Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quoniam quæ conventa ibi fuerant, non es regula- A ex antiquo inter provinciales sedes fuerit computata, riter prosecutus, nunc iterum suas querelas deponere. Unde moneo fraternitatem tuam, ut ita inde præcogitatus et præparatus ad denuntiatam synodum venias, quatenus querimoniæ indecentes episcopo sopiantur: ne nomen bonum quod apostolica regula jubet habere episcopum, in tua opinione notetur; et, sicut idem dicit Apostolus, non vituperetur ministerium nostrum. Dat. prid. Id. Maii præsentis IV indictionis. >

Unde exardescens sicut ignis in spinis, mihi more suo prolixissimam rotulam xvi Kal. Julias præsentis Iv indict. per hominem suum nomine Chunibertum, exprobrationibus repletam, et calumniis respersam direxit. Cui hoc modo per compresbyterum nostrum rescriptum direxi: Domnus apostolicus Adrianus B misit mihi epistolas de causis nostræ diœceseos, quas oportet in synodo legi. Propterea auctoritate ipsius domni apostolici, te ad proxime futuram synodum in Duziaco Rhemensis parochiæ, Non. Augusti præsentis iv indict. venire commoneo. Data I Non. Julias præsentis quartæ indict. Igitur quoniam per me corrigere nequeo, vestram consultationem ac consolationem inde similiter adeo, si forte Spiritus sanctus, qui ubi vult spirat, et cujus præsentiam saneta congregatio vestra testificatur, vestris salubribus monitis, et Deo dignis orationibus, eum tandem aliquando corrigat, aut regulari medicamento insolentiam ejus compescat: quoniam diutius eum sine correctione, et propter Deum, et propter metropolitanam sollicitudinem indigno mihi commissam, sustinere non audeo. Præsertim cum et domnus papa Adrianus me nuper apostolicis suis litteris hinc commonuerit. Quæ ita se habent:

Adrianus episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo confratri nostro Hincmaro archiepiscopo. Fidelium relatione comperimus, etc. Reliqua vide inter epistolas Adriani II, tomo CXXII, col. 70. Patrologiæ. Et hæc quidem, sed et alia quæ sequuntur, non de propriis et specialibus meis injuriis vice accusatoris, sed sollicitudine privilegium metropolis Rhemorum provinciæ, per sacros canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos decretum, et auctoritate apostolicae sedis confirmatum, contra convellentem illud, evindicantis et contra professionem et subscriptionem suam erga sanctos sanctorum conciliorum canones, et decreta sedis apostolicæ, ex eisdem canonibus promulgata, ergaque sacras leges, quibus una cum canonibus moderatur Ecclesia, ejus contemptum monstrantis, et ei per scripturam falso illatas mihi calumnias refellentis, inculco. Quia ut beatus Coelestinus dicit (epist. 1 et 3), ‹ merito nos causa respicit, si silentio faveamus errori. Quæ enim a nobis res digna servabitur, si decretorum norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur. Non est agentium causa solorum : universalis Ecclesia quacunque novitate pulsatur. Novum est enim quod provincialis episcopus qui non in civitate quæ

C

sed in municipio Lauduni a Marcobrio prætore condito, ut produnt historiæ; quod ab exordio sui nunquam inter sedes provinciales Rhemorum provinciæ in paganismo, vel in Christianismo nomen vel locum habuit, donec S. Remigius quintus decimus Rhemorum archiscopus, certis quibusdam accidentibus causis, primus ibidem ordinavit episcopum, et eidem municipio de rebus Rhemensis metropolis satis superque ditato, ipsum comitatum in quo consistit, partem scilicet ex Rhemensi parochia delegavit, sed semper fuit Rhemensis parochiæ municipium; sicut hodieque et alia municipia in Rhemensi parochia, quæ in subjectionis loco ac nomine permanent, privilegium sibi arrogat, et contra privilegium metropolis suæ rebellat. Cum S. Leo diffiniat scribens ad Maximum Antiochenum episcopum (epist. 66): «Etsi enim diversa nonnunquam sunt merita præsulum, jura tamen permanent sedium; quibus possunt æmuli perturbationem aliquam fortassis inferre, non tamen possunt minuere dignitatem. Quapropter non queror adversus hunc fratrem speciali causa mearum injuriarum, sed contenipti privilegii Rhemorum metropolis, quod sacri canones mystici Nicæni concilii sedibus singularum provinciarum servari irrefragabiliter decreverunt. De quibus item Leo ad Anatolium diffinivit (idem ep. 53, ad Anatol. Vid. et ep. 55 ad Pulcher. Aug.), « ut omni penitus auctoritate sit vacuum, quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. ›

CAPUT PRIMUM.

Quod palatii regii et abbatiæ administrationem contra canones obtinuit.

(Hincm., lib. Lv Cap., c. 2; conc. Antioch. c. 9.) Cum sacri Antiocheni canones præcipiant, ut præter metropolitanum nihil agere debeat, secundum antiquam a Patribus nostris regulam constitutam, nisi ea tantum quæ ad suam parochiam pertinent, possessionesque subjectas: sine mea vel coepiscoporum conscientia administrationem in palatio domni regis obtinuit. Quam administrationem illi coram eodem domno rege, et aliis qui adfuerunt, ex sacris regulis interdixi. Postea iterum per exteras potestaD tes, id est sæcularium interventione, contra Sardicenses canones, eamdem administrationem in palatio cum abbatia in tertia provincia, ultra Rhemensem provinciam, sine mea conscientia impetravit, et per aliquot annos tenuit: donec contra domnum regem in tantum se, sine ratione, contumaciter erexit, ut et administrationem palatinam, et ipsam abbatiam illi auferret. Contra quæ Sardicenses canones dicunt:

Scimus enim et ipsi sæpissime propter paucorum impudentiam religiosum sacerdotale nomen fuisse reprehensum. ›

Et post aliquanta in hujusmodi litteris subscribi, et talem in communione recipi vetant

CAPUT II. Quod ad eamdem abbatiam sine licentia metropolitani contra canones perrexit.

A tentiones proprias contradicant, obtineat sententia plurimorum, eumdem venerabilem fratrem Joannem episcopum ordinavimus. De contemptu autem fratris Hincmari, ut ad ordinandum coepiscopum nostrum conveniret, et secundo litteris commonitus venire contempsit, Symmachus papa ad Eonium ita ex sacris regulis promulgavit (epist. 10, ad Cæsarium, non ad Æonium) : ‹ Ut si quilibet episcopus metropolitano pontifici juxta canonicam diffinitionem vocatus obtemperare noluerit, noverit succidendum se, quod non optamus, ecclesiastica disciplina. Sed dehinc a me conventus, nullam satisfactionem, nec etiam humile responsum, mihi ac coepiscopis nostris reddidit.

(Lib. Lv Cap., c. 2.) Ad quam abbatiam quoties sibi placuit, sine licentia mea perrexit: et quandiu illi placuit, ibidem commoratus fuit; contra Hilari papæ decreta dicentis (epist. 8, ad diversos episcopos Gallia) Illud non potuimus præterire, quod sollicitudine diligentiore curandum est, ne præter metropolitanorum suorum litteras aliqui episcopi ad quamlibet provinciam audeant proficisci. Quod etiam in omni genere officii clericalis per singulas debet ecclesias custodiri. Et sic antea Zosimus (epist. 5, 9, 11), et postea S. Gregorius (ib. vII, ind. 2, ep. 8) decrevit, scribens ad Vincentium [al., Innocentium] et cæteros episcopos : ‹ Hortamur, in- B quit, fraternitatem vestram, ut si quemquam vestrum pro causis propriis ubicunque longius compulerit ambulare necessitas, a metropolitano vestro, secundum inditam a sanctis Patribus regulam, petere licentiam debeatis, nec eum postponere in aliquo debeatis. » Et reliqua.

CAPUT III.

