Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nia decretalia constituta, tam beatæ recordationis A sedis, regularibus vestris diffinitionibus, sollicitus Innocentii quam omnium decessorum nostrorum, quæ de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. In qua, ut regulæ sacræ dicunt, perfecta et canonica episcoporum quinque provinciarum synodo, quoniam Ecclesiæ mihi commissæ filii finitimos episcopos pro causa sua interpellarunt, et hujusmodi Africæ provinciæ canones (conc. Afr., can. 92) vicinos episcopos audire, et inter eos ac proprium episcopum adhibitos ab eis episcopos jubent querimoniam diffinire: ego Vulfadum et collegas ejus non judicavi, neque ab ordinibus ecclesiasticis populi vel dejeci, nec etiam cum judicibus eorum subscripsi, sicut norunt qui interfuerunt, et ipsa etiam episcopalia gesta, eorum inconvulsis subscriptionibus subnixa a quibus fuere patrata, præsentialiter monstrant. Unde, jubentibus eisdem episcopis, tantum bajulus fui, causam videlicet Ecclesiæ mihi commissæ ab illis diffinitam ad sedem apostolicam deferendi. Quæ domni apostolici Benedicti privilegio sub anathematis interpositione, ut inde quæstio nullis aliquando temporibus oriatur, sunt confirmata; et demum domni Nicolai papæ confirmatione, sicut sanctæ recordationis Benedietus pontifex illam confirmavit, salvo Romanæ sedis in omnibus jussu atque judicio, sub terribili anathemate, ut quæcunque persona, magna vel parva, temerario ausu contra hoc suum apostolicum decretum agere præsumpserit, anathematis vinculo sit innodatus, sunt roborata: velut hic potestis retexere, et sigilla eorum salva, ac incorruptas scripturas atque subscriptiones valetis inspicere. Et quia sedes apostolica, ut in decretis suorum pontificum legimus, in hoc prorsus sua sibi magnopere jura conservat, et aliena custodit, imo sua propria facit, ut omnis quæstio ad eam relata judició et suæ confirmationis decisione finem accipiat, omnem ex hac causa suspicionem querulitatis hæ duorum præclarissimorum luminarium confirmationes atque subscriptiones a nostris regionibus et mentibus abstulerunt. Nunc vero, quia isdem domnus et pater noster Nicolaus papa suis epistolis ex hoc negotio a vobis sanxit refricari judicium, monente Apostolo: Obedite præpositis vestris, et subjacete eis (Heb. XIII, 17), quod privilegio apostolicæ sedis de ipsis fratribus decernit vel decreverit, ut competit meæ subditioni, obedio et obediam, sicut hactenus conservavi ea quæ donini Benedicti et sua fuerunt auctoritate firmata. Et item dicente Apostolo: Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor.1, 11), sicut servavi usque in præsens quæ prædecessores quorumdam vestrorum cum quibusdam ex vobis regulariter ex iisdem fratribus diffinierunt: ita et quæ de ipsis canonice juxta tenorem epistolarum domni apostolici diffinieritis, priscis, ut dicit Gelasius (Decr. cap. 2), pro sui reverentia manentibus constitutis, et reservato per omnia sententiæ ac juris privilegio apostolicæ

