Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ex his sanctorum pontificum sententiis, quia, A Ne quid vero sit quod prætermissum a nobis forte me postposito, judicio vel hortamento aliorum, et aliarum provinciarum episcoporum, Wenilonis Rothomagensis archiepiscopi, et Æneæ Parisiorum episcopi, sine mea et coepiscoporum Rhemensis provinciæ conscientia, præfatæ professioni subscribere, et regi dare non debuit. Nam etsi contra me aliquid habebat, aut apostolicam sedem adire, aut petitionem veritate sub.... [leg. videtur subnixam] debuerat mittere, et non me postposito, judicio vel consilio episcoporum aliarum provinciarum in altera provincia professionem et subscriptionem regi porrigere. CAPUT XI.

Quod ineptam decretorum collectionem composuit, eidemque indebite subscripsit.

Post hæc quærens adinventiones ut se a metropolitana subjectione posset exuere, libellum de antiquorum Patrum scriptis ante sacros Nicænæ synodi, et aliorum sanctorum canones editis collegit: in quibus sententias inter se dissonas, et contra evangelicam, et apostolicam atque catholicam, et apostolicæ sedis auctoritatem immiscuit; et eidem libello sine metropolitani, et coepiscoporum Rhemensis provinciæ conscientia et consensu subscripsit, et a clericis ecclesiæ suæ, nec non et a parochianis presbyteris subscribi fecit; cum Africæ provinciæ canones dicant (conc. Afr., c. 53; Milevit., cap. 13. Cod. can. eccl. Afric. can. 86): Posteriores episcopi anterioribus deferant, rec eis inconsultis aliquid agere præsumant et qui putaverit, spretis majoribus, aliquid præsumendum, competenter esse ab omni concilio coercendum. Et Antiochenum concilium decernit (can. 9): Metropolitanum et honore præcellere, et nihil amplius præter eum cæteros episcopos agere, secundum antiquam regulam a Patribus constitutam, nisi ea tantum quæ ad suam diœcesim pertinent, possessionesque subjectas. Et S. Leo ad Theodorum Forojuliensem episcopum episcopum decrevit (epist. 91): « Quia in causis quæ ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, nihi sine primatibus oportet impleri. >

D

In quo libello cum aliis diversis, et sibi adversis sententiis subscripsit, et a clericis parochiae subscribi fecit, quia non possunt episcopi humano condemnari examine, quos Deus suo reservavit judicio. Et item, ut vocato episcopo canonice in loco omnibus congruo, tempore synodali, ab omnibus comprovincialibus episcopis in sua provincia audiatur. Qui, concordem super eo proferre debebunt sententiam. › Quod et Antiocheni canones apertissime decreverunt (can. 14). Et item subscripsit et subscribi a clericis suis fecit, ut delatori aut lingua capuletur, aut convicto caput amputetur. Et subjungens Leonis sententiam qua dicit (ep. 1 ad episc.): Hæc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra hæc constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum: nec communionis nostræ futurum esse consortem, qui socius noluit esse disciplinæ.

