vobis mandare non valeo. Et fuit necessarium appellare. Idcirco hujusmodi legatum, qui meam vobis repræsentans personam, cujuscunque diversa sentientis allegationibus, quæ modo nullæ sunt, responderet, et vestram exinde diffinitionem referret, omisi dirigere, quia quæ verbis et scriptis mihi per istum religiosum archiepiscopum exinde sequenda atque tenenda mandaveritis, pro scire et posse obedire et conservare curabo, sicut hactenus ea, quæ inde fuerant statuta et confirmata, servavi. Nec causa inobedientiæ missum meæ subditionis cum hoc venerando archiepiscopo dimisi transmittere: sed quia sic intellexi in litteris vestræ auctoritatis contineri, tunc solum, ut verbis earum utar, si disceptantibus, vel fortassis alia atque alia decernentibus nobis, præfati dejecti sedem appellaverint apostolicam, et ejus speciali se judicio damnari vel absolvi petierint, si ego, vel si Vulfadus, aut socii ejus, ad vos venire per nos non possemus, vicarios nostros ad hoc negotium ventilan dum et finiendum, mox post consummatum concilium xv Kalend. Septembris præsentis XIV indictionis auctoritate vestra collectum, nostras præsentaturos vobis personas, nullam penitus excusationem prætendentes, utrique ad sedem beati Petri mitteremus. Unde supplico, ut merear scripto hinc vestram diffinitionem recipere, quam paratus sum, ut oportet, obnixius observare. Gestorum autem seriem de omnibus quæ in concilio relata, examinata, atque reperta sunt, quæ sicut veneranda decreta statuunt, discretioni vestræ dirigi præcepistis, ut quæ salubria videbuntur corroborentur: si forte aliqua supersunt epistolæ synodali, quæ debeant explanari, hic venerandus ac religiosus sanctitatis vestræ devotissimus filius, et unanimis frater ac consacerdos noster Egilo archiepiscopus, plena fidelique relatione apostolicæ auctoritati vestræ poterit patefacere, et sicut ea visu et auditu comperit ac episcopaliter contulit intimare. Sed et de præfatis fratribus nostris, Rhemorum Ecclesiæ filiis, ab Ebone post depositionem suam ordinatis, qui inter canonicos et monachos, urbanos et parochianos, una cum Vulfado apud nos non sunt amplius quam novem, de quibus sanctissima vestra paternitas mihi scripsit, ut cum dejectionis suæ causam venire ad examen optaverint, nullum ex his quilibet indignationem meam sustineat, nullum ad cœpta peragenda per suggestionem meam patiatur incommodum, qualiter me antea et postea erga eos egisse in synodo fratres et coepiscopi nostri una cum eo repererint, sufficienter dignationi vestræ prævalet enarrare. Quorum salubrem ac singularem statum et cupivi et cupio, et quæsivi et quæro, et quorum dejectioni condolui, et statui eorum congaudeo. De Tetberga etiam regina, unde sublimitati vestræ ab humilitate mea mandari rogastis, quia Lotharium vel ipsam Tetbergam, postquam Arsenius venerandus episcopus et sanctæ Ecclesiæ Romanæ apocrisiarius, ab Attiniaco palatio domni Caroli regis gloriosi perrexit, non vidi, certæ

HINCMARUS, nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, sanctissimo et reveBrentissimo EGILONI archiepiscopo, et charissimo ac unanimi atque fidissimo mihi, plurimam in Salvatore salutem.

Quanta fiducia vestra utar dilectione ex vestra mente pensare potestis. Non enim aliter in mente mea vos teneo, quam me alterum exceptis peccatis meis. Quapropter sicut in vobis e de vobis confido, et sicut vobis et pro vobis in omnibus esse cupio, ita erga me in omnibus sitis. Cæterum exemplar epistola domni apostolici ad domnum Carolum, quod non mandastis, sed et exemplar epistolæ mihi di-.. rectæ, sicut mihi mandastis, dilectioni vestræ transmitto. Exemplar autem epistolæ, quæ uniformiter per archiepiscopos istius regni directa est, vos habetis, sine qua ire non debetis. Mitto etiam vobis C capitula in quibus summa continetur de omnibus epistolis, quas pro ista causa nobis omnibus domnus apostolicus misit. Et necesse vobis erit ut ipsa capitula bene cognita habeatis, et memoria teneatis quæ sparsim in ipsis epistolis continentur, ut si illi quos scitis more suo sua dicta involvere voluerint, habeatis veritatem quam illis respondere possitis. De scriptis denique quæ porrexi in synodo, de quibus mandastis ut discernerem si vobis ad portandum necessaria forent, non mihi visum est vos ullam habere necessitatem: sed videtur mihi, quia si ostensa fuerint apostolico aut Romanis, ut aliquam dubitationem pessint afferre domno apostolico, quasi contentiones inter nos fuerint in restitutione Vulfadi, et una cum vestro missatico suspecta synodi et mea epistola fiat, inde aliquod impedimentum et dilatio ad ea quæ senior noster cito obtinere vult de ipso Vulfado. Et puto non displicebit quibusdam, si aliqua occasio interciderit, unde ad illos sit ei necesse recurrere, et sicut mihi jam mandatum est, increscit apostolico et Romanis tanta legere. In scripto quippe quod primum dedi, nihil aliud habetur nisi quia ego non suspendi eosdem fratres ab officio, neque judicavi, neque a gradibus ecclesiasticis eos dejeci, neque cum judicibus eorum subscripsi, sed synodus episcoporum quinque provinciarum, et quod vos regulariter inde inveniretis, ego sine cunctatione sequerer secundum tenorem epistolarum domini apostolici: unde et synodus et ego rationem

[ocr errors]

D

ipsis qui interfuerunt, et ab Aiulfo qui unus fuit de judicibus Ebonis audierunt, comprobatum fuit eumdem Ebonem regulariter fuisse depositum. Dein le ostensa sunt privilegia domui Benedicti et dom Nicolai, qui suis subscriptionibus et Ebonis depositionem et istorum dejectionem confirmaverunt. Quæ si omnia vobis longum fuerit enarrare, breviter poteritis dicere, quæ bene firma tenere debetis, quia scitis quales sunt quidam; et peto ut non displiceat vobis quod talia vobis mando firma tenere debere, quasi me putem vobis sapientiorem, quia ex charitate hoc dico, et talia mihi a vobis mandari vellem, si tale missaticum haberem sicut vos habetis. Verba autem quæ vos firma habere debetis, et etiam

reddimus in epistolis nostris domno apostolico, A sedit Rodulfus, manibus eorum subscripta; in qua ab quare eos ego non restitui. Alterum autem scriptum ideo dedi, quia sicut scitis non putabat me Vulfadus ad illúm condescendere velle; et licet non in mea præsentia, tamen audiebam per alios illum dicere interdum, Ebonem non fuisse regulariter depositum, interdum autem regulariter restitutum. Et ideo demonstravi eumdem Ebonem regulariter depositum, et non regulariter restitutum: qui damnatus anno Incarnationis Dominicæ 855, Iv Nonas Martias, et per decem et septem annos postea in carne vivens, suam sedem regulariter in synodo non repetiit, neque obtinuit, nec etiam suam canonicam restitutionem, aut a sede apostolica, aut a synodo regulariter factam, secundum canones et decreta sedis Romanæ ulli synodo in vita sua ostendit, et B vestri, si aliquis inde fuerit tentatus, ista sunt: omnem quæstionem de illo secundum leges ecclesiasticas et humanas jam tricennale et eo amplius tempus excludit. Quoniam ut Leo ad Theodorum scribit (epist. 59, sub medium), quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit. De cujus depositione admodum plura habeo quam in synodo modo ostenderim, sicut et in ipso scripto in synodo est relectum, ubi me canonice electum et canonice ordinatum monstravi. In quibus sicut scitis et rex et omnes concordaverunt, scientes me non in duritia velle contra Vulfadum persistere, qui interdum etiam dicebat quod meus non esset clericus, angustians sicut scitis ut qualicunque modo gradus posset habere. Quæ etiam scripta vobis non ad ostendendum sed ad habendum mitterem, si notarius

noster infirmus illa transcribere concurrisset.

Postea autem ostensa est synodus, cui ego non subscripsi; in qua ab ipsis, qui Ebonis damnationi interfuerunt, et verbis et scriptis atque auctoritatibus, coram rege comprobatum fuit, qualiter Ebo a se, juxta decreta Zosimi, Leonis, Joannis et Gregorii, per libellum professionis manu sua subscriptum, et a quadraginta tribus episcopis, secundum suam professionem et subscriptionem, regulariter depositus fuit, et regulariter restitutus non fuit: et ob id, secundum decreta Innocentii, qui scribens ad Martianum Naxitanum episcopum (epist. 28), jussit eos recipi in suis ordinibus quos Bonosus ante dainnationem suam ordinavit. Postea scribens ad Rufum et Eusebium ac cæteros Macedoniæ episcopos (epist. 27), eos quos post damnationem suam idem Bonosus ordinavit, nequaquam recipi in ordinibus ecclesiasticis permisit, Et secundum decreta Zosimi ad Aurelium et ad universos episcopos per Africam et cæteras provincias constitutos (epist. 6), et ad Massiliensem Ecclesiam, et ad Patroclum Arelatensem episcopum, de his quos post damnationem suam Proculus ordinavit, qui se libello professionis suæ subscripto in synodo deposuit; et secundum decreta Leonis et sacrorum canonum, qui excommunicato communicarunt in dejectione permanere isti fratres judicati fuerunt. Ostensa est etiam synodus episcoporum provinciæ Bituricensis, cui præ

C

Quia secundum tenorem epistolarum domni apostolici, sicut in eis scriptum habetur, cuncta per ordinem quæ in istis fratribus gesta sunt canonice examinantes, invenistis Ebonem juste et regulariter depositum et non regulariter restitutum, et istos fratres non a me, sed a synodo episcoporum quinque provinciarum judicatos secundum sacros canones, et decreta Innocentii, Zosimi, et Leonis, sicut in synodali epistola continetur. Et quia in domni apostolici epistolis continetur ut quæ statuta sunt non ducat dissolvenda, nisi sacris legibus inveniantur adversa; et in eisdem epistolis intelligens synodus ipsius benignitatem erga hos fratres, inventa est ista auctoritas Nicæni concilii de ordinatis a Meletio

quondam damnato episcopo, quam episcopi in synodali epistola illi unanimiter mandant, ut priscis, sicut dicit Gelasius, pro sui reverentia manentibus constitutis, et salvis apostolicæ sedis privilegiis, cum eorum etiam salvamento qui synodo subscripserunt, in qua fratres de quibus agitur fuere dejecti, per indulgentiam et auctoritatem ipsius in suis ordinibus recipi et provehi possint absque contradictione, migratis jam omnibus qui in Ebonis depositione fuerunt episcopis, excepto solo Rothado. Verum et illi episcopi, qui eidem Eboni post depositionem suam dicebantur communicasse, jam ad divinum judicium migraverunt, et aliis in eorum locis substitutis, ac per eos, ut ita dicamus, innumeris ordinatis, a nullo istorum fratrum restitutio contraD dicitur. Tamen si vos non gravaret, multum vellem, ut omnem plenitudinem suprascriptam de Ebonis depositione, et de istorum adjudicatione domno apostolico referretis: quod sapientiæ vestræ committo arbitrio, cui melius credo, quam si ipsa scripta transmitterem. Est etiam, quoniam si aliqua scripta per vos mitterem, et vos illa portassetis, nisi tantum epistolam synodalem, et meam epistolam concordantem eidem epistolæ, scitis quales sumus : posset fieri ut aliquorum mentes inde contra nos scandalum sumerent; quod et modo in synodo quantum potui devitavi, ubi sicut comprobatum est istos fratres non judicavi, nec eidem synodo subscripsi. Et erant auctoritates canonicæ, et decretorum sedis

« VorigeDoorgaan »