Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

regionibus observatas, ante mentis oculos habens, A quibus excommunicationem intentaverat, sed adhuc non sæpe memoratam excommunicationem canonicam in Carlomanni complices, sine cæterorum qui adfuerunt, et adesse voluerunt, vel adesse potucrunt consilio vel consensu exerui; et aliorum qui tunc adesse non potuerunt, consensum et consilium requisivi, et obedienter ab illis datum, et missum recepi. Ab eo autem qui adesse potuit, et adesse non voluit, quique de tractatu ex causa Carlomanni et complicum ejus sine conscientia mea discessit, consensum requisivi et sicut ab antecessoribus et successoribus ejus in ordinatione obtinui, apud illius contumaciam hactenus obtinere non potui. CAPUT XXII.

Quod in quibusdam Rhemensem ipsum male reprehen-
dit, et de pæna inobedienti irroganda.
Scripsit etiam mihi se miratum valde fuisse, si
eum per suum clericum commonere potuissem. Non
attendens quia si ipsius metropolitanus est qui sedet
in Rhemorum metropoli, et clerici sui est metropo-
litanus, ad quem secundum sacros canones, totius
provinciæ debent convenire omnes qui videntur ha-
bere negotia et ipse præcipere singulis, et in com-
mune omnibus quæ nec præceptis evangelicis con-
traria, nec decretis sanctorum inveniantur adversa;
et corrigere in singulis singula si quæ fortassis emer-
serint. Quibus constat etiam per clericum suum
metropolitanus eum prævalet commonere, et apud
quem, juxta Carthaginenses canones, si est utile,
debet et prævalet provincialis episcopus accusari. Et
presbyteri, et diaconi, et cæteri inferiores clerici in
causis quas habuerint, si de judiciis episcoporum
suorum questi fuerint, et ab eis atque a vicinis epi-
scopis ad primatem provinciæ appellaverint, ejus
auctoritate suos episcopos regulariter commonere
valebunt. Nam et coepiscopi Rhemensis provinciæ
in longinquioribus partibus constituti, ex antiquo,
metropolitanis litteris per vicinorum episcoporum
missos ad synodum vel ordinationem regulariter et
jure, sed et de aliis quibusque monentur.

Et subsequitur (non exstat hæc epistola Laudun.) : Quod tamen synodali agendum erat tempore, et judicio, si esset digna ratio unde commoneret. Nam istæ tales vestræ præceptiones non illiusmodi commonitiones sunt: neque mihi aut alicui episcopo per loca diversa, quæ pro vestra commoditate aditis, si impetiar respondendum est, sed in synodo. Non videns, vel potius arrogantia cæcus videre non valens, quia aliud est, si a quoquam impetitur vel accusatur; et aliud est, si pro reclamatione alicujus ex sua parochia a metropolitano commonetur, ut ea quæ propere [legendum videtur perpere] egit, provincialis episcopus emendare monetur, aut pro causis necessariis consensus illius requiritur. Nam pro omnibus omnium negotiis, qui undique juxta canones ad metropolim suam conveniunt, ad eum commonendum non debet, nec valet metropolitanus syHodum convocare.

Reprehendit etiam me, quia Carlomanno, et suis,

eam, sicut et ipse scribit, in illos non protulerat, et qui se profitebantur velle corrigere, in sua parochia publice sine suo consensu, benedictionem petentibus dedi. Dicit de quibusdam Scriptura: Docuerunt linguam suam loqui mendacium : ut inique agerent, laboraverunt (Jer., 1x, 5); sed labor labiorum illorum operiet eos (Ps. CXXXIX,10). Quando fideles senioris nostri qui convenimus tam episcopi, quam abbates, et comites, et cæteri ejus fideles ad collocutionem Carlomanni, atque suorum, et persuasimus eis, ut datis et acceptis utrinque obsidibus, a malis quæ perpetrabant in regno senioris nostri, quiescerent, et pacifice ibi degerent, quousque ad senioris nostri indulgentiam pervenirent cum solvenda erat collocutio, et quique noB strum ad sua redire pararent, tam senioris nostri fideles, quam et Carlomannus et sui, profitentes de correctione sua, benedictionem sibi dari a me, sed et ab aliis qui adfuerunt episcopis, petierunt. Et præmissa sententia Domini, qua præcepit discipulis suis, dicens: In quamcunque domum intraveritis, dicile: Pax huic domui; et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax vestra: sin autem, pax veșira ad vos revertetur (Luc. x); orando, ut confirmaret hac Deus, quod operatus erat in nobis, et per nos in illis : benedictionem, ut fidelibus, et voluntatem ac devotionem fidelitatis habere profitentibus, dedimus. Docente sancto Gregorio ex legali sententia (lib. XII, ep. ult. interrog. 9), ut ‹ per alienam messem transiens, manu spicas conterat et manducet; ut de segete que alteri videtur esse subjecta, per effectum boni operis, frumenta Dominica vitiorum suorum paleis exspolietur [exspoliet] (Deut. XXI), et in ecclesia: corpus monendo et persuadendo, quasi mandendo convertat. Et canones sacri dicunt (concil. Antioch., can. 22; vide Anton. August., lib. iv Jur. pontif., tit. 50), ut episcopus alienam civitatem quæ non est illi subjecta, non adeat, nec ad possessionem accedat, quæ ad eum non pertinet super ordinatione cujusquam; quod nec me fecisse intelligo; cum iidem sacri canones dicant Per singulas regiones episcopos convenit nosse, metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciæ gerere. Unde in quacunque parochia totius provincia visum mihi fuerit, sicut et in LauD dunensi parochia sæpe jam egi, secundum Chalcedonenses canones et decreta sedis Romanæ pontificum, libere possum synodum convocare, et corrigere singula, si quæ fortassis emerserint. Non ergo alienam civitatem, quæ non est mihi subdita, adiį; nec ad possessionem quæ ad me non pertinet super ordinatione cujusquam accessi. Que etsi Laudunensis parochia mihi in privilegio metropolitana sedis non esset subjecta; de segete quæ alteri videbatur esse commissa, per effectum boni operis fru-menta dominica vitiorum suorum paleis exspoliare, et in Ecclesiæ corpus monendo et persuadendo, quasi mandendo, libere possem convertere.

[ocr errors]

Sed et quod scripsimus in epistola de ex611xK

nicatione complicum Carlomanni, per diversos ar- A ter et ipsum solum. Utrumque enim faciendum est,

