Pagina-afbeeldingen
PDF

manifeste præbes indicium : quod quam sit, præ- A nectis venerit, habe tales homines strenuos ac peipsa priticipali cathedra removeri, et propriis carere, A appetitione terreri. Data iii Kal. Jum. Merobaude et

sertim in sacerdote, culpabile , divinæ clementia monitionis eloquitur [al., divinæ admonitionis clamant eloquia]. Propterea hortamur, ut mentis tumore deposito, antedicio fratri et coepiscopo nostro humilem te exhibeas, et parere non desinas : quatenus et Deus gaudeat in fraternitatis vestræ concordia , et alii de te sumant bonitatis exemplum. Nam si, quod non credimus, te in superbia permanere contigerit, districtam canonicamque disciplinæ correctionem contumaciæ tuæ scito sacros canones ulciscenter imponere [al., nos scito ulciscenter imponere]. Bene ergo facis talem te sponte salubri consileratione præbere, qualis esse canonica coercitione [al., coerctione exigente] compelleris. Nam mec tibi denuo post hanc nostram admonitionem licebit ad tuæ voluntatis arbitrium, contra morem, majoribus tuis inobedientem existere : nec nos tanlæ imdisciplinationi ecclesiasticam cognoscas dissimulare vel differre vindictam. » Unde attendentes judicii comminationem beati Gregorii , contra inobedientiam archiepiscopo suo, qua dicit : • Denuo post hanc nostram admonitionem nec tibi licehit ad tu;e voluntatis arbitrium, contra morem, majoribus tuis inobedienuem existere : nec nos tantæ indisciplinationi ecclesiasticaim cognoscas dissimulare, vel differre vindictam. » Discernite utrum quod in terris consistens, et conversatione in cœlis habitans intenfavit; et adhuc nobiscum in suis constitutionibus vivens, de coelo in hujusmodi creditur intentare, post tot commonitiones, vindictam tantæ indisciplinationi istins regularum contemptoris dissimulare, vel differre diutius debeamus, nos qui per Dei gratiam ad cœlestia suspiramus.

CAPUT XXIII.

Quod Hincmaro eidem Rhemensi traditionis crimen - per calumniam imponit.

Post tantas denique, et alias plures, quas vitando prolixitatem prætereo, commonitiones et sacras au

cloritates a me illi prolatas; sicut Dominus de re

bellante adversum se populo queritur: Curavimus Babylonem, et non est sanata. Et: Versa est mihi domus Israel in scoriam (Jerem. li); accidit mihi ab illo, quod Salomon dicit: Acetum in nitro ei qui cantat carmina corde pessimo (Prov. v). • Acetum, inquit Gregorius, si mittatur in nitrum, fervescit nitrum protinus , et ebullit : et perversa mens quando per increpationem corripitur, nec per prædicationis (lulcedinem ad bona suadetur, et correptione fit deterior, et inde in murmurationis iniquitatem succenditur , unde debuit ab iniquitate compesci. » Unde subsequitur in rotula nuper iv Kal. Julias præsentis indictionis 4 mihi directa. * Nulla, inquiens, consanguinitatis pietate restricti, sed neque aliqua archiepiscopalitatis præstabilitate aut probitate, ab orgis (f. άργí) justitiam non operante retenti, suadentes, ac imo compellentes me tradendo, ut a regia potestate manciparer custodiæ, scribeutes litteris vestris ad eum ita : Et cum Silva

