Pagina-afbeeldingen
PDF

su;e : a cujus communione si fuerit alienus, cum his A qui præfatis synodis interfuerunt, et quorum decreta convelli fecit, ac per hoc, cum Ecclesia catholica communionem habere non poterit. Et in edicto quinti concilii scriptum est : « Miramur eorum dementiam qui divinæ Scripturæ contraria agunt, evidenter dicenti, quia æqualiter horribilia sunt apud I)eum impius et impietas ejus. Actio enim cum actore ptrnietur. » Si autem similiter impietas horribilis est Deo, et ille qui impie agit, certe separatus est talis a Deo, et anathemati juste subjicitur. Anathema, enim nihil aliud significat, nisi a Deo separationem : sicut in Veteri et in Novo Testamento judicium de anathemate significat.

CAPUT XII.

Quod in ea collectione, sanctorum Patrum dicta sensusque corrupit.

Et in eo, de quo agitur, libello, sed et in illo, quem per Wenilonem quondam archiepiscopum mihi misit, quem paulo infra commemorabo (eum enim præ manibus habeo) verbis beati Gregorii, de quatuor errorum capitulis, de quibus ad Theoctistam patriciam scripsit (lib. ix, epist. 59, in fin.), quibus dicit : « Si qui vero sunt qui dicunt, quia compulsus quisquam necessitate se anathematizaverit, amathematis vinculo non tenetur; » verbis suis imposuit, Immittens, et superadjiciens, t aut contra ea quæ sub anathemate prohibita sunt, præsumpserit. » In eodem loco, ubi dixit : • Si qui sumt igitur qui, sub nomine Christiano, hæc quæ prædiximus errorum capitula, aut prædicare audent, aut taciti apud se- C. metipsos tenere, » detrumcavit, et pervertit ad suum sensum dicens : ¢ Si qui sunt igitur qui sub nomine Christiano hæc prædicare audenl. » Non timens sententiam sanctæ sextæ synodi in duodecima actione prolatam hoc modo : t Inveteratum Macarium in impietatis dogmatibus, et mon solum universam Christo amabilem plebem, quae hanc a Deo conservandam regiam urbem inhabitat eversione turbulenta potantem; testimoniaque sanctorum et probabilium Patrum falsantem, et quædam qttidem abscidentem, quædam vero addentem, et secundum quod ei videbatur, in devio imittentem, piissimum et a Deo coronatum principem per oblata ab eo codicia, sed et a solis ortu usque ad occasum per litteras suas, et per homines quos mittebat, universos perturhantem, et a fide vera segregantem, et juste atque rationabiliter pontificali habitu denudatum, nullatenus divina regula de cætero suscepit in doctoris sede residere : ne ex hoc propriæ suæ hæreseos musto jam recrudescere faciat intelligentiam, et fiant, juxta quod scriptum est, novissima illius hominis deteriora priori. bus. » Et Macedonius Constantinopolitanus episcopus ab imperatore Anastasio legitur expulsus, quoniam Evangelia falsasset, et maxime illud Apostoli dictum : Quod apparuit in carne, justificatum est in spiritu (I Tim. iii); et pervertisse ut legeretur, ut esset Deus, apparuit per carnem. Quales rcdarguit Paulus apostolus (le se et suis sociis licens : Non

[ocr errors]