C

videatur, omnia decretalia constituta tam beatæ recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quæ de ecclesiasticis ordinibus, et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. › Et ita subscripsit: Hincmarus, Deo miserante, ecclesiæ Laudunensis episcopus, his sanctorum apostolicæ sedis Patrum decretis obtemperandum subscripsi. Qui quoque mihi eodem Deo auctore commissi sunt, et in his similiter sentiunt, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, hac mecum pace potiantur. Si vero aliqui secus, nolentes fieri socii hujusmodi disciplinæ, nec habeantur participes communionis B nostræ. Quæ præmisse definitiones ab eo subscriptæ, quam sint contrariæ inter se, atque adversæ evangelicæ veritati, et apostolicæ auctoritati, nemo qui dubitet: cum sint de episcopis certa et manifesta in regulis sanctis judicia. Et delatori aut lingua capuletur, aut convicto caput amputari, sicut hic potestis videre subscripsit, et qui ex suis secus, nolentes fieri socii hujus disciplinæ, non haberentur participes communionis suæ. Cum Cyprianus in abusionum gradibus, et Innocentius in decretis suis ex apostolica sententia judiciariæ potestati gladium legaliter vindicem doceant esse permissum, quem ecclesiasticis ministris vel in bello, vel in seditione corripere, vel etiam portare, a majoribus nostris legimus non esse concessum (Vide Anton. Augustin.¡Jur. canon, p., tit. 20). Et Dominus dicit: Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Luc. vi); et Petrus, non redden tes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes (1 Petr. in); et Paulus : Non vos defendentes, charissimi, sed date locum ire (Rom. x1). Et sanctus Gregorius in epistola ad Sabinianum diaconum Constantinopolitanum (lib. VII, epist. 1) Breviter suggeras serenissimis dominis nostris, quia si ego in mortem Longobardorum me miscere voluissem, hodie Longobardorum gens nec regem, nec duces, nec comites haberet, atque in summa confusione esset. Sed quia Deum timeo, in morte cujuslibet hominis miscere formido. › Et sanctus Augustinus ad Bonifacium Africæ proconsu lem: Fas, inquit, non est, ut reus episcopi suggestionibus occidatur, qui veniæ, si pœnituerit, reservatur. Si non est fas ut reus episcopi suggestionibus occidatur, qui veniæ, si pœnituerit, reservatur; nefas est ut reus, qui veniæ, si pœnituerit, reservatur, ab episcopo ad mortem adjudicetur, et in mortis ejus judicio subscribatur et episcopus, qui contra ecclesiasticum ordinem, et regularem disci plinam subscripsit, ut sacri altaris ministri huic mortis disciplinæ nolentes fieri socii, non habeantur participes communionis suæ videtur se hujus judicii subscriptione a communione ecclesiastica separasse, a cujus communione si se ministri altaris, subscribentes mortis judicio, separassent, solidius

D

[ocr errors]

in communione disciplina ecclesiasticæ perstitis- A omnium prodiderat voluntates, transgressio est punita cunctorum. »

sent.

Unde beatus Ambrosius in epistola ad Valentinianum imperatorem, qui petebatur contra religionem Christianam legi subscribere : Convenio iterum fidem tuam, convenio mentem tuam, ne vel respondendum secundum hujusmodi petitionem gentilium censeas, vel in ejusmodi responsa sacrilegium subscriptionis adjungas vox enim tua, manus tua, et subscriptio tua opus est tuum. Et antiquorum Patrum canones decreverunt dicentes: Sæpe principes contra quoslibet majestatis obnoxios sacerdotibus negotia sua committunt : et quia sacerdotes Christi ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant regibus judices, ubi jurejurando supplicii indulgentia committitur, non ubi discriminis sententia præ- B paratur. Si quis etiam sacerdotum contra commune consultum discussor in alienis periculis exstiterit, ut reus effusi sanguinis apud Christum, et apud Ecclesiam perdat proprium gradum. Hic autem nullo comminante neque jubente, gratis subscripsit, ut delatori aut lingua capuletur, aut caput amputetur, et qui noluerit fieri socius hujus disciplinæ, nec habeatur particeps communionis suæ. Et non suffecit illi ut subscriberet, quatenus convicto delatori caput amputetur; verum et ministros ecclesiasticos suæ parochiæ, huic perversæ sententiæ fecit subscribere. Reclamante Gelasio in epistola ad Anastasium imperatorem (epist. 10): Dicit Apostolus, qui non solum non facienda faciunt, reos videri, etiam qui consentiunt facientibus. Legibus certe vestris crimi- C num conscios, susceptoresque latrocinantium par judiciorum pœna constringit: nec expers facinoris æstinatur, qui licet ipse non fecerit, facientes tamen in familiaritatem fœdusque receperit. › Hic autem et fecit, et facientes ad agendum contra regulas quosdam impulit, quibusdam persuasit. Hinc Apostolus : Sic enim peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis: et peribit infirmus in tua scientia frater, pro quo Christus mortuus est (I Cor. vin). Et beatus Gregorius in Regula pastorali Scire, inquit, prælatus debet, quia si perversa unquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Unde necesse est ut tanto se cautius a culpa custodiant, quanto per prava quæ faciunt, non soli moriuntur. Et item Gelasius in decretis ad episcopos per Dardaniam constitutos, ac si de his loquatur quos secum fecit subscribere (Gelas., epist. 11, sub fin.): ‹ Sicut, inquit, in simili conditione constricti, non possunt complicem suum judicare non jure damnatum, neque rei [al. om. rei] reum possunt competenter absolvere : sic illo juste prævaricatore damnato, isti quoque pari jacent damnatione prostrati: neque inde nisi resipiscentes poterunt prorsus absolvi; quia sicut per unum scribentem eorum omnium vulgata transgressio est, qui in eamdem perfidiæ ceciderant actionem; sic in uno eodemque qui pro omnibus scripserat, vel scribendo