servare unitatem spiritus in vinculo pacis, consentiam. Qui istorum fratrum, de quibus agitur, vel quorumcunque aliorum felicitati non invideo, nec quamcunque malitiam eos nocere festino : quorum salubrem ac regularem statum et cupivi et cupio, et quæsivi et quæro, et de quorum dejectione dolui satis ac doleo, quia nemo majus dispendium de illorum dejectione habet quam ego. Quos, sicut mihi domnus apostolicus dignatus est scribere, justum quid vel pium sentiens, sine retractatione in suis ordinibus consensu ac judicio coepiscoporum Rhemensis provinciæ réstituere maturarem, si illos ab eisdem gradibus cum eorum tantum judicio dejecissem. Ad quod me, juxta ejus verba discretissima, B quia eos non dejeci, flecti munda conscientia non permisit. Et hoc meo ausu facere vereor, quoniam a vobis, aut a decessoribus vestris, quinque videlicet provinciarum episcopis, quorum meo consensu expetierunt judicium secundum sacros canones electorum ex consensu partium diffinitione fuere dejecti. Et idcirco aliorum opus in illorum restitutione nullatenus usurpare præsumpsi: quia, sicut scitis, regulæ sacræ usque ad similem excusationis vindictam decernunt, ut ab aliis dejecti ab aliis non recipiantur, minime autem restituantur: sed aut eorumdem, aut majoris concilii episcoporum discussiones ac judicia præstolentur. Et quia Leo dicit (epist. 95 ad Rusticum Narbon.) ut in his quæ vel dubia fuerint, aut obscura, id noverimus sequendum, quod nec præceC ptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum inveniatur adversum, et domnus ac Pater noster Nicolaus papa vobis ut mihi videtur scripsit, quoniam quæ statuta sunt de præfatis viris, violanda non ducat, nisi forsan sacris legibus inveniantur adversa, simplici ac sincera cordis intentione ex regulis sacris perspicue tarditati sensus mei monstrari exspecto, utrum quæ diffinierunt fratres et coepiscopi nostri, sicut hactenus observata sunt, de cætero ut regulis concordantia debeant observari, an illorum diffinitio ut inventa legibus sacris adversa debeat refutari. Sed et mihi ostendi exspecto apertius, quam in suis sacris litteris intelligere valeam, si domni Benedicti, ac ejusdem domni Nicolai, super eamdem diffinitionem sub anathemate confirmationis privilegia, nisi D forte illa ipse sua singulari auctoritate dissolvenda et immutanda viderit, quorum summam firmitatemque nobis omnibus scripsit in apostolicæ sedis reservatam arbitrio potestatis, nos sine regularum et sedis apostolicæ præjudicio, sineque nostro communi periculo, dissolvere et immutare possimus, Coeles. tino dicente (epist. 3): Quæ a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur? Sed et a nobis non est parvipendenda granditer Leonis papæ ad Leonem Augustum de se scripta sententia (epist. 84), Si quæ, inquit, destruxi hæc ædifico, prævaricatorem me constituo, et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas

B

necesse est ut ea hinc decernatis, ne aut in quæstionem reveniant, aut occasio exinde alicujus præsumptionis exsurgat, aut illa dissolvere temporibus nostris vel successorum nostrorum oporteat. Quanta, inquit Symmachus (epist. 1, ad Eonium), vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quæ in sacerdotio præcipiunt eisdem transeuntibus dissolvantur? quia, ut idem dicit, non potest ex parte firmum esse quod generalitatis tangit injuriam. EPISTOLA IV.

AD EAMDEM SYNODUM SUESSIONENSEM, De Ebone Rhemensi, quod ab episcopatu jure dejectus, nec legitime postea restitutus, clericos ordinare non potuerit, et quod hi quos ordinarat, in synodo Meldensi suspensi, in Suessionensi gradu spoliati sint.

(Apud Sirmond.)

beatæ memoriæ Martiani, sed etiam ego mea confes- A quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare, sione firmavi. De quibus ultionum conditionibus quid a sancto Spiritu per concilia provinciæ Africæ, quidve Dei sapientia, qua, ut scriptum est, conditores legum justa decernunt, legibus sit decretum, melius ipsi scitis. Quod si etiam hoc de se intelligens, et his legum conditionibus subdi tantus papa et primæ sedis pontifex præcavendo refugit, qualiter eisdem ultionum conditiouibus subdi præcavendo timere nos debeamus subjecti, patenter ostendit. Sed et de contempto anathemate necessitate (quanto magis deliberatione?) rite prolato, quod in præfatis privilegiis continetur, quid sanctus Gregorius ad Theoctistam patriciam dicat (lib. 1x, epist. 79), sapientiam vestram a Deo doctam non latet. Et Symmachus dicit (epist. 1 ad Æonium) ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa, quæ a Domini sacerdotibus semel regulariter statuuntur, perpetua sint; quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quæ gesta sunt, faciat rata esse quæ gesserit. Et Gelasius (epist. 11 ad Germanos): ‹ Patres, inquit, nostri catholici videlicet doctique pontifices, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione catholica atque apostolica, secundum Scripturarum tramitem, traditionemque majorum, facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum voluerunt deinceps firmumque constare; nec in hac eadem causa denuo quæ præfixa fuerant retractari qualibet recenti præsumptione permiserunt. Sapientissime C pervidentes, quoniam si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret Ecclesiæ constitutum, ac semper iisdem furoribus redivivis omnis integra diffinitio turbaretur. ›

