tum, dicendo eos communicasse, qiios, eo sciente, CAPUT XIX. Quod post fugam ab Attiniaco, relicto Ecclesiæ judicio sæculares judices a rege expetiit, et judicata retractari fecit. Et evoluto duorum circiter mensium spatio, postquam noctu aufugit ab Attiniaco, ante dillinitionem causarum, de quibus apud metropolitanam auctoritalem electos judices expetivit : quibusdam macbinationibus exquisitis ab eo jussio est principalis elicita, ut de quibus electos judices, secundum sacros canones accepit, non solum eorum querela, quorum causa usque ad alium tractauum diflinienda remansit, werum, et qiiae, ut dixi, in domni regis præsentia eleclorum judicum sententia decisa fuerunt, sine melropolitani conscientia, sineque canonico et episcopali judicio, per judices sæculares, Helmigarium scilicet mercati palatii telonearium, et Flotarium, ac tJrsionem villarum regiarum majores refricarentur, ' contra canones, qui ab ecclesiasticis ad majoris aucuoritatis ecclesiasticos judices, et non a majorihus ad ininores, nec ab ecclesiasticis ad sæculares; neque a consensu partium electis provocari permittunt. A quibus sæcularibus judicibus a se petitis, quædam ex diffinitis refricata et immutata, quædam vero ex viiflinicndis sunt diffinita, adinventitia reputatione, sicut ab ipsis qui in eodem placito fuerunt, dicitur «le non necessariis et inconvenientibus juramentis reperta : et ab eo, coram prædictis judicibus ipsis, sive accusatoribus, quos contra electos judices, sicut expetierat, suscepit, proposita: quatenus et is, de quo legaliter ac regulariter diffinitum fuerat, ut beneficium suum haberet, quod contra rationem et æquitatem perdiderat, eadem adinventione dimitteret : et illi quibus judicatum fuerat, ut quoniam is post expetitum electorum judicium, idem judicium subterfugit, A l)eneficia sua usque aul legalem diffinitionem tenerent, Leneficia ipsa desererent, et ipse quod ii:cœperat, evindicaret. Cum sicut ei non licet, de accusatione sive criminalis, sive civilis causæ, relicto ecclesiastico, pul)lico purgari judicio ; ita etiam nou licet illi postposito, vel contempto ecclesiastico judicio, ad sæcularia judicia convolare : vel quemcunque, vel etiam laicam personam pertrahere ; neque ad forum suum sequi, si ipsa persona laica consenserit ecclesiastico subire judicio. Sicut lex Walentiniani, quam probat Ecclesia, demonstrat dicens : « Clericus si aliquem lite pulsaverit, in foro illius quem ad judicium provocat, audiatur. Si tamen pulsatus non acquieverit ad presbyteri et episcopi venire judicium. » Et sanctus Leo [imo Leo B Bitur. A.] ac Romana synodus in epistola Sarinationi, Caratomi, Desiderio, episcopis et presbyteris omnium ecclesiarum intra provinciam Tertiam [al., Thraciam] constitutis directa, dicit: « Si clerus laicum pulsat, prius se audiri ab episcopis poscat : tuum si petitioiui suæ laicum viderit obviare, ex permisso episcopi sui in sæculi moderatoris [moderatores] disceptatione confligat. » Videlicet, non per se, sed per advocatum, sicut leges et regulæ sacræ decernunt. Et quod non licet cuiquam clerico, minime autem licel episcopo. Quoniam ut sanctus llilarus papa in suis decretis (licit (in synodo Ilom. cit.) : • Iteatu majore delinquit qui potiore honore perfruitur : et graviora facit vitia peccatorum sublimitas dignitatum. » Et Africanum concilium decrevit • Placuit, inquiens, ut quicunque, » scilicet cleri- prævalere voluerunt, etiam hi [ul., tanta reverentia A glorioso inconvenienter ac perniciose discessit, et prævalere, etiam hi] quos sub imperiali nomine terris divina potentia præesse præcepit, ut jus distringendorum [al., distinguendorum] negotiorum episcopis sanctis juxta Divalia constitula permiserint. Quod cum et juris antiqui edictis, et illatis [al., illibatis] frequentius sit legibus confirmatum, præsenti tempore a plerisque invenimiis fuisse calcatum. Nam prætermisso sacerdolali judicio, passim ad examen sæcularium [al., saeculare] transierunt. Quocirca nobis