C

Quod ad ordinationem episcopi Cameracensis vocatus venire, aut vicarium mittere, contempsit. (Lib. Lv Cap., c. 2.) Præterea quoque litteris canonicis certum diem et locum designantibus, et ad ecclesiam suam ex more directis, quarum exemplar habeo, evocatus ad ordinationem episcopi in ecclesia Camaracensi provinciæ nostræ, pastore destituta, unde apostolica sedes, me suggerente non modice laboravit, nec ipse venit, nec pro se vicariam personam, vel litteras sui consensus ad me, sicut præcipiunt regulæ sacræ, direxit. Qua de re, ordinatio electi fuit dilata. Unde iterum istiusmodi litteras ad ecclesiam suam ex more direxi: ‹ Hincmarus Rhemorum episcopus dilecto fratri Hincmaro et venerabili coepiscopo nostro, salutem. Sicut jam altera vice litteris dilectioni tuæ mandavi, clerus ac plebs Cameracensis ecclesiæ cum decreto canonico petierunt sibi ordinari episcopum Joannem presbyterum, virum boni testimonii ad ejus ordinationem nonis Julii convenimus secus Belvacum. Sed quia tua fraternitas illuc non convenit, nec pro se personam aut litteras sui consensus direxit, ordi- D nationem illius distulimus. Propterea, quoniam sicut ipse scis, eadem sedes, diu in multorum periculum vacat pastore, XII Kalendas Augusti conveni cum cæteris fratribus in monasterium quod dicitur Isla, in parochia Belvacensi ad eumdem fratrem nostrum ex more ordinandum episcopum. Data 11. Id. Julii. › Et convenientibus nobis ad prædictum locum prædictis Kalendis, nec ipse venit, nec pro se vicariam personam, vel litteras sui consensus, ad me, sicut præcipiunt sacræ regulæ, direxit. Nos autem qui convenimus, auctoritate Nicæni concilii, decernentis (can. 6) ut in ordinando episcopo, si communi cunctorum decreto rationabili, et secundum regulam ecclesiasticam comprobato, duo aut tres propter con

CAPUT IV.

Quod regem sine ratione vel necessitate offendit, et aliorum episcoporum parochianos excommunicavit.

Postea intervenit diutinum scandalum inter domnum regem et illius pertinacem contumaciam eo quod homines sui ad domnum regem se reclamaverunt, quia beneficia eorum ab eis injuste abstulerit. Unde domnus rex semel ac secundo me, una cum coepiscopis nostris, et aliis missis suis, inter eos habere audientiam jussit; sed illum ad rationem et obedientiam debitam flectere non potuimus. Quapropter jussit domnus rex, ut ad Pontigonem palatium suum in Rhemensi provincia, quo plures episcopi, et alii fideles ejus conventuri erant, aut ipse veniret, aut ita personas pro se instructas dirigeret, ut ipsæ quærimoniæ finem acciperent. Ipse autem illuc non venit, nec ita instructas pro se personas direxit, qui legalem finem eisdem querimoniis imponerent. Qua de re domnus rex ei mandavit, ut ipsis hominibus sua beneficia tenere permitteret, usque dum juste et rationabiliter causæ de quibus apud eum reclamabatur diffinirentur.

Isdem autem sine misso regis, vel metropolitani, absentibus illis qui contra eum querebantur, contra leges publicas et ecclesiasticas, septem homines quod sibi fuerat visum, interrogavit, et quod dom. nus rex ci mandaverat, non obaudivit. Et veniens demum ad domnum regem adeo illum commovit, ut et suprafatam abbatiam, et administrationem palatinam ab eo auferret. Et post hæc, quia sicut ei præcepit ad domnum regem venire, non voluit, nec advocatum suum qui de rebus pecuniariis, contra conquirentes adversus eum rationem redderet, misit, nec electorum judicium juxta leges et regulas expetere voluit, nec mihi suo metropolitano, ut ecclesiasticos judices, quorum judicio causæ finiuntur, sicut leges et regulæ jubent, illi delegarent, quiddam mandavit, domni regis erga se animum non mediocriter exaggeravit (lib. Lv Cap., c. 21). Cujus benignitatem ad eum veniens, adjunctis mecum nostris coepiscopis, sicut antea, et postea sæpius egi, placabilem ei feci. Sed frater Hincmarus more sueto iterum atque iterum domni regis animum sine ulla ratione vel necessitate contumaciter recommovit ; .

et sine ipsius licentia ab eo recedens, Laudunum A inconsultis aliquid agere præsumant. Et lex probiper noctem aufugit. Quem domnus rex litteris et

missis tam ecclesiasticis quam et sæcularibus ut ad eum veniret sæpe vocavit : qui ad eum venire contempsit. Et quoniam pervenit ad domnum regem, quia cum Lothario illi conveniret, ut ecclesiam et 'plebem sibi creditam desereret, et in regno ipsius honores acciperet. Qui et in litteris domno regi directis scripsit dicens Deo teste vobis loquor : potius eligo extra vestrum degere regnum, quam in vestro talis apparere, quosdam nosco susurrare, › Tune domnus rex necessitate compulsus mandavit, ut quia ipse venire nolebat, liberi homines de epi scopio Lauduni ad eum compendio palatio venirent. Quo aliqui ex eis venerunt: quibusdam vero, ut ad regem perventum est, Hincmarus venire non permi- B sit. Et ideo domnus rex duos episcopos Rhemorum provincia, Odonem scilicet et Willebertum, ad eum misit, mandans ut jam tandem ad eum veniret. Et misit reipublicæ ministros, ut liberos homines, qui ad eum, sicut mandaverat, non venerunt, et cum Hincmaro degebant, aut voluntarios aut invitos ad eum venire facerent.