Et quia sacrum Nicænum concilium metropolitanos singularum provinciarum episcopos privilegium habere decrevit. Unde Leo ad Anatolium dicit (epist. 55) Illa, inquiens, Nicanorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditio in nulla est parte solubilis. Sed et alia catholica concilia ita ab omnibus teneri diffinierunt: quia eorum immobilibus decretis contraria subscripsit, se, sibique complices a catholica communione segregasse videtur. Sicut item Leo in epistola ad Pulcheriam Augustam (epist. 55) manifeste demonstrat dicens: Contra statuta canonum Paternorum, quæ ante longissimæ ætatis annos in urbe Nicæna spiritualibus sunt fundata decretis, nihil cuiquam audere conceditur : ita ut si quis diversum aliquid decernere velit, se potius minuat quam illa corrumpat. Et quia, ut ipse beatus Leo, et ante illum Damasus, et Bonifacius, et post eum alii apostolicae sedis pontifices scripserunt, iidem sacri canones, mansuræ scilicet usque in finem sæculi leges, Spiritu Dei sunt conditi. Qui scilicet Spiritus, juxta evangelicam et apostolicam veritatem Spiritus est Patris, Spiritus est Filii, quia æqualiter a Patre procedit et Filio, et totus est Patris, ae totus est Filii Spiritus; et Pater, et Filius, et idem Spiritus sanctus, quorum est una substantia, una voluntas, et operatio; scilicet ipsa saneta Trinitas unus est Deus, ac Dominus. Constat quia à Patre, et Filio, et Spiritu sancto, tota videlicet Trinitate, uno Deo et Domino ipsi canones sunt conditi: a quibus qui per contemptum pertinaciter deviat, in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum ac Dominum peccat. Et in hac subscriptione Apostoli est sententia Hincmarus, in qua sollicitus non fuit servare unitatem Spiritus in vinculo pacis : sed sollicitus fuit dissolvere unitatem Spiritus, contra vinculum pacis. Dicit enim Apostolus, cujus sententiam subscriptioni suæ perversæ inseruit: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; unum corpus, unus spiritus, sicut vocali estis in una spe vocationis vestræ (Ephes. iv). Unde beatus Gregorius : ‹ Ad unam igitur vocationis spem nequaquam pertingitur, si non ad eam unita cum proximis mente curratur. Est, inquit, Dominus ad Moysem, locus Ꭰ penes me, et stabis supra petram. Locus quidem apud Dominum est sanctæ Ecclesiæ unitas, in qua super petram statur, dum confessionis ejus soliditas utiliter tenetur. Hi enim in loco qui penes Dominum est, et super petram stant, qui per hæreses, et per schismata ab unitate se Ecclesiæ non dividunt. Quia ut sanctus Hilarus papa dicit (epist. 4) : « Non minus in sanctarum traditionum sanctiones committitur, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. > Et beati Leonis decernentis (S. Leo, loc. cit.), quia in causis quæ ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, nihil sine primatibus oportet impleri, non fuit socius disciplinæ : unde timendum est ut non sit etiam consors communionis