visum est, ut hanc et sacrarum legum [al., sacræ legis], et nostri ordinis contumeliam, et ad præsens ulcisceretur plena districtio, et observandam form;ulam constitueret in futurum. Censemus itaque, ut quicunque praetermisso sacerdote ecclesiæ suæ, ad disceptatiouem venerit sæcularium, sacris liminibus expulsus, a coelesti arceatur a!tario; neque nullus post hanc diffinitionem, quæ communi §elit arbitrio, quidquam sibi ultra pr;escriptum vindicare nitatur. lta fieri [al., et ita fieil, ut et hi qui ante erraverunt, congrua emendatione se corrigant, et qui sub observatione clericali, colesti pro!)atur servire officio, ex clerico habendum [al., ex clero al)jiciendum], si prætermisso sacerdotum jiidicio, saecularium adierit pofestatem. Quo;l i,ieo singulos universosqne volumus agnoscere, ut qtiod pleno justitiæ et juris ordine constitutum est, effectum totius firmitatis ex omnibus [al., i:i oi:anibus] clericorum negotiis sortiatur. » El paulo post : , Leo episcopus subscripsi. Victorius episcopus sub scripsi. Eustachius episcopus subscripsi [al., Leo C. episc. scribit. Victorius episc. scribit. Eustach. episc. scribit]. » Sic et cæteri qui adfiierunt episcopi subscripserunt. De his autem quæ, ut præmisi, difinita fuerunt, et irregulariter sunt retractata, sanctus Leo in epistola ad Leonem Augustum per Philoxenum agentem in rebus directa dicit (epist. 78): « Quæ patefacta sunt, quærere; et quæ perfecta sunt, retractare; et quæ diffinita sunt, convellere, quid aliud est, quam de adep is gratiam non referre, et ad interdictæ arboris cibum improbos appetitus morliferæ cupiditatis extendere? » Unde attendendum est de tanta exaggeratione, quam sit grave quod admisit, in obtentis, quæ patefacta sunt, quærere, et quæ perfecta sunt, retractare, et quae diffiniua sunt, convellere. Quod tantae sapientiæ, et sanctitatis atque auctoritatis vir apostolicae sedis pontifex reatui comparavit, qui, ut docet Aposlolus,in omnes homines pertransivit(Rom.v), et non nisi morte Filii Dei potuit expiari. Et videndum si tale commissum sine ultione delata, absque periculo eorum quorum interest, valeat pertransire. CAPUT xx. quod ercommunicationi complicum Carlomanni post quartam admonitionem non subscripsit. (Aimoinus, l. v IIist., c. 24 et seq.) Denique postquam Carlamanniis a domno nostro Carolo reg* Et quia frater Hincmarus Compendio fuerat, quando adhuc de Carlomanni et complicum ejus conversione tractabatur : et sine conscientia mea inde recessit : consilio et consensu coepiscoporum nostrorum, qui ibidem mecum fuerunt, istiusmodi litteras ei, sed et aiiis episcopis Rlremiorum provinciæ, qui corpore tune nobiscum non erant, direxi. 1 Hincmarus, etc. Te latere non potest quanta mala Carlomanni complices in Ithemorum, » elc. Vide epistolas. IIincmari. Et direxi ei præfatam huic subjunctam epistolam (Flodoard., l. iii, c. 21). Deinde v Non. Februarias, venit ad me Heddo præpositus. suus, et quia sicut ei mandaveram, litteras sui con sensus in hac excommunicatione canonica nom direxit, per eum illi easdem litteras mihi dirigendas. verbo mandavi. Et evolutis plusquam triginta diebus, ex quo inde litteras accepit, remisi ad eum iterum litteras, mandans, ut veluti anteriores, et ordinatione posteriores sui, et etiam de longinquioribus parlibus litteras sui consensus obedienter miserunt, diutius et ipse mittere non diflerret : aut certam et regularem rationem mihi rescriberet, cur jam tertio commonitus eas mihi mittere detrectaret. Ad quas mihi rescripsit hoc modo: • Venerabili Rhemorum archiepiscopo llincmaro, etc. Quia adeo litteras mei consensus in excoimmunicatione a vobis facta requiritis, » elc. Reliqua habes inter epistolas Hincmari Laudunensis, tom. CXXIV. Unde inter cætera illi rescripsi hoc modo : t Frater IIedlo, , etc. Vide epistolas Ilincmar Rhemensis. CAPUT XXI. Quod deinde semel ac iteram eadem de re monitus A dicimus, ut advertat charitas tua, adeo nos canonum B regionibus observatas, ante