ritos, sicut opus est ad talem bestiam capiendam. Et ad Odonem complicem vestrum, sic, ut quanlo ad synodum venerimus, Deus poterit dare nol)is quid loquamur : usquedum de isto indomabili unicornio et inquieto animali nos liberabit. Hæc autem perficere laborare non cessastis, a tempore quo synodum in Suessionica civitate pro depositione Rothaldi habuistis: eo quod renitebar substitui contra sacras regulas in ejus loco episcopum, antequam universalis papa pro tanto consuleretur, uu auctoritas se habet, negolio. Quod dum ante efficere non valuistis, quia nondum venerat hora mea, in Silvaco compote estis potiti voto. Et hoc vos egisse Rhemi mihi negastis; quod tamen tunc vobis aperte dicere nolui. » De quibus scribo. Lex Justiniani dicit, ut , metropolitanus vel primas provinciae, de ecclesiastico jure, vel de aliis negotiis inter conquirentes audiat : et quod ecclesiasticis canonibus et legibus nostris consentaneum sit, hoc difliniat, et nulla pars vaieat calculo ejus contradicere. » Et hinc beatus Gregorius saepe numero in suis ex Itegesto decretis præcipit, ut « secundum leges et canones ecclesiastica judicia terminentur. » Et sacræ leges, quas Ecclesia catholica recipit, dicunt : • Quoniam confiteri quisque in judicio, non tantum sua voce, sed et litteris, et quocunque modo potest : convinci autem non nisi Scriptura aut testibus potest. » Et de clericis, in posteriori lege Majoriani abrogatum demonstrant, ut clerici per compromissi vinculum non adeant episcopale judicium. Et item leges sacræ dicunt, ut in criminalibus causis nec accusator, nec accusatus per procuratorem, aut aliam personam defensare se permittantur, nisi ingratum libertum patronus accuset. Et in causa capiuali nemo damnatur, neque absens per alium accusare aut accusari potest; nisi forte accusatus legaliter ac regulariter evocatus (quia, ut scribit Gelasius : • Ita vocatur adjudicium certa quæcunque persona, ut aut fateatur oljecta, aut convin

catur objectis») ad purgandum se, contra evocationis

regulam venire distulerit, ut secundum leges, et decreta Gregorii, in eum, quasi in contumacem proferatur sententia. Et secundum leges et canones, ut dicit Felix, • respondere diffidens, objecta conlirmat : » quatenus ut Bonifacius papa decrevit, * dilationem sententiæ de absenlia non lucretur. • Cujusinodi judicio et accusator secundum leges et canones sul)jacebit, si accusationem suam legalem, ac regularem prosecutus non fuerit; ut aut quæ objecit, legaliter ac regulariter coinprobet, aut falsi atis reus judicio legali ac regulari sul)jaceat. Sicut in legis Theolosianæ lib. ix, c. 26 et 27, in Carthagimensis concilii c. 19, et Africani concilii c. 27, evidenter ostenditur. Sed et conspirans cum propria

plebe, et nonnunquam vocatus ad concilium venire

detractans, putans sibimet plebem suam posse suflicere, fraterna dilectione contempta; non tantum diœcesim amittere, verum et auctoritate publica ab ut rebellis, praecipitur : sicut in vigesimo capitulo Africani concilii continetur. Cæterum, quia gravissima ex hoc crimine judicia et in legibiis sacris, et in ecclesiasticis regulis demonstrantur, tam in accusatum, quam in per calumniam accusantem, eu non probantem ; sive praesens in judicio Hincmarus a se ol)jecta prosequatur; vel oljectis silji respondeat; sive sæpius regulariter evocatus adesse neglexerit : necesse erit cx utrisque partibus veritatem inquiri, et quae inventa fuerint, juste et rationabiliter diffinii i. Dicit namque suum me traditorem, id est proditorem, videlicet episcopum episcopi delatorem. Et historiae, ac chronicae ecclesiasticae adstruunt, præcipue chronica Prosperi, Cæciliano Ecclesiæ Carthaginensis episcopo ol)jecta crimina non probata fuisse; maxime quod a traditoribus divinarum Scripturarum fuerit ordinatus. Et non leve crimen est, si ego qualiscunque archiepiscopus per me Domino consecratum episcopum tradidi. Unde et signa litterarum mearum, quibus recognoscerem me suum traditorem mihi isdem frater noster ad comprobationem producere [deest deljet]. Sicut et de traditore domini nostri scriptum est : quia traditor eis, quibiis eum tradebat, dedit signum, ut quemcunque osculatus fuisset, ipsum tenerent (J1atth. xxvi). De qtio idem Dominus ad Pilatum dicit : Qui tradidit me tibi, majus peccatum Iiabet (Joan. xix). Duarum qiioque epistolarum mearum verba mendose, ac si duos testes adversum me in testimonium protulit : ut et in accusatione summi