quam

(Ibid., c. 3.) Hincmarus audiens eorum adventum, sicut etiam ipse in scripto suo demonstrat, antequam reip. ministri ad eum directi Laudunum pervenirent, inauditam antea nostris temporibus excommunicationem in meos, et multorum archiepiscoporum et episcoporum parochianos, non de criminibus quibuscunque accusatos, vel confessos, sive convictos, sed nec evangelice vel regulariter commonitos, in parochia sua perpetratis, sine mea conscientia, contra sacras regulas jaculavit. Unde maximum scandalum et regi et regno, et istis Cisalpinis ecclesiis intulit. Excommunicatio vero, quin potius maledictio, furia exagitatus intorsit, hoc modo se habet: Apostolica, imo divina auctoritate per virtutem hujus ligni (videlicet sanctæ crucis), cooperantibus meritis sanctae hujus genitricis Mariæ, cum auctoritate beatissimi principis apostolorum Petri, tam omnes hujus loci invasores, quam parochiæ meæ, omnesque hujusmodi contaminatores cunctosque eis consentientes, anathemate damnamus, et a liminibus sanctæ Dei Ecclesiæ extorres virtute Spiritus sancti decernimus, atque ab omni Christianorum consortio alienos adjudicamus. Et mox subsequitur in suo scripto. Responditque omnis clerus: Anathema sint tenentibus presbyteris in manibus sancta Evangelia, lignumque sanctæ crucis. >

Præfati vero episcopi ad eum venientes, nihil de obedientia erga regem, quam illi super sacrosancta juravit, obtinuerunt. Reip. autem ministri a rege directi, nullam ei aut cuiquam violentiam inferentes, homines liberos episcopii Laudunensis ad regis fidelitatem sacramento confirmaverunt, et sic ad regem redierunt. Ipse vero me postposito, in tali excommunicatione suis est libitibus usus : cum sacri Africæ provinciae canones præcipiant (can. 86) ut posteriores episcopi anterioribus deferant, nec eis

beat, ut per alienam messem transiens falcem non
mittat, sed manu spicas conterat et manducet
(Deut. xx). Falcem, inquit beatus Gregorius ad
Augustinum (lib. x1, epist. 31, ad Augustin.) judi-
cii mittere in ea segete non potes, quæ alteri videtur
esse commissa: sed per effectum boni operis fru-
menta Dominica vitiorum suorum paleis exspolia,
et in ecclesiæ corpus monendo et persuadendo, quasi
mandendo, converte. Et item S. Gregorius ad
Januarium episcopum, qui Isidorum V. Cl. causa
suæ injuriæ excommunicaverat, scripsit, dicens
(lib. 11, ind. 10, ep. 34) : « Quia, si ita est, nihilte
ostendis de cœlestibus cogitare, sed terrenam te
habere conversationem significas, dum pro vindicta
propriæ injuriæ, quod sacris regulis prohibetur, ma-
ledictionem anathematis invexisti. Unde de cætero
omnino esto circumspectus, atque sollicitus, ne tale
cuiquam pro defensione injuriæ tuæ inferre denuo
præsumas. Nam si tale aliquid feceris, in te scias
postea vindicandum.
libro de Pœnitentia:

Et sanctus Augustinus in
Auferte malum a vobis ipsis.
Quibus verbis satis ostendit, non temere, et quo-
modolibet; sed per judicium auferendos malos ab
Ecclesiæ communione. Noluit enim Apostolus homi-
nem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel
etiam extraordinario usurpato judicio: sed potius ex
lege Dei secundum ordinem Ecclesiæ, sive ultro con-
fessum, sive accusatum atque convictum. Alioquin
illud cur dixit: Si quis frater nominatur aut fornica-
G
tor, aut idolis serviens, etc., nisi quia eam nomina-
tionem intelligi voluit quæ fit in quemquam, cum
sententia ordine judiciario, atque integritate profer-
tur. Nam si nominatio sufficit, multi damnandi sunt
innocentes; quia falso sæpe in quoquam crimen
nominatur. ›

CAPUT V.

Quod ecclesiæ suæ presbyteros et ministros illicite excommunicavit.

(Lib. Lv Cap., c. 28.) De qua præsumptione coram coepiscopis nostris, quia publice illam admiserat, eum corripui: sed non acquievit ullo modo corrigi. Unde iterum causa suæ injuriæ, me inconsulto, et sine consensu coepiscoporum Rhemensis provinciæ, sicut petitio a clericis Laudunensis ecclesia mihi porrecta demonstrat, et in synodo apud Attiniacum habita demonstravi, presbyteros, et ministros ecclesiæ excommunicavit, ut nemo in eadem parochia missarum officia celebraret. Unde S. Augustinus doctor famosissimus, et ab apostolica sede receptissimus, qui Carthaginiensi concilio interfuit (concil. Carthag., c. 19, 20), et constitutiones ipsius plenissime novit, in epistola ad cierum et plebem Hipponensium, inter alia dicit (Aug., epist. 137) Nuper in concilio episcoporum constitutum est, nullum clericum qui nondum convictus est, suspendi a communione debere, nisi ad causam suam examinandam non se præsentarit. › Et S. Gregorius Augustino tempore posterior, et

B

loco prior, ex sacris legibus ad Martinum, et ad Si- A cilienses episcopos, promulgavit (lib.vн, ind. 2, ep.61), 4 ut nemo sine cognitione damnetur. Et de illicita excommunicandi ratione lex Justiniani catholici imperatoris, quam probat et servat Ecclesia catholica, constitutione 118, capitulo 441, decrevit ut nemo episcopus, nemo presbyter excommunicet aliquem, antequam causa probetur, propter quam ecclesiastici canones hoc fieri jubent. Si quis autem adversus ea excommunicaverit aliquem, ille quidem qui excommunicatus est majoris sacerdotis auctoritate ad gratiam sanctæ communionis redeat; is autem qui non legitime excommunicavit, in tantum abstineat a sacra communione tempus, quantum majori sacerdoti visum fuerit, ut id quod injuste fecit, ipse juste patiatur. Et hine S. Gregorius ad Joannem episcopum injuste excommunicantem, inter cætera scripsit, dicens (lib. 11, ina. 11, ep. 6): « Cassatis prius, atque ad nihilum redactis prædictae sententiæ tuæ decretis, ex beati Petri apostolorum principis auctoritate, decernimus triginta dierum spatio sacra te communione privatum, ab omnipotente Deo nostro tanti excessus veniam cum summa pœnitentia et lacrymis exorare. Quod si hane sententiam nostram cognoverimus implesse remissius: non jam tantum injustitiam, sed et contumaciam fraternitatis tue cognosces, juvante Domino, severius puniendam. Et item idem quosdam episcopos excedentes, post inquisitionem, utrum excessus exsilio, vel depositione cujusque sit dignus? in sex mensibus Dominici corporis et sanguinis communione privatos agere pœnitentiam in monasterio decrevit; ea conditione ut, si communione privatis mortis contigerit imminere periculum, benedictio eis viatici non negetur. De qua causa, ut idem alibi, et aliunde dicit, ostensa est nobis ira quam sequamur, apposita forma cui imprima

mur. >

CAPUT VI.

C

Quod infantes in sua parochia baptizari prohibuit. (Lib. Lv Cap., c. 31, 47.) Prohibuit quoque ut nemo parvulos in sua parochia, etiam in mortis urgentis periculo constitutos, baptizaret; sicut in petitione præfata continetur cum Veritas dicat; Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum cœlorum (Joan. v); et Non venit filius D kominis animus perdere, sed salvare (Luc. 1x); et item: Sinite parvulos venire ad me, et nolite prohibere cas (Matth. xix). Obviam etiam decretis Siricit, Leonis, Gelasii, et Africani concilii. Nam de infantibus baptizandis, qui nondum baptizati noscuntur, quoties neces-itas exegerit, regula ecclesiastica per beatum Siricium est prolata; cujus regulæ conclusio constat hoc modo (Siric., epist. 1, ad Himevium); « Nunc præfatam regulam omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicæ petræ, super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, soliditate divelli. Et S. Leo hujus salutis singulare præsidium nullo tempore unquam denegari decrevit. (S. Leo, epist. 92, ad Rustic.).