mentis oculos habens, A quibus excommunicationem intentaverat, sed adhuc non saepe memoratam excommunicationem canomicain in Carlomanni complices, sine cæterorum qui adfuerunt, et adesse voluerunt, vel adesse potuerunt consilio vel consensu exerui; et aliorum qui tunc adesse non potuerunt, consensum et consilium requisivi, et obedienter ab illis datum, et missum recepi. Ab eo autem qui adesse potuit, et adesse non voluit, quique de lractatu ex causa Carlomanni et complicum ejus sine conscientia mea discessit, consensum requisivi : et sicut ab antecessorihus et successoribus ejus in ordinatione obtinui, apud illius contumaciam hactenus obtinere non polui. CAPUT XXII. Quod in quibusdam I{hemensem ipsum mate reprehendit, et de poena inobedienti irroganda. Scripsit etiam mihi se miratum valde fuisse, si eum per suum clericum commonere potuissem. Non attendens quia si ipsius metropolitanus est qui sedet in Rhemorum metropoli, et clerici sui est metropolitamus, ad quem secundum sacros canones, totius provinciae debent convenire omnes qui videntur habere negotia : et ipse præcipere singulis, et in commune omnibus quae nec præceptis evangelicis contraria, nec decretis sanctorum inveniantur adversa; et corrigere in singulis singula si quæ fortassis emerserint. Quibus constat etiam per clericum suum metropolitanus eum pr;evalet commonere, et apud quem, juxta Carthaginenses canones, si est utile, debet et prævalet provincialis episcopus accusari. Et presbyteri, et diaconi, et cæteri inferiores clerici in {X causis quas habuerint, si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, et ab eis atque a vicinis episcopis ad primatem provinciæ appellaverint, ejus auctoritate suos episcopos regulariter commonere valebunt. Nam et coepiscopi l{hemensis provinciæ in longinquioribus partibus constituti, ex antiquo, metropolitanis litteris per vicinorum episcoporum missos ad synodum vel ordinationem regulariter et jure, sed et de aliis quibusque monentur. Et subsequitur (non exstat hæc epistola Laudum.): « Quod tamen synodali agendum erat tempore, et judicio, si esset digna ratio unde commoneret. Nam istæ tales vestræ præceptiones non illiusmodi commonitiones sunt : neque mihi aut alicui episcopo per koca diversa, quæ pro vestra commoditate aditis, si impetiar respondendum est, sed in synodo. » Non videns, vel potius arrogantia cæcus videre non valens, quia aliud est, si a quoquam impetitur vel accusatur; et aliud est, si pro reclamatione alicujus ex sua parochia a metropolitano commonetur, ut ea quæ propere [legendum videtur perpere] egit, provincialis episcopus emendare monetur, aut pro causis necessariis consensus illius requiritur. Nam pro omnibus omnium negotiis, qui undique juxta canones, ad metropolim suam conveniunt, ad eum commonendum non debet, nec valet metropolitanus syuodum convocare. l{eprehendit etiam me, quia Carlomanno, et suis, eam, sicut et ipse scribit, in illos non protulerat, et qui se profitebantur velle corrigere, in sua parochia publice sine suo consensu, benedictionem petentibus dedi. Dicit de quibusdam Scriptura: Docuerunt linguam suam loqui mendacium : ut inique agerent, laboraverunt (Jer., ix, 5); sed labor labiorum illorum operiet eos (Ps. cxxxix, 10). Quando fideles senioris nostri qui convenimus tam episcopi, qiiam abbates, et comites, et cæteri ejus fideles ad collocutionem Carlomaiimi, atque suorum, et persuasimus eis, ut datis et acceptis utrinque obsidibus , a malis quæ perpetrabant in regno senioris nostri, quiescerenl, et pacifiee ibi degerent, quousque ad senioris nostri indulgentiam pervenirent : cum solvenda erat collocutio, et quique nostrum ad sua redire pararent, tam senioris nostri fideles, quam et Carlomannus et sui, profitentes de correclione sua, benedictionem sibi dari a me, sed et ab aliis qui adfuerunt episcopis, petierunt. Et praemissa sententia Domini, qua præcepit discipulis suis, dicens : In quamcunque domum intraveritis, dicite : Paae huic domui; et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax vestra : sin autem , paae, vestra ad vos revertetur (Luc. x); orando, ut confirmaret hoc Deus , quod operatus erat in nobis, et per nos in illis : benedictionem, ut fidelibus, et voluntatem ac devotionein fidelitatis habere profitentibus , dedimus. Docente sancto Gregorio ex legali sententia (lib. xii, ep. ult. interrog. 