sue a cujus communione si fuerit alienus, cum his A enim sumus, inquit, sicut plurimi, adulterantes ver

qui præfatis synodis interfuerunt, et quorum decreta convelli fecit, ac per hoc, cum Ecclesia catholica communionem habere non poterit. Et in edicto quinti concilii scriptum est: Miramur eorum dementiam qui divinæ Scripturæ contraria agunt, evidenter dicenti, quia æqualiter horribilia sunt apud Deum impius et impietas ejus. Actio enim cum actore punietur. Si autem similiter impietas horribilis est Deo, et ille qui impie agit, certe separatus est talis a Deo, et anathemati juste subjicitur. Anathema enim nihil aliud significat, nisi a Deo separationem : sicut in Veteri et in Novo Testamento judicium de anathemate significat.

CAPUT XII.

Quod in ea collectione sanctorum Patrum dicta sensusque corrupit.

In

Et in eo, de quo agitur, libello, sed et in illo, quem per Wenilonem quondam archiepiscopum mihi misit, quem paulo infra commemorabo (eum enim præ manibus habeo) verbis beati Gregorii, de quatuor errorum capitulis, de quibus ad Theoctistam patriciam scripsit (lib. 1x, epist. 39, in fin.), quibus dicit: Si qui vero sunt qui dicunt, quia compulsus quisquam necessitate se anathematizaverit, anathematis vinculo non tenetur; verbis suis imposuit, immittens, et superadjiciens, aut contra ea quæ sub anathemate prohibita sunt, præsumpserit. eodem loco, ubi dixit: ‹ Si qui sunt igitur qui, sub nomine Christiano, hæc quæ prædiximus errorum capitula, aut prædicare audent, aut taciti apud semetipsos tenere, detruncavit, et pervertit ad suum sensum dicens: Si qui sunt igitur qui sub nomine Christiano hæc prædicare audent. Non timens sententiam sanctæ sextæ synodi in duodecima actione prolatam hoc modo: Inveteratum Macarium in impietatis dogmatibus, et non solum universam Christo amabilem plebem, quæ hanc a Deo conservandam regiam urbem inhabitat eversione turbulenta potantem; testimoniaque sanctorum et probabilium Patrum falsantem, et quædam quidem abscidentem, quædam vero addentem, et secundum quod ei videbatur, in devio mittentem, piissimum et a Deo coronatum principem per oblata ab eo codicia, sed et a solis ortu usque ad occasum per litteras suas, et per homines quos mittebat, universos perturbantem, et a fide vera segregantem, et juste atque rationabiliter pontificali habitu denudatum, nullatenus divina regula de cætero suscepit in doctoris sede residere: ne ex hoc propriæ suæ hæreseos musto jam recrudescere faciat intelligentiam, et fiant, juxta quod scriptum est, novissima illius hominis deteriora prioribus. Et Macedonius Constantinopolitanus episcopus ab imperatore Anastasio legitur expulsus, quoniam Evangelia falsasset, et maxime illud Apostoli dictum Quod apparuit in carne, justificatum est in spiritu (1 Tim. II); et pervertisse ut legeretur, ut essel Deus, apparuit per carnem. Quales redarguit Paulus apostolus de se et suis sociis dicens: Non

bum Dei (II Cor. 11). ‹ Adulterare est, inquit beatus Gregorius, verbum Dei, aut aliter sentire quam de illo est, aut ex eo non spiritales fructus, sed adulterinos foetus quærere laudis humanæ. Unde Gelasius ad episcopos per Dardaniam constitutos, de hujusmodi prave sentientibus scripsit (epist. 13): Quia majores nostri [al., Quæ majores nostri divina inspiratione cernentes] necessario præcaverunt, ut contra unamquamque hæresim quod acta semel synodus [coacta synodus] pro fidei communione et veritate catholica atque apostolica promulgasset, non sinerent novis post hæc retractationibus nubilari mutilari] ne pravis occasio præberetur, quæ medicinaliter fuerant statuta, pulsandi : sed auctore B cujuslibet insaniæ ac pariter errore damnato, sufficere judicarunt, ut quisquis [quisque] aliquando hu jus erroris communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus, quoniam manifeste quilibet vel professione sua, vel communione posset agnosci. Et post aliquanta : « Quoniam idem ipse error, qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravæ communionis effecto, exsecrationem sui gestat et poenam. ›

C

Post præfati denique monstruoso libelli a se monstruose collecti suam suorumque subscriptionem, litteris quarum exemplar habeo, denuo illuni commonui, ut ea quæ in parochia sua contra rationem et auctoritatem egerat, studeret corrigere. Sed admonitioni meæ non paruit: cum dicat Apostolus: Obedite præpositis vestris in Domino (llebr. x111). Et sanctus Leo decernat, ut qui scit se quibusdam præpositum, non moleste ferat aliquem sibi esse prælatum. ›

CAPUT XIII.

Quod frequenter admonitus excusare culpas maluit quam corrigere, et accusatus in synodo, non exspectato fine judicii, fugam arripuit.

(Lib. Lv Cap. præf.) Deinde ex epistolis Romanc sedis pontificum ante Nicænam synodum scriptis libellum a se collectum, et 20 versiculis in nomine domni regis Caroli titulatum, per venerabilem quondam archiepiscopum Wenilonem, in Gundulfi villa coram archiepiscopis qui adfuerunt, mihi direxit. De quo, illi, scripto respondi, cujus exemplar hic D habeo monens illum, ut sacris canonibus et apostolicæ sedis decretis ex eisdem sacris canonibus promulgatis fidem accommodaret, et debitam obedientiam illis dependeret. Inde in Attiniaco Rhemensis parochiæ, illi coram episcopis, qui adfuerunt, dedi libellum in 55 capitulis, 44 versibus titulatum, aucloritates ecclesiasticas continentem, contra illa quæ in præfatis suis duobus libellis collegerat : monens ut a talibus hujusmodi reprehensionibus se cohiberet; et se sacris regulis subdens, pacem et sanctimoniam, secundum Apostolum, sequi studeret. Is autem nullam inde meæ admonitionis satisfactionem exhibuit. Quin potius rotulam prolixissimam de quadam capella, unde eum sæpe litteris, pro recla

matione ad me hominum ex sua parochia, monui: A Nam adimi ei episcopatum, antequam causæ ejus

sed nihil profeci: et fabulis de Fimo presbyteri parochiæ suæ, et villæ ecclesiæ nostræ; sed et de aliis mendaciter compositis, de quibus se ipse presbyter ad me non reclamavit, nec in aliqua synodo comprovinciali ullam rationem inde commovit, contextam, in eodem concilio mihi porrexit (Non exstat). De qua rotula loqui, in aliud tempus dignum duxi differre, ne vobis tædium deliramenta sua inferant, et ad necessariora vos deliberanda impediant. Sed et præfatum suum monstruosum libellum, a se et a suis subscriptum, in eadem synodo protulit, quem ibidem accipiens, hactenus servo.