chiepiscopos dirigenda, dicentes: Ea videlicet conditione, ut secundum formam mystici Nicæni concilii, et Africa provinciæ canonum, juxtaque apostolicæ sedis decreta pontificum Siricii, Innocentii, Coelestini, Leonis, ubicunque fuerint, ultima pœnitentia, et necessarii viatici communio petentibus non negetur. Secundum suam singularem sapientiam corrigit, scribens in sua rotula: ‹ De viatico autem illis concedendo, non nisi per professionem, etiamsi in ultimo sint positi, videlicet ut si postea convaluerit, quisquis eorum vitiaticum in infirmitate positus petierit, profiteatur non ulterius se talia acturum, neque talia agentibus se participaturum. Quoniam in suis ita sanctus papa Gelasius instituit constitutis; sententia præfigitur, vel præfixa est B semper errori. Quæ sententia huic errori præfixa, nunquam omnino resolvetur. Qua de re quid est nobis agendum, nisi intremus apud illum in scholam, et nos magistrali ferula doceat, quod Patres qui in Nicænum concilium convenerunt, et canones spiritu Dei conditos, mansurasque usque in finem sæculi leges præfixerunt? Sed et episcopi Africa provinciæ, inter quos et famosissimus Augustinus, non parva Christi portio, et Ecclesiæ catholicæ institutio, atque defensio, exstitit, nescierunt, vel obliti fuerunt? Sed et Siricius, Innocentius, Cœlestinus, et Leo percipere non potuerunt? Verumtamen quia nobis de hac causa sufficit tantorum, quorum formam præmisimus, catholica et salutaris doctrina; cui ex superfluo, vel potius ex angustia quiddam, quasi dissimulando, superaddere voluit ac præsumpsit; quoniam eum repercussit, contra quam in sua perniciosa excommunicatione agere non pertimuit : et ideo sui consensus litteras in præscriptis canonum et decretorum apostolica sedis pontificum diffinitionibus mittere mibi ausus non fuit. Et accidit illud quod scriptum est: Qui fugerit arma ferrea, irruet in arcum æreum. Dum enim vitare voluit, ne contra suæ perniciosa excommunicationis præsumptionem in consensu sibi mandato a me, scriberet, et de ipsa præsumptione illicitæ excommunicationis, et de contemplo privilegio suæ metropolis, et de inobedientia contra suam professionem et subscriptionem, in judicium sacrarum legum, et canonum D tur. Et paulo post Una enim eademque culpa et decretorum apostolicæ sedis pontificum irruit. Et ut statueret suam sententiam, posuit in eodem suo scripto testimonium contra se beati Augustini ex libro de fide et operibus, de discretione correptionis et excommunicationis; et quasi fugiens a facie leonis, irruit in ursum; et in domo innisus parieti, momordit eum coluber. Id est, testimonium contra se a se ipso in scripto suo positum ex scripturis illius, qui exaltatus est in cruce, sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto. Non est, inquit Augustinus in testimonio ab Hincmaro posito (lib. de Fide et operibus), contrarius apostolus Domino, quia dixit: Peccantes coram omnibus argue, ut et cæteri timorem habeant : cum ille dicat, corripe eum in

sicut infirmitatis diversitas admonet eorum, quos utique non perdendos, sed corrigendos curandosque suscepimus. Quæ verba testimonii a se in scripto suo positi si attenderet, illam perniciosam excommunicationem ad perditionem multorum, quos non perdendos, sed corrigendos curandosque suscepit, intentare nequaquam præsumeret. Quo contra Salomon dicit: Sicut spina in manu temulenti: sic et in ore stulti parabola (Prov. 1x). Ut enim temulentus spinam in manu gerens seipsum vulnerat; ita qui incautus est ad loquendum, sententia sua se percutit. Et item in eodem testimonio beatus Augustinus dicit Ita etiam est ratio dissimulandi, et tolerandi malos in Ecclesia: et est rursus ratio castigandi, corrigendi, non admittendi, vel a communione removendi. Errant autem homines non servantes modum; et cum in unam partem proclives ire cœperint, non respiciunt divinæ auctoritatis alia testimonia, quibus possunt ab illa intentione revocari, et in ea quæ ex utrisque temperata est, veritate et moderatione consistere. Et si hanc discretionem corripiendi et excommunicandi, aut dissimulandi et tolerandi malos in Ecclesia, quam beatus Augustinus dixit, et ex verbis sacri eloquii ratissimam demonstravit, frater Hincmarus attendens a metropolitano suo semel et secundo ex evangelica veritate, et apostolica atque canonica auctoritate, et decretis apostolicæ sedis commonitus, ut eamdem perniciosam excommunicationem resolveret, in pertinaci C contumacia sua in suum periculum non persisteret.

Contra cujus inobedientiam, qui mihi, suo metropolitano, litteras sui ex hac causa consensus contumaciter mittere recusavit, quid sacræ leges et regulæ dicant, subjungam: Honorius et Theodosius Augg. in legali edito suo, directo Aurelio Carthaginensi archiepiscopo, decreverunt, dicentes: Religio itaque tua competentibus scriptos universos episcopos faciat admoneri, scituros diffinitione sanctimonii tui hanc sibi diffinitionem esse proscriptam, ut quicunque damnationi supra memoratorum, quo pateat mens pura, subscribere, impia obstinatione neglexerint, episcopatus amissione multati, interdicta in perpetuum, expulsi civitatibus, communione priven

est eorum qui aut dissimulando cohibentiam, aut non damnando favorem noxium præstiterunt. » Et hine S. Gregorius ad Felicem episcopum in Sardica (lib. wv, epist. 7) : « Qualiter, inquit, obedientia, vel sit reverentia præpositis exhibenda, ex tuis quoque subjectis ipse non ambigis. In qua re valde est utile, si id quod disciplinæ vigor imponit, nullo cogente humilitas laudanda servaverit. Pervenit ad nos itaque quod fraternitas tua Joanni fratri nostro, primæ Justinianæ episcopo secundum morem constitutum [al. abest constitutum] parere despiciat, et nec decreto ejus, nec relatione [al., relationi quam ad nos direxit] juxta consuetudinem, voluisset subscribere. Quod si ita est, contristamur, quia superbiæ de te

manifeste præbes indicium: quod quam sit, præ- A nectis venerit, habé tales homines strenuos ac pe

sertim in sacerdote, culpabile, divinæ clementia monitionis eloquitur [al., divinæ admonitionis clamant eloquia]. Propterea hortamur, ut mentis tumore deposito, antedicto fratri et coepiscopo nostro humilem te exhibeas, et parere non desinas : quatenus et Deus gaudeat in fraternitatis vestræ concordia, et alii de te sumant bonitatis exemplum. Nam si, quod non credimus, te in superbia permanere contigerit, districtam canonicamque disciplinæ correctionem contumaciæ tuæ scito sacros canones ulciscenter imponere [al., nos scito ulciscenter imponere]. Bene ergo facis talem te sponte salubri consideratione præbere, qualis esse canonica coercitione [al., coerctione exigente] compelleris. Nam nec tibi denuo post hanc nostram admonitionem licebit ad tuæ voluntatis arbitrium, contra morem, majoribus tuis inobedientem existere nec nos tantæ indisciplinationi ecclesiasticam cognoscas dissimulare vel differre vindictam. Unde attendentes judicii comminationem beati Gregorii, contra inobedientiam archiepiscopo suo, qua dicit: ‹ Denuo post hanc nostram admonitionem nec tibi licebit ad tuæ voluntatis arbitrium, contra morem, majoribus tuis inobedientem existere nec nos tantæ indisciplinationi ecclesiasticam cognoscas dissimulare, vel differre vindictam. Discernite utrum quod in terris consistens, et conversatione in cœlis habitans intenfavit; et adhuc nobiscum in suis constitutionibus vivens, de cœlo in hujusmodi creditur intentare, post tot commonitiones, vindictam tantæ indisciplinationi istins regularum contemptoris dissimulare, vel differre diutius debeamus, nos qui per Dei gratiam ad cœlestia suspiramus.

CAPUT XXIII.

Quod Hincmaro eidem Rhemensi traditionis crimen per calumniam imponit.

Post tantas denique, et alias plures, quas vitando prolixitatem prætereo, commonitiones et sacras auctoritates a me illi prolatas; sicut Dominus de rebellante adversum se populo queritur: Curavimus Babylonem, et non est sanata. Et: Versa est mihi domus Israel in scoriam (Jerem. L1); accidit mihi ab illo, quod Salomon dicit: Acetum in nitro ei qui cantat carmina corde pessimo (Prov. v). Acetum, inquit Gregorius, si mittatur in nitrum, fervescit nitrum protinus, et ebullit et perversa mens quando per increpationem corripitur, nec per prædicationis dulcedinem ad bona suadetur, et correptione fit deterior, et inde in murmurationis iniquitatem succenditur, unde debuit ab iniquitate compesci. Unde subsequitur in rotula nuper iv Kal. Julias præsentis indictionis 4 mihi directa.

Nulla, inquiens, consanguinitatis pietate restricti, sed neque aliqua archiepiscopalitatis præstabilitate aut probitate, ab orgis (f. py) justitiam non operante retenti, suadentes, ac imo compellentes me tradendo, ut a regia potestate manciparer custodiæ, scribentes litteris vestris ad eum ita: Et cum Silva

B

C

ritos, sicut opus est ad talem bestiam capiendam. Et ad Odonem complicem vestrum, sic, ut quando ad synodum venerimus, Deus poterit dare nobis quid loquamur usquedum de isto indomabili unicornio et inquieto animali nos liberabit. Hæc autem perficere laborare non cessastis, a tempore quo synodum in Suessionica civitate pro depositione Rothaldi habuistis: eo quod renitebar substitui contra -. sacras regulas in ejus loco episcopum, antequam universalis papa pro tanto consuleretur, ut auctoritas se habet, negotio. Quod dum ante efficere non valuistis, quia nondum venerat hora mea, in Silvaco compote estis potiti voto. Et hoc vos egisse Rhemi mihi negastis; quod tamen tunc vobis aperte dicere nolui. >

[ocr errors]

De quibus scribo. Lex Justiniani dicit, ut metropolitanus vel primas provincia, de ecclesiastico jure, vel de aliis negotiis inter conquirentes audiat : et quod ecclesiasticis canonibus et legibus nostris consentancum sit, hoc diffiniat, et nulla pars valeat calculo ejus contradicere. Et hinc beatus Gregorius sæpe numero in suis ex Regesto decretis præcipit, ut secundum leges et canones ecclesiastica judicia terminentur. Et sacræ leges, quas Ecclesia catholica recipit, dicunt: Quoniam confiteri quisque in judicio, non tantum sua voce, sed et litteris, et quocunque modo potest: convinci autem non nisi Scriptura aut testibus potest. Et de clericis, in posteriori lege Majoriani abrogatum demonstrant, ut clerici per compromissi vinculum non adeant episcopale judicium. Et item leges sacræ dicunt, ut in criminalibus causis nec accusator, nec accusatus per procuratorem, aut aliam personam defensare se permittantur, nisi ingratum libertum patronus accuset. Et in causa capitali nemo damnatur, neque absens per alium accusare aut accusari potest; nisi forte accusatus legaliter ac regulariter evocatus (quia, ut scribit Gelasius: Ita vocatur adjudicium certa quæcunque persona, ut aut fateatur objecta, aut convincatur objectis) ad purgandum se, contra evocationis regulam venire distulerit, ut secundum leges, et decreta Gregorii, in eum, quasi in contumacem proferatur sententia. Et secundum leges et canones, ut dicit Felix, respondere diffidens, objecta confirD mat: › quatenus ut Bonifacius papa decrevit, « dilationem sententiæ de absentia non lucretur. › Cujusmodi judicio et accusator secundum leges et canones subjacebit, si accusationem suam legalem, ac regularem prosecutus non fuerit; ut aut quæ objecit, legaliter ac regulariter comprobet, aut falsi atis reus judicio legali ac regulari subjaceat. Sicut in legis Theodosianæ lib. 1x, c. 26 et 27, in Carthaginensis concilii c. 19, et Africani concilii c. 27, evidenter ostenditur. Sed et conspirans cum propria plebe, et nonnunquam vocatus ad concilium venire detractans, putans sibimet plebem suam posse suflicere, fraterna dilectione contempta; non tantum dioecesim amittere, verum et auctoritate publica ab

[ocr errors]

psa principali cathedra removeri, et propriis carere, A appetitione terreri. Data in Kal. Jun. Merobaude et ut rebellis, præcipitur: sicut in vigesimo capitulo Africani, concilii continetur.

Cæterum, quia gravissima ex hoc crimine judicia et in legibus sacris, et in ecclesiasticis regulis demonstrantur, tam in accusatum, quam in per calumniam accusantem, et non probantem; sive præsens in judicio Hincmarus a se objecta prosequatur; vel objectis sibi respondeat; sive sæpius regulariter evocatus adesse neglexerit ; necesse erit ex utrisque partibus veritatem inquiri, et quæ inventa fuerint, juste et rationabiliter diffiniti. Dicit namque suum me traditorem, id est proditorem, videlicet episcopum episcopi delatorem. Et historiæ, ac chronicæ ecclesiasticæ adstruunt, præcipue chronica Prosperi, Caeciliano Ecclesiæ Carthaginensis episcopo objecta B crimina non probata fuisse; maxime quod a traditoribus divinarum Scripturarum fuerit ordinatus. Et non leve crimen est, si ego qualiscunque archiepiscopus per me Domino consecratum episcopum tradidi. Unde et signa litterarum mearum, quibus recognoscerem me suum traditorem mihi isdem frater noster ad comprobationem producere [deest debet]. Sicut et de traditore domini nostri scriptum est : quia traditor eis, quibus eum tradebat, dedit signum, ut quemcunque osculatus fuisset, ipsum tenerent (Matth. xxvi). De quo idem Dominus ad Pilatum dicit : Qui tradidit me tibi, majus peccatum habet (Joan. xix). Duarum quoque epistolarum mearum verba mendose, ac si duos testes adversum me in testimonium protulit: ut et in accusatione summi C capitis nostri factum fuisse legimus. ‹ Omnes, inquit Gregorius, electi, quia summi capitis membra sunt, caput quoque suum in passione sequuntur, ut ipsos adversarios in sua morte sentiant, de querum vita præsumebant; et tanto eis crescat merces operis, quanto eis virtutis lucrum proficit et ex alienæ damno charitatis. ›

[ocr errors]

Sanctus autem Zosimus papa ad Aurelium, et ad universos episcopos per diversas provincias constitutos scribens (epist. 6), ostendit quantum scelus sit traditionis, dicens: Lazarus dudum in Taurinensi concilio præmissorum [al., gravissimorum] episcoporum sententiis pro calumniatore damnatus, cum Briccii [al., Brissi] innocentis episcopi vitam falsis objectionibus appetisset. Post vero indebite [al., indebitum] ab eodem Proculo, qui inter cæteros in synodo damnationi ejus assenserat [al., synodo damnationis ejus accesserat], sacerdotium consecutus est, a quo se ipse vitæ suæ conscientia datis litteris in abdicatione [al., abdicationem] sui sua sponte submovit. » Et in lib. vit Theodosianæ legis, c. 29, de calumniatoribus scriptum est: Gratianus, Valentinianus, Theodosius AAA. Hellibico comiti, et ministro utriusque militiae. Non est ratio qua manifesti calumniatoris supplicium differatur. Non enim patimur frequenter iterari, quæ consistere prima accusatione non quiverint; atque alienam innocentiam securitatemque sine crimine, damnabili

Saturnino Conss. › lidem Auguști Menandro Vicario Asiæ: Nostris et parentum nostrorum constitutionibus comprel.ensum est, eos qui accusationem alienis nominibus præsumpsissent, delatorum numero esse ducendos. Atque ideo calumniosissimum caput et personam judicio irritæ delationis infamem deportatio sequatur: quo posthac singuli universique cognoscant, non licere in eo principum animos commoveri, quod non possit ostendi. Data Idus Maias, Arcadio et Bautone Conss. Et item Arcadius et Honorius AA. Victuro proconsuli Africa: Innocentes sub specie falsa criminationis non patimur callidorum impugnatione subverti: qui si tentaverint, intelligant sibimet severitatem legum pro commissis facinoribus incumbere. Data iv Id. Mart. Mediolano. Honorio August. 111 et Eutychiano Conss. › Et item ibi post alia: ‹ Calumniatores etiam sunt, qui falsa deferentes contra cujusque innocentis personam, principum animos ad iracundiam commovere præsumunt; qui omnes infames effecti, in exsilio detrudentur. Et in lib. x, c. 5, de delatoribus lex promitur, quam idem frater in suis compilatis quaterniunculis synodo apud At iniacum præsentatis subscripsit, et subscribi a suis clericis fecit. Que quia ecclesiasticis judiciis de ministris ecclesiasticis non convenit, hic eam mittere supersedi.