enim sumus, inquit, sicut plurim, adulterantes verbum Dei (II Cor. 11). • Adulterare est, inquit beatus Gregorius, verbum Dei, aut aliter sentire quam de illo est, aut ex eo non spiritales fructus, sed adulterinos fœtus quærere laudis humanae. » Unde Gelasius ad episcopos per Dardaniam constitutos, de hujusmodi prave sentietutibus scripsit (epist. 15) : v Quia majores nostri [al., Quæ majores nostri divina inspiratione cernentes] necessario præcaverunt, ut contra unamquamque hæresim quod acta semel synodus [coacta synodus] pro fidei coinmunione et veritate calholica atque apostolica promulgasset, non sinerent novis post hæc retractationibus nubilari [mutilari] : ne pravis occasio præberetur, quæ medicinaliter fuerant statuta, pulsandi : sed auctore cujuslibet insaniæ ac pariter errore damnato, suflicere judicarunt, ut quisquis [quisque] aliquamdo hu jus erroris communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus, quoniam manifeste quilibet vel professione sua, vel commumione posset agnosci. » Et post aliquanta : • Quoniam idem ipse error, qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravæ communionis effecto, exsecrationein sui geslal et pœnam. » Post praefali denique inonstruoso libelli a se monstruose collecti suam suorumque subscriptionem, litteris quarum exemplar habeo, denuo illuni commonui, ut ea quæ in parochia sua contra rationem et auctoritatem egerat, studeret corrigere. Sed admonitioni meæ non paruit : cum dicat Apostolus : 0bedite præpositis vestris in Domino (Hebr. xiii). Et sanctus Leo decernat, ut s qui scit se quibusdam præpositum, non moleste ferat aliquem sibi esseprælatum. » CAPUT XIII. Quod frequenter admonitus ercusare cttlpas maluit quam corrigere, et accusatus in synodo, non exspectato fine judicii, [ugam urripuit. (Lib. lv Cap. præf.) Deinde ex epistolis Romanæ sedis pontificum ante Nicænam synodum scriptis libellum a se collectum, et 20 versiculis in mouuiiie domni regis Caroli titulatum, per venerabilem quondam archiepiscopum Wenilonein, in Gundulfi villa coram archiepiscopis qui adfuerunt, milli direxit. De quo, illi, scripto respondi, cujus exemplar hic

D habeo : monens illum, ut sacris canonibus et apomatione ad me hominum ex sua parochia, monui : A Nam adimi ei episcopatum, antequam causæ ejus

stolicæ sedis decretis ex eisdem sacris canonibus promulgatis fidem accommodaret, et debitam obedienuiam illis dependeret. Inde in Attiniaco Rhemensis paroehiae, illi coram episcopis, qui adfuerunt, dedi libellum in 55 capitulis, 44 versibus titulatum, auctoritates eeclesiasticas continentem , contra illa quæ in præfatis suis duobus libellis collegerat: monens ut a talibus hujusmodi reprehensionibus se c0hiberet; et se saeris regulis subdens, pacem et sanctiinoniam, seeundum Apostolum, sequi studeret. Is autem nullam inde meae admonitionis satisfactionem exhibuit. Quin potius rotulam prolixissimain de quadam capella, unde eum sæpe litteris, pro reclased nihil profeci : et fabulis de Fimo presbyteri parochiæ suæ, et villæ ecclesiæ nostræ; sed et de aliis mendaciter compositis, de quibus se ipse presbyter ad me non reclamavit, nec in aliqua synodo comprovinciali ullam rationem inde commovit, contextaim, in eodem concilio mihi porrexit (Non exstat). De qua rotula loqui, in aliud tempus dignum duxi differre, me vobis tædium delirameiita sua inferant, et ad necessariora vos deliberanda impediant. Sed et præfatum suum monstruosum libellum, a se et a suis subscriptum, in eadem synodo protulit, quem ibidem accipiens, hactenus servo. Et cum me vidi post tot admoniuiones nihil apud eum posse proficere, schedulam porrexi in synodo

exitus appareret, nulli Christiano videri jure potuit [al.; potuisset]. » Et item dicit (conc Milev., c. 21 ; conc. Afric., c. 87; Cod. can. Eccl. Afric., can. 121 et 22): , Ut per episcopos judices causa finiatur, sive quos eis [quin inter se conquirentibus] primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint. Si autem ex communi placito vicinos judices elegerint, aut unus eligatur, aut tres : aut si tres elegerint, aut omnium sententiam sequantur, aut duorum. A judicibus autem, quos cominunis consensus elegerit, non liceat provocare : et quisquis probatus fuerit pro controversia nolle obtemperare judicibus, cum hoc primæ sedis episcopo fuerit probatum, det litteras ut nullus ei communicet episcoporum, donec.

