Pagina-afbeeldingen
PDF

chiam juxta reverentiam singulis competentem, et A et justum non interficies (Daniel. viii), id est quibus ecclesia separatus, usque dum episcoporum consilio A congruum non remandasti : verum nec quando te

non subrigat, sicut tu fecisti quantum ex te fuit exitio juxta irreverentiam cunctis incompetentem : omnibus enim irreverentia quam exhibuisti in tua parochia noscitur esse incompetens, quæ ad omnium probatur pertinere exitium, cum de singulis, quanto magis de pluribus timendum Dominus dicat': Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, eaepedit ei ut suspendatur mola asinaria collo ejus, ut demergatur in profundum maris ( Matth. xvii ; Marc. ix); quia, ut beatus monstrat Gregorius, ad sanctitatis speciem deducto, et verbo, vel exemplo cæteros destruendi melius profecto fuerat, ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam in sacro oflicio positus cæteris mortem verbo vel opere propinaret : quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret. Quod inandasti ut non te cogerem respondere in absentia clericorum tuorum, demonstrasti te non recte intelligere sententiam canonum Carthaginensis concilii qua dicitur episcopus nullius causam audiat absque praesentia clericorum suorum, licet jam tibi dixerim qualiter sit intelligenda, et qua de re fuerit constituta. Quod autem mandasti ut,

[ocr errors]

sicut mihi dominus apostolicus scriptis mandaverat, .

tibi licentiam Romam eundi impetrem, non mihi hoc dominus apostolicus mandavit : habeo enim illius epistolam salvam et incorruptam, in qua hoc quod mandasti non continetur. Quod mandasti quoniam in synodo nuper in Wermeria habita sedem apostolicam appellasti, manifestissime omnes illi episcopi amplius quam viginti qui adfuere in synodo regulariter te sedem apostolicam non appellasse cognoscunt. Quod mandasti quia sedem appe!las apostolicam cum in judicio nostro idem in episcopali judicio secundum sacros canones sedem apostolicam appellaveris, habemus ordinem rei qualiter inde agere debeamus. Cæterum nec tibi, nec cuiquam alii Romam ire quantum ex me est contradico. Data viii l\al. Jui. præsentis secundæ indictionis.

[ocr errors]

llixcv vnvs Rhemorum episcopus ac plebis Dei famulus, presbyteris, diaconibus ac reliquis ecc'esiasticis ordinibus in Laudunensi Ecclesia consistentibus, salutem.

Sicut petitio mihi a vobis per quosdam comministros vestros vice omnium vestrum data continet, frater et coepiscopus noster Ilincmarus causa injnriarum suarum vos ab oflicio ecclesiastico, et omnem paroeliam sibi commissam a perceptione et communione vivificorum mysteriorum nostræ redemptionis excommunicavit. Qua de re, sicut a quibiisJam dicitur, plurimi sive sacri baptismatis regeneratione, et sine ultima poenitentia petita et non impetrata, atque sine viatico munere obierunt. Cum I)aniel propheta de dictis Domini testimonium contra inique judicantes perhibeat dicens: Innocentem