CAPUT XXIV.

Illa calumnia tabulis testibusque productis a Rhemensi dissipatur.

(Lib. Lv, cap. 40.) Et quia dixit, ‹ suadente, ac imo compellente me tradendo, ut a regia potestate manciparetur custodia, domnus rex præsens, si dignatus fuerit, veritatem coram vobis hinc dicere potest, quia nullus eo melius scit, si ipsum fratrem nostrum tradidi, et ei suasi, vel consilium illi dedi, sive consensum præbui, ut cum regia potestas manciparet custodia. Nam quando suis jussionibus resultabat, et adversus eum rebellabat, domno regi misit litteras suas, quas mihi dominatio sua direxit, mandans ut apud Silvacum ad eum venirem; et antequam illuc venirem, litterariam responsionem de litteris Hinemari remandarem. Et quoniam mihi contra fidem, et bonos mores nihil mandavit, D et apostolica regula nobis præcipit, ut subjecti simus regi, tanquam præcellenti, feci de jussione illius ut potui, et istiusmodi litteras exinde illi direxi

Domino glorioso, etc. Charissima et reverentissima dominatio vestra, etc. Hanc item habes inter epistolas Hincmari nostri.

Ego ita sicut hic posui, me scripsisse non denego. Quo contra ipse scribit, me scripsisse domno regi cum Silvanectis venerit, habere tales homines strenuos et peritos, sicut opus est ad talem bestiam capiendam. Et quomodo ad tradendum eum Scriptura mea conveniat, quæ salutem illius, et non traditionem quæsivit? vos judicate. Et alteram domne regi

ex eo direvi prolixam epistolam, cujus exemplar hic A incendium furoris exstinxit. Et utinam hic rhinohabeo; in qua continetur ad locum :

ceros noster signum crucis fronti et cordi imprimeret, et e sua contumacia ferocitate semetipsum exstingueret, et se alterum faceret: ut cum Apostolo dicere possit: Vivo ego, jam non ego; vivit autem in me Christus (Galat. 11). Unde Gregorius: Exstinctus quippe fuerat sævus ille persecutor, et vivere cœperat pius prædicator. Afferat autem litteras meas de quibus hic scripsit, et proferat eum qui eas illi dedit, et cognoscatur inde veritas. Nam quod dicit, mihi restitisse de Rothado: subscript ones manus suæ, quas habeo, inde mendacii eum redarguunt, ostendentes, quia nihil de Rothado decrevi, vel de ordinando alium in locum ejus feci, quod mecum ipse non fecerit : sicut et synodalia

Ego autem sie hæc quæ acta sunt, progredi timeo, et sic doleo; licet isdem Hinemarus sicut ad me pro certo per eos qui ab ipso audierunt, et ejus frendentes motus cum de me loquitur, vident, perventum est, mihi hoc totum reputat, quod vos a me provocati, quidquid contra eum egistis et agitis, dicens quod hæc omnia meo consilio et instinctu agatis. Quod non esse verum, melius ipsi scitis.▸ Et item ad locum in eadem epistola : « Quod autem jussistis ut consilium qualiter contra contumaciam Hincmari vobis agendum sit remandare procurem, cum venia vestræ dominationis respondeo, hoc mihi non modo difficile, verum etiam mibi videtur impossibile. Et paulo post : Sicut vobis sufficienter B gesta apostolicæ sedi directa, quibus ipse subscripsit, est cognitum, sacros præcipere canones de causa episcopi, maxime unde regia vestra potestas læsam se queritur et apostolicæ sedis auctoritas contentiose, sicut mihi relatum est, in medium devocatur, sine coepiscoporum tractatu atque consensu sententiæ consilium dare, vel quiddam diffinire non valeo. ›

Odoni autem epistolam pro eo, misi, interroganti quid vellem, ut Hincmaro daret consilium: unde illi prolixas litteras misi (non exstant), quarum exemplar hic habeo alteram autem eidem fratri Odoni pro Hinemaro misi epistolam, cujus exemplar et hic habeo, in qua continetur : « Quantum potes animum domni regis modifica, etc. Reliqua habes inter easdem epistolas.