decem provinciarum (Non exstat hæc schedula), ab B obtemperet. » Et Carthaginense dicit concilium bus vocabantur, ut quod contra legem fecisse quae- A illum non excommunicarem, quia nec meus paro 1)e quo pitacio latius in quaterniunculis, ut supra A Et his, ut præmisi, subscribens, illi professioni et

eisdem venerandis episcopis quærens consilium quid contra suam pertinacem contumaciam agere possem : et quæ illi . . . suæ contra colligationes suæ impietatis direxeram, contra illis mota feci. Unde et ab eadem synodo conventus, quoniam injuste ac irregulariter tantas et tales excommunicationes facere præsumpsit, dedit mihi in eadem synodo professionis suæ libellum de regulari obedientia sua, quem habeo, qui ita se habet : Privilegio Ilincmari metropolitani provinciæ Rhemorum ecclesiæ secundum sacros canones et decreta sedis apostolicæ ex sacris canonibus promulgata, pro scire et posse me obediturum profiteor, subscribo. Et ex eo quod sui homines se ad regem reclamaverunt, quoniam ab eis sua beneficia, quæ apud antecessores suos, et apud eum proservierunt, injuste et irrationabiliter abstulisset, post datum mihi libellum in synodo de regulari obedientia sua, electos judices episcopos apud me expetivit : el tres, secundum Africanum concilium, scilicet Actardum, Itagenelmum, aique Joannem a me sibi designatos suscepit; et eorum, atque aliorum Deum timenliuin, judicio, in domni regis, sicut postulavit, præsentia, de quibusdam decretum fuit, ut beneficia sua quæ irrationabiliter perdiderunt, recuperare deberent. Tota autem eorum causa, usque ad alium lractatum, certis intervenientibus causis non diflimita, sed die alia diflinienda, remansit. Et ante diflinitionem contra sacros canones, sine ulla necessitate vel ratione, noclu fuga lapsus, regularem diflinitionem exspectare contempsit. Unde sacri canones Africani concilii de Quodvultdeo, qui antequam aut judices electos expeteret, aut etiam in rationem contra conquirentem adversum se introisset, rationem subterfugiens discessit, decreverunt dicentes (conc. Afric., c. 54; cod. cam. Eccl. Afric., can. 87): « De Quodvultdeo, inquiunt, episcopo Cenluriensi, quoniam [al., quomodo] adversarius ipsius cum se petisset, introduci ad concilium noslrum, interrogatus vellet cum eo apud episcopos experiri, primo promiserat; et alia die respondit, hoc sibi non placere, atque discessit. Placuit omnibus episcopis, ut nullus eidem Quodvultdeo communicet, donec causa ejus qualem potuerit terminum sumat.

(conc. Carthag. iii, c. 7; Cod. can. Eccl. Afr., can. 19): • Ut quisquis episcoporum accusatur, ad primates provinciæ ipsius causam deferat accusa'or. » Et post aliquanta : « Verum tandiu post mensem secundum non communicet, donec purgetur. Si autem ad concilium universale anniversarium (jccurrere noluerit, ut vel ibi causa ejus terminetur, ipse in se damnationis sententiam dixisse judicetur. T. mpore sane quo non communicat, nec in stia ecclesia, vel parochia communicet. » Et jam transactus est annus ex quo a me, suo nietropoliiano, præfatos judices electos expetiit, et accepit; et causam suæ accusationis regulariter exsecutus non fuit. Et dila'a est hactenus ex eo sententia Africani concilii, de

C Maximino episcopo promulgata (conc. Afric., c. 55;

Cod. cum. Eccl. Afric., can. 88): • De Maximino, inquit, Bacagensi [al., Maximiano Bagaiensi], et ad eum, et ad ipsam plebem placuit de concilio litteras dari, ut et ipse ab episcopatu discedat, et illi sibi alium requirant. »

CAPUT XIV.

Quod fugam illam infirmis rationibus excusare c0nul ur.