Hæc itaque de litteris divinitus inspiratis accepta, vel pro rei notitia manifestata, non ad resultandum, quod absit, in aliquo domni papæ decretis apostolicis, vel ad resistendum vestris regularibus diffinitionibus profero; sed ut quomodo his quæ in dejectione illorum diffinita sunt hactenus obedivi, sic in eorum restitutione, cujus estis a domno apostolico arbitri constituti, si a vobis fienda canonice inventa et patrata fuerit, quantum ex me est, præfatis regulis sacris, et episcopalibus atque apostolicae sedis exinde confirmationibus, periculose non obviem, et a præceptionibus, quæ in apostolicis epistolis continentur, a quibus Domino annuente vel transverso, ut dicitur, ungue scienter et per contumaciam non exorbitabo, in nullo per ignorantiam deviem. et qualiter absque discrimine sequi debeam regularem vestram, quorum ex delegatione sedis apostolicæ interest, diffinitionem, per ipsarum regularum tramitem liquido cognoscere valeam. Ad hoc enim vel maxime ad synodum venit episcopus, at aut discat, aut doceat, aut corrigatur, aut corrigat. Et Cœlestino dicente (Decret. 20, episcopis per Apuliam, etc.), ut nulli sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec

D

HINCHARUS Rhemorum episcopus sanctæ svnodo domni papa Nicolai auctoritate convocata.

CAP. I. De Ebone, unde quidam loquuntur, qui causam ejus nesciunt, vel scire aut audire non volunt, cum quocunque per contentionem nullam conferam quæstionem, quia nec domnus apostolicus mihi agendum hoc scripsit, nec cum eodem Ebone in vita sua exstiti altercator, nec post mortem ejus illius sum derogator, nec ejus sedis invasor exstiti, quam ab eo secundum regulas sacerdotio defuncto quartus, post eos qui eam tenuerunt, canonice in ea electus et ordinatus regendam suscepi. Ratione autem dictante, quam omni poscenti negare non debeo, veritatem proferre licite valeo. Idem namque a se, juxta sacras regulas et traditionem ecclesiasticam, ac decreta sedis Romanæ pontificum, Zosimi, Joannis atque Gregorii, sicut ab eis constitutum multoties legitur, per professionis suæ libellum, ea moderatione, quam Leo magnus papa decrevit ad universos episcopos per Samnium, Picenum et Tusciam (ep. 86), dictatum et propria manu subscriptum, in synodo se deposuit, et episcopali ministerio spoliavit, atque secundum suam professionem et subscriptionem a quadraginta tribus episcopis judicium depositionis suscepit: sicut ille ipse libellus, quem synodo porrexit, et notitia synodalis, quæ habemus, evidenter ostendunt. Ut enim dicit Gelasius, ideo vocatur ad judicium certa quæcunque persona, ut aut fateatur objecta, aut ut convincatur objectis. Sed hunc et actio pene omni mundo nota convicit, et ipse propria se voce et subscripta professione damnavit. Postea vero sine ulla regulari restitutione idem ministerium episcopale, quo se privaverat, contra sacros canones usurpavit. Et demum sub papa Sergio Romam veniens, ab eo, ut damnatus in laica tan1um communione maneret, districta sententia, sicut et gesta ipsius papa demonstrant, condemnatus fuit. Qui cum metropolis Rhemorum, in qua fuerat ordinatus, per decennium post depositionem ejus pastore vacaret, sed et usque ad terminum vitæ suæ, cum fere decem et septem annis post damnationem suam

audivimus, quosdam etiam qui hoc egerunt vidimus. Sed, monente Scriptura, non debemus turbam sequi ad male agendum, et ut Innocentius loquens de Bonoso dicit (decret. 56), Quoties a populis, aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem non potest vindicari, inultum soleat transire. Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine præcavendum. › Et de incongruo sacris Scripturis ac sanctorum deeretis multorum consensu, item in decretis apostolicæ sedis legitur, quia etsi omnes sacerdotes, et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non prævaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato, Hoc enim Deus omnium indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit; et sacrum dicit Nicænum concilium (can. 9), quia quod irreprehensibile est catholica defendit Ecclesia. Nam si hoc impune fuerit licitum, ut hi auctoritatