Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

uni tamen datum est ut cæteris præemineret. De qua A meorum et tuorum prædecessorum sua vota et deforma episcoporum quoque est orta distinctio, et magna ordinatione provisum est ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli quorum inter fratres haberetur prima sententia. Et paulo post : Qui ergo scit se quibusdam præpositum non moleste ferat aliquem sibi esse prælatum, sed obedientiam quam exigit etiam ipse dependat. •

.

B

cimas ipsi et sui prædecessores contulerunt, et ibi obsequium sacerdotalis officii habuerunt usque ad præsentis anni 860 tertiæ indictionis prid. Non. Febr. nempe nec missam audire, nec in tempore necessitatis, sicut sacræ regulæ præfigunt eorum infantes baptismum accipere, nec etiam obeuntes confessione et viatici muneris reconciliatione salvari possint dicunt enim quia ex quo memorari ab his qui in carne sunt potest, quoniam ipsa ecclesia per se fuit semper, et nulli alteri ecclesiæ fuit subjecta. Nam tempore Tilpini Rhemorum archiepiscopi quando Rodulfus avus Parduli Laudunensis episcopi ipsam villam in beneficio habuit, fuit in præfata ecclesia Ferterus presbyter. Post obitum Ferteri fuit in ipsa ecclesia Dodo presbyter, quando Odelherus filius Rodulfi, pater Parduli episcopi ipsam villam in beneficio habuit. Post obitum Dodonis presbyteri fuit in ipsa ecclesia Agmeradus presbyter quando Odelgisus frater Parduli episcopi habuit ipsam villam in beneficio. Et isti tres presbyteri fuerunt in ipsa ecclesia per successiones tempore episcoporum Laudunensis Ecclesiæ, Genebaudi junioris, Berniconis et Gaufredi. Post obitum Agmeradi fuit in ea ordinatus Ottericus presbyter a Wenilone Laudunensi episcopo. Ipse Ottericus dum ipsam ecclesiam teneret cantavit in Noviante, et in Landrica curte et in Broeris titulus autem ipsius in quo et residuus erat, fuit in Follanæbrayo. In ipso tempore fuit Nodalbertus presbyter in Codiciaco per annos viginti :

Et Africanum concilium decrevit ut episcopus a primate suo vocatus ad synodum competenter occurrat quod si non potuerit occurrere nisi rationem impedimenti sui apud suum primatem reddiderit, ecclesiæ suæ communione debere esse contentum ; et qui non fuerit concors circa metropolitanam ecclesiam, et circa sacerdotale consortium, sed inflatus et ab hoc consortio separatus putat propria plebi incubandum, et nonnunquam conventus ad concilium venire detractat, circa hunc non tantum dicecesim non esse servandam, verum et de propria ecclesia, quæ illi male faverit, omnimodo adnitendum ut etiam auctoritate publica rejiciatur, atque ab ipsa principali cathedra removeatur. Et si accusatus, juxta Carthaginense concilium ad rationem reddendam venire refugerit, et excommunicatus a primate suo exstiterit, tempore quo non communicat, nec in sua ecclesia, vel parochia communicet. Percurre, frater, sacra concilia canonum, et decreta Romanorum pontificum, et a Siricio et in reliquum, ita ut præmissum est, invenies fuisse decretum ac conservatum, et corrige illorum sensibus sensum tuum, et C obiit autem Wenilo, et successit Ostroldus episcodirige ad eorum doctrinam et præceptionem intentionem tuam. Et sic intellige sacras regulas sicut illi eas intellexerunt; quia potest fieri ut ego et tu in multis erremus: non debet autem credi, vel etiam suspicari, ut ipsi erraverint. Quapropter velis nolis hæc statuta convulsa manebunt, a quibus si, quod absit, aliquis pertinaciter deviaverit non inter catholicos computabitur, sed cum schismaticis condemnabitur, quia, ut Hilarus papa dicit, non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in ipsius Domini injuria prosilitur. Et sicut in decretis apostolicæ sedis scriptum est, quisquis schismatico assenserit, schismaticus esse negari non poterit. Quod etsi omnes sacerdotes et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non prævari

cationem consensus absolvit : non enim crimen minuitur, scd accressit, cum generale fit ex privato: hoc enim Deus omnium indicavit qui peccantem mundum generali diluvio interemit.