9), ut « per alienam messem transiens, manu spicas conterat et manducet; ut de segete quæ alteri videtur essc suhjccta, pereffectum boni operis, frumenta Dominica vitiorum suorum paleis exspolietur [exspoliet] (Deut. xxiii), et in ecclesiae corpus monendo et persuadendo, quasi mandenùo convertat. » Et canones sacri dicunt (concil. Antioch., can. 22; vide Anton. August., lib. iv Jur. pontif., tit. 50), ut episcopus alienam civitatem quæ non est illi sul)jecta, non adeat , nec ad possessionem accedat, quæ ad euna non pertinet super ordinalione cujusquam ; quod nec me fecisse intelligo ; cum iidem sacri canones dicant : Per singulas regiones episcopos convenit nosse, metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciæ gerere. Unde in quacunque parochia D totius provinciæ visum mihi fuerit, sicut et in Lau dunensi parochia sæpe jam egi , secundum Chalgedonenses canones et decrela sedis Romanæ pontificum, libere possum synodum convocare, et corrigere singula, si quæ fortassis emerserint. Non ergo alienam civitatem, quæ non est mihi subdita, adii; nec ad possessionem quæ ad me non pertinet super ordinatione cujusquam accessi. Quæ etsi Laudumensis parochia mihi in privilegio metropolitanae sedis non esset subjecta ; de segete quæ alteri vide])atur esse commissa, per effectum honi operis frumenta dominica vitiorum suorum paleis exspoliare , et in Ecclesiæ corpus monendo et persuadendo, quasi mandendo, libere possem convertere. Sed et quod scripsimus in episiola de ex« 11. r * micatione complicium Carlomanni, per diversos ar- A chiepiscopos dirigenda , dicentes : • Ea videlicet conditione, ut secundum formam mystici Nicæni concilii, eu Africae provinciæ canonum, juxtaque apostolicae sedis decreta pontificum Siricii, Innocentii, Coelestini, Leonis, ubicunque fuerint, ultima pœnitentia, et necessarii viatici communio petentibus non negetur. » Secundum suam singularem sapientiam corrigit, scribens in sua rotula : • De viatico antem illis concedendo, non nisi per professionem, etiamsi in ultimo sint positi, videlicet ut si postea convaluerit, quisquis eorum vitiaticum in infirmitate positus petierit , profiteatur non ulterius se talia acturum, neque talia agentibus se participaturum. Quoniam in suis ita sanctus papa Gelasius instituit constitutis; sententia praefigitur, vel præfixa est B semper errori. Quæ sententia huic errori præfixa , nunquam omnino resolvetur. • Qua de re quid est nobis agendum, nisi intremus apud illum in schoIam, et nos magistrali ferula doceat, quod Patres qui in Nicænum concilium convenerunt, et canones spiritu Dei conditos, mansurasque usque in finem sæculi leges præfixerunt? Sed et episcopi Africæ provinciae, inter quos et famosissimus Augustinus, non parva Cliristi portio, et Ecclesiæ catholicæ institutio, atque defensio, exstitit, nescierünt, vel obliti fuerunt? Sed et Siricius, Innocentitis, Coelestinus, et Leo percipere non potuerunt? Verumtamen quia nobis de hac causa sufficit tantorum , qnorum formam praemisimus, catholica et salutaris doctrina ; cui ex superfliio, vel potius ex angustia quiddam , quasi dissimulando, superaddere voluit ac praesumpsit; quoniam eum repercussit, contra quam in sua perniciosa excommunieatione agere non pertimuit : et ideo sui consensus litteras in præscriptis canonum et deeretorum apostolicæ sedis pontificum diffinitionibiis mittere milii ausus non fuit. Et accidit illud quod scriptum est: Qui fugerit arima ferrea, irruet in arcum æreum. Dum enim vitare voluit, ne contra suae perniciosæ excommunicationis præsumptionem in consensu sibi