Tertiam quoque eidem fratri pro eo misi epistolam, cujus exemplar hic habeo, in qua continetur : « Multum timeo ac doleo, etc. Vide ubi supra.

Ego sic scripsi. Et Hincmarus dicit me ad complicem meum Odonem scripsisse, ut quando ad synodum venerimus, Deus poterit nobis dare quid Joquamur, usque dum de isto indomabili unicornio, et inquieto animali nos liberabit. Que Scripturæ quantum inter se discordent, ratio manifesta demonstrat. Nam etsi ita, ut dicit Hinemarus, ad Olonem scripsissem: non tamen ibi colligere poterat illius traditorem me fore: cum etiam in litteris suis me dicat dixisse : « Quando ad synodum venerimus, Deus poterit nobis dare quid loquamur. Quæsivi enim inter exemplaria litterarum exemplar epistolæ in qua hæc verba quæ dicit, contineantur, sed invenire non potui. Et licet cum unicornem, scilicet indomabilem bestiam in meis litteris appellarem, non criminaliter peccatum committerem. Cum B. Gregorius exponens sententiam Domini ad Job dicentis: Nunquid alligabis rhinocerotem ad arandum loro. tuo? (Job xxxIx.) de suo imperatore dicat: Sæpe, inquiens, vidisse me memini quod cum se ad feriendum graviter hic rhinoceros accenderet, quasi ele vato cornu bestiolis minimis mortis exsilia, damnationemque subjectis immensis terroribus intentaret, repente fronti signo crucis impresso, omne in se

C

D

patenter ostendunt.

Cæterum veni ad domnum regem ad Solarium in Cippido (Suyppe), et ei litterarum responsionem de suis et Ilincmari litteris detuli. Quam responsionem coram me, et Odone episcopo, et Ottulfo, atque Hildeboldo tunc presbyteris, sed et coram Eirico comite, et non recordor aliorum nomina qui ibidem adfuerunt, Hincmaro dedit, et locum super noctem [f. noctem super locum] ad legendum concessit. Et in crastina ad regem reversus, quia in solita contumacia pertinaciter perstitit, ut nec ego, nec frater Odo, nec etiam qui adfuerunt alii quiddam rationis, vel humilitatis, aut episcopalis gravitatis obtinere apud eum potuimus licentiam apud domnum regem petii : et quia satis infirmus eram, ad mansionem secessi. Si autem quiddam de traditione illius, vel de custodia mancipatione cum domno rege aliquid locutus fui, non solum domnus rex hoc melius sapit: verum et isti religiosi episcopi Odo, et Ottulfus, et Hildeboldus, veritatem nobis pro amore ipsius veritatis possunt edicere, et me aut noxium, aut innoxium de hac calumnia pronuntiare. Scriptum est enim : In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum

(Matth. xv1; 1 Tim. 5). Et Apostolus accusationem sub duobus, vel tribus testibus adversus presbyteros, recipi posse ostendit. Et Nicænum concilium (can. 2), Neophytum episcopum a duobus vel tribus testibus redargutum, abstinere a clero præcipit, si aliquod delictum animæ circa personam reperiatur hujusmodi. Sed et quia, ut supra posui, sacræ leges dicunt, quia convinci nemo potest, nisi scriptura vel testibus audistis scripturas et suas, et meas, de quarum certitudine cum domini regis, et istorum episcoporum attestatione legaliter ac regulariter potestis discernere, atque decernere, si præfata judicia legum, et Zosimi, in eum qui me falso est calumniatus, recidere debeant; quæ in me procederent, si me per calumniam delatorem suum probare valeret.

Que, et alia, de aliis mihi ab eo illatis, non causa mearum injuriarum dico: sed zelo Dei et ecclesiasticarum regularum, atque divinæ ordinationis, secundum paternas constitutiones: ne pro loci mes

« VorigeDoorgaan »