ligandi atque solvendi est a I)eo collata potestas, non de supercilio Pharisæorum assumant ut vel damnent innocentes, vel solvere se noxios arbitrentur, cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed eorum vita quæratur. Legimus in Levitico (cap. xiv) de leprosis ubi jubentur ut ostendant se sacerdotibus, et si lepram habuerint tunc a sacerdote immundi fiant, non quod sacerdotes leprosos faciant et immundos, sed quod habeant notitiam leprosi el non leprosi, et possunt discernere qui mundus quive immundus sit. Quomodo ergo ibi leprosum sacerdos immundum facit, sic et hic cui Dominus ligandi et solvendi potestatem dedit, alligat et solvit, videlicet episcopus et presbyter, id est, non eos qui insontes sunt alliget, vel qui noxii solvat, sed pro ollicio suo cum peccatorum ex veritate cognoverii varietates, sciat qui secundum auctoritatem ligandus sit, quive solvendus. Et sanctus Gregorius episcopo Nichoteranæ civitatis pro quibusdam culpis in pœnitentiam deputato de ejus ecclesia dicat valde esse durum, ut quousque causa ipsius episcopi subtiliter requiratur, non habeat Ecclesia illa presbyterum qui sacrum illic opus valeat celebrare. Et ad Maximinianum archiepiscopum Syracusamum scribit, ut Venantii palritii , cujus homines in episcopium ejus irruerant, et diversa hostili more mala commiserant, et ob id ipse et sua domus ab eo excommunicati erant, ejusdem Venantii oblationes reciperet, et ipsi ac domui ejus missarum peragi mysteria permitteret , dicens : Quia ita terrena agi debet utilitas, ut nullum nos jurgium a charitatis valeat connexione disjungere ; et ita filiis nos sacerdotes oportet sacerdotalem affectum impendere, ut in causis, prout ratio suffragatur, jurisdictionem Ecclesiæ nostræ debeamus minime præterire. Sed et communicantes Maximo episcopo a se excommunicato isdem beatus Gregorius etiam non petentes absolvit hoc modo. Quosdam, inquiens, ad communicandum eidem prævaricatori violenter esse compressos : quosdam autem vestrum audivi ignorantia lapsos. 0mnipotentem Dominum deprecor, ut eos qui huic pravitati minime consenserunt perpetua gratiæ suæ protectione custodiat, et optata eis largitate respondeat : et illos quos aut studium, aut ignorantia, aut quælibet alia causa traxit in culpam, ab omni reatu peccatorum, atque ab omnibus vinculis alienæ obligationis absolvat, omnibusque et in praesenti vita protectionis suæ gratiam tribuat et nos de vobis in æterna patria gaudere concedat. Quia vero isdem frater ac coepiscopus noster his quæ ipse commoverat benignitate principali, et meo ac fratrum et coepiscoporum: nostrorum, quorumdam etiam aliorum Dei fidelium interventu prout rationa])ilius paci atque concordiæ convenire perspeximus, non sine magno labore sopitis pro quibusdam causis et redivivis contentionibus episcopali modestiæ inconvenientibus, sua contumacia exigente, ut auditu comperi, jussione domini nostri regis interim a sua est tractet qualiter ejus provincia corrigatur, metropolitana sollicitudine vestram commoneo dilectionem, ut quoniam illud nefandum vinculum præceptis evangelicis atque apostolicis contrarium, et decretis sanctorum adversum, quod visus fuerat alligasse, sicut jam vobis aliis litteris intimavi, secundum tramitem Scripturarum, traditionemque majorum auctoritate sedis metropolitanæ noscitur dissolutum devotis sanctæ religionis excubiis mancipati orationum et sacræ oblationis ac cæteris divinæ placationis studiis invigilare curetis. Præpositus quoque ac decanus fratrum custodiæ tam in spirituali sollicitudine, quam in temporali administratione solerter curam adhibeant ; Thesaurarius de luminaribus et de aliis omnibus, quæ ad ecclesiæ honestatem, utilitatem, atque salvationem, et ad suum ministerium pertinent, providentiam gerat. Archipresbyteri autem totius parochiæ, ac presbyterorum sibi commissorum diligentiam summopere habeant, et rectores ac rectrices monasteriorum ipsius parochiæ sedulo moneant, quatenus et in spiritualibus et in temporalibus subministrationibus necessaria sibi commissis exhibeant. Presbyteros vero assidue decertare- hortentur et faciant, ut vigilare super greges sibi commissos non negligant, ne ab eis flagitia perpetrentur, vel perpetrata sine correctione ecclesiastica non remaneant. Ne parvuli sine regenerationis sacramenlo moriantur. Ne sani homines absque prædicatione et ecclesiastico minis

terio fiant. Ne infirmi sine pœnitentia et reconcilia- C

tione, ac sancti olei unctione et viatico munere de hoc sæculo exeant. Ne mortui sepeliendi officio, et pia commendatione secundum traditionem ecclesiasticam aliquomodo careant. Et omnes tam subditi quam prælati humilitatem invicem insinuantes, et per charitatem invicem servientes prælati subditos diligant , et verbo atque exemplo salubriter instruant, et ad viam salutis erudiendo et corrigendo dirigant : subditi prælatis sinceræ dilectionis et humilitatis affectu in Domino obedire procurent, donec aut præfatus frater noster, pastor scilicet vester respectu divino, et intelligentia principis vobis restituatur, aut fratrum et episcoporum nostrorum consilio ac consensu, atque salubri tractatu inveniam, et vestræ in Domino unanimitati renuntiem qualiter et vobis decreto secundum sacras regulas sit agendum. »

EJUSDEM HINCMARI Ab hiNCMARUM LAUDUNENSEM.