HINCMARI RHEMENSIS

AD EUMDEM.

HINCMARUS Rhemorum episcopus dilecto fratri et coepiscopo nostro HINCMARO salutem.

Homines de villa quæ vocatur Follanæbrayus, metropolis Ecclesiæ Rhemorum indignitati meæ commissæ, in tua parochia consistente ad me reclamaverunt quia in ecclesia ad quam a longo tempore

D

pus in Ecclesia Laudunensi. Obiit Nodalbertus presbyter de Codiciaco, et successit ei Gozmarus presbyter qui de canonica Rhemensi missus est ad Ecclesiam in Codiciaco, et fuit ibi per annos circiter triginta. Obiit Ostroldus et aliquandiu vacavit episcopatus in Follanæbrayo cum Odelharius beneficium illud habebat usque ad meum tempus quo fui ordinatus episcopus post plures annos ordinationis Simeonis episcopi. Et quia jam Gozmarus officium presbyterale agere non poterat, consensit ut alter presbyter illi in eadem ecclesia succederet, sicque consentiente Simeone episcopo missus est Haimeradus clericus Simeoni episcopo ad ordinandum in Codiciaco. Post obitum Simeonis episcopi in Laudunensi Ecclesia successit Pardulus episcopus, cujus tempore obiit Ottericus presbyter de Follanæbrayo, qui per annos circiter sexaginta in eadem ecclesia presbyter deguit. Post obitum Otterici venerunt homines de ipsa villa ante Pardulum episcopum reclamantes, quia non haberent presbyterum in sua ecclesia: Pardulus autem episcopus cum meo consensu suggerente mihi Osvero cui beneficium Odelharii filii Odelgisi nepotis de fratre Parduli episcopi commiseram Wlfegerum clericum in ipsa ecclesia ordinandum suscepit: ante vero quam ipse Wifegerus fuisset ordinatus obiit Pardulus episcopus. Interea ante ordinationem tuam cantavit ibidem Haimeradus presbyter in Codiciaco ordinatus a Si

meone episcopo, et reclamante ipso Haimerado apud A sitiones et diffinitiones, cum leges publicæ atque

me et ante te quia ipsa Ecclesia subjecta esse deberet Ecclesiæ de Codiciaco, cum meo consensu mi sisti vicarios tuos Ivonem, Luidonem archidiaconum, Hedenulfum, Angelrannum decanum presbyterum, qui inquisierunt inde rei veritatem, quique tibi renuntiaverunt quod tibi bene est notum, et sicut in nostris gestis habemus veracibus testibus, et evidentibus documentis invenerunt quod ipsa Ecclesia de Follanæbrayo nunquam Ecclesiæ in Codiciaco fuerit subjecta, sed presbyterum semper habuerit. Inde sicut ipsi homines dicunt per tuum consensum Bertfridus presbyter in eadem ecclesia, et in ecclesia tua apud Broeras per quinque annos cantavit, qui Bertfridus apud te se reclamavit quod

ecclesiastica decernant, ut quæ legaliter ac regulariter distincta sunt non evellantur neque removeantur: sed et leges publicæ atque ecclesiasticæ decretæ sunt de his qui diffinita causa removere præsumunt. Postea vero quam ipsa ecclesia eidem clerico, sicut quidam dixerunt, sine tua commendatione interdicta est, missa ibidem celebrata non fuit, nec aliquis de ipsa villa in confessione, vel in communione, vel in baptizatione sacerdotale obsequium habuit, et hac occasione duo ibidem homines sicut ad me pervenit sine confessione et communionis reconciliatione fuerunt mortui, quorum unus Erleherus, et alter Gislehardus vocabantur; nam ipsa ecclesia habet unde bene per se potest consistere; et hoc in

Ilaimeradus ipsam capellam destructam haberet; et B ter cætera habetur indicium, quoniam a longo tem

inde pallium unum, et casulam unam, et schillam unam, et librum unum abstulerit, et, sicut homines ipsi dicunt, misisti missos tuos ad hanc causam inquirendam Hadulfum scilicet archidiaconem, Fainulfum et Angelrannum presbyteros, et sicut ipse Bertfridus dixerat invenerunt.

pore per se constitit, quia etiam terras habet, quas Ottericus presbyter in ea ordinatus comparavit, et secundum regulas ecclesiasticas moriens ibidem reliquit, et presbyteri qui per tanta tempora in ea fuerunt bene inde se conduxerunt.

Propterea, frater, moneo dilectionem tuam, ut deposita omni contra regulas irrationabili animositate, nolis contra salutem et ministerium tuum de eadem ecclesia agere, pro eo quod ex mihi commissa ecclesia et beneficio Sigeberti mihi fidelis, viri sororis tuæ, probatur existere, contra quos indebite es commotus. Præsertim cum neminem pastoris fungentem officio latere debeat, quia in exsequendo divino mysterio sicut nullius gratia ad indebita provocari, ita et debita nullius odio, vel privati studii zelo debeat retardare sive pervertere scimus enim quia regula Aurelianensis concilii dicunt, quæ tempore Ludovici regis quem sanetus Remigius cum Francorum millibus baptizavit decretæ fuerunt, ut omnes basilicæ quæ per diversa constructæ sunt, vel quotidie construuntur secundum priorum canonum regulam in ejus episcopi in cujus territorio positæ sunt, potestate consistant. Et Toletanum concilium dicit, ut dotes ecclesiarum, et omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant, scilicet, ut Antiochenum concilium dicit, regat juxta reverentiam singulis competentem, et prudentiam gerat omnis possessionis quæ sub ejus est potestate:

Quapropter et ea quæ repetita fuerant Haimeradus ipsi ecclesiæ coram missis tuis restituit. In ipsa ecclesia, ut prædixi, idem Bertfridus per annos quinque per tuam licentiam miniştravit, donec fama de eo vulgata abscessit. Deinde Sigebertus cui illud beneficium de drame [f., dedi a me] secundum antiquam consuetudinem clericum petiit, qui in ipsa ecclesia a te ordinaretur, cui secundum consuetudinem antecessorum meorum, et secundum regulas C ecclesiasticas ac synodalia capitula clericum de potestate ecclesiæ nostræ ea conditione concessi, ut si tu illum probabilem judicares, ego illi libertatem ecclesiasticam darem; et sic demum tu illum regulariter ordinares. Qui clericus nomine Seminatus per quatuor annos te sciente ipsam ecclesiam tenuit, et secundum paupertatem suam, sicut simul sæpe vidimus, et adhuc paret, bene in ea laboravit, et ad illius vicem usque dum ad ordinationem venire per annum et dimidium commendatione ministrorum tuorum, scilicet Hadulfi archidiaconi et Angelranni decani presbyteri, Grimo presbyter tuæ parochiæ in ipsa ecclesia cantavit: deinde ipsorum consensione Heimericus presbyter tuæ parochia per duos et dimidium annos ibidem officium sacerdotale Dita ut presbyteros et diaconos ordinet, et singula suo

exhibuit, usque, ut supra dixi, pridie Nonas proxime præcedentis Februar. quando præfato clerico interdicta est ipsa ecclesia; et, nunc inde quæstio removetur, quasi non debeat sufficere ad sopiendam omnem remotionem antiquitas, et tanta longitudo temporum et numerositas episcoporum, ac presbyterorum sub quibus ipsa ecclesia per se nulli alteri ecclesiæ subjecta constitit, cum et leges publicæ tam apud Romanos, quam et apud nostrates, sed et canones, atque sedis Romanæ pontificum decreta præfigunt, ut ultra triginta annos nulli liceat pro eo appellare quod legum tempus excludit; quasi etiam non debeant sufficere tuæ per ministros tuos requi

judicio comprehendat. Sed antequam ipsæ regulæ tempore Ludovici regis in synodo Aurelianensi fuerint constitutæ, antiquiores non refragata Arausici concilii regulæ statuerunt, ut si quis episcoporum in alienæ civitatis territorio ecclesiam ædificare disponit, vel pro fundi sui, aut ecclesiastici, vel pro quacunque suorum opportunitate, permissa licentia ædificandi, quia prohiberi hoc voto nefas est, non præsumat dedicationem, quæ illi omnimodis reservatur in cujus territorio ecclesia assurgit, et reservata ædificatori suo hac gratia, ut quos desiderat clericos in re sua videre, ipsos ordinet in cujus territorio est, vel si ordinati jam sunt, ipsos habere

acquiescat, et omnis ecclesiæ ipsius gubernatio ad A et in ea laborare consensisti, non placet, et per

eum in cujus civitatis territorio ecclesia surrexerit pertinebit. Et hac auctoritate a temporibus sancti Remigii semper prædecessores mei in temporibus prædecessorum tuorum in ecclesiis ad Codiciacam villam Laudunensis parochiæ, sed et ad Juliacam villam in parochia Suessonica cum consensu ipsarum civitatum episcoporum ordinatos miserunt presbyteros. Unde et ego in Codiciaco, et in Juliaco inveni.

Sed quia mihi pro honore coepiscoporum nostrorum ipsarum sedium complacuit, ut illis decedentibus clericos ordinandos in eisdem ecclesiis episcopis propriarum parochiarum dirigerem cum libertate ecclesiastica et litteris meis ordinandos presbyteros in præfatis ecclesiis misi: et Simeon, ut prædixi B missum a me sibi Haimeradum ordinavit presbyterum, et domnus Rothadus meæ missioni non resultans, jam in Juliaco duos a me sibi missos clericos ordinavit presbyteros, et ego ipsi, sed et aliis coepiscopis nostris in parochia nostra ecclesias habentibus, eumdem honorem sicut et prædecessores mei illorum prædecessoribus fecerunt, conservo. Et rectum est ut tu antiquæ auctoritati et consuetudini tuæ metropoli a tuis prædecessoribus conservatæ non deroges: præsertim cum sit constitutum in primo libro capitulorum synodalium tempore Augustorum nostrorum a nostris majoribus conservatorum, ut sine auctoritate, vel consensu episcoporum presbyteri in quibuslibet ecclesiis constituantur, nec expellantur; et si laici clericos probabilis vitæ, et C - doctrinæ episcopis consecrandos, suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos rejiciant; et exinde nuper in placito domni nostri regis Caroli apud Pistas constitutum est quod et tua consensione firmasti capitulum, quo dicitur ut si abbates, vel abbatissæ, aut comites, seu vassi nostri, aut cæteri laici clericos probabilis vitæ el doctrinae episcopis canonice consecrandos, suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos episcopi vel ministri corum rejiciant.

Propterea si ipse clericus criminosus non est, et docibilis est, quod etiam in episcopo canones sacri requirunt, quoniam a nobis tibi ordinandus offertur, non debes illum ab ordinatione in ecclesia ipsa reji- D cere, cui per tanta tempora eamdem ecclesiam consensisti cum sanctus Innocentius in decretis suis ad Martianum Naisitanum episcopum de quibusdam presbyteris qui in parochia illius aliquandiu tenuerunt ecclesias, sed quadam occasione communionem illius mereri non poterant dicat: Frater, inquiens, charissime, si eorum assertio fidem recipit veri, suscipiendos esse ambigere non debes, quod tandiu ecclesias sibi creditas passus es retinere. Et si eumdem clericum in eadem ecclesia vis ordinare, scribe mihi secundum morem, et ego illi libertatem ecclesiasticam dabo. Si autem ipse clericus cui per tanta tempora ipsam ecclesiam in Follanæbrayo habere,

