Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

De quo pitacio latius in quaterniunculis, ut supra A dixi, ei datis respondi: et quia nunquam vel nusquam apostolicam sedem eum adire prohibui. Insuper etiam illum, sicut et ipse scripsit, cur jussionem invitationis domni apostolici prosecutus non fuerit, reprehendi. Qui undicunque sibi visum fuit, cum de suis insolentiis increpatus est, licentiam eundi Romam petit, vel sedem apostolicam appellat. Quando vero rex, et episcopi sunt sibi placabiles, de ipsa licentia nihil dicit, nec sedem apostolicam appellat : cum sacri præfigant canones qualiter, et unde, et ubi appellare debeat episcopus apostolicam sedem. Et anno præterito, postquam in Attiniaco libellum Je sua regulari obedientia mihi porrexit in synodo, sedem apostolicam non appellavit, nec de licentia illuc eundi aliquid dixit. Sed cum commotus inho- B neste inde discessit, præmissum pitaciolum de licentia Romam eundi, circa Kalend. Julias mihi direxit. Postea vero nihil mihi inde mandavit, nec quando mecum locutus fuit, inde aliquid dixit. Sed ét cum domno rege in subsequenti mense Septembrio in Silvaco, et in mense Octobrio Rhemi, ubi et ego fui, et domni apostolici missi ibi fuerunt, et inde nihil dixit. Deinde mense Februario in Compendio cum domno rege per aliquot dies fuit, et ego etiam illic fui. Postea vero mense Aprili apud Silvanectis cum domno rege fuit. Et demum in Silvaco per aliquot dies cum domno rege fuit, et ego etiam ibi fui, et nihil inde dixit. Et jam plures Kalendæ mensis Augusti pertransierunt ultra placitum quod ei domnus apostolicus misit, mandans ut ultra illas Kalendas non remoraretur quin Romam pergeret. Scripsi etiam illi, quia insulse scripserit, quoniam si licentiam ei eundi Romam apud regem non impetrarem Abhinc ut archiepiscopo coepiscopus obtemperare debet, canonice mihi obsequi non posset. Et quia contra rationem hoc dixit, ei ex epistolis beati Leonis ostendi; et ut decretales epistolas quas beatissimi papæ diversis temporibus ab urbe Roma pro diversorum patrum consolatione dederunt, de quibus (ut a metropolitano privilegio contra canones et decreta sedis apostolicæ ex eisdem sacris canonibus promulgata se possit exuere, contumacia pertinaci contendit) illum commonui, ut secundum dictum beati Gelasii venerabiliter susciperet, et sacra concilia, ut Gelasius, et cæteri catholici videlicet, doctique pontifices decreverunt, inviolabiliter conservaret, illi suasi.

Et de eo quod scripsit, quia quod apostolica sedes de co voluit, ac disposuit, Remigio et Arduico archiepiscopis committere, commisit: scilicet ut per eos domni apostolici epistola, unde illi mandavi, ad domnum regem perveniret, et ipsi ejus causam agerent: illi non credo, quoniam epistola domni apostolici mihi directa aperte demonstrat, illam de qua oblique sategit, mihi misisse, ut ego illius, videlicet suffraganei mei, causam agerem apud regem : quatenus et apostolica sedes vigorem proprium retineret, et a se concessa aliis jura sua non demeret.