capitis nostri factum fuisse legimus. • 0mnes, im

quit Gregorius, electi, quia summi capitis membra sunt, caput quoque suum in passione sequuntur, ut jpsos adversarios in sua morte sentiant, de quoru:m vita præsumebant; et tanto eis crescat merces operis, quanto eis virtutis lucrum proficit et ex alienæ damno charitatis. » Sanctus autem Zosimus papa ad Aurelium, et ad universos episcopos per diversas provincias constitutos scribens (epist. 6), ostendit quantum scelus sit traditionis, dicens : « Lazarus dudum in Taurinensi concilio praemissorum [al., gravissimorum] episcoporum sententiis pro caliimniatore damnatus, cum Ifriccii {al., Brissi] innocentis episcopi vitam falsis objectionibus appetisset. Post vero indebite [al., indebitum] ab eodem Proculo, qui inter c;eteros in synodo damnationi ejus asseiiserat [al., synodo damnationis ejus accesserat}, sacerdotium consecutus est, a quo se ipse vitæ suæ conscientia datis litteris in abdicatione [al., abdicationem] sui sua sponte submovit. » Et in lib. viii Theodosianæ legis, :. 29, de calumniatoribus scriptum est : • Gratiamus, Valentinianus, Theodosius AAA. Heliibico comiti, et ministro utriusque militiæ. Non est ratio q ia manifesti calumniatoris supplicium differatur. Non enim patimur frequenter iterari, quæ consistere prima accusatione non quiverint; atque alienam imi:ocentiam securitatemque siue crimine, dainna!:ili

Saturnino Conss. » lidem Augusli Menandro Vicario Asiæ : « Nostris et parentum nostrorum constitutionibus comprel.ensum est, eos qui accusationem alienis nominibus præsumpsissent, delatorum numero esse ducendos. Atque ideo calumniosissimum caput et personam judicio irritæ delationis infamem deportatio sequatur: quo posthac singuli universique cognoscant, non licere in eo principum animos commoveri, quod non possit ostendi. Data Idus Maias, Arcadio et Bautone Conss. » Et item Arcadius et Honorius AA. Victuro proconsuli Africæ : « Innocentes sub specie falsae criminationis mon patimur callidorum impugnatione subverti: qui si tentaverint, intelligant sihimet severitatem legum pro commissis B facinoribus incumbere. Data iv Id. Mart. \lediolano. iionorio August. iii et Eutychiano Conss. » Et item ibi post alia : • Calumniatores etiam sunt, qui falsa deferentes contra cujusque innocentis personam, priiicipium animos ad iracundiam commovere praesiimt:nt; qui omnes infames effecti, in exsilio detrudentur. » Et in lib. x, c. 5, (le delatoribus lex promitur, quam idem frater in suis compilatis quateriiiumculis synodo apud At iniacum præsentatis sul)scripsit, et sul)scribi a suis clericis fecit. Qu;e quia ecclesiasticis judiciis de ministris ecclesiasticis non convenit, hic eam mittere supersedi.

- CAPUT XXIV.

Illa calumnia tabulis testibusque productis a Rhemensi dissipatur.

