Pagina-afbeeldingen
PDF

tum commorabitur. Qui abjecit disciplinam, despicit A Ephraim vitula docta diligere trituram (0se. x). Et

animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis (Prov. xv); et : Qui meditatur discordias, diligit rixas, et qui provocat iras, producit discordias (Prov. xxx); et : Qui exaltat os suum, quærit ruinam (Prov. xvii); et : Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea direris quæ versantur in corde ejus (Prov. xviii); et : Vidisti hominem sapientem sibi videri, magis illo spem habebit stultus (Prov. xxvi); et : Erpedit magis ursæ occurrere raptis faetibus, quam fatuo sibi confidenti in stultitia sua (Prov. xvii); et : Stultus irridet disciplinam patris sui : qui autem custodit increpationes astutior fiet (Prov. xv). Deinde post plurimum, non solum inutilia, sed et fatua adhuc pervenisti ut diceres; quia capitulum quod contra te scripsi de primo libro capitulorum synodalium pro te faceret, ut sine auctoritate, vel consensu episcoporum presbyteri in quibuslibet ecc!esiis non constituantur, nec expel„antur. Et quod conjunctim in eodem habetur capitulo, et tibi scripsi, propter quod et praecedentia, ut integrum illud monstrarent capitulum memorari moluisti ; scilicet si laici clericos probabilis vitæ et doctrinæ episcopis consecrandos, suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet ratione eos rejiciant. Dic quis sine auctoritate, vel tuo consensu in Follanæbrayo constituit? Ego, ut prædixi, -Sigeberto clericum nostrum concessi, ut tibi illuia ad ordinandum offerret, et si illum ordinare velles, ego illi libertatem ecclesiasticam facerem. Qiiomodo ergo sine tua auctorilate Sigebertus ibi presbyterum constituit? et ubi est ille presbyter ? Et Deo gratias quia sicut in subsequenti capitulo regio tuo scripto inserto dixisti, non adhuc habes illam potestatem de Sigeberto, ut bannum regium illum rewadiare cogas, ut per fidejussores ad palatium regium venire facias; quia nec tuus est parochianus, nec de tuo missatico divino, vel humano, nec in ipsa ecclesia presbyterum coiitra auctoritatem episcopalem co::stituit; sed forte impletur in te quod scriptum est : Abominatio Domini est omnis arro. gans, etiamsi manu ad manum fuerit, non erit innocens (Prov. xvi), quia si cessat a perversitate quam explere non potest in operatione, non vacata malitiosa voluntate quam desiderat si posset expiere in opere.

Deinde ad me redis rodendum, dicens : « Perquiro cur a tanto tempore de sua, quin mei clerici irregulari ordinatione non requisistis. » Huc, respondeo tibi, certe quia antea illum a te ordinatum non audivi, nisi postquam ipsi homines de præfata villa se ad me reclamaverunt : nec in voluntate unquam habui ut de illicita ordinatione a te facta te unquam vel usquam impeterem. Denique dicis : • Prius erat modus ordinationis cognoscendus; et sic aut ordinator aut ordinatus jure judicandus, aut utrique canonico percellendi cauterio. » Dic, frater : Quis te judicavit? et in quo regulari judicio inde es judicatus, vel compellatus: sed non mirum est quod agis, facis enim ut soles quod diligis. Dicit Scriptura :

item : Ephraim panis subcinericius qui nunquam feversatur (0se. vii). Deinde dicis : • Ergo capitulum quod ex Augustorum nostrorum libro quasi contra me quod agit pro me detruncatum posuistis, integrum resumite, » non est verum ; detruncatum illud capitulum regium tibi non misi : non enim ille clericus meus, aut tuus, vel alicujus est liberi hominis servus; et ideo quod capitulum illud de servis quorumlibet dicit, non posui, qnia ad istum clericum non pertinebat. Quia vero mihi et non tibi commissæ ecclesiæ servus est, quod de ecclesiasticis servis illud capitulum dicit, hoc tibi scripsi, quia et hoc ad causam istius clerici pertinere cognovi. Et post ista persequeris : « Hnjus autem

B capituli tenore perspecto, responsum de ordinatione

clerici vestri meum, si a me facta est tempore et loco cum congruo tunc canonico exspecuate, et interea de mea irregulari ordinatione judicare desistite, quoniam accusator simul et judex non eritis. Et post capitulum canonum de scientia hujus clerici conditionis, et de transgressione per ordinationem inhibitam patet quid decerneretur, quæ prius si placet opponenda est, et aut confesso, aut convicto inculcandum erit judicium. Quod jam licet de me non convicto, nec confesso absque ulla synodo, sine ulla hujusmodi interrogatione, aut requisitione, aut præsenti interpellatione officium accusatoris simul et judicis, tam de absente, quam absenti scripto vobis judicantes exercueritis, ita pronuntiando.

C Quia vero ipsum clericum contra regulas ordinasti, nec quilibet natura liheri per manumissionem fiunt A consensu atque judicio invenerimus salva pact, et Illam deseribis officium. Ego enim per me, vel per A inordinata, atque responsio nulla convenientia sibi

sacræ regulæ demonstrant dicentes. » Et tunc ponis capitulum beati Leonis quod tibi scripsi ; in cujus fine solito more tuam ostentas scientiam, de qua ostentata scientia tua, quia non est utilis vel necessaria loqui nil curo ; quia sicut de chamæleonte legimus, qui quemcunque colorem viderit, in eum convertitur, ita tu saliendo semper tuis ipsis dictis contraria vadis. Quandoquidem vero quia accusator simul et judex esse non possum, quandoquidem quia te absentem judico, interdum ut personam accusatoris induam , et tunc te accusem. Aliquando quod sine synodo te judico, et aliquando quod sine synodo te judicare non possum ; et quia nec intelligis nec intellexisti adimittendos ad ordines sacros servituti obnoxios. Et multis modis hac illac vadis fluctuando sicut arundo a vento agitata, videlicet animo fluctuante, quia nullius gravitatis pondere es stabilitus. Dicis etiam me exponere capitulum Leonis sicut volo, sed non sicut tu, hoc promis, sed sicut se res habet verum dicis : sic enim illum expono ut volo, quia sic illum expono ut debeo, quia sic illum intelligo sicut illi eum intellexerunt qui in capitulis synodalibus de ecclesiarum servis, ut tibi scripsi, et mihi rescripsisti, decreverunt ; et sicut in ipsa manumissione servi ecclesiastici demonstratur; non enim sacri canones manumissionem fieri in ecclesia de natura liberis ab imperatoribus petierunt, cives Romani, sed servi vel ecclesiastici, vel regii, vel quorumlibet liberorum hominum. Et ideo sanctus Leo in capitulo sui decreti ex canonibus promulgato constituit, ut alicui conditioni obligatus non ordinetur, nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos vindicant potestatis. Quandiu enim fuero Rhemorum episcopus, in servis hujus ecclesiæ mihi potestatem debitam vindieaho, ' et sine libertate ecclesiastica per me sibi data quisquam eorum ordinari non debet. Unde breviter tibi idico quod Dominus ad Judæos dixit : Non ego accuso vos, sed Moyses, in quem speratis, ipse vos accusat (Joan. v), scilicet lex contra quam agitis. Et item Dominus dicit : Ego non judico quemquam, est

qui quærat et judicet (Joan. viii). Videlicet quia si B

ordinasti contra decreta Leonis ipsum clericum, non ego'peccator in terra, sed ille sanctus de coelo te inde per suum decrelum judicat ; et si confiteri vis a te illum irregulariter ordinatum, sicut nec de aliis, ita nec de isto tuam quaero, vel desidero damnationem, vel quemcunque ante oculos humanos ruborem. Si autem negas illum te ordinasse sicut jam præmisi, habeas illum conscientiæ ac negationis tuæ judicem, quem habebis et testem. Caeterum sacri canones dicunt ut episcopus sine concilio clericorum suorum clericos non ordinet, ita ut civium conhibentiam, et testimonium quaerat: et secundum sacros canones et decrela sedis Romanae pontificum mea interest, ut si ratio postulaverit me compellente ad delectorum de ordinatione ipsius clerici quam denegas, accedas judicium, et quidquid veritate cognita, mediantibus sacrosanctis Evangeliis per eos tam clericos quam cives, quorum consensu et in quorum praesentia ordinationes juberis facere, inventum fuerit, hoc statuatur. Sed si aequissimum judicem Deum, cui de omnibus factis et judiciis nostris sumus reddituri rationem timueris hoc agere, nulla erit necessitas. Neque ego hanc, vel aliam quamcunque eausam volo exaggerare, quia de quibuscunque seanlalum sine peccato propriæ conscientiae vitare potero, memini scandalum inferre vplo. Si autem ipse clericus, quod non opto nec quæro, se in comprovinciali synodo reclamaverit, aut de ordinatione a te in cum exhibita, aut de quocumque præjudicio, quia sacri canones dicunt, præmissa sententia de preshyteris et diaconibus, ut reliquorum clericorum causas etiam solus episcopus loci agnoscat et finiat. Et si presbyteri, diaconi, vel cæteri inferioris gradus clerici in causis quas habuerint, de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, vicini episcopi eos, cum consensu sui episcopi audiant, et inter eos diffiniant adhibiti ab eis episcopi. Quod etsi ab eis provocantium putaverint ad primates suarum provinciarum, sicut et de episcopis sæpe constitutum est provocent: et omnes qui se læsos existimant adsint conciliis, et synodi experiantur examen ; et plura qu;e hinc canones dierint, et mihi longum est scribere. Quidquid confratrum et coepiscoporum nostrorum

[ocr errors]