[ocr errors]

rationem, aut pro crimine, aut pro indocibilitate illum rejeceris, quem contra regulas sine mea licentia, et sine libertate canonica ordinasti, ostende, et alterum inveniemus; tantum ut præfata auctoritas regularum, et antiqua consuetudo de ipsa ecclesia nobis a te conservetur, sicut temporibus prædecessorum et decessorum tuorum Genebaudi, Berniconis, Gairfredi, Wenilonis, Ostroldi; et quando episcopatus vacavit in Ailemaro, et tempore Simeonis, ac Parduli, sed et tuo tempore usque modo meis prædecessoribus ac decessoribus Tilpino, et quando post eum vacavit episcopatus, sed et Wlfario, Eboni, et quandiu ipsum episcopatum tenuit Fulco, et post eum Noto, sed et mihi jam per viginti quinque annos in Rhemorum sede ministranti hactenus est conservata amplius quam per centum annos, velut per veridicas chronicas computayi, et tibi possum ostendere, cum constet legibus, et sacris regulis cautum, quia sicut nobis pro nostro libitu non licet parochias rusticanas antiquitus constitutas sine ratione dividere: ita etiam non licet confundere. Quia vero ipsum clericum contra regulas ordinasti, regulæ sacræ demonstrant dicentes: Admittuntur, inquit Leo in epistola ad universos episcopos per universas provincias constitutos, passim ad ordinem sacrum, quibus- nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur; et quia dominis suis libertatem consequi minime potuerunt, ad fastigium sacerdotii, tanquam servilis vilitas hunc honorem capiat, provehuntur, et probari Deo posse creditur, qui domino suo necdum probare se potuit. Duplex itaque in hac parte reatus est, quod et sacrum ministerium talis consortii vilitate polluitur, et dominorum, quantum ad illicita usurpationis temeritatem pertinet jura solvuntur. Ab his itaque, fratres charissimi, omnes vestræ provinciæ abstineant sacerdotes, et non tantum ab his, sed et ab aliis etiam, qui originali, aut alicui conditioni obligati sunt, volumus temperari, nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit qui aliquid sibi in eos vindicant potestatis: debet enim esse immunis ab aliis qui divinæ militiæ fuerit aggregandus, ut a castris dominicis quibus nomen ejus ascribitur nullis necessitatis vinculis abstrahatur. Et post decretam natalium honestatem moresque ordinandorum describens, hanc conclusionem subjungit. Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra hæc constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostræ futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinæ. Sciendum vero est hic non vacare a discretione, ex rationis specialitate hæc pronomen pluralis numeri, cum dicit; si quis fratrum contra hæc constituta venire tentaverit, et reliqua, sicut secundum Domini dictum : Iota unum aut apex unus a lege non præterit (Matth. v).

[ocr errors][merged small]

Ipse autem nullam rationem spoliatus contra rationem, et auctoritatem tibi inde in synodo regulariter reddere debet si autem ideo illum vis in synodum tuam venire, quoniam Chalcedonenses canones dicunt nullum absolute ordinare debere presbyterum aut diaconum, nec quemlibet in gradu ecclesia. stico, et reliqua, ut forte oblitus per illum discas cujus suasione illum contra regulas ordinaveris; quatenus si forte in synodo episcoporum inde compellatus fueris, habeas quid respondeas. Manda mihi, et ego illum quoniam nostræ ecclesiæ est mancipium nulla libertate donatum, per meos missos tibi in synodum tuam transmittam, ut dicas quod beatus Leo ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum scribit;

natalium dignitas suffragatur. Si inter sacros ordi- A habere consensisti, sicut plurimis est manifestum. nes ordo acolythi non deputatur, de hoc nostro clerico nomine Senato a te acolytho sine nostra licentia, vel sine ecclesiastica libertate ordinato nil repeto. Et quia, ut dicit Innocentius, observatio prior durior, posterior interveniente misericordia inclinatior est, posteriores canones dicunt, ut nullus servilibus, colonariisque conditionibus obligatus juxta statuta sedis apostolicæ ad honores ecclesiasticos admittatur, nisi, prius aut testamento, aut per tabulas eum legitime constiterit absolutum. Quæ si quis episcoporum ejus qui ordinatur conditionem sciens transgredi per ordinationem inhibitam fortasse voluerit, anni spatio missas facere non præsumat. Hos autem Gallicanos canones, quibus sæpe in tuis scriptis uteris, et per quos te reclamas, scio quia non abji- B quia sicut in mala suasione delinquitur, ita et in cies, cum Antiochenum concilium quod apostolica sedes, et universalis Ecclesia recipit dicat: Perfectum concilium est ubi interfuerit metropolitanus antistes. Et Leo ad Maximum Antiochenum episcopum : Quidquid, inquit, propter speciales causas synodalium conciliorum ad examen episcopale defertur, potest aliquam dijudicandi habere rationem, si nihil de eo est a sanctis Patribus apud Nicæam diffinitum. Sacri denique canones manumissiones in Ecclesia fieri posse ab imperatoribus petierunt, quæ et ab eis concessa est, et a tempore ipsius concessionis regulæ, et mox ecclesiasticus hactenus eas servavit, et servat. Unde scriptum est in libro capitulorum synodalium primo, quæ tempore Augustorum nostrorum Caroli et Ludovici fuerunt condita capitula quinquaginta quinque. Nullus, inquiunt, episcopus servum alterius ad clericatus officium sine domini sui voluntate promovere præsumat. Et hoc Gangrense concilium prohibet et capitulo 82 ad locum; de ecclesiarum vero servis communi sententia decretum est ut archiepiscopi per singulas provincias constituti nostram auctoritatem, suffraganei vero illorum exemplar illius penes se habeant. Et quandocunque de familia ecclesiæ utilis inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas eorum populo legatur, et coram sacerdotibus, vel coram fidelibus laicis ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate libertatem consequatur: et tunc demum ad gradus ecclesiasticos provehatur. Similiter quoque de his agendum est quos laici de familia ecclesiarum ad sacros ordines promoveri voluerunt. Sed et de his quos præpositi canonicorum atque monachorum ordinandos expetierint, eadem forma servanda est. Ostende igitur nobis istam manumissionem ecclesiasticam de præfato clerico a te acolytho ordinato, et nihil repeto. Dictum est etiam mihi quod ter per tres presbyteros ipsum clericum ad tuam synodum vocari jussisti ut reddat rationem in tua synodo, cujus auctoritate ecclesiam in parochia tua accepit: unde tibi puto supra rationem reddidi, cujus auctoritate, et qua ratione prædictam ecclesiam in parochia tua suscepit, quam ei per tanta tempora