C. (Lib. lv, cap. 40.) Et quia dixit, a suadente, ac imo compellente me tradendo, ut a regia potestate manciparetur custodiæ, » domnus rex praesens, si dignatus fuerit, veritatem coram vobis hinc dicere potest, quia nullus eo melius scit, si ipsum fratrem nostrum tradidi, et ei suasi, vel consilium illi dedi, sive consensum præbui, ut eum regia potestas manciparet custodiae. Nam quando suis jussionibus resultabat, et adversus eum rebellabat, domno regi misit litteras suas, quas mihi dominatio sua direxit, mandans ut apud Silvacum ad eum venirem; et antequam illuc venirem, litterariam responsionem de litteris Hlincmari remandarem. Et quoniam mihi contra fidem , et bonos mores nihil mandavit, et apostolica regula nobis praecipit, ut • subjecti simus regi, tamquam præcellenti, » feci de jussione illius ut potui, et istiusmodi litteras exinde illi direxi • Domino glorioso, etc. Charissima et reverentissima (lominatio vestra, » etc. Ilanc item habes inter epistolas Ilincmari nostri. Ego ita sicut hic posui, me scripsisse non denego. Quo contra ipse scribit, me scripsisse domno regi cum Silvanectis venerit, habere tales homines strenuos et peritos, sicut opus est ad talem bestiam capiculam. Et quomodo ad tradendum eum Scriptura mea conveniat, quæ salutem illius, et non traditiome;m qu;esivit? vos judicate. Et alteram doiwi;e regi habeo; in qua continetur ad locum : « Ego autem sic hæc quæ acta sunt, progredi timeo, et sic doleo; licet isdem Himemarus sicut ad me pro certo per eos qui ab ipso audierunt, et ejus frendentes motus cum de me loquitur, vident, perventum est, mihi hoc totum reputat, quod vos a me provocati, quidquid contra eum egislis et agitis, dicens quod hæc omnia meo consilio et inslinctu agatis. Quod non esse verum, melius ipsi scitis. » Et item ad locum in eadem epistola : ¢ Quod autem jussistis ut consilium qualiter contra contumaciam Hincmari vobis agendum sit remandare procurem, cum venia vestrae dominationis respondeo, hoc mihi non modo difficile, verum etiam mihi videtur impossibile. » Et paulo post : est cognitum, sacros præcipere canones de causa episcopi, maxime unde regia vestra poiestas læsam se queritur : et apostolicæ sedis auctoritas contentiose, sicut mihi relatum est, in medium devocatur, sine coepiscoporum tractatu atque consensu sententiæ consilium dare, vel quiddam diffinire non valeo. » Odoni autem epistolam pro eo, misi, interroganti quid vellem, ut Hincmaro daret consilium : unde illi prolixas litteras misi (non exstant), quarum exemplar hic habeo alteram autem eidem fratri Odoni pro Hincmaro misi epistolam, ciijus exemplar et hic habeo, in qua continetur : « Quantum potes animum domni regis modifica, » etc. Reliqua habes inter easdem èpistolas. Tertiam quoque eidem fratri pro eo misi epistolam, cujus exemplar hic habeo, in qua continetnr : t Multum timeo ac doleo, » etc. Vide ubi supra. Ego sic scripsi. Et Hincmarus dicit me ad complicem meum 0donem scripsisse, ut , quando ad synodum veiierimus, Deus poterit nobis dare quid loquamur, usque dum de isto indomabili unicornio, et inquieto animali nos liberabit. » Quæ Scripturæ quantum inter se discordent, ratio manifesta demonstrat. Nam etsi ita, ut dicit Hincmariis, ad 0,lonem scripsissem : non tatnen ibi colligere poterat illius traditorem me fore : cum etiam in litteris suis rme dicat dixisse : • Quando ad synodum venerimus, Deiis poterit nobis dare quid loquamur. » Quaesivi enim inter exemplaria litterarum exemplar epistolae in qua haec verba quæ dicit, contineantur, sed invenire non potui. Et licet eum unicornem, scilicet indomabilem bestiam in meis litteris appellarem, non criminaliter peccatum committerem. Cum B. 6regorius exponens sententiam Domini ad Job dicentis : Nunquid alligabis rhinocerotem ad arandum loro tuo ? (Job xxxix.) de suo imperatore dicat : « Sæpe, jnquiens, vidisse me memini quod cum se ad feriendum graviter hic rhinoceros accenderet, quasi ele vato cornu bestiolis minimis mortis exsilia, damnationemque siilj-ctis iinmensis terroribus intentaret, repente fronti signo crucis impresso, omne in se

ex eo direvi prolixam epistolam, cujus exemplar hic A incendium furoris exstinxit. » Et utinam hic rhino

ceros noster signum crucis fronti et cordi imprimeret, et e suæ contumaciæ ferocitate semetipsum exstingueret, et se alterum faceret: ut cum Apostolo dicere possit: Vivo ego, jam non ego; vivit autem in me Christus (Galat. 11). Unde Gregorius : • Exstiiicius quippe fuerat sævus ille persecutor, et vivere coeperat pius prædicator. » Afferat autem litteras meas de quibus hic scripsit, et proferat eum qui eas illi dedit, et cognoscatur inde veritas. Nam quod dicit, mihi restitisse de Rothado : suljscript ones manus suae, quas habeo, inde mendacii eum redarguunt, ostendentes, quia nihil de Rothado decrevi, vel de ordinando alium in locum ejus feci, quod mecum ipse non fecerit : sicut et synodalia

• Sicut vobis sufficienter B gesta apostolicæ sedi directa, quibus ipse subscripsit,

patenter ostendunt. Cæternm veni ad domnmm regem ad Solarium in Cippi(lo (Suyppe), et ei litterarum responsionem de suis et Ilincmari litteris detuli. Quam responsionem coram me, et 0done episcopo, et 0itulfo, alque Hildeboldo tunc presbyteris, sel et coram Eirico comite, et non recordor aliorum nomina qui il)idem adfuerunt, Hincmaro dedit, et locum super noctem [f. noctem super locum] ad legendum coucessit. El in crastina ad regem reversus, quia in solita conlumacia pertinaciter perstitit, ut nec ego, nec frater Odo, nec etiam qui adfuerunt alii quiddam rationis, vel humilitatis, aut episcopalis gravitatis obtinere apud eum potuimus : licentiam apud domnum regem petii : et quia satis infirmus eram, ad mansionem secessi. Si autem quiddam de traditione illius, vel de custodiæ mancipatione cum domno rege aliquid locutus fui, non solum domnus rex hoc melius sapit : verum et isti religiosi episcopi Odo, et Ottulfus, et Ilildebol- ! dus, veritatem nobis pro amore ipsius veritatis possunt edicere, et me aut noxium, aut innoxium de hac calumnia pronuntiare. Scriptum est enim : In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum (Mauh. xvi; I Tim. 5). Et Apostolus accusationem sub duobus, vel tribus testibus adversus presbyteros, recipi posse ostendit. Et Nicænum concilium (can. 2), Neophytum episcopum a duobus vel tribtis festibus redargutum, abstinere a clero præcipit, si aliquod delictum animæ circa personam reperiatur hujusmodi. Sed el quia, ut supra posui, sacræ leges dicunt, quia convinci memo potest, nisi scriptura vel lestibus : audistis scripturas et suas, et meas, de quarum certitudine cum domni regis, et istorum episcoporum auestatione legaliter ac regulariter potestis discernere, atque decernere, si præfata judicia legum, et Zosimi, in eum qui me falso est calumniatus, recidere debeant; quæ in me procederent, si me per calumniam delatorem suum probare valerel. Qii;e, et alia, de aliis mihi ab eo illatis, non causa mearum injuriarum dico : sed zelo Dei et ecclesiasticarum regularum, atque divinæ ordinationis, secundum paternas constitutiones : he pro loci iiic*

officio damnari ex negligentia debeam ; sed, sicut A consensum. » Et Antiochena synodus (can. 20), per

B. Gregorius in regula pastorali demonstrat, eumdem zelum postmodum, inter me et illum, fortem munitionem habeam, ne tunc ad vindictam sim destitutus, si nunc in correctiones fuero dissolutus. Nec non ut et de me veritas, et litterarum illius falsitas, cunctis ejus accusationes et meas excusationes legentibus liqueat. Et si fortassis idem frater Hincmarus ideo subscripsit, et subscribi ab ecclesiasticis Ecclesiæ suæ ministris fecit, ut delatori, juxla forenses leges, aut lingua capuletur, aut caput amputetur, quatenus in me, quem suum delatorem postea seripsit, hæc vindicta procederet : egit præpropere, et contra ecclesiasticam disciplinam, ut antequam me confessum, vel ordine regulari convictum viderel :

judiciali ime sententia, et illa maxime, quam non B

recepit censura ecclesiastica, condemnaret.