HINCMARus Rhemorum episcopus HiNCMARe dilecto fratri et venerabili coepiscopo nostro salutem.

Sicut oblata mihi a clericis tuis petitione suscepta jam non solum semel, sed et secundo litteris per comministros nostros tibi directis mandavi, causa tuæ injuriæ contra Scripturarum tramitem, traditionemque majorum in tua paroehia excessisti et admonitus ut ea corigeres, mihi responsum inde

coram domino nostro rege, et quibusdam confratribus, et coepiscopis nostris yerbis Apostoli monui (II Tim. 1) ut non negligeres gratiam Dei quæ data est tibi per manuum mearum impositionem, umihi ad rem pertinentia respondisti. Cogitans autem maturiori consilio inde mihi respondere te velle qualiter ea de quibus te monueram correxisti, cum secus tuam parochiam, et in vicinitate tibi commissæ ecclesiæ amplius quam per decem dies immoratus fueram , nullum mihi reddidisti responsum. Nunc vero quia sicut mihi domnus rex litteris suis mandavit, et ie audisse jam credo pro utilitate sanctæ Ecclesiæ, et pace populi Christiani una cum eo in longiores partes a parochiis nostris pergemus, pro loci

B mei sollicitudine commonere te dignum duxi, ut et ea videre debuisti. Sed quoniam cum intentione tua A bilis, nulla sibimet de multiplicatione congregatio

de quibus tibi scripseram, et si qua sunt alia in parochia tua pergere gesta, regulis sacris concordans debitam satisfactionem exhibere, atque ad tramitem Deo placitum stude reducere. Quatenus inordinata quæque in ea non remaneant, et ne quid contra disciplinam ecclesiasticam de cætero ibidem fiat, quibus valueris modis satagere cura : attendens quod nos omnes monet Apostolus; Tentatio, inquieus, vos non apprehendat nisi humana (II Cor. x): humanum quippe est tentari, sed dæmonicum est a tentatione superari, et ad correctionis satisfactionem pedem operis non revocare. Igitur juxta ejusdem beati Apostoli monita, sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo operarium imconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis ; vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple, sectare justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem : certa bonum cartamen fidei : apprehende vitam aeteruum in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus (II Tim. 11). Datax Kal. Septemb. præsentis secundæ indictionis.

EJUSDEM HINCMARI AD EuMDEM.

HiNcMARus Rhemorum episcopus HiNCMAR0 Laudunensi episcopo.

Ea quæ mihi pridie per manus Wauilonis venerabilis archiepiscopi ex epistolis apostolicæ sellis pontificum aliis prætermissis de sacris regulis quibus sancta moderatur Ecclesia priusquam formareris in utero novi, et antequam exires de vulva in earumdem quas habeo epistolarum integritate, non, ut dicitur, usus pessimo præceptore me ipso, sed eorum traditione qui gratia sancti Spiritus illuminati resplenduerunt, percepi, qualiter sicut et in authenticis scripturis plura inveniuntur, quae a quibusdam dissona esse videntur, contraria sili iuvicem non habeantur, veluti per singula si tempus esset ac otium , et audire dignareris, ex eisdem et aliis sacris regulis possem ostendere, de quibus pauca numero, sed magna merito, et auctoritatis pondere omissa penitus a te qui vidisti, sed non perspicue illa quæ voluisti, et non vidisti quæ noluisti , vel neque vidisti, quæque non faciunt, nec digito movere sustinuisti. Ingeram ergo illa tibi, ut scias per ea quæ congessisti, intentionis tuæ affectum te non posse perducere ad effectum : decernit enim contra tuam intentionem mystica et sancta Nicæna synodus, quoniam sollicitudo omnium ecclesiarum pertinet ad primæ et sanctæ Romanæ sedis pontificem, ut Alexandrinus episcopus omnium sibi commissorum habeat potestatem ; similiter et apud Antiochiam, cæterasque provincias suis privilegia illis servantur ecclesiis : de quibus autem ecclesiis dicat, et quæ, ac qualiter privilegia illis servari debeant, Antiochenum demonstrat concilium. Per singulas, inquiens, regiones episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciae gerere ; propter quod ad metropolim omnes undique qui negotia videntur habere, concurrant. Et notis quibusdam interpositis: Amplius autem nihil agere tentet quin provincialis episcopus præter antistitem metropolitanum, nec metropolitamus cæterorum sine gerat consilio sacerdotum. Et Africanum concilium : « Decreta, inquit, Nicæna sive inferioris gradus clericos, sive episcopos ipsos suis metropolitanis apertissime commiserunt, » et reliqua. Et sanctus Innocentius dicit : « Si quæ causæ vel contentiones inter clericos, tam superioris ordinis, quam etiam inferioris fuerint exortæ, ut secundum synodum Nicænam congregatis ejusdem provinciæ episcopis jurgium terminetur, » et reliqua. Et sanctus Bonifacius scribit : • Convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes : nulli etenim videtur incognita synodi constitutio Nicenæ quæ ita præcipit, ut eadem proprie verba ponamus; -per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse subjectas. Quod illi quia aliter credendum non est, servandum sancto Spiritu suggerente sibimet censuerunt. » Et paulo post : • Quod idcirco dicimus ut advertat charitas tua adeo nos canonum præcepta servare, ut ita constitutio quoque nostra difliniat quatenus metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationein semper exspectet. » Et sanctus Coelestinus : « Juxta decreta canonum unaquæque provincia metropolitano suo contenta sit, ut decessoris nostri data ad Narbonensem episcopum continent constituta. Nec usurpationi locus alicui sacerdoti in alterius concedatur injuria : sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus, alter in alterius provincia nihil præsumat. » Et Leo : « Secundum sanctorum Patrum canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos jus traditæ sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus. » De quibus canonibus idem sanctus Leo apostolicæ sedis pontifex non ignorans quæ sui decessores ac prædecessores scripserunt, ad Analolium dicit: * Illa, inquiens, Nicænorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditioinnulla est parte solu