mala consensione peccatur. Retractes etiam quoniam ut supra ostendi, illa quæ tempore antecessorum tuorum constiterant, et post mortem Otterici de ecclesia in Follanæbrayo præsumpta fuerunt per ministros tuos Ivonem, Luidonem, Angeirannum; itemque per Hadulfum, per Famulfum, per eumdem Angelrannum destruxisti, et quæ statuta fuerunt tempore antecessorum tuorum reædificasti, quæque nunc iterum de ipsa ecclesia destructa sunt, sed et quæ prænotavi de regulis ecclesiasticis et synodalibus capitulis transtulisti. Sententiam beati Leonis ad Leonem Augustum depromptam parvipendere nullo modo debes, quam in synodo apud Suessionis audisti; et in illo libro quem tibi dedi ipse legere C potes. Si, inquit, quæ destruxisti hæc ædifico, prævaricatorem me constituo, et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beatæ memoriæ principis Martiani, sed etiam ego mea consensione firmavi; et sicut presbytero nostro parochiæ ad te misso respondisti, quia sicut tibi fecimus in nostra parochia de tua ecclesia, ita et tu nobis facies de nostra ecclesia in tua parochia non solum non consentio, verum et hortor ut facias, scilicet ut inquiras diligenter sub veritatis testificatione in suo sacerdotio per Angelrannum, per Grimonem, per Fraumarum presbyteros, sed et per ipsum Haimeradum quod de ipsa ecclesia testificatus est Pardulus decessor tuus coram ipsis ante obitum suum. Sed et per alios presbyteros, et vicinos ac idoneos laicos in ipsa villa commanentes, et circummanentes legaliter require, quod inde ex veritate cognoscunt de his quæ præscripsi, et sicut episcopus cum veritatem inveneris inde justum judicium judica, velut et ego coram missis tuis de capella episcopii tui in parochia nostra legaliter et regulariter inquisivi, et secundum leges et sacros canones ac decreta sedis Romanæ pontificum diffinivi, sicut tibi scripto veritate et auctoritate subnixo ostendam loco et tempore opportuno si necessitas fuerit. Nam plures ecclesiæ sunt in mea parochia de episcopio Laudunensi de quibus non tibi nec alicui tuorum ullum præjudicium intuli, neque inferre volo, quia non debeo ; et quia ex capella de qua mandasti tuæ intentioni non annui, ra

D

tio mihi et auctoritas contradixit. Quod autem a qui- A dientiæ, et inobedienti pervivaciæ tuæ exigis, qui la

busdam tuorum quod ipsa capella antiquior sit quam ecclesia in Viviniaca villa, etiamsi verum foret, tunc illi antiquitas sua suffragium afferret, si in antiquitate sua usque ad tempora moderna sicut ecclesia in Follanæbrayo mansit, persisteret: nam Atrabatis, Viromandis, et Bononia ex cujus territorio es nativus, antiquiores sedes cum episcopis propriis in Rhemorum provincia exstiterunt quam castrum montis Lauduni inter sedes computaretur in quo es ordinatus episcopus.

Sed quoniam a longo tempore certis eventuum ac necessitatum causis accidentibus illæ aliis subjectæ civitatibus suum privilegium perdiderunt quod non recuperant, et castrum montis Lauduni convaluit, quia secundum leges, ac sacros canones atque decreta sedis Romanæ pontificum pro id appellare, idque refragari non licet quod legum tempus excludit. De decimis siquidem ecclesiæ episcopii Laudunensis, parochiæ vero meæ in Antenaco ex domini regis in dominicatu ordinationi meæ commissæ, non solum mihi et presbytero cui eam ad dispensandum commendavi, verum et domno regi contra leges el canones tuo tempore, quod ante actum non fuerat magnum præjudicium est a ministris tuis illatum, quod propter pacis charitatisque custodiam hactenus patienter sustinui: unde potes advertere quia tibi de illa capella justitiam non negarem, si ipsa justitia tuis votis concurreret. Propterea, frater, pro loci mei officio de præfata ecclesia juxta antiquam consuetudinem, ratione, veritate atque auctoritate subnixam, ut præmisi, exsequi te regulariter moneo, quo benigno animo te suscipere et implere exopto. Quid facies si beati Leonis præceptionem cordis aure obaudire curaveris; qui scit, inquit, se quibusdam præpositum, non moleste ferat aliquem sibi esse prælatum, sed obedientiam quam exigit etiam ipse dependat. Et quia non impune quis a sacris regulis deviare, et debitæ obedientiæ valeat obviare, scientiæ tuæ appone verba beati Gregorii, quibus ad Petrum Romanæ ecclesiæ subdiaconem et patrimonii magni Petri in Sicilia servantem dicit. De his, inquiens, quæ tibi pro servanda justitia scribo, ego absolvor. Et tu si negligis, obligaris terribilem judicem venientem considera, et de adventu illius nunc tua consideratio contremiscat, ne tunc sine causa jam timeat, cum coram illo cœlum el terra tremuerit. Audisti quod volo. Vide quid agas. Datum v Kal. Maii præsentis tertiæ indictionis.