CAPUT XXV.

Aliam nepotis calumniam de contemptu pontificiæ

excommunicationis dissipat avunculus.

Aliam qnoque rotulam nimis prolixam praeterito anno, ldibus Novembris, 4 indictionis, per Clarentium presbyterum suum direxit, in qua contra me scriptum habetur. t Nom mihi, inquit Ilincmarus, videtur dignum excellentia vestra fuisse, ut diceretis Berthario quod mihi renuntiavit vos dixisse : Si eos praesignatos meos excommunicassem homines, qui talia agerent, et adhuc agunt, non eos excommunicatione teneri, videlicet anathematis vinculo non ligari. Sed non est mirum, si parvitatis mea excommunicationem parvipenditis, ac forte irrational)ilem judicatis, quando apostolicae sedis excommunicationem et pro nihilo ducitis, et pro nihilo ducendam, ut pote absurdam, judicatis. »

De qua calumnia mihi illata, quia S. Gregorius in libro ex Regesto frequentissime dicit, secundum keges et canones, causas investigari debere, et judicia terminari , legantur leges et canones. Dicunt enim antiquorum Patrum nostrorum regulæ (concil. Tolet. iii, c. 9, q. Dignum est) : « Dignum est, ut vita innocentis nulla maculetur pernicie accusatoris. Ideo quisquis a quolibet criminelur, non ante accusatus supplicio delur, quam accusator praesentetur, atque legum et canonum sententiæ exquirantur. Quod si indigna ad accusandum persona invenitur, ad ejus accusationem non admittatur. Et, quod si episcopus aliquem de crimine putat esse damnandum, accusatoris vice discutiendum se sciat. Fas est enim ut, quæ uni probantur, probentur et omnibus. » Quos canones si, ut solet ea quæ contra illum faciunt, refutare voluerit, audiat, quid hinc Leo papa ad Maximum Antiochenum episcopum dicat (epist 62):

[ocr errors]

* Quidquid, inquiens, propter [al., præter] specia- .

les causas sydonalium conciliorum ad examen episcopale defertur , potest aliquam dijudicandi habere rationem, si nihil de eo est a sanctis Patribus apud Nicæam diffinitum. Nam quod ab illorum regulis et constitutionibus [al. constituiionisque] discordat, apostolicæ sedis numquam poterit obtinere [obtinebit]

fectum illud esse concilium, ubi interfuerit metropolitanus antistes. Et Zosimus papa in epistola ad universos episcopos per diversas provincias constitutos, provincialem Gallicanorum episcoporum symodum approbat, dicens: “ Lazarus, inquit, dudum in Taurinensi concilio gravissimorum episcoporum sententiis pro calumniatore damnatus, cum Briccii innocenlis episcopi vitam falsis, objectionibus appetisset. » Et Africæ provinciæ canones (conc. Afr. c. 97, Cod. can. Eccl. Afric., can. 130) : • Causæ, inquiunt, quæ communes non sunt, in suis provinciis judicentur. » Et Africanum concilium decrevit, ut • quotiescunque clericis, cum quibus et episcopi numerantur, ab accusatoribus multa crimina objiciuntur, et unum ex ipsis, de quo prius egerit, probare non valuerint, ad cætera non admittantur. » Et sacræ leges dicunt, quia nemo convinci nisi scriptura aut testibus potest. Et Gelasius in Commonitorio Fausto legatione fungenti dato, de episcopis prævaricatoribus : • Quid tamen dicerent, si non claruis suis in omnibus, vincerentur? » Et Africanum dicit concilium (can. 151) : , Testes ad testimonium non admittendos, qui nec ad accusationem admitti præcepti sunt : vel etiani quos ipse accusator de domo sua produxerit. » Et item sacræ leges dicunt : Unius testimonium, quamlibet splendida et idonea videatur esse persona, nullatenus audien

dum.

Unde quia scriptura quam frater IIincmarus calumniatus est impræsentiarum habetur : ant producantur ab accusatore adversum me legales et regulares testes, vel scriptura, qua me de hac calumnia, qua dicit excommunicationem apostolicæ sedis et pro nihilo me ducere, et pro nihilo ducendam, utpote absurdam, prædicare. Quod si agi ab eo, vel a quoquam nequiverit : leges et regulæ de calumniatore sententiam proferent. Et veniet frater Bertharius diaconus, in præsentiam vestram, quem sibi Hincmarus renuntiasse dixit, me illi dixisse, *quod su præsignatos suos homines excommunicasset, qui talia scillicet contra leges ecclesiasticas egerunt, et adhuc agunt, non eos excommunicatione teneri, videlicet anathematis vinculo ligari. Et quia discreta est ista Hincmari in scriptura sua sententia, quia de

sua excommunicatione a me annullata ad Bertharium

se reclamat (lib. i.v cap., c. 29), liceat milii legaliter ac regulariter in praesentia vestra confligere cum eodem Berllnario.

CAPUT XXWI.

Sensum suum catholicum de summa sedis apostolicæ

in soluendo ligandoque potestate publice profitetur

Ilincmarus.

De eo autem quod dicit idem Hincmarus : « Sed mom est mirum, si parvitatis meae excommunicationera parvipenditis, ac forte irrationabilem judicatis, quando apostolicæ sedis excommuuicationem et plo nihilo ducendam, utpote absurdam, prædicatis; » cuiu eo legaliter, ac regulariter est mihi, consilio et auxilio vestro agendum. Qualiter autem de apostoli- A cæ sedis, quæ est omnium Ecclesiarum in toto orbe. terrarum mater et magistra, el cujus pontifex, patriarcha esl patriarcharum, et primas primatum cunctarum provinciarum, ligatione atque solutione sentiam atque teneam, ut sciatis mandaciter hinc me ab Ilincmaro calumniatum ; quanquam decernat Africanum concilium, t ut quotiescunque clericis ab accusatoribus multa crimina objiciuntur, el unum ex ipsis, de quo prius egerit, prol)are non valuerint, ad cætera jam non admilantur : » coram vobis expono, sicut corde credo ad justitiam, et ore confiteor ad salutem. Et sicut ex doctrina beati Leonis, ejusdem sanctæ et primæ sedis pontificis didici, qui in sermone sui natalis (serm. 5), inler cætera dicit : ¢ Quod dicitur heatissimo Petro : Til)i dabo claves regni cœlorum, et quæcunque ligaveris super terram, erunt ligata et ia coelis, et quæcunque solveris super terram, erunt soluta et in cœlis; transivit quidem etiam in alios apostolos jus istius potestatis, et in omnes Ecclesiæ principes decreti hujus constitutio commeavit: sed non frustra uni commendatur, quod omnibus intimelur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiæ rectoribus Petri forma proponitur. » Manet ergo Petri privilegium, ubicunque �x ipsius fertur æquitate judicium : nec nimia est vel severitas vel remissio, ubi nihil est ligatum, nihil solulum, nisi quod B. Petrus aut ligarit, aut solverit : qui regem coelorum ut Augustinus et cæteri doclores exponunt, majore præ cæteris devotione confessus est; merito præ cæteris ipse collatis clavibus regni coelestis munere donatus est : ut constaret omnibus, quia absque ea confessione ac fide regnum cœlorum nullus possit intrare. Claves autem regni cœlorum, ipsam discernendi scienliam, potentiamque judiciariae potestatis nominat, qua dignos recipere in regnum, indignos secludere debet a regno. Unde Dominus manifeste sul)junxit : Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis (Matth. xvi). Quæ solvendi ac ligandi potestas, quamvis soli Petro data videatur a Domino ; absque ulla tamen dubietate noscendum est, quia et cæteris apostolis datur, ipso teste, qui post passionis resurrectionisque suæ triumphum apparens eis insufflavit et dixit ommibus : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum reiinueritis, retenta sunt (Joan. xx). Nam sicut inlerrogatis generaliter omnibus, Petrus respondit unus pro omnibus; ita et quod Petro Dominus respondit, in Petro omnibus respondit: Necnon etiamnunc in episcopis ac presbyteris omni Ecclesiæ officium idem committitur, ut videlicet agnitis peccantium causis, quoscunque humiles ac vere pœnitentes respexerit, hos jam a timore perpetuæ mortis miserans absolvat : quos vero in peccatis quæ egerunt persistere cognoverit, illos per [deest eam] omnibus suppliciis obligandos insinuet. Unde alias Dominus, de correpto semel et