CAPUT VII. Quod pœnitentiam et viaticum morientibus dari vetuit.

(Lib. Lv Cap., c. 32.) Nullum siquidem etiam ad ultimam pœnitentiam suscipi, et nulli viatico munere subveniri, contra Nicænos et Africanos canones et decreta Siricii, et Innocentii atque Coelestini, nec non et Leonis, vetuit, sicut in sæpefata petitione habetur. Cum per se Veritas dicat: Venit Filius hominis quærere et salvere quod perierat (Luc. XIX); qui non venit justos, sed peccatores vocare in pœnitentiam (Matth. 1x). Multis voce Domini reclamantibus, et Ecclesiæ catholicæ doctoribus, ut præsidium regenerationis et pœnitentiæ, sacræque communionis in mortis periculo positis et petentibus, a quoquam nullatenus denegetur. Et sacrum Nicænum concilium decrevit (can. 13) Generaliter, inquiens, omni cuilibet in exitu posito, et poscenti sibi communionis gratiam tribui, episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit. Et de præfatis apostolicorum pontificum ex hac causa decretis sanctus Leo papa judicium protulit (ep. 1, ad episo.), ‹ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. »

CAPUT VIII. Quod sepulturam mortuis in parochia sua denegari præcipit.

(Lib. Lv Cap., c. 35.) Sepulturam etiam mortuis, sicut in memorata petitione continetur, nimia inhumanitate contra sacras Scripturas, sacrosque canones denegari præcepit, cum sicut in historia veneranda libri Regum legimus (II Reg. xx1), etiam eorum corpora qui ad consultum Domini propter peccatum Saul, ob quod facta est fames in diebus David tribus annis jugiter, crucifixi fuerant, laudabiliter sunt custodita a concubina Saul, ne lacerarentur ab avibus per diem, neque a bestiis per noctem, donec stillaret aqua super eos de cœlo: sicque sepulta sunt cum ossibus Saul et Jonathæ. Et in Evangelio legimus quia, petente Joseph, Pilatus jussit reddi corpus Domini Jesu, quem quasi nefarium petentibus Judæis crucifigi adjudicavit (Matth. XXVII): unde et cum iniquis, secundum Scripturam, deputatus est (Isa. Lm). Et Judæi, ne remanerent etiam sceleratorum corpora in cruce die sabbati inhumata, obtinuerunt a Pilato (Luc. xx1) ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. Et antiquorum Patrum regulæ, etiam eorum corpora qui sibi quolibet modo mortem intulerunt, vel qui pro suis sceleribus puniuntur, ad sepulturam, licet sine hymnis et psalmis, deferri præcipiunt, et non sepultura in ventre matris omnium, id est terræ, carere etiam talium cadavera præceperunt.

CAPUT IX.

Quod de his excessibus monenti metropolitano suo obedire neglexit.

(Hinc., ep. 35.) Quæ audiens vehementer exhorrui, et proinde ad cum metropolitana sollicitudine semel et secundo litteras misi, monens et hortans illum ut

B

gis salutem, et ad statum..... ad meam ipsius salutem H. Cum Africæ provinciæ canones dicant (can. 86):

Posteriores episcopi anterioribus deferant, nec eis inconsultis aliquid agere præsumant. › Et canones Antiocheni decerni metropolitanum et honore præcellere, et nihil amplius præter eum cæteros episcopos agere, secundum antiquam a Patribus nostris regulam constitutam, nisi ea tantum quæ ad suam diœcesim pertinent, possessionesque subjectas. Et si pro aliqua erga se causa, vel contentione sedanda huic professioni subscripsit, sine metropolitani tamen et coepiscoporum Rhemensis provinciæ conscientia id agere non debuerat. Unde sanctus Innocentius ad Victricium episcopum decrevit dicens (epist. 1): « Si quæ causæ vel contentiones inter clericos tam superioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortæ, ut secundum synodum Nicænam congregatis ejusdem provinciæ episcopis jurgium terminetur; nec alicui liceat (sine præjudicio tamen Romanæ Ecclesiæ, cui in omnibus causis debetur [al., cujus in omnibus causis debet] reverentia custodiri), relictis his sacerdotibus, qui in eadem provincia Dei Ecclesiam nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias. Quod si quis forte præsumpserit, et ab ordine cleri submotus, et injurarium reus ab omnibus judicetur. ›