HINCMARI RHEMENSIS

AD EUMDEM.

:

HINGMARUS Rhemorum episcopus HINCMARO Laudunensi episcopo salutem, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.

Quod erga me volens dissolvere illa quæ tibi scribo per jactantiam rescribendo agis singulatim, sed non singulis, causa mihi non incerta quibusdam prætermissis, respondere me pro loci mei officio, ne tibi sapiens esse videaris, ad singula contumaci inobe

B

C

boras ut superior in cunctis appareas et victor exi-
stas, metropolitano privilegio nomine tantum ironice
per antiphrasim inhonorando insalutes, et cum inho-
noratione contumeliosa inobediendo resultes, mihi-
que os adeo obtures, ut de his pro quibus ad me,
cui per sacros canones divino judicio commissa est
provinciæ totius in qua es ordinatus episcopus, sol-
licitudo, qui negotia videntur habere concurrant, te
non audeam commonere, neque præsumam de his
quæ ex te reprehensibiles ad me perveniunt redar-
guere, quin etiam nec tuis scriptis, vel verbis in
aliquo respondere, et ut totum brevi perstringam
cingulo, timeam quod displiceat tibi mutire. Sed
ejusmodi non es sapientiæ et scientiæ atque religio-
nis, seu loci episcopus, ut hæc valeas obtinere. Qui
si veraciter sapiens et religiosus fores, talia obtinere
non attentares : et quoniam veritate, ratione, et au-
ctoritate non potes, anxiaris, æstuas, et anhelas, ut
quoquomodo et per verisimilia, et quasi auctoritati,
et rationi convenientia mihi possis resistere, meque
possis comprimere atque revincere. Unde et recte
dicta studes prave ad sensum tuum inflectere, et ea
a suo sensu quantum ex te est cogis peregrinari. Et
hoc perniciosum certamen sine ulla necessitate con-
tra me assumpsisti, et sine ulla utilitate in eo satagis
laborare, cum nihil aliud a te requiram, nisi ut
scriptum est (Deut. xxvi): Timeas Dominum Deum
tuum ex toto corde tuo, et obedias ejus imperio : et
sicut episcopus, quod omni convenit Christiano :
Pacem sequaris et sanctimoniam sine qua nemo vide-
bit Deum (Hebr. x11), et loci tui contentus modestia
te altiora ne quæras, et ut frater ac filius charissi-
mus agas, quatenus nos invicem recognoscamus, ne
antiquus hostis per scandalum duos movens, per
nequissimam victoriam multos quæ non convenerant
loqui faciat : ego enim ut aperte indicem qui per
elationem a te nihil requiro quæ mihi de canonibus
suppetunt, de quibus tibi ad recognoscentiam, et re-
sipiscentiam tuam jam sæpius scripsi, tacere potuis-
sem, si ea quæ familiari sermone monerem cum
charitate et humilitate susciperes. Cæterum, ut bea-
tus Gregorius ad Joannem Constantinopolitanum
episcopum dicit, rixam inferre non volo, sed tamen
a te venientem non devito, quia non valeo, nec etiam
audeo pro loci mei officio: cum quasi me pulsando,
egregius prædicator dicat: Argue, obsecra, increpa
in omni patientia et doctrina (II Tim. 11). Si enim,
ut veraciter fatear, utinam non ad condemnationem
meam, metropolitanus tuus judicio Dei non forem,
et tu provincialis episcopus metropoli, cui disponente
Deo deservio, subjectus et a me ordinatus non es-
ses, sed in alia provincia alterius ordinatus existe-
res, et talia de te audirem, sicut audire cœpi, ex
quo post concupiscentias sæculi, et elationem cordis
tu ire cœpisti, et verbis, et scriptis te charitatis af-
fectu monerem, et si non obaudirer, apostolicam
sequens jussionem, qui de eo præcipit qui semel et
secundo commonitus non convertitur, nec obaudit,

« VorigeDoorgaan »