Et cum hæc ita se habeant, idem frater mihi rescribens, multis allegationibtis se necessitate conpulsum, et persecutionem declinantem fugisse asseverai, sicut sua scriptura, quam hic habeo, prodit. Videlicet, quia omnes homines sui banniti fuerunt ad causas, ita ut nec unus, dum rediret ad mansionem, illum sequi permissus sit : Nortmanno hoc agente pro villa Pauliaco, eo quod illam concessione regia, et apostolica etiam, ut scirem, auctoritate recipiens, illum iidem sui homines in eamdem villam secuti sunt. Et in eisdem suis allegationibus ponit testimonia ex epislola Julii papæ in Athanasii pro fuga defensione (epist. 2, ad 0rientales) : « Quia Dominus quando Pharisæi consilium fecerunt adversus eum ut eum occiderent. Sciens autem Jesus discessit inde. Et discipuli propter metum Judæorum recesserunt, celantes seipsos. » Et Paulus in Damasco a principe genlis quæsitus, de muro in sporta depositus est, et manus quærentis effugit (1 I Cor. xi). Sed utrum pro eo si Franci homines ad judicia suis legi

rebantur, aut legibns emendarent, aut legaliter defenderent, fugere illum oportuit, an non, causa in promptu est. Et utrum præmissa testimonia, suæ quam dicit persecutioni, suæque causæ ac personae, vel persecutoris sui personæ, quam specialiler signat, sed et aliis personis se persequentibus a se designatis conveniant, an non, ratio manifeste demonstrat. De fuga vero Athanasii, et quando, ac qualiter, vel pro quibus, episcopis vel ministris Ecclesiasticis fugiendum sit, beatus Augustinus in epistola ad Honoratuim episcopum inter alia dicit : t Fortasse quis dicat illeo debere fugere Dei ministros talibus imminentibus malis, ut se pro utilitate Ecclesiæ temporibus tranquillioribus servent. Recte hoc fiet a quibusdam, quando non desunt alii, per quos suppleatur ecc'esiasticum ministerium, ne ab omnibus deseralur. Quod fecisse Athanasium supra diximus. Nam quantum necessarius fuerit Ecclesiæ, quantumque profuerit quod vir ille mansit in carne, calholica fides novit, quae adversus Arianos hæreticos ore illius et amore defensa est. Sed quando est commune periculum, magis timendum est ne quisquam id facere credatur non consulendi voluntate, sed timore moriendi : magisque fugiendi obstet exemplo, quam vivendi prosit officio : nulla ratione fugiendum est. » Et item post aliquanta : • Quicumque igitur isto modo fugit, ut Ecclesiæ necessarium ministerium non desit, facit quod Dominus præcepit , sive permisit (Matth. x). Qui autem sic fugit, ut gregi Christi ea quibus spiritualiter vivit alimenta sublrahantur, mercenarius ille est, qui videt lupum venientem et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus (Joan. x). » CAPUT XV. Quod res Ecclesiæ quæ controvertuntur, regi concessit Nortmanno tradendas.

De eo quod scripsit, me scire eamdem villam illi concessione regia, et apostolica etiam auctoritate sibi redditam, quod in ejus litteris legi, hoc me scire non denego. Dicit enim ibi, ad petitionem virorum venerabilis memoriæ Conradi, et Rodolfi, se eamdem villam concessisse regi , ut eam Nortmanno, qui antea illam tenuerat, beneficiaret. Superadjiciens in responsione sua, quia si ipsam villaim in alodem haberet, quidquid regis esset voluntatis ex ea facere gauderet; quia illud volo regis non obviabat, nec inde ei periculum animæ imminebat. Cæterum quando illam concessionem de rebus Ecclesiæ suæ fecit, nec mea conscientia, vel coepiscoporum Rhemensis provinciæ; sed nec cum consensu presbyterorum ac diaconorum Laudunensis Ecclesiæ, sicut præcipiunt canones, fecit. Sed et hoc inde scio, quod in domni apostolici epistola exinde legi. Et quia quando Nortmanno ipsam epistolam ostendam, dicens illi, quia nisi ab ipsis rebus Laudunensis Ecclesiæ quas invaserat, se mox exueret, illum secundum jussionem domni apostolici excommunicarem: coram plurimis episcopis mihi respondit, ul pro amore, ct honore Dei, et sancti Petri, ac domni apostolici

PATaoi.. CXXVI.

[ocr errors]

chianus erat, et ipsas res non invaserat ; el hal)el)at inde auctorem, qui illi eas beneficiavit : et si ipse suus auctor eas illi contradiceret, nihil postea se inde præsumeret. CAPUT XVI. Quod falso dicit se detenuum fuisse ne Romam, quo appellabat, adiret.

Dicit etiam in eodem scripto suo Hincmarus, ideo se ab Attiniaco fugisse, quia « Silvaci memor fnerat, ubi et ego adfui, quod illi nihil profuit, sed obfuit : quia pro eo solummodo retentus fuit, ne Romam domni apostolici præceptis obediens iret : quod a sæculo non est de episcopo ab episcopis audituim. » Unde respondi, quia nec tunc, sicut pro certo

B scio, et illi mecum sciunt qui adfuerunt, nec un

quam, prout reminisci valeo illum Roman appellasse pro quacunque causa audivi. Tunc autem ad synodum, quæ in proximo futura erat, invitatum audivi. Sed et multorum divulgabatur oribus, quia cum Lothario agebat, quatenus Ecclesiam sibi commissam, et oves sibi creditas desereret, ut ad Lotharium iret, et in regno illius honores obtineret. Verumtamen, ex hac causa nullam rationem tunc cum domno rege habui ; sed et domiuus rex nihil inde tunc mihi dixit. CAPUT XVII.

Quod post fugam Ilincmaro IRhemensi per litteras

significavit se Romam evocare a pontifice, quibus

ab eodem Rhemensi responsum est. Et quod contra suam professionem venit.

Is autem frater Hincmarus, postquam electos judices, a me regulariter, ut scripsi, datos sibi suscepit, et incaute ac inhoneste noctu fuga lapsus abscessit, pitaciolum irrationabiliter confectum, et manu sua subscriptum, ac præfatæ professioni suæ usquequaque contrarium, per Ermenoldum diaconum suum vi Nom. Jul. iii indict. mihi transmisit, quod ita se habet : « Reverendissimo Rhemorum archiepiscopo Ilincmaro, sanctæ Laudunensis Ecclesiæ Hincmarus Deo miserante episcopus, debitam in Christo devotionem. Vos scitis quia ab universali sanctæ Romanæ Ecclesiæ papa, patre quoque nostro et magistro Adriano bis vocatus existo. Et vos ipsi in quaternionibus mihi a vobis in Altiniaco palatio coram archiepiscopis, et episcopis qui affuerunt datis, quod ad eamdem sedem venire totidem vocatus detractem, me reprehendistis : si vitio scriptoris pro detrectem, quod est dissimilem, vel differam, detractem, quod valde tractem non ab re accipi potest, intercharaxatum non fuit. Unde vos nunc pro amore I)ei omnipotentis, et reverentia sancti Petri exposco, sicut et in eadem synodo in Attiniaco a vobis convocata, quod impetrare non valui, expostulavi; ac jam etiam per integrum efllagitavi annum : et pr;ccipue in synodo apud Wermeriam palatium olim al, horno habita obsecrando declamavi. » Et quæ sequuntur. • Ego Ilincmarus sancti Laudunensis Ecclesiæ episcopus sponle subscripsi. »

[ocr errors]

dixi, ei datis respondi : et quia nunquam vel nusquam apostolicam sedem eum adire prohibui. Insuper etiam illum, sicut et ipse scripsit, cnr jussionem invitationis domni apostolici prosecutus non fuerit, reprehendi. Qui undicunque sibi visum fuit, cum de suis insolentiis increpatus est, licenliam eundi Romam petit, vel sedem apostolicam appellat. Quando vero rex, et episcopi sunt sibi placabiles, de ipsa licentia nihil dicit, nec sedem apostolicam appellat : cum sacri praefigant canones qualiter, et unde, et ubi appellare debeat episcopus apostolicam sedem. Et auno prælerito, postquam in Attiniaco libellum 3e sua regulari obedientia inihi porrexit in synodo, s&Jem apostolicam non appellavit, nec de licentia illuc eundi aliquid dixit. Sed cum commotus inhomeste inde discessit, præmissum pitaciolum de licentia Romam eundi, circa Kalend. Julias mihi direxit. Postea vero nihil mihi inde mandavit, nec quando mecum locutus fuit, inde aliquid dixit. Sed el cum domno rege in subsequenli mense Septembrio in Silvaco, et in mense Octobrio l{hemi, ubi et ego fui, et domni apostolici missi ibi fuerunt. et inde nihil dixit. Deinde mense Februario in Compendio cum domno rege per aliquot dies fuit, et ego eliam illic fui. Postea vero mense Aprili apud Silvanectis cum domno rege fuit. Et demum in Silvaco per aliquot dies cum domno rege fuit, et ego etiam ibi fui, et nihil inde dixit. Et jam plures Kalendæ mensis Augusti pertransierunt ultra placitum quod ei domnus apostolicus misit, mandans ut ultra illas kalendas non remoraretur quin Romam pergeret. Scripsi etiam illi, quia insulse scripserit, quoniam si lieentiam ei eundi Romam apud regem non impetrarem : Abhinc ut archiepiscopo coepiscopus obtemperare debet, canonice mihi obsequi non posset. Et quia contra rationem hoc dixit, ei ex epistolis beati ILeonis ostendi; et ut decretales epistolas quas beatissimi papæ diversis temporibus ab urbe ltoma pro «liversorum patrum consolatione dederunt, de quibus (ut a metropolitano privilegio contra canones et decreta sedis aposlolicæ ex eisdem sacris canonibus promulgata se possit exuere, contumacia pertinaci contendii) illum commonui, ut secundum dictum !)eati Gelasii venerabiliter susciperet, et sacra conciiia, ut Gelasius, et cæteri catholici videlicet, doctique pontifices decreverunt, inviolabiliter conservaret, illi suasi. Et de eo quod scripsit, quia , quod apostolica sedes de eo voluit, ac disposuit, Remigio et Arduico archiepiscopis committere, commisit: » scilicet ut per eos domni apostolici epistola, unde illi mandavi, ad domnum regem perveniret, et ipsi ejus causam agerent: illi non credo, quoniam epistola domni apostolici mihi directa aperte demonstrat, illam de qua oblique sategit, mihi misisse, ut ego illius, videlicet suffraganei mei, causam agerem apud regem : quatenus et apostolica sedes vigorem proprium retimeret, et a se concessa aliis jura sua non demeret.

[ocr errors]

subscriptioni quam coram episcopis decem provinciarum in synodo apud Attiniacum professus fuerat, et manu propria subscripserat ; scilicet, quia privilegio metropolitano provinciae Rhemorum Ecclesiæ secundum sacros canones, et decreta sedis apostolicæ ex sacris canonibus promulgata pro scire et posse se obediturum, contraria profitendo subscripsit. De qua professione atque subscriptione in eadem synoilo mihi data, sanctus Leo in epistola ad Septimum episcopum dicit (epist. 85) : • Saluberrimum est, inquit, et spiritalis medicinae utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, vel cujuslibet [al., sive alii] ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, errorem suum, et ipsos erroris auctores damnari a se sine ambiguitate fateantur; ut sensibus pravis, et dudum peremptis nulla aspirante [al., nulla sperandi] supersit occasio, nec ullum membrum Ecclesiæ talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit ol)viare. » In qua professione et subscriptione sua confratres et venerabiles coepiscopi nostri, consulentes duritiæ animi sui, et supportanles eum in charitate, noluerunt eum exaggerare de præteritis; sed tantum fuiuram correctionem profitendo et subscribendo promitteret. Attendenles quod B. Gregorius in pastorali Regula dicit : • Quia plerumque quos fortis pigmentorum potio curare non valuit, ad salutem pristinam aqua tepens reduxit : et nonnulla vulnera quæ curari incisione ferri nequeunt, fomentis olei sanantur : et durus adamas incisionem ferri minime recipit, sed leni luircorum sanguine nollescit. » Et hac professione quam subscripsit, quia si ei licentiam eundi Romam, quo illum vel quemquam nunquam vel nusquam volentem ire prohibui, apud domnum regem Carolum non impetrarem, mihi ex tunc , ut archiepiscopo coepiscopus obtemperare debet, canonice scirem illum obsequi non posse : subjungens : w Ego Ilincmarus S. Laudumensis Ecclesiæ episcopus sponte subscripsi : » illam quam in synodo decem provinciarum apud Attiniacum habitam mihi dedit, quantum in ipso fuit, destruxit. Sicut B. Leo in epistola ad Leonem Augnstum (epist. 78), etiam tantus pontifex de se dicens, ostendit : t Secundum apostolum (Galat. 2) si quæ destruxi, hæc ædifico, prævaricatorem me constituo, et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beatæ memoriæ principis Martiani, sed etiam ego mea consensione firmavi. » Destruxit enim in præfata synodo inobedientiæ præteritæ insolentiam, ædificans profitendo et subscri

bendo futuram secundum sacros canones erga str;e

metropolis privilegium obed:eiil:am. Quam iterum hac prævaricationis suæ professione atque subscriptione destruere, et annullare sategit, et pristinam suam insolentiam, redivivo furore resuscitavit, ac per hoc se prævaricatorem constituit. Quas omnes professiones et subscriptiones suas scriptione vel professione subscribentis ac profitentis, et negligentis atque refragantis sanclus Spiritus, per eos in quibus locutus est, et qui cum Deo in eœlo regnant, et in terris miraculis coruscant, decreverit, sollicita menle recogitet alque dijudicet. Ait enim sacrum Carthaginense concilium (conc. Carthag. ii, can. 13): « Si quis contra suam professionem vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore privabit. » Quid enim in hac novissima subscriptione sua sacris canonibus et suprascriptis professionibus et subscriptionibus suis contraria, congruentius referri potest, qua dixil : Ego Ilincimarus contra meam professionem, vel subscriptionem veniens, sponte me honore privavi? Sed forte dicet, alias subscriptiones se invitum, atque coactum fecisse. Et quid dicet de illa subscriptione, qua libello compilationum suarum, nullo petente, vel sperante, subscripsit, et ab aliis quiBusdam inviuis subscribi fecit? llli nempe qui de verborum differentiis loquuntur, sicut Nonius Marcellus Peripateticus, in libello de compendiosa doctrina (cap. 5), dicit : * lloc distare inter confiteri et profiteri autumant, quod confiteri voluntatis est, profiteri necessitatis, et coacti. » Sed non illi hoc ad voluntatem suam succurrit, qui contra suam professionem et subscriptionem venit. Cum sanclus Leo, sicut multoties in illius invenilur epistolis, ab unamimitate catholicæ pacis exorbitantes, professionem cum absolutissima subscriptione coram omni clero, et universa plebe, dare præcipiat. Et sanctus Gregorius in epistola ad Theoctistam patriciam (lib. ix, epist. 39), de his qui dicebant, quia si compulsi aliqui de quibus juste reprehendebantur, anathematizare se, dicerent, anathematis vinculo nnllo modo teneri, manifestissime dicat : « Et si sunt, inquiens, qui certissime talia sentiunl vel tenent, quia Christiani non sunt, dubium non est : eosque et ego, et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt, et contraria loquuntur. »

sapientia vestra insimul conferat, et quod de sub- A dixerunt. Cui schedulæ ab episcopis qui præfatæ

CAPUT XVIII.