C

exitus appareret, nulli Christiano videri jure potuit [al.; potuisset]. » Et item dicit (conc. Milev., c. 21; conc. Afric., c. 87; Cod. can. Eccl. Afric., can. 121 et 22): Ut per episcopos judices causa finiatur, sive quos eis [quin inter se conquirentibus] primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint. Si autem ex communi placito vicinos judices elegerint, aut unus eligatur, aut tres aut si tres elegerint, aut omnium sententiam sequantur, aut duorum. A judicibus autem, quos communis consensus elegerit, non liceat provocare: et quisquis probatus fuerit pro controversia nolle obtemperare judicibus, cum hoc primæ sedis episcopo fuerit probatum, det litteras ut nullus ei communicet episcoporum, donec

D

(conc. Carthag. III, c. 7; Cod. can. Eccl. Afr., can. 19) Ut quisquis episcoporum accusatur, ad primates provinciæ ipsius causam deferat accusa'or. › Et post aliquanta : ‹ Verum tandiu post mensem secundum non communicet, donec purgetur. Si autem ad concilium universale anniversarium occurrere noluerit, ut vel ibi causa ejus terminetur, ipse in se damnationis sententiam dixisse judicetur. Tempore sane quo non communicat, nec in sua ecclesia, vel parochia communicet. › Et jam transactus est annus ex quo a me, suo metropolitano, præfatos judices electos expetiit, et accepit; et causam suæ accusationis regulariter exsecutus non fuit. Et dila!a est hactenus ex eo sententia Africani concilii, de

Et cum me vidi post tot admonitiones nihil apud eum posse proficere, schedulam porrexi in synodo decem provinciarum (Non exstat hæc schedula), ab B obtemperet. Et Carthaginense dicit concilium eisdem venerandis episcopis quærens consilium quid contra suam pertinacem contumaciam agere possem et quæ illi . . . suæ contra colligationes suæ impietatis direxeram, contra illis nota feci. Unde et ab eadem synodo conventus, quoniam injuste ac irregulariter tantas et tales excommunicationes facere præsumpsit, dedit mihi in eadem synodo professionis suæ libellum de regulari obedientia sua, quem habeo, qui ita se habet: Privilegio Hincmari metropolitani provincie Rhemorum ecclesiæ secundum sacros canones et decreta sedis apostolicæ ex sacris canonibus promulgata, pro scire et posse me obediturum profiteor, subscribo. Et ex eo quod sui homines se ad regem reclamaverunt, quoniam ab eis sua beneficia, quæ apud antecessores suos, et apud eum proservierunt, injuste et irrationabiliter abstulisset, post datum mihi libellum in synodo de regulari obedientia sua, electos judices episcopos apud me expetivit et tres, secundum Africanum concilium, scilicet Actardum, Ragenelmum, aique Joannem a me sibi designatos suscepit; et eorum, atque aliorum Deum timentium, judicio, in domni regis, sicut postulavit, præsentia, de quibusdam decretum fuit, ut beneficia sua quæ irrationabiliter perdiderunt, recuperare deberent. Tota autem eorum causa, usque ad alium tractatum, certis intervenientibus causis non diffinita, sed die alia diffinienda, remansit. Et ante diffinitionem contra sacros canones, sine ulla necessitate vel ratione, noctu fuga lapsus, regularem diffinitionem exspectare contempsit. Unde sacri canones Africani concilii de Quodvultdeo, qui antequam aut judices electos expeteret, aut etiam in rationem contra conquirentem adversum se introisset, rationem subterfugiens discessit, decreverunt dicentes (conc. Afric., c. 54; cod. can. Eccl. Afric., can. 87):

De Quodvultdeo, inquiunt, episcopo Centuriensi, quoniam [al., quomodo] adversarius ipsius cum se petisset, introduci ad concilium nostrum, interrogatus vellet cum eo apud episcopos experiri, primo promiserat; et alia die respondit, hoc sibi non placere, atque discessit. Placuit omnibus episcopis, ut nullus eidem Quodvulideo communicet, donec causa ejus qualem potuerit terminum sumat.

D

Maximino episcopo promulgata (conc. Afric., c. 55; Cod. can. Eccl. Afric., can. 88): ‹ De Maximino, inquit, Bacagensi [al., Maximiano Bagaiensi}, et ad eum, et ad ipsam plebem placuit de concilio litteras dari, ut et ipse ab episcopatu discedat, et illi sibi alium requirant. ›

CAPUT XIV.