C

D

Et his, ut præmisi, subscribens, illi professioni et subscriptioni quam coram episcopis decem provinciarum in synodo apud Attiniacum professus fuerat, et manu propria subscripserat; scilicet, quia privilegio metropolitano provinciæ Rhemorum Ecclesiæ secundum sacros canones, et decreta sedis apostolicæ ex sacris canonibus promulgata pro scire et posse se obediturum, contraria profitendo subscripsit. De qua professione atque subscriptione in eadem synodo mihi data, sanctus Leo in epistola ad Septimum episcopum dicit (epist. 85): ‹ Saluberrimum est, inquit, et spiritalis medicinæ utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, vel cujuslibet [al., sive alii] ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, errorem suum, et ipsos erroris auctores damnari a se sine ambiguitate fateantur; ut sensibus pravis, et dudum peremptis nulla aspirante [al., nulla sperandi] supersit occasio, nee ullum membrum Ecclesiæ talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria cœperit obviare. In qua professione et subscriptione sua confratres et venerabiles coepiscopi nostri, consulentes duritie animi sui, et supportantes eum in charitate, noluerunt eum exaggerare de præteritis; sed tantum futuram correctionem profitendo et subscribendo promitteret. Attendentes quod B. Gregorius in pastorali Regula dicit: Quia plerumque quos fortis pigmentorum potio curare non valuit, ad salutem pristinam aqua tepens reduxit: et nonnulla vulnera quæ curari incisione ferri nequeunt, fomentis olei sanantur : et durus adamas incisionem ferri minime recipit, sed leni hircorum sanguine mollescit. >

Et hac professione quam subscripsit, quia si ei licentiam eundi Romam, quo illum vel quemquam nunquam vel nusquam volentem ire prohibui, apud domnum regem Carolum non impetrarem, mihi ex tunc, ut archiepiscopo coepiscopus obtemperare debet, canonice scirem illum obsequi non posse : subjungens: Ego Hincmarus S. Laudunensis Ecclesix episcopus sponte subscripsi: illam quam in synodo decem provinciarum apud Attiniacum habitam mihi dedit, quantum in ipso fuit, destruxit. Sicut B. Leo in epistola ad Leonem Augustum (epist. 78), etiam tantus pontifex de se dicens, ostendit Secundum apostolum (Galat. 2) si quæ destruxi, hæc ædifico, prævaricatorem me constituo, et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beatæ memoriæ principis Martiani, sed etiam ego mea consensione firmavi. › Destruxit enim in præfata synodo inobedientiæ præteritæ insolentiam, ædificans profitendo et subscribendo futuram secundum sacros canones erga stræ metropolis privilegium obedientiam. Quam iterum hac prævaricationis suæ professione atque subscriptione destruere, et annullare sategit, et pristinam suam insolentiam, redivivo furore resuscitavit, ac per hoc se prævaricatorem constituit.

Quas omnes professiones et subscriptiones suas

capientia vestra insimul conferat, et quod de sub- A dixerunt. Cui schedulæ ab episcopis qui præfatæ scriptione vel professione subscribentis ac profiten tis, et negligentis atque refragantis sanctus Spiritus, per eos in quibus locutus est, et qui cum Deo in cœlo regnant, et in terris miraculis coruscant, decreverit, sollicita mente recogitet atque dijudicet. Ait enim sacrum Carthaginense concilium (conc. Carthag. 11, can. 13): ‹ Si quis contra suam professionem vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore privabit. Quid enim in hac novissima subscriptione sua sacris canonibus et suprascriptis professionibus et subscriptionibus suis contraria, congruentius referri potest, qua dixit: Ego Hincinarus contra meam professionem, vel subscriptionem veniens, sponte me honore privavi?

Sed forte dicet, alias subscriptiones se invitum, B atque coactum fecisse. Et quid dicet de illa subscriptione, qua libello compilationum suarum, nullo petente, vel sperante, subscripsit, et ab aliis quibusdam invitis subscribi fecit? Illi nempe qui de verborum differentiis loquuntur, sicut Nonius Marcellus Peripateticus, in libello de compendiosa doctrina (cap. 5), dicit: Hoc distare inter confiteri et profiteri autumant, quod confiteri voluntatis est, profiteri necessitatis, et coacti. Sed non illi hoc ad voluntatem suam succurrit, qui contra suam professionem et subscriptionem venit. Cum sanctus Leo, sicut multoties in illius invenitur epistolis, ab unanimitate catholicæ pacis exorbitantes, professionem cum absolutissima subscriptione coram omni clero, et universa plebe, dare præcipiat. Et sanctus Gregorius in epistola ad Theoctistam patriciam (lib. 1x, epist. 39), de his qui dicebant, quia si compulsi aliqui de quibus juste reprehendebantur, anathematizare se, dicerent, anathematis vinculo nullo modo teneri, manifestissime dicat: Et si sunt, inquiens, qui certissime talia sentiunt vel tenent, quia Christiani non sunt, dubium non est : eosque et ego, et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt, et contraria loquuntur. ›

CAPUT XVIII.