tam exitiabilem excommunicationem, et impietatis A meum sapere et posse ad Dei voluntatem, et ad recolligationem in suum et multorum periculum intentatam, quantocius solveret. Sed ad obediendum eun invitare non valui. Cum sanctus Bonifacius explanans capitulum Nicæni concilii (can. 13) ad Hilarium Narbonensem episcopum dicat (epist. 3) : Advertat charitas, adeo nos canonum præcepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationem semper expetat. › Et Leo ad Theodorum Forojuliensem episcopum : ‹ Sollicitudinis, inquit, tuæ is ordo esse debuerat, ut cum metropolitano tuo de eo quod quaerendum esse videbatur, conferres: quia in causis quæ ad generalem observantiam pertinent, omnium Domini sacerdotum, nihil sine primatibus oportet impleri. › Certum est enim quoniam illa quæ de baptizandis parvulis, et de ultima pœnitentia, et viatico munere ac mortuorum sepultura nulli deneganda, ex sacris regulis ad eum scripseram, ad generalem observantiam Domini sacerdotum pertinent. Contra quæ præsumere non debuerat, et inconsulto præsumens etiam ad primam commonitionem ex evangelica veritate, et apostolica atque canonica auctoritate, et ex decretis apostolicae sedis pontificum promulgatam, mihi qualicunque metropolitano suo suadenti, ut easdem colligationes impietatis dissolveret, obaudire debuerat, sancto Leone decernente : ‹ Qui, inquiens, scit se quibusdam præpositum, non moleste ferat aliquem sibi esse prælatum, sed obedientiam quam exigit, etiam ipse dependat. Et sicut non vult gravis oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii importabile pondus imponere. Et non debuerat oblivisci professionis et subscriptionis suæ, ante ordinationem episcopalem qui coram altari sanctæ Mariæ, et cunctis qui adfuerunt, non solum de Rhemensi ecclesia, et de Laudunensi parochia, verum et de Rhemorum provincia episcopis, et aliis diversi ordinis viris, secundum morem Rhemensis ecclesiæ, sicut soliti erant episcopi ordinandi subscribere, post catholicæ fidei professionem, de obedientia sua secundum sacras regulas erga Rhemorum metropopolim propria manu subscripsit; unde sacri canones dicunt: Si quis contra suam professionem ac subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore priva- D bit.

[blocks in formation]

C

Quid sit autem reum injuriarum judicari in lib. v Sententiarum Pauli ostenditur: Qui per calumniam, inquit, injuriæ actionem instituit, extra ordinem puniatur. Omnes enim calumniatores, exsilii, vel insula relegatione, aut ordinis amissione puniri placuit. Et in lib. 1 Sententiarum ejusdem Pauli:

:

[ocr errors]

Calumniator est, qui sciens prudensque per fraudem negotium alicui comparat; et in præfatis [f., privatis] et in publicis judiciis omnes calumniosi pro qualitate admissi plectantur. Interpretatio: « Qui aut apud cinctos [f. civicos], aut apud privatos judices fuerit calumniæ objectione convictus, non exspectata ordinis sententia, prout causa fuerit, supplicio subdatur. Et in suprascripto capitulo beatus Innocentius dicit: Si autem majores causæ in medio fuerint devolutæ ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, et vetus consuetudo exigit, post judicium episcopale deferantur. Et sanctus Gregorius ad Vincentium [al., Innocentium] et cæteros episcopos, ait (lib. vII, ind. 2, epist. 8): ‹ Ut nemo coepiscoporum metropolitanum suum postponere in aliquo præsumat: excepto si contra eumdem metropolitanum eos habere aliquid causæ non contigerit: ut ob hoc sedis apostolicæ judicium, si qui petere festinant, licentiam habeant, quod per canones etiam, antiquorum Patrum est institutione permissum. › Nam de quibus caTM nonibus et Innocentius et Gregorius hoc dicant, manifestissime claret; scilicet de Sardicensibus, de quibus et Gelasius (Commonit. ad Faust). Ipsi sunt canones qui appellationem totius Ecclesiæ ad hujus sedis examen voluere deferri : ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere senserunt. Claret igitur

« VorigeDoorgaan »