charitate inde secundum sacram auctoritatem exsequi procurabimus. De eo quod dicis, cum per singula de cæteris omnibus ; tunc de receptione Gallicanorum canonum pleniter respondebis, tibi rescribo, quia Dominus qui in se credentibus promisit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud; et : Ego dabo vobis sapientiam , cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri, et etiam brutos asinæ ruditus in humanas formavit loquelMs, et siccam rupem fundere jussit aquas : et mihi dare poterit quæ tibi respondeam. Plurimis vero a te præmissis, et a me ut inutilibus praetermissis, in quibus quandoquidem est negatio, quandoquidem quod negaveras demonstratio continetur, ad hoc pervenisti ut diceres me obligare volens de sententiis apostolicæ sedis tibi a me litteris præcedentibtis scriptis. Ecce in mala suasione delictum, et in mala consensione peccatum depromitur; et sicut vos sententiis quod mihi male suasum est, et a me male est sensum pariter vos consentire digncmini, dicentes quæ jam praemisi, ut scribam vobis si eum ordinare volo secundum morem, et vos illi {ibertatem ecclesiasticam dabatis, quem taliter ad gradus ecclesiasticos pervenisse dirulgatis. Unde tibi quod Salomon dicit scribo: Qui erudit derisorem, ipse sibi facit injuriam (Prov. ix). Non bene intelligis, quia non hene vis quod tibi bene et recte scripsi, scilicet ut si cujuscunque suasione, vel qitacunque subreptione in hoc excessisti, et alias ipsum clericum utilem in ecclesiastico ministerio comprobaveris, quod defuit et tibi, et illi in ordinatione sua, et ad me pertinebat, ego supplerem. Lege decreta sedis Romanae pontifieum a beato Siricio, et deinceps, et invenies quomodo plures irregulariter ordinati per medicinam ecclesiasticahi fuere sanati, supplente auctoritate in prccessu quod defuerat in ordinationis initio. Cogunt, inquit beatus Augustinus, multas invenire me('icinas multorum experimenta morborum. Deinde, volens ostendere quod tui odio, et Sigeberti gratia, ii:ec de præfato clerico scripserim, nugas tibi noxias, et naenias bene voienti et scienti non ridendas, sed dolendas componis. Cum Sigeberto, quantum ex ipso et pro ipso est, cura non est ut nunquam in illa ecclesia sit presbyter ordinatus ; quia nullam inde necessitatem habet: et si fuerit ibi presbyter ordinatus, nullum lucruin inde terrenum habebit. Et si in ipsa ecclesia presbyter non fuerit ordinatus, nullum detrimentum vel incommodum spirituale aut temporale inde hahel)it. Sed et mihi nulla alia inde est cura, nisi ut leges ecclesiasticae pro tua insolentia inde suum vigorem non perdant; et homines exinde commoditatem, quam ipsi et sui antecessores a longo tempore habuerunt, amittant, et tu in hoc Deum ofiendas. Deinde minas præfato intentas clerico, cui si præjudicium intuleris, est justus jndex qui inter te et illum judicabit : et si ad synodum venerit, quod nostrum erit, ut prædixi , exsequi procura!,iimus. Quod autem de missis meis ad synodum tuam mittendis subjungis, non missorum meorum ad synodum vicarios meos debeo retractare secundum sacros cancnes acta tuae synodi, si secus inde ad me quoddam pervenerit, et non ideo ad tuam synodum meos missos dirigere ut servum ecclesiæ nostrae in nulla rebellione stantem servituti obnoxium comprobent. Licet enim satis insipiens, scio qualiter, et ubi servus ecclesiasticus rebellans debet conquiri, et alibi oportet me de professione suæ servitutis requirere quam in tma provincialis episcopi synodo. Tandem quod scripsisti, ut, o utinam tibi servarem episcopo, carcerali sicut scio custodiæ tradito, ne inferrem tihi et parochiæ tuæ, contra apostolicorum omnium decreta, etiam ab apostolica sede vocato, et eam appellanti, praejudicium, et non exigerem a te responsum usque ad synodalem saltim conventum; et de sententiis apostolicæ sedis pontificum in eodem tuo scripto congestis, alterius temporis, et prolixiorem quam haec sustineat epistola poscit responsionem. In clausula vero istius epistoiae verba beati ' Gregorii ad quemdam subjectum episcopum directa ponere dignum duxi ; quia in tuis scriptis ad me directis contraria his suis monitionibus saepe inveni, ut de cætero monitus per meam exiguitatem a beato Gregorio talia in tuis scriptis ad me, vel ad alios scientiam et auctoritatem habentes dirigendis ponere caveas. Primum, inquit, hoc me contristat, quia mihi fraternitas tua duplici corde scribit, et alia blandimenta in epistolis suis exhibet, alia in lingua sna saeculariter ostentat. Deinde grave mihi est, quod irrisiones illas, quas habere notarii adhuc pueri solent, usque hodie frater meus in lingua sua retiiiet, mordenter loquitur, et quasi de tali studio lætatur, amicis præsentibus blanditur, de absentibus obloquitur. Et vitium describens superbiæ dicit: Quisquis, inquiens, ejus in se tyrannidem captiva mente susceperit, hoc primum damnum patitur, quo! clauso cordis oculo judicii aequitatem perdit. Nam cuncta quæ ab aliis vel bene geruntur displicent, et sola ei quæ ipse vel prave egerit, placent, semper aliena opera despicit, semper miratur quod facit , quia et quidquid egerit, egisse se singiilariter credit, atque in eo quod exhibet per gloriæ ctipiditatem, sibimet ipsi per cogitationem favet; nec considerat quod alter boni amplius quam ipse, sed quod boni ipse amplius quam alter habeat: neque enim pensat quæ bona spiritus alter acceperit, ut ipsi desint, sed quæ bona ipsi, et quæ mala sint alteri. Et cum se in cunctis transcendere cæteros æstimat, per lata cogitationum spatia secum deambulans, latides suas tacitus clamat ; nonnunquam vero ad tantam elationem mens ducitur, ut in co quod tumet, etiam per ostentationem locutionis effrenetur : et tanto facilius ruina sequitur, quanto apud se quis(|ue impudentius exaltatur ; hinc enim scriptum est : Ante ruinam eraltabitur cor (Prov. xviii). Et sanctus Gregorius Nazianzeniis Juliani morem, quem in tuis litteris invenio, describens dicit: Consensus et negatio simul, ratio nulla ratione subsistens; interrogatio

conveniens erat. Post hæc autem omnia et me, et te in mente continue habere moneo quod Dominus dicit: Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos 9. (Isa. lxvi.) Quia sicut scriptum est : Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus sine intellectu, et non habitabit in corpore subdito peccatis (Sap. 1); et : Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit; tultus autem Domini super facientes perseveranter mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Data v llus Maii præsentis iii indictionis.

SCHEDULA sive LIBELLUS EXPOSTULATI0NIS HINCMAR METROpOi.iTAN 1 RiiEMENSIS

Adversus HiNcvi AnUM i.audunensem episc0putii

In synodo Duziacensi recitatus.
(Ex conciliorum Labbei tomo VIII.)
PRÆFATI0.

sanctus Cœlestinus synodo apud Ephesum scripsit : « spiritus sancti praesentiam testificat congregatio sacerdotum. Certum est enim quod legimus, quia non potest Veritas nostra mentiri, cujus in Evangelio sententia ista est: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi et ego sum in medio eorum (Matth. xviii). » Quod certissimum retinens, vestræ sanctæ congregationi consilium, et auxilium, sicut et jam feci apud eos qui conventibtis interfnerunt, scilicet in Wermeria, deinde in Gundulfi villa, et postea in Attiniaco, porrecta in synodo schedula de fratre et coepiscopo nostro Hincmaro expostulo : quem multis epistolis, quarum haheo exemplaria, ut a pertinaci contumacia sua erga metropolis suae privilegium resipisceret, corripui; sed corrigere non prævalui. Nam post multas commonitiones, quibus ád eum nihil profeci, nuper iv Idus Junias præsentis vindictionis, de his quæ in hac schellula breviter collecta sequuntur : sed et de petitione Bor

' tharii diaconi Laudunensis, mihi adversus eum

directa, cujus exemplar hic habeo : pro loci mei ofïicio, illum ad proxime futuram synodum invitans, scripto commonui, volens illum statuere contra faciom suam : ut illa quæ coram Deo tecta, et coram hominibus oblita penitus cupiebam, alligata litteris, et ad memoriam ejus reducta legeret, ac se intelligeret, ne quando eum regulare judicium raperet, quod effugere non valeret. Et in indiculo quo ad hanc synodum eum vocavi, sicut et cæteros provincia, Riemorum episcopos, illi superaddidi : * *ciat otiam tua fraternitas, eos qui adversum te ann0 praeterito apud me querelas suas deposuerunt, et de quibus in synodo fuisti apud Attiniacum impetitus, riter prosecutus, nunc iterum suas querelas deponere. Unde moneo fraternitatem tuam, ut ita inde præcogitatus et præparatus ad denuntiatam synodum venias, quatenus qnerimoniæ indecentes episcopo sopiantur : ne nomen bonum quod apostolica regula jubet habere episcopum, in tua opinione notelur; et, sicut idem dicit Apostolus, non vituperetur ministerium nostrum. Dat. prid. Id. Maii præsentis Iv indictionis. » Unde exardescens sicut ignis in spinis, mihi more sno prolixissimam rotulam xvi Kal. Julias præsentis iv indict. per hominem suum nomine Chunibertum, exprobrationibus repletam, et calumniis respersam direxit. Cui hoc modo per compresbyterum nostrum rescriptum direxi : v Domnus apostolicus Adrianus misit mihi epistolas de causis nostræ diœceseos, quas oportet in synodo legi. Propterea auct, ritate ipsius domni apostolici, te ad proxime futuram synodum in Duziaco Rhemensis parochiæ, Non. Augusti praesentis iv indict. venire commoneo. Data iii Non. Julias præsentis quartæ indict. » Igitur quoniam per me corrigere nequeo, vestram consultationem ac consolationem inde similiter adeo, si forte Spiritus sanctus, qui ubi vult spirat, et cujus præsentiam saneta congregatio vestra testificatur, vestris salubribus monitis, et Deo dignis orationibus, eum tandem aliquando corrigat, aut regulari medicamento insoientiam ejus compescat : quoniam diutius eum sine correctione, et propter Deum, et propter metropolitanam sollicitudinem indigno mihi commissam, sustinere non audeo. Præsertim cum et domnus papa Adriamus me nuper apostolicis suis litteris hinc commonuerit. Quæ ila se habent: * Adrianus episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo confratri nostro llincmaro archiepiscopo. Fidelium relatione comperimus, etc. Reliqua vide inter epistolus Adriani II, tomo CXXII, col. 70. Patrologiæ. Et hæc quidem, sed et alia quæ sequuntur, non de propriis et specialibus meis injuriis vice accusatoris, sed sollicitudine privilegium metropolis Rhemorum provinciæ, per sacros canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos decretum, et auctoritate apostolicæ sedis confirmatum, contra convellentem illud, evindicantis et contra professionem et subscriptionem suam erga sanctos sanctorum conciliorum canones, et decreta sedis apostolicæ, ex eisdem canonibus promulgata, ergaque sacras leges, quibus una cum canonibus moderatur Ecclesia, ejus contemptum monstrantis, et ei per scripturam falso illatas mihi calumnias refellentis, inculco. Quia ut beatus Coelestinus dicit (epist. 1 et 5), • merito nos causa respicit, si silentio faveamus errori. Quæ enim a nobis res digna servabitur, si decretorum norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur. Nun est agentium causa solorum : universalis Ecclesia quacunque novitate pulsatur. » Novum est enim quod provincialis episcopus qui non in civitate quæ

quoniam quæ conventa ibi fuerant, non es regula- A ex antiquo inter provinciales sedes fuerit computata,

[ocr errors]

sed in mhnicipio Lauduni a Marcobrio prætore condito, ut produnt historiae ; quod ab exordio sui nunquam inter sedes provinciales Rhemorum provinciae in paganismo, vel in Christianismo nomen vel locum habuit, donec S. Remigius quintus decimus Rhemorum archiscopus, certis quibusdam accidentibus causis, primus ibidem ordinavit episcopum, et eidem municipio de rebus Rhemensis metropolis satis superque ditato, ipsum coimitatum in quo consistit, partem scilicet ex Rhemensi parochia delegavit, sed semper fuit Rhemensis parochiæ municipium ; sicut hodieque et alia municipia in Rhemensi parochia, quæ in subjectionis loco ac nomine permanent, privilegium sibi arrogat, et contra privilegium metropolis suæ rebellat. Cum S. Leo diffiniat scribens ad Maximum Antiochenuin episcopum (epist. 66): « Etsi enim diversa nonnunquam sunt merita praesulum, jura tamen permanent sedium; quibus possunt æmuli perturbationem aliquam fortassis inferre, non tamen possunt minuere dignitatem. » Quapropter non queror adversus hunc fratrem speciali causa mearum injuriarum, sed contempti privilegii Rhemorum metropolis, quod sacri canones mystici Nicæni concilii sedibus singularum provinciarum servari irrefragabiliter decreverunt. De quibus item Leo ad Anatolium diffinivit (idem ep. 55, ad Anatol. Vid. et ep. 55 ad Pulcher. Aug.), , ui omni penitus auctoritate sit vacuum, quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. »

CAPUT PRIMUM.

Quod palatii regii et abbatiae administrationem contra camones obtinuit.

(Hincm., lib. lv Cap., c. 2; conc. Antioch. c. 9.) Cum sacri Antiocheni caiiones præcipiant, ut præter metropolitanum nihil agere debeat, secundum antiquam a Patribus nostris regulam constitutam, nisi ea tantum quæ ad suam parochiam pertinent, possessionesque subjectas: sine mea vel coepiscoporum conscientia administrationem in palatio domni regis obtinuit. Quam administrationem illi coram eodem domno rege, et aliis qui adfuerunt, ex sacris regulis interdixi. Postea iterum per exteras potestates, id est sæcularium interventione, contra Sardicenses canones, eamdem administrationem in palatio cum abbatia in tertia provincia, ultra Rhemensem provinciam, sine mea conscientia impetravit, et per aliquot annos tenuit : donec contra domnum regem in tantum se, sine ratione, contumaciter erexit, ut et administrationem palatinam, et ipsam abbatiam illi auferret. Contra quæ Sardicenses canones diCun1 :

« Scimus enim et ipsi sæpissime propter paucorum impudentiam religiosum sacerdotale nomen fuisse reprehensum. »

Et post aliquanla in hujusmodi litteris subscribi, et talem in communione recipi vetant

, CAPUT II. Quod ad eamdem abbatiam sine licentia metropolitani conlra can0nles perreaeit.

(Lib. lv Cap., c. 2.) Ad quam abbatiam quoties sibi placuit, sine licentia mea perrexit : et quandiu illi placuit, ibidem commoratus fuit; contra Hilari papæ decreta dicentis (epist. 8, ad diversos episcopos Galliae): « Illud non potuimus præterire, quod sollicitudine diligentiore curandum est, ne præter metropolitanorum suorum litteras aliqui episcopi ad quamlibet provinciam audeant proficisci. Quod etiam in omni genere officii clericalis per singulas debet ecclesias custodiri. » Et sic antea Zosimus (epist. 5, 9, 11), et postea S. Gregorius (ib. vii, ind. 2, ep. 8) decrevit, scribens ad Wincentium [al., In

nocentium] et cæteros episcopos : • Hortamur, in- B

quit, fraternitatem vestram, ut si quemquam vestrum pro causis propriis ubicunque longius compulerit ambulare necessitas, a metropolitano vestro, secundum inditam a sanctis Patribus regulam, petere licentiam debeatis, nec eum postponere in aliquo debeatis. » Et reliqua.

CAPUT III.

Quod ad ordinationem episcopi Cameracensis vocatus venire, aut vicarium mittere, contempsit.

(Lib. lv Cap., c. 2.) Præterea quoque litteris canonicis certum diem et locum designantibus, et ad ecclesiam suam ex more directis, quarum exemplar habeo, evocatus ad ordinationem episcopi in eccle

sia Camaracensi provinciae nostræ, pastore desti- C

tuta, unde apostolica sedes, me suggerente non Imodice laboravit, nec ipse venit, nec pro se vicariam personam, vel litteras sui consensus ad me, sicut præcipiunt regulæ sacræ, direxit. Qua de re, ordinatio electi fuit dilata. Unde iterum istiusmodi litteras ad ecclesiam suam ex more direxi : w Hincmarus Rhemorum episcopus dilecto fratri Hincmaro et venerabili coepiscopo nostro, salutem. Sicut jam altera vice litteris dilectioni tuæ mandavi, cleriis ac plebs Cameracensis ecclesiæ cum decreto canonico petierunt sibi ordinari episcopum Joannem presbyterum, virum boni testimonii : ad ejus ordinationem nonis Julii convenimus secus Belvacum. Sèd quia tua fraternitas illuc non convenit, nec pro se personam aut litteras sui consensus direxit, ordinationem illius distulimus. Propterea, quoniam sicut ipse scis, eadem sedes, diu in multorum periculum vacat pastore, xii Kalendas Augusti conveni cum cæteris fralribus in monasterium quod dicitur lsla, in parochia Belvacensi ad eumdem fratrem nostrum ex more ordinandum episcopum. Data iii. Id. Julii. » Et convenientibus nobis ad prædictum locum prædictis Kalendis, nec ipse venit, nec pro se vicariam personam, vel litteras sui consensus, ad me, sicut præcipiunt sacræ regulæ, direxit. Nos autem qui convenimus, auctoritate Nicæni concilii, decernentis (can. 6) ut in ordinando episcopo, si communi cunctorum decreto rationabili, et secundum regulam ecclesiasticam comprobato, duo aut tres propter con