Quod schedulam fictam quasi ab episcopis concilii Tullensis conscriptam obtulit, cui rescripsit Rhemensis adhortans ad patientiam, et maturum rerum cognitionem.

Denique ad hæc xv Kalend. August., indictionis 3, misit ad me apud Pontigonem, Heddonem Ecclesiæ suæ præpositum, et per eum schedulam quamdam mihi direxit, quam habeo sub chirographo cujus partem coram episcopis qui adfuerunt, Remigio scilicet, Ilarduico, Francone, Odone atque Willeberto, et aliis ecclesiasticis viris referendam illi donavi; ne postea mihi eamdem schedulam, si vellet, misisse negare valeret. Quæ confecta est quasi ex nomine synodi apud Tusiacum quam antequam per Heddonem clericum suum acceperim, nunquam vidi, et nunquam vel nusquam audivi; sed nec qui adfuerunt episcopi, eam se vidisse et audisse

C

D

[ocr errors]

synodo interfuerunt, multifarie multisque modis : sed et a se asserit esse subscriptum; quæ in quibusdam, sacris regulis contraria, et suæ excommunicationi quam fecerat in parochia sua, est consona. Dicitur enim ibi de damnato, ut dum vivit, ita a cœtu et societate fidelium remotus, a corpore et sanguine Domini separatus, ut nec in finem communionem accipiat, neque corpus ipsius more fidelium cum oblationibus et psalmis atque hymnis ad sepulturam deducatur. Et aliquanto inferius: Habeantque principes et judices hanc in populo Dei diligentiam, ut ubicunque tales in potestate eorum ab episcopis requisiti fuerint, absque mora eis exhibeant, ne forte si dissimulaverint, aut mandatum episcopi contempserint, ab Ecclesia Dei projecti, nec sepulturam cum fidelibus recipiant. Et aliquanto supra istam sententiam: «Si clericus tanti cupiditate sacrilegii corruptus, aut laicus quicunque hac iniquitate deceptus fuerit, et cognoscens damnationem suam pœnitentiæ remediis secundum ordinem et dispositionem sui episcopi se submiserit, volumus ut pervasa et præsumpta secundum qualitatem in simplum, aut in duplum, aut in triplum, aut in quadruplum ecclesiæ cui damnum illatum est, primum restituat. Inde pro sacrilegio ab episcopo suo consilium salutis, et pœnitentiæ modum suscipiat. Quæ constitutio restitutionis, salvo legum jure contraria esse dignoscitur decretis beati Gregorii ad Augustinum Anglorum episcopum interrogantem (epist. ult. I. xи, ad August., interrog. 4): Obsecro quid pati debeat, si quis aliquid de ecclesia furto abstulerit?» Responsio beati Gregorii hinc post aliquanta: Addis etiam quomodo ea quæ furto de ecclesiis abstulerint, reddere debeant? Sed absit ut ecclesia cum augmento recipiat, quod de rebus terrenis videtur amittere, et lucra de vanis quærat. ›

Quæ schedula, ut ostendi, ecclesiasticis ordinationibus contraria, etiam et ex hoc mendax esse patenter ostenditur, quia eorum episcoporum nomina ibi habentur subscripta, qui nondum erant episcopi : et etiam duorum episcoporum nomina ex una civitale, et uno tempore ibi sunt posita et eorumdem episcoporum nomina qui successerunt ante nomina suorum decessorum ibi ponuntur. Habetur enim ibi nomen Christiani Autissiodorensium, et longe post Abbonis item Autissiodorensium, cui Christianus successit. Et inscribitur ibi nomen Rainelmi Noviomagensium, qui nondum erat episcopus deinde longe post, nomen Immouis Noviomagorum inscribitur, cui Rairelmus successit. Et aliorum episcoporum ibi habentur nomina, qui eidem synodo non interfuerunt. Et nos qui interfuimus, sed et se nobiscum his subscripsisse mendaciter dicit, quibus non subscripsimus. Unde videndum est si illi conveniat, quod Africanum decrevit concilium de episcopo qui Donatistis se communicasse mentitus fuerit (cod. can. eccl. Afric., can. 124) : ut ‹ si proba, tum fuerit eum de communione illorum fuisse menti

tum, dicendo eos communicasse, quos, eo sciente, A beneficia sua usque ad legalem diffinitionem tencnon communicasse constiterit, etiam episcopatum amittat. ›

rent, beneficia ipsa desererent, et ipse quod incœperat, evindicaret. Cum sicut ei non licet, de accusatione sive criminalis, sive civilis causæ, relicto ecclesiastico, publico purgari judicio; ita etiam non licet illi postposito, vel contempto ecclesiastico judicio, ad sæcularia judicia convolare vel quemcunque, vel etiam laicam personam pertrahere ; neque ad forum suum sequi, si ipsa persona laica consenserit ecclesiastico subire judicio. Sicut lex Valentiniani, quam probat Ecclesia, demonstrat dicens: Clericus si aliquem lite pulsaverit, in foro illius quem ad judicium provocat, audiatur. Si tamen pulsatus non acquieverit ad presbyteri et episcopi venire judicium. Et sanctus Leo [imo Leo

Et postquam idem præpositus Heddo mihi præfatam schedulam dedit, dixit inter cætera, seniorem suum mihi mandasse, quia non posset dimittere, ut homines suos qui res de sua ecclesia tenebant per potestatem et verbum regis, non excommunicaret. Quoniam altera vice quando domno apostolico mandavit de Nortmanno, hoc ei remandavit domnus apostolicus, ut prius inde fecisset suum ministerium, et tunc se reclamasset. Et hoc ideo hactenus dimiserat, donec hoc mihi mandaret, ut scirem quia nunc inde suum ministerium faceret unde inter cætera ei scripsi: Age, frater charissime, quod -episcopalem condecet gravitatem, exspectans donec B Bitur. A.] ac Romana synodus in epistola Sarmatioprovincialem synodum, cujus jam tempus in proximo est, conveniamus; in qua favente ac cooperante Domino, secundum decreta beati Gregorii, et de indecentibus [al., incidentibus] causis disceptatio, et sit salubris de ecclesiastica observatione collatio, quatenus dum per hoc et præterita corrigentur. Et quæ sequuntur in epistola Hincmari ad Hedddonem usque ad finem.

CAPUT XIX.

Quod post fugam ab Attiniaco, relicto Ecclesiæ judicio sæculares judices a rege expetiit, et judicată retraclari fecit.