Quod fugam illam infirmis rationibus excusare

conatur.

Et cum hæc ita se habeant, idem frater mihi rescribens, multis allegationibus se necessitate compulsum, et persecutionem declinantem fugisse asseveral, sicut sua scriptura, quam hic habeo, prodit. Videlicet, quia omnes homines sui banuiti fuerunt ad causas, ita ut nec unus, dum rediret ad mansionem, illum sequi permissus sit: Nortmanno hoc agente pro villa Pauliaco, eo quod illam concessione regia, et apostolica etiam, ut scirem, auctoritate recipiens, illum idem sui homines in eamdem villam secuti sunt. Et in eisdem suis allegationibus ponit testimonia ex epistola Julii papæ in Athanasii pro fuga defensione (epist. 2, ad Orientales): « Quia Dominus quando Pharisæi consilium fecerunt adversus eum ut eum occiderent. Sciens autem Jesus discessit inde. Et discipuli propter metum Judæorum recesserunt, celantes seipsos. Et Paulus in Damasco a principe gentis quæsitus, de muro in sporta depositus est, et manus quærentis effugit (11 Cor. x1). Sed utrum pro eo si Franci homines ad judicia suis legi

chianus erat, et ipsas res non invaserat ; et habebat inde auctorem, qui illi eas beneficiavit et si ipse suus auctor eas illi contradiceret, nihil postea se inde præsumeret.

CAPUT XVI.

quo

bus vocabantur, ut quod contra legem fecisse quæ- A illum non excommunicarem, quia nec meus paro rebantur, aut legibus emendarent, aut legaliter defenderent, fugere illum oportuit, an non, causa in promptu est. Et utrum præmissa testimonia, suæ quam dicit persecutioni, suæque causæ ac personæ, vel persecutoris sui personæ, quam specialiter signat, sed et aliis personis se persequentibus a se designatis Quod falso dicit se detentum fuisse ne Romam, conveniant, an non, ratio manifeste demonstrat. De appellabat, adiret. fuga vero Athanasii, et quando, ac qualiter, vel pro quibus, episcopis vel ministris Ecclesiasticis fugiendum sit, beatus Augustinus in epistola ad Honoratum episcopum inter alia dicit: Fortasse quis dicat ideo debere fugere Dei ministros talibus imminentibus malis, ut se pro utilitate Ecclesiæ temporibus tranquillioribus servent. Recte hoc fiet a quibus

Dicit etiam in eodem scripto suo Hincmarus, ideo se ab Attiniaco fugisse, quia Silvaci memor fuerat, ubi et ego adfui, quod illi nihil profuit, sed obfuit quia pro eo solummodo retentus fuit, ne Romam domni apostolici præceptis obediens iret : quod a sæculo non est de episcopo ab episcopis auditum. Unde respondi, quia nec tunc, sicut pro certo

quam, prout reminisci valeo illum Romani appellasse pro quacunque causa audivi. Tunc autem ad synodum, quæ in proximo futura erat, invitatum audivi. Sed et multorum divulgabatur oribus, quia cum Lothario agebat, quatenus Ecclesiam sibi commissam, et oves sibi creditas desereret, ut ad Lotharium iret, et in regno illius honores obtineret. Verumtamen, ex hac causa nullam rationem tunc cum domno rege habui; sed et domnus rex nihil inde tunc mihi dixit.