A tenliones proprias contradicant, obtineat sententia plurimornm, eumdem venerabilem fratrem Joannem episcopum ordinavimus. De contemptu autem fratris Hincmari, ut ad ordinandum coepiscopum nostrum conveniret, et secundo litteris commonitus venire contempsit, Symmachus papa ad Æonium ita ex sacris regulis promulgavit (epist. 10, ad Ca'sarium, non ad AEonium) : « Ut si quilibet episcopus metropolitano pontifici juxta canonicam diffinitionem vocatus obtemperare noluerit, noverit succidendum se, quod non optamus, ecclesiastica disciplina. » Sed dehinc a me conventus, nullam satisfactionem, nec etiam humile responsum, mihi ac coepiscopis nostris reddidit.

CAPUT IV. Quod regem sine ratione vel necessitate offendit, et aliorum episcoporum parochianos ercommunicavit. Postea intervenit diutinum scandalum inter domnum regem et illius pertinacem contumaciam : eo quod homines sui ad domnum regem se reclamaverunt, quia beneficia eorum ab eis injuste abstulerit. Unde domnus rex semel ac secundo me, una cum coepiscopis nostris, et aliis missis suis, inter eos habere audientiam jussit; sed illum ad rationem et obedientiam debitam flectere non potuimus. Quapropter jussit domnus rex, ut ad Pontigonem palatium suum in Rhemensi provincia, quo plures episcopi, et alii fideles ejus conventuri erant, aut ipse veniret, aut ila personas pro se instructas dirigeret, ut ipsæ quærimoniæ finem acciperent. Ipse autem illuc non venit, nec ita instructas pro se personas direxit, qui legalem finem eisdem querimoniis imponerent. Qua de re domnus rex ei mandavit, ut ipsis hominibus sua beneficia tenere permitteret, usque dum juste et rationabiliter causæ de quibus apud eum reclamabatur diffinirentur. Isdem autem sine misso regis, vel metropolitani, absentibus illis qui contra eum querebantur, contra leges publicas et ecclesiasticas, septem homines quod sibi fuerat visum, interrogavit, et quod dom. nus rex ei mandaverat, non obaudivit. Et veniens demum ad domnum regem adeo illum commovit, ut et suprafatam abbatiam, et administrationem D palatinam ab eo auferret. Et post hæc, quia sicut ei præcepit ad domnum regem venire, non voluit, nec advocatum suum qui de rebus pecuniariis, contra conquirentes adversus eum rationem redderet, misit, nec electorum judicium juxta leges et regulas expetere voluit, nec mihi suo metropolitano, ut ecclesiasticos judices, quorum judicio causæ finiuntur, sicut leges et regulæ jubent, illi delegarent, quiddam mandavit, domni regis erga se animum non mediocriter exaggeravit (lib. lv Cap., c. 21). Cujus benignitatem ad eum veniens, adjunctis mecum nostris coepiscopis, sicut antea, et postea sæpius egi, placabilem ei feci. Sed frater Hincmarus more sueto iterum atque iterum domni regis animum sine ulla ratione vel necessitate contumaciter recommovil : .

« VorigeDoorgaan »