Et evoluto duorum circiter mensium spatio, postquam noctu aufugit ab Attiniaco, ante diffinitionem causarum, de quibus apud metropolitanam auctori- C tatem electos judices expetivit: quibusdam machinationibus exquisitis ab eo jussio est principalis elicita, ut de quibus electos judices, secundum sacros canones accepit, non solum eorum querela, quorum causa usque ad alium tractatum diffinienda remansit, verum, et quæ, ut dixi, in domni regis præsentia electorum judicum sententia decisa fuerunt, sine metropolitani conscientia, sineque canonico et episcopali judicio, per judices sæculares, Helmigarium scilicet mercati palatii te lonearium, et Flotarium, ac Ursionem villarum regiarum majores refricarentur, contra canones, qui ab ecclesiasticis ad majoris auctoritatis ecclesiasticos judices, et non a majoribus ad minores, nec ab ecclesiasticis ad sæculares; neque a consensu partium electis provocari permittunt. A quibus sæcularibus judicibus a se petitis, quædam ex diffinitis refricata et immutata, quædam vero ex diffiniendis sunt diffinita, adinventitia reputatione, sicut ab ipsis qui in eodem placito fuerunt, dicitur de non necessariis et inconvenientibus juramentis reperta et ab eo, coram prædictis judicibus ipsis, sive accusatoribus, quos contra electos judices, sicut expetierat, suscepit, proposita: quatenus et is, de quo legaliter ac regulariter diffinitum fuerat, ut beneficium suum haberet, quod contra rationem et æquitatem perdiderat, eadem adinventione dimitteret: et illi quibus judicatum fuerat, ut quoniam is post expetitum electorum judicium, idem judicium subterfugit,

D

ni, Caratoni, Desiderio, episcopis et presbyteris
omnium ecclesiarum intra provinciam Tertiam [al.,
Thraciam] constitutis directa, dicit: ‹ Si clerus lai-
cum pulsat, prius se audiri ab episcopis poscat : tum
si petitioni suæ laicum viderit obviare, ex permisso
episcopi sui in sæculi moderatoris [moderatores] di-
sceptatione confligat. › Videlicet, non per se, sed
per advocatum, sicut leges et regulæ sacræ decer-
nunt. Et quod non licet cuiquam clerico, minime
autem licet episcopo. Quoniam ut sanctus Hilarus
papa in suis decretis dicit (in synodo Rom. cit.) :
Reatu majore delinquit qui potiore honore perfrui-
tur: et graviora facit vitia peccatorum sublimitas
dignitatum. Et Africanum concilium decrevit
(conc. Afric. c. 71; cod. can. Eccl. Afr., can. 104) :
Placuit, inquiens, ut quicunque, › scilicet cleri-
corum, cum quibus et episcopalis ordo connumer2-
tur, ab imperatore cognitionem judicum publico-
rum petierit, honore proprio privetur. Si autem epi-
scopale judicium ab imperatore postulaverit, nihil ei
obsit. Et Carthaginenses canones in tertio conci-
lio (can. 9) Cui, inquiunt, ad eligendos judices
undique Ecclesiæ patet auctoritas, ipse se indignum
Ecclesiæ consortio judicat, qui de universa Ecclesia
male sentiendo, de judicio sæculari poscit auxilium :
cum privatorum Christianorum causas Apostolus
etiam ad Ecclesiam deferri, atque ibidem termi-
nari præcipiat. Et item Carthaginenses canones
præcipiunt, ut quisquis episcoporum, presbytero-
rum, et diaconorum seu clericorum, cum in Ecclesia
ei fuerit crimen institutum [al., intentatum], vel ci-
vilis causa fuerit commota, si relicto ecclesiastico
judicio, publicis judiciis purgari voluerit, etiamsi pro
ipso fuerit prolata sententia, locum suum amittat;
et hoc in criminali [al., criminali judicio]: in civili
vero, perdat quod evicit, si locum suum obtinere
maluerit. ›

Unde sanctus Leo cum synodo Romæ habita prædictis episcopis Sarmationi, Caratoni, Desiderio, et presbyteris omnium ecclesiarum intra provinciam Tertiam Thraciam] constitutis, suis subscriptionibus hæc quæ sequuntur misit: Tantam sæculi potestates circa sacerdotalem ordinem reverentiam