iterum, ac tertio, sed non pœnitente fratre, præcepit dicens : Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus, et publicamus (Matth. xviii). Et ne levo quisque putaret Ecclesiæ se judicio condemi:ari, mox terribiliter adjunxit : « Amen dico vo!)is : Qu;ecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo : et quæcunque solveritis snper terram, erunt soluta et in cœlo (Matth. xviii). » Omni igitur ele. ctorum Ecclesiæ, juxta modum culparum, vel pœni. tentiæ, ligandi ac solvemli datur auctoritas. Sel idem beatus Petrus, qui Christum vera fide confes. sus, vero est amore secutus, specialiter claves regni coelorum, et prin1atum judiciari;e potestatis, et curam pascendarum oviiim Dominici ovilis accopit; et in primatu illius successores ipsius in selo ejus acceperunt : ut omnes per oriem credentes in1elligant, quia quicunque ab unit;;te fidei, vel societatis illius quolibet modo semetipsos segregant, tales nec vinculis peccatorum absolvi, nec januam possunt regni coelestis ingredi. De qua obligatioue vel solutione episcopali, quol nobis apostolicæ sedis filiis ac discipulis, satis tremendum , et cavendum , atque observandum est, S. Gregorius in homilia Evangelii dicit : « S;epe in ligandis ac solvendis subditis pastor suae voluntatis motus, non autem causarum imerita sequitur. Undc fit, ut ipsa hac ligandi et solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non pro subjectorum moribus exercet. Unde recte per prophetam dicitur : Mortificabant amimas , quæ non moriuntur : , et vivificabant animas, quæ mom vivunt (Ezech. xiii). • Non morientem quippe mortificat, qui justum dammat; et non victurum vivificare nititur, qui reum supplicio absolvere conatur : ac sæpe agitur, ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatos solvat. Causæ ergo pensandæ sunt, el lunc ligandi alque solvendi potestas exercenda. ,

C;eterum sicut B. Augustinus, et cæteri catholici doctores dicunt, non sunt ligamenta vel solutiones sanctæ Ecclesiæ, quæ contra sanctam Ecclesiam fiunt; vel ab his fiunt, qui contra dogmata catholicæ Ecclesiæ sentientes, contraria ipsi Ecclesiæ ligant, vel solvunt. Sancta quippe Ecclesia dicit : Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Ovidi Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Lavabo inter immocentes manus meas(Psal. xxv). In cujus solitis catholicæ Ecclesiæ unitate, quæ per hæreses et schismata non est divisa, ut vera su:it sacramenta, ita vera sunt ligamenta atque solutiones; quæ ædificata est super petram : quæ unica columba appellatur : quæ sponsa pulchra sine macula et ruga : et hortus conclusus, fons signatus, puteus aquæ vivæ, paradisus cum fructu pomorum, locus penes Deum in quo solide statur, et locus aiiro im quo confletur; et domus Dei quæ claves regni cœlorum accepit, ac potestatem ligandi et solvendi. Ilanc domuia si quis corrigentem corripientemque contempserit, pr;ecipitur a Domino ut sit sicut e:hnicus et publicam:is (Mattli. vv 111).

« VorigeDoorgaan »