Qugd. schedulam fictam quasi ab episcopis concilii Tullensis conscriptam óbtulit, cui rescripsit Rhemensis adhortans ad patientiam, et maturüm rerum cognitionem. 1)enique ad hæc xv Kalend. August., indictionis 5, misit ad me apud Pontigonem, Heddonem Ecclesiæ suæ præpositum, et per eum schedulam quamdam mihi direxit, quam habeo sub chirograplio : cujus partem coram episcopis qui adfuerunt, ftemigio scilicet, Ilarduico, Francone, Odone alquc Willeberto, et aliis ecclesiasticis viris referendam illi donavi; ne postea mihi eamdem schedulam, si vellet, misisse negare valeret. Quæ confecta est quasi ex nomine synodi apud Tusiacum : quam antequam per Heddonem clericum suum acceperim, nunquam vidi, et nunquam vel nusquam audivi; sed uec qui adfuerunt episcopi, eam se vidisse et audisse

synodo interfuerunt, multifarie multisque modis : sed et a se asserit esse subscriptum; quæ in quibusdam, sacris regulis contraria, et suæ excommunicationi quam fecerat in paroelia sua, est consona. Dicitur enim ibi de damnato, ut , dum vivit, ita a coetu et societate fidelium remotus, a corpore et sanguine Domini separatus, ut nec in finem communionem accipiat, neque corpus ipsius more fidelium cum oblationibus et psalmis atque hymnis ad sepulturam deducatur. » Et aliquanto inferius : • Habeantque principes et judices hanc in populo Dei diligentiam, ut ubicumque tales in potestate eorum ab episcopis requisiti fuerint, absque mora eis exhibeant, ne forte si dissimulaverint, aut imanda

B tum episcopi contempserint, ab Ecclesia Dei projecti,

[ocr errors]

nec sepulturam cum fidelibus recipiant. » Et aliquanto supra istam sententiam : ¢ Si clericus tanti cupiditate sacrilegii corruptus, aut laicus quicunque hac iniquitate deceptus fuerit, et cognoscens damnationem suam pœnitentiæ remediis secundum ordinem et dispositionem sui episcopi se submiserit, volumus ut pervasa et præsumpta secundum qualitatem in simplum, aut in duplum, aut in triplum, aut in quadruplum ecclesiæ cui damnum illatum est, primum restituat. Inde pro sacrilegioab episcoposuo consilium salutis, et poenitentiae modum suscipiat. » Quæ constitutio restitutionis, salvo legum jure contraria esse dignoscitur decretis beati Gregorii ad Augustinum Anglorum episcopum interrogantem (epist. ult. l. xii, ad August., interrog. 4) : • Obsecro quid pati debeat, si quis aliquid de ecclesia furto abstulerit? » Responsio beati Gregorii hinc post aliquanta : « Addis etiam quomodo ea quæ furto de ecclesiis abstulerint, reddere debeant? Sed absit ut ecclesia cum augmento recipiat, quod de rebus terrenis videtur amittere, et lucra (le vanis quærat. » Quæ schedula, ul oslendi, ecclesiasticis ordinationibus contraria, eliam et ex hoc mendax esse patenter ostenditur, quia eorum episcoporum nomina ibi habentur subscripta, qui nondum erant episcopi : et etiam duorum episcoporum nomina ex una civitate, et uno tempore ibi sunl posita : et eorumdem episcoporum nomina qui successerunt ante nomina suorum decessorum ibi ponuntur. Habetur enim ibi momen Christiani Autissiodorensium, et longe post Abbonis item Autissiodorensium, cui Christianus successit. Et inscribitur ibi nomen Itainelmi Noviomagensium , qui nondum erat episcopus : deinde longe post, nomen Iminouis Noviomagorum inscribitur, cui Raipelimus successit. Et aliorum episcoporum ibi habentur nomina, qui eidem synodo non interfuerunt. Et nos qui interfuimus, sed et se nobiscum his subscripsisse mendaciter dicit, quibus non subscripsiuius. Unde videndum est si illi comveniat, quod Africanum decrevit concilium de episcopo qui Donatistis se communicasse mentitus fuerit (cod. can. eccl. Afric., can. 124): ut , si proba. tum fi:erit eum de communio:;e illorum fuisse iueuii

« VorigeDoorgaan »