multis filis Belial sibi consociatis, regnum ejusdem. domni nostri est deprædatus: unde quantum potuimnus, fideles illius qui in hoc regno commorabamur, sategimus. Sed et domnus noster rex postquam huc rediit, promissionibus paternis ac blanditiis, atque indulgentiarum largitione non modice laboravit, quatenus eumdem filium suum Deo et sibi restitui, et complices ejus salvare valeret. Sed cum ipse et nos episcopi regni ejus qui adfuimus, nec terrores divini judicii, nec promissiones regni æterni ac temporalium honorum, apud eum et complices ejus proficere vidimus : episcopale ministerium, quia ipse de Rhemorum diœcesi non erat, sed diaconus provincie Senonum existebat, in complices ejus qui de nostris parochiis erant (Flodoard., lib. 111, c. 26);~ sed et in eos qui in iisdem parochiis nostris multa scelera perpetrarunt, sententiam excommunicationis ecclesiastica, usquedum resipiscerent, jaculavimus. Quam sententiam ad archiepiscopos diversarum provinciarum dirigendam decrevimus, quæ ita se habet:

prævalere voluerunt, etiam hi [al., tanta reverentia A glorioso inconvenienter ac perniciose discessit, et prævalere, etiam hi] quos sub imperiali nomine terris divina potentia præesse præcepit, ut jus distringendorum [al., distinguendorum] negotiorum episcopis sanctis juxta Divalia constituta permiserint. Quod cum et juris antiqui edictis, et illatis [al., illibatis] frequentius sit legibus confirmatum, præsenti tempore a plerisque invenimus fuisse calcatum. Nam prætermisso sacerdotali judicio, passim ad examen sæcularium [al., sæculare] transierunt. Quocirca nobis visum est, ut hanc et sacrarum legum [al., sacræ legis], et nostri ordinis contumeliam, et ad præsens ulcisceretur plena districtio, et observandam formulam constitueret in futurum. Censemus itaque, ut quicunque pretermisso sacerdote ecclesiæ suæ, ad disceptationem venerit sæcula- B rium, sacris liminibus expulsus, a cœlesti arceatur altario; neque nullus post hanc diffinitionem, quæ communi sedit arbitrio, quidquam sibi ultra præscriptum vindicare nitatur. Ita fieri [al., et ita fict], ut et hi qui ante erraverunt, congrua emendatione se corrigant, et qui sub observatione clericali, cœlesti probatur servire officio, ex clerico habendum al., ex clero abjiciendum], si prætermisso sacerdotum judicio, sæcularium adierit potestatem. Quod ico singulos universosque volumus agnoscere, ut quod pleno justitiæ et juris ordine constitutum est, effectum totius firmitatis ex omnibus [al., in omnibus] clericorum negotiis sortiatur. Et paulo post :

(

Leo episcopus subscripsi. Victorius episcopus sub

Hincmarus Rhemorum episcopus, etc. Carlomannus domni nostri Caroli regis gloriosi carne filius in. diœcesi Rhemorum ex aqua et Spiritu sancto regeneratus, etc. Vide supra inter epistolas Hincmari Rhemensis.

Et quia frater Hincmarus Compendio fuerat, quando adhuc de Carlomani et complicum ejus conversione tractabatur: et sine conscientia mea

scripsi. Eustachius episcopus subscripsi [al., Leo Cinde recessit: consilio et consensu coepiscoporum

episc. scribit. Victorius episc. scribit. Eustach. episc. scribit]. Sic et cæteri qui adfuerunt episcopi subscripserunt.

De his autem quæ, ut præmisi, diffinita fuerunt, et irregulariter sunt retractata, sanctus Leo in epistola ad Leonem Augustum per Philoxenum agentem in rebus directa dicit (epist. 78): « Quæ patefacta sunt, quærere; et quae perfecta sunt, retractare; et que diffinita sunt, convellere, quid aliud est, quam de adep is gratiam non referre, et ad interdictæ arboris cibum improbos appetitus mortiferæ cupiditatis extendere? › Unde attendendum est de tanta exaggeratione, quam sit grave quod admisit, in obtentis, quæ patefacta sunt, quærere, et quæ perfecta sunt, retractare, et quæ diffinita sunt, convellere. Quod tantæ sapientiæ, et sanctitatis atque auctoritatis vir apostolica sedis pontifex reatui comparavit, qui, ut docet Apostolus,in omnes homines pertransivit (Rom.v), et non nisi morte Filii Dei potuit expiari. Et videndum si tale commissum sine ultione delata, absque periculo eorum quorum interest, valeat pertransire.

CAPUT XX.

Quod excommunicationi complicum Carlomanni post quartam admonitionem non subscripsit.

(Aimoinus, 1. v Hist., c. 24 et seq.) Denique postquam Carlomannus a domno nostro Carolo rege

nostrorum, qui ibidem mecum fuerunt; istiusmodi litteras ei, sed et aliis episcopis Rhemorum provinciæ, qui corpore tune nobiscum non erant, direxi.

Hincmarus, etc. Te latere non potest quanta mala Carlomanni complices in Rhemorum, etc. Vide epistolas Hincmari. Et direxi ei præfatam huic subjunctam epistolam (Flodoard., l. 11, c. 21). Deinde v Non. Februarias, venit ad me Heddo præpositus suus, et quia sicut ei mandaveram, litteras sui consensus in hac excommunicatione canonica non direxit, per eum illi easdem litteras mihi dirigendas verbo mandavi. Et evolutis plusquam triginta diebus, ́ex quo inde litteras accepit, remisi ad eum iterum litteras, mandans, ut veluti anteriores, et ordinaD tione posteriores sui, et etiam de longinquioribus partibus litteras sui consensus obedienter miserunt, diutius et ipse mittere non differret: aut certam et regularem rationem mihi rescriberet, cur jam tertio commonitus eas mihi mittere detrectaret. Ad quas mihi rescripsit hoc modo:

Venerabili Rhemorum archiepiscopo Hincmaro, etc. Quia adeo litteras mei consensus in excom-municatione a vobis facta requiritis, etc. Reliqua habes inter epistolas Hincmari Laudunensis, tom. CXXIV.

Unde inter cætera illi rescripsi hoc modo: Frater Heddo, › etc. Vide epistolas Hincmarı Rhemensià.

CAPUT XXI. Quod deinde semel ac iteram eadem de re monitus obedire contempsit, et concilii Antiocheni canonem indiscrete exponil.

A dicimus, ut advertat charitas tua, adeo nos canonum præcepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. Distincte igitur Antiochenum decrevit concilium, ut præter metropolitanum cæteri episcopi nihil amplius agant, nisi ea tantum quæ ad suam diœcesim pertinent, possessionesque subjectas. Hic diœcesis pro parochia, sicut et alibi, ponitur. Et post aliquanta Nec metropolitanus sine cæterorum gerat consilio sacerdotum. Et non addidit in hac sententia, quod in præcedenti præposuit: nihil amplius sine cæterorum gerat consilio sacerdotum quoniam sacrum Nicænum concilium (can. 6) noverat decrevisse, ut si duo aut tres provinciales episcopi propter contentiones proprias contradicunt, obtineat sententia plurimorum.

Postea III Nonas Maii venit ad me clericns suus, nomine Teutlandus, quædam mihi de parte illius referens, quæ hic causa brevitatis omitto. Et dixi ei, ut episcopo suo diceret, quatenus sicut et litteris et verbis jam illi mandaveram, litteras sui consensus in excommunicatione complicum Carlomanni mihi mitere diutius non differret: unde tunc quinta vice eum commonebam. Postea sexta vice litteris, quarum exemplar habeo (non exstant), illum commonui, quatenus consensus sui litteras in excommunicatione canonica complicum Carlomanni mihi mittere diutius non differret, qui obedire mihi more suo dedi- B gnatus fuit. Insuper in memorata rotula sua inter alia hinc mihi rescripsit: ‹ Cujus couti dedignamini concilio, petere non operæ pretium habetis consensum. Et miror cur in hoc meum requiritis consensum, cujus non quæsistis; imo sprevistis consilium. Cum Antiochenum decernat concilium : nec archiepiscopus sine cæterorum agat consilio sacerdotum : quod nullum excludit coepiscopum.

Non attendens quam indiscrete sententiam ipsius exponat concilii; quam discrete idem decrevit concilium, dicens (can. 9): ‹ Placuit præter metropolitanum cæteros episcopos nihil amplius agere secundum antiquam a patribus nostris regulam constitutam, › et reliqua. Quæ sit autem antiqua regula a nostris patribus constituta, sancta Nicæna synodus patenter ostendit (can. 6, al. 8), decernens, ut quoniam primatus et sollicitudo omnium Ecclesiarum in principatu beati Petri domini ore percepto, pertinet ad primæ et sanctæ Romanæ sedis pontificem, ut Alexandrinus episcopus omnium sibi commissorum habeat potestatem (vide lib. LV, cap. 4). Similiter et apud Antiochiam, cæterasque provincias sua privilegia serventur Ecclesiis. De quibus autem Ecclesiis dicat, et quæ, et qualiter privilegia illis servari debeant, præfatum Antiochenum demonstrat concilium (can. 9 cit.): Per singulas, inquit, regiones episcopos convenit nosse, metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciæ gerere : propter quod ad metropolim omnes undique qui negotia videntur habere, concurrant. › Et Africanum concilium (concil. Afric., c. 105, et cod. can. Eccl. Afr., can. 138): Decreta, inquit, Nicæna sive inferioris gradus clericos, sive episcopos ipsos suis metropolitanis apertissime commiserunt, et reliqua. Et sanctus Bonifacius scribit (epist. 3): ‹ Convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Nulli etenim videtur incognita synodi constitutio Nicæna, quæ ita incipit [al., præcipit], (ut eadem proprie verba ponamus). Per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere; nec cuiquam duas esse subjectas. Quod illi (quia aliter credendum non est) servandum sancto Spiritu suggerente, sibi. met censuerunt. Et paulo post : Quod idcirco

C

D

Claret igitur fratrem Hincmarum aliter quam debuerat, ad suum sensum inflexisse sententiam Antiocheni concilii, quam idem concilium, sed et sanctus Bonifacius papa intellexerunt, sententiam sacri Nicæni concilii cum idem sanctus Bonifacius in eodem concilio promulgaverit, ‹ quatenus metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. › Et non decrevit, quia non debuit, contra Nicænum et Antiochenum concilium, ut in omnibus rebus metropolitanus omnium coepiscoporum provinciæ consilium semper exspectet quoniam de omnium negotiis, qui de provincia ad metropolitanum undique concurrunt, semper omnium coepiscoporum consilium expetere vel exspectare metropolitanus non potest, verum nec debet. Sed sicut sanctus Leo ad Anastasium Thessalonicensem scribens(epis. 85): « Secundum sanctorum Patrum canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos jus traditæ sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decrevit, ita ut a regulis præstitutis nulla aut negligentia aut præsumptione discedant. › Privilegium suæ sedis metropolitanus eo modo debet exercere, ut ea singulis servari præcipiat; sicut item Leo ad Hilarium Narbonensem episcopum scribit (ep. 92, ad Rusticum Narbon.) : « Quæ [Quod] nec præceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum inveniatur adversum. Et hoc est a præstitutis regulis nulla aut negligentia, aut præsumptione discedere: videlicet ut præstituta pro viribus exsequi metropolitani non negligant, neque præsumptione convellant. Quæ autem secundum præstitutas regulas singulis pro negotiis convenientibus præcipiens, quorumcunque rebellionem vel præsumptionem non potuerit corrigere, sua præceptione debet aut per judices a se datos, aut ex consensu partium electos, corrigere : aut in comprovinciali synodo, secundum sacras regulas, quæ neglecta vel præsumpta sunt, cum consilio episcoporum provinciæ emendare.

Quas sententias sacrorum canonum ab omnibus omnium provinciarum episcopis, præter eum, in istis

« VorigeDoorgaan »