mandato a me, scriberet, · et de ipsa praesumptione illicitæ excommunicationis, et de contemplo privilegio suae metropolis, et de jnobedientia contra suam professionem et subscriptionem, in judicium sacrarum legum, et canonum D et decretorum apostolicæ sedis pontificum irruit. Et ut statueret suam sententiam, posuit in eodem suo scripto testimonium contra se beati Augustini ex libro de fide et operibus, de discretione correptionis et excommunicationis ; et quasi fugiens a facie leonis, irruit in ursum ; et in domo innisus parieti, momordit eum coluber. l;l est, testimonium contra se a se ipso in scripto stio positum ex scripturis illius, qui exaltatus est in cruce, sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto. « Non est, inquit Augustinus in testimonio ab Ilincmaro posito (lib. de Fide et operibus), contrarius apostolus Domino, quia dixit : Peccantes coram omnibus argue, ut et c;eteri tim,orem habeant : cum ille dicat, corripe eum in ter et ipsum solum. Utrumque enim faciendum est, sicut infirmitatis diversitas admonet eorum , quos utique non perdendos, sed corrigendos curandosquie suscepimus. » Quæ verba testimonii a se in scripto suo positi si attenderet, illam perniciosam excommunicationem ad perditionem multorum, quos non perdendos, sed corrigendos curandosque suscepit, intentare nequaquam præsumeret. Quo contra Salomon dicit : Sicut spina in manu temulenti : sic et in ore stulti parabola (Prov. ix). Ut enim temulentus spinam in manu gerens seipsum vulnerat; ita qui incautus est ad loquendum, sententia sua se percutit. Et item in eodem testimonio beatus Augustinus dicit : t Ita etiam est ratio dissimulandi, et tolerandi malos in Ecclesia : et est rursus ratio castigandi, corrigendi, non admittendi, vel a communione removeiidi. Errant autem homines non servantes modum; et cum in unam partem proclives ire cœperint, non respiciunt divinæ auctoritatis alia testimonia, quibus possunt ab illa intentione revocari, et in ea quæ ex utrisque temperata est, veritate et moderatione consistere. » Et si hanc discretionem corripiendi et excommunicandi, aut dissimulandi et tolerandi malos in Ecclesia, quam beatus Augustinus dixit , et ex verbis sacri eloquii ratissimam demonstravit, frater Hincmarus attendens a metropolitano suo semel et secundo ex evangelica veritate, et apostolica atque canonica auctoritate, et decretis apostolicæ sedis commonitus, ut eamdem perniciosam excommunicationem resolveret, in pertinaci * contumacia sua in su;;m periculum non persisteret. Contra cujus inobedientiam, qui mihi, suo metropolitano, litteras sui ex hac causa consensus contumaciter mittere recusavit, quid sacræ leges et regulæ dicant, suljungam : lIonorius et Theodosius Augg. in legali elito suo, directo Aurelio Carthaginensi archiepiscopo, decreverunt, dicentes : « Religio itaque tua competentibus scriptos universos episcopos faciat admoneri, scituros diffinitione sanctimonii tui hanc sibi diffinitionem esse proscriptam, ut quicumque damnationi supra memoratorum , quo paleat mens pura, subscribere, impia obstinatioiie neglexerint, episcopatus amissione multati, interdicta in perpetuum, expulsi civitatibus, communione priventur. • Et paulo post : « Una enim eademque culpa est eorum qui aut dissimulando cohibentiam, aut non damnando favorem noxium præstiterunt. » Et hinc S. Gregorius ad Felicem episcopum in Sardica (lib. iv, epist. 7) : « Qualiter, inquit, obedientia, vel sit reverentia præpositis exhibenda, ex tuis quoque sn!jectis ipse non ambigis. In qua re valde est utile, si id qiiod diseiplinæ vigor iniponit, nullo cogente hiimilitas laudanda servaverit. Pervenit ad nos itaque quod fraternitas tua Joanni fratri nostro, primae Justinianae episcopo secundum morem constitutum [al. abest constitutum] parere despiciat, et nec decreto ejus, nec relatione [al., relationi quam ad nos direxit] juxta consuetudinem, voluisset subscribere. Qiiod si ita est, contristamur, quia superbiæ de te |