B

mis synodalia concilia blandiantur. Neque trecentis illis decem atque octo episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum vel comparare se audeat vel præferre, cum tanto divinitus privilegio Nicæna sil synodus constituta, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. » Et ad Maximum Antiochenum episcopum : ¢ Etsi diversa nonnunquam sunt merita præsulum , tamen jura permanent sedium, quibus præsunt. AEmuli perturbationem aliquam fortassis inferre , non tameiu possunt minuere dignitatem : quantumlibet enim amplior numerus sacerdotum aliquid per quorumdam subreptionem decernat, quod illis trecentorum decem et octo episcoporum constitutionibus invenitur adversum , justitiæ consideratione cassatur. » Et ad Theodorum Forojuliensem episcopum dicit : « Sollicitudinis quidem tuæ is ordo esse debuerat, ut cum metropolitano tuo de eo quod quærendum videbatur esse conferres, ac si id quod ignorabat dilectio tua etiam ipse nesciret, instrui vos pariter posceretis, quia in causis quæ ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum , nihil sine primatibus oportet impleri. » Et Hilarus papa : t Illud etiam non potuimus præterire, quod sollicitudine diligentiore curandum est, ne præter metropolitanorum suorum litteras aliqui episcopi ad quamlibet provinciam audeant proficisci, quod etiam in omni genere officii clericalis per singulas debet ecclesias custodiri. » Et sanctus Gregorius ad Innocentium et cæteros episcopos : t Hortamur, inquit, fraternitatem vestram, ut si quemquam vestrum pro causis propriis ubicunque longius compulerit ambulare necessitas, a metropolitano vestro, secundum inclytam a sanctis patribus regulam petere licentiam debeatis, nec eum postponere in aliquo præsumatis, excepto si, quod non optamus, contra eumdem metropolitanum vestrum vos habere aliquid causæ contingat, ut hoc sedis apostolicæ judicium hi qui petere festinant, licentiam habeant. Quod scitis per canones etiam antiquorum patrum institutione permissum, » manifestum est enim de quibus canonibus, id est Sardicensis concilii : sicut et Innocentius ad Victoricium Rothomagensem episcopum dicit. Et Gelasius præfatis concordans exponendo psalmi versum dicit : Deus in gradibus ejus cognoscetur (Psal. xlvii). Et item : Distribuite domus ejus (ibid.) quin Ecclesiæ hic ordo procul dubio qui ecclesiaslicarum narratur in altitudine dignitatum, gradibus utique distributis nobis cognoscibilem Deum fieri, et tribuit esse rectorem. Quod Leo ad Anastasium evidenter exponit : « Etsi ordo, inquiens, generalis est omnibus sacerdotibus, non tamen communis est dignitas omnibus. Quia et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quædam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio,

uni tamen datum est ut cæteris præemineret. De qua
forma episcoporum quoque est orta distinctio, et
magna ordinatione provisum est ne omnes sibi
omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis
singuli quorum inter fratres haberetur prima sen-
tentia. » Et paulo post : * Qui ergo scit se qui-
busdam praepositum non moleste ferat aliquem sibi
esse praelatum, sed obedientiam quam exigit etiam
ipse dependat. •
Et Africanum concilium decrevit ut episcopus a
primate suo vocatus ad synodum competenter occur-
rat : quod si non potuerit occurrere nisi rationem
impedimenti sui apud suum primatem reddiderit,
ecclesiæ suæ communione debere esse contentum ;
et qui non fuerit concors circa metropolitanam ec-
clesiam, et circa sacerdotale consortium, sed inflatus
et ab hoc consortio separatus putat propriæ plebi
incubandum, et nonnunquam conventus ad conci-
lium venire detractat, circa hunc non tantum diœ-
cesim non esse servandam, verum et de propria ec-
clesia, quæ illi male faverit, omnimodo adnitendum
ut etiam auctoritate publica rejiciatur, atque ab ipsa
principali cathedra removeatur. Et si accusatus,
juxta Carthaginense concilium ad rationem redden-
dam venire refugerit, et excommunicatus a primate
suo exstiterit, tempore quo non communicat, nec in
sua ecclesia, vel parochia communicet. Percurre,
frater, sacra concilia canonum, et decreta Romano-
rum pontificum, et a Siricio et in reliquum, ita ut
præmissum est, invenies fuisse decretum ac conser-
vatum, et corrige illorum sensibus sensum tuum, et
dirige ad eorum doctrinam et præceptionem inten-
tionem tuam. Et sic intellige sacras regulas sicut illi
eas intellexerunt; quia potest fieri ut ego et tu in
multis erremus : non debet autem credi, vel etiam
suspicari, ut ipsi erraverint. Quapropter velis nolis
hæc statuta convulsa manebunt, a quibus si, quod
absit, aliquis pertinaciter deviaverit non inter ca-
tholicos computabitur, sed cum schismaticis con-
demnabitur, quia, ut Hilarus papa dicit, non minus
in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones,
quam in ipsius Domini injuria prosiliuur. Et sicut in
(lecretis apostolicæ sedis scriptum est, quisquis schi-
smatico assenserit, schismaticus esse negari non po-
terit. Quod etsi omnes sacerdotes et mundus assen-
tiat, damnatio consentientes involvit, non prævari-
cationem consensus absolvit : non enim crimen mi-
nuitur, scd accressit, cum generale fit ex privato :
hoc enim Deus omnium indicavit qui peccantem
mundum generali diluvio interemit.

HINCMARI RHEMENSIS
AD E.UMDEM.

HiNcMARUs Rhemorum episcopus dilecto fratri et coepiscopo nostro HiNCMARo salutem.

Homines de villa quæ vocatur Follanæbrayus, metropolis Ecclesiæ Rhemorum indignitati meæ commissæ, in tua parochia consistente ad me reclamaverunt quia in ecclesia ad quam a longo tempore

A meorum et tuorum prædecessorum sua vota et decimas ipsi et sui prædecessores contulerunt, et ibi obsequium sacerdotalis officii habuerunt usque ad præsentis anni 860 tertiæ indictionis prid. Non. Febr. nempe nec missam audire, nec in tempore necessitatis, sicut sacræ regulæ præfigunt eorum infantes baptismum accipere, nec etiam obeuntes confessione et viatici muneris reconciliatione salvari possint : dicunt enim quia ex quo memorari ab his qui in carne sunt potest, quoniam ipsa ecclesia per se fuit semper, et nulli alteri ecclesiæ fuit subjecta. Nam tempore TilpiniRhemorum archiepiscopi quando Rodulfus avus Parduli Laudunensis episcopi ipsam villam in beneficio habuit, fuit in præfata ecclesia Ferterus presbyter. Post obitum Ferteri fuit in ipsa ecclesia Dodo presbyter, quando 0delherus filius Rodulfi, pater Parduli episcopi ipsam villam in beneficio habuit. Post obitum Dodonis presbyteri fuit in ipsa ecclesia Agmeradus presbyter quando Odelgisus frater Parduli episcopi habuit ipsam villam in beneficio. Et isti tres presbyteri fuerunt in ipsa ecclesia per successiones tempore episcoporum Laudtinensis Ecclesiæ, Genebaudi junioris, Berniconis et Gaufredi. Post obitum Agmeradi fuit in ea ordinatus 0ttericus presbyter a Wenilone Laudunensi episcopo. Ipse 0ttericus dum ipsam ecclesiam teneret cantavit in Noviante, et in Landrica curte et in Broeris : titulus autem ipsius in quo et residuus erat, fuit in Follanæbrayo. In ipso tempore fuit Nodalbertus presbyter in Codiciaco per annos viginti : obiit autem Wenilo, et successit 0stroldus episcopus in Ecclesia Laudunensi. Obiit Nodalbertus presbyter de Codiciaco, et successit ei Gozmarus presbyter qui de canonica Rhemensi missus est ad Ecclesiam in Codiciaco, et fuit ibi per annos circiter triginta. Obiit Ostroldus et aliquandiu vacavit episcopatus in Follanæbrayo cum Odelharius beneficium illud habebat usque ad meum tempus quo fui ordinatus episcopus post plures annos ordinationis Simeonis episcopi. Et quia jam Gozmatus officium presbyterale agere non poterat, consensit ut alter presbyter illi in eadem ecclesia succederet, sicque consentiente Simeone episcopo missus est Haimeradus clericus Simeoni episcopo ad ordinandum in Codiciaco. Post obitum Simeonis episcopi in D Laudunensi Ecclesia successit Pardulus episcopus,

cujus tempore obiit 0ttericus presbyter de Follanæ

brayo, qui per annos circiter sexaginta in eadem

ecclesia presbyter deguit. Post obitum 0tterici ve

nerunt homines de ipsa villa ante Pardulum episco

pum reclamantes, quia non haberent presbyterum

in sua ecclesia : Pardulus autem episcopus cum

meo consensu suggerente mihi 0svero cui beneficium

Odelharii filii Odelgisi nepotis de fratre Parduli epi

scopi commiseram Wlfegerum clericum in ipsa

ecclesia ordinandum suscepit : ante vero quam ipse

WIfegerus fuisset ordinatus obiit Pardulus episco

pus. Interea ante ordinationem tuam cantavit ibidem

Haimeradus presbyter in Codiciaco ordinatus a Si

B

[ocr errors]

meone episcopo, et reclamante ipso Iiaimerado apud A sitiones et diflinitiones, cum leges publicæ atque

me et ante te quia ipsa Ecclesia sul)jecta esse deberet Ecclesiæ de Codiciaco, cum meo consensu misisti vicarios tuos Ivonem, Luidonem archidiaconum, Hedenulfum, Angelrannum decanum presbyterum, gui inquisierunt inde rei veritatem, quique tibi renuntiaverunt quod tibi bene est notum, et sicut in nostris gestis habemus veracibus testibus, et evidentibus documentis invenerunt quod ipsa Ecclesia de Follanaebrayo nunquam Ecclesiæ in Codiciaco fuerit subjecta, sed presbyterum seumper habuerit. Inde sicut ipsi homines dicunt per tuum consensum Bertfridus presbyter in eadem ecclesia, et in ecclesia tua apud Broeras per quinque annos cantavit, qui Bertfridus apud te se reclamavit quod

ecclesiasticæ decernant, ut quæ legaliter ac regulariter distincta sunt non evellantur neque removeantur : sed et leges publicæ atque ecclesiasticæ decret;e sunt de his qui diffinita causa removere præsumunt.

Postea vero quam ipsa ecclesia eidem clerico, sicut

quidam dixerunt, sime tua commendatione interdicta est, missa ibidem celebrata non fuit, nec aliquis de ipsa villa in confessione , vel in communione, vel in baptizatione sacerdotale obsequium habuit, et hac occasione duo ibidem homines sicut ad me pervenit sine confessione et communionis reconciliatione fuerunt mortui, quorum unus Erleherus, et alter Gislehardus vocabantur; nam ipsa ecclesia habet unde bene per se potest consistere ; et hoc in

llaimeradus ipsam capellam destructam haberet; et B ter cætera habetur indicium, qnoniam a longo tem

inde pallium unum, et casulam unam, et schillam unam, et librum unum abstulerit, et, sicut homiues ipsi dicunt, misisti missos tuos ad hanc causam inquirendam Iladulfum scilicet archidiaconem, Fainulfum et Angelrannum presbyteros, et sicut ipse Bertfridus dixerat invenerunt. Quapropter et ea quæ repetita fuerant Haimeradus ipsi ecclesiæ coram missis tuis restituit. In ipsa ecclesia, ut prædixi , idem Bertfridus per annos quinque per tuam licentiam ministravit, donec fama de eo vulgata abscessit. Deinde Sigebertus cui illud beneficium de drame [f., dedi a me] secundum anliquam consuetudinem clericum petiit, qui in ipsa ecclesia a te ordinaretur, cui secundum consuetudinem antecessorum meorum, et secundum regulas ecclesiasticas ac synodalia capitula clericum de potestate ecclesiæ mwslræ ea conditione concessi, ut si tu illum probabilem judicares, ego illi libertatem ecclesiaslicam darem; et sic demum tu illum regulariter ordinares. Qui clericus nomine Seminatus per quatuor annos te sciente ipsam ecclesiam tenuit, et secundum paupertatem suam, sicut simul sæpe vidimus, et adhuc paret, bene in ea laboravit, et ad illius vicem usque dum ad ordinationem venire per annum et dimidium commendatione ministrorum tuorum, scilicet Hadulli archidiaconi et Angelranni decani presbyteri, Grimo presbyter tuæ parochiæ iu ipsa ecclesia cantavit : deinde ipsorum consensione Ileimericus presbyter tuæ parochiæ per duos et dimidium annos ibidem officium sacerdotale exhibuit, usque, ut supra dixi, pridie Nomas proxime præcedentis Februar. quando præfato clerico interdicta est ipsa ecclesia; et, nunc inde quæstio removetur, quasi non debeat sufficere ad sopiendam omnem remotionem antiquitas , et tanta longitudo temporum et numerositas episcoporum, ac presbyterorum sub quibus ipsa ecclesia per se nulli alteri ecclesiæ subjecta constitit, cum et leges publicæ tam apud Romanos, quam et apud nostrates, sed et canones, atque sedis Roman;e pontificum decreta præfigunt, ut ultra triginta annos nulli liceat pro eo appellare quod legum tempus excludit ; quasi etiam non debeant suflicere tuæ per ministros tuos requi

C

pore per se constitit, quia etiam terras habet, quas 01tericus presbyter in ea ordinatus comparavit, et secundum regulas ecclesiasticas moriens ibidem veliquit, et presbyteri qui per tanta tempora in ea fuerunt bene inde se conduxerunt. Propterea , frater , moneo dilectionem tuam , ut deposita omni contra regulas irrationabili animositate , nolis contra salutem et ministerium tuum de eadem ecclesia agere , pro eo quod ex mihi commissa ecclesia et beneficio Sigeberti mihi fidelis , viri sororis tuæ, probatur existere, contra quos iudebite es commotus. Praesertim cum neminem pastoris fungentem officio latere debeat, quia in exsequendo divino mysterio sicut nullius gratia ad indebita provocari, ita et debita nullius odio, vel privati studii zelo debeat retardare sive pervertere: scimus enim quia regulæ Aurelianensis eoncilii dicunt, quæ tempore Ludovici regis quem sanctus Remigius cum Francorum millibus baptizavit decretæ fuerunt, ut omnes basilicæ quæ per diversa constructæ sunt, vel quotidie construuntur secundum priorum canonum regulam in ejus episcopi in cujus territorio positæ sunt, potestate consistant. Et Toletanum concilium dicit, ut dotes ecclesiarum, et omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant, scilicet, ut Antiochenum concilium dicit, regat juxta reverentiam singulis competentem, et prudentiam

gerat omnis possessionis quæ sub ejus est potestate:

ita ut presbyteros et diaconos ordinet, et singula suo judicio comprehendat. Sed antequam ipsæ regulæ tempore Ludovici regis in synodo Aurelianensi fuerint constitutæ, antiquiores non refragatæ Arausici concilii regulæ statuerunt, ut si quis episcoporum in alienæ civitatis territorio ecclesiam ædificare disponit, vel pro fundi sui, aut ecclesiastici, vel pro quacunque suorum opportunitate, permissa licentia aedificandi, quia prohiberi hoc voto nefas est, non præsumat dedicationem, quæ illi omnimodis reservatur in cujus territorio ecclesia assurgit, et reservata ædificatori suo hac gratia, ut quos desiderat clericos in re sua videre, ipsos ordinet in cujus territorio est, vel si ordinati jam sunt, ipsos habere

« VorigeDoorgaan »