dam, quando non desunt alii, per quos suppleatur B scio, et illi mecum sciunt qui adfuerunt, nec unecclesiasticum ministerium, ne ab omnibus deseratur. Quod fecisse Athanasium supra diximus. Nam quantum necessarius fuerit Ecclesiæ, quantumque profuerit quod vir ille mansit in carne, catholica fides novit, quæ adversus Arianos hæreticos ore illius et amore defensa est. Sed quando est commune periculum, magis timendum est ne quisquam id facere credatur non consulendi voluntate, sed timore moriendi magisque fugiendi obstet exemplo, quam vivendi prosit officio : nulla ratione fugiendum est. › Et item post aliquanta Quicunque igitur isto modo fugit, ut Ecclesiæ necessarium ministerium non desit, facit quod Dominus præcepit, sive permisit (Matth. x). Qui autem się fugit, ut gregi Christi ea quibus spiritualiter vivit alimenta subtrahantur, C mercenarius ille est, qui videt lupum venientem et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus (Joan. x). › CAPUT XV.

:

Quod res Ecclesiæ quæ controvertuntur, regi concessit
Nortmanno tradendas.

De eo quod scripsit, me scire eamdem villam illi concessione regia, et apostolica etiam auctoritate sibi redditam, quod in ejus litteris legi, hoc me scire non denego. Dicit enim ibi, ad petitionem virorum venerabilis memoria Conradi, et Rodolfi, se eamdem villam concessisse regi, ut eam Nortmanno, qui antea illam tenuerat, beneficiaret. Superadjiciens in responsione sua, quia si ipsam villam in alodem haberet, quidquid regis esset voluntatis ex ea facere gauderet; quia illud voto regis non obviabat, nec inde ei periculum animæ imminebat. Cæterum quando illam concessionem de rebus Ecclesiæ suæ fecit, nec mea conscientia, vel coepiscoporum Rhemensis provinciæ; sed nec cum consensu presbyterorum ac diaconorum Laudunensis Ecclesiæ, sicut præcipiunt canones, fecit. Sed et hoc inde scio, quod in domni apostolici epistola exinde legi. Et quia quando Nortmanno ipsam epistolam ostendam, dicens illi, quia nisi ab ipsis rebus Laudunensis Ecclesiæ quas invaserat, se mox exueret, illum secundum jussionem domni apostolici excommunicarem: coram plurimis episcopis mihi respondit, ut pro amore, et honore Dei, et sancti Petri, ac domni apostolici PATROL. CXXVI,

CAPUT XVII.

Quod post fugam Hincmaro Rhemensi per litteras significavit se Romam evocare a pontifice, quibus ab eodem Rhemensi responsum est. Et quod contra suam professionem venit.

Is autem frater Hincmarus, postquam electos judices, a me regulariter, ut scripsi, datos sibi suscepit, et incaute ac inhoneste noctu fuga lapsus abscessit, pitaciolum irrationabiliter confectum, et manu sua subscriptum, ac præfatæ professioni suæ usquequaque contrarium, per Ermenoldum diaconum suum vi Non. Jul. 11 indict. mihi transmisit, quod ita se habet: Reverendissimo Rhemorum archiepiscopo Hincmaro, sanctæ Laudunensis Ecclesie Hincmarus Deo miserante episcopus, debitam in Christo devotionem. Vos scitis quia ab universali sanctæ Romanæ Ecclesiæ papa, patre quoque nostro et magistro Adriano bis vocatus existo. Et vos ipsi in quaternionibus mihi a vobis in Attiniaco palatio D coram archiepiscopis, et episcopis qui affuerunt datis, quod ad eamdem sedem venire totidem vocatus detractem, me reprehendistis: si vitio scriptoris pro detrectem, quod est dissimilem, vel differam, detractem, quod valde tractem non ab re accipi potest, intercharaxatum non fuit. Unde vos nunc pro amore Dei omnipotentis, et reverentia sancti Petri exposco, sicut et in eadem synodo in Attiniaco a vobis convocata, quod impetrare non valui, expostulavi; ac jam etiam per integrum efflagitavi annum : et præcipue in synodo apud Vermeriai palatium olim ab horno habita obsecrando declamavi. Et quæ sequuntur. Ego linemarus sancti Laudunensis Ecclesiæ episcopus sponte subscripsi. › 19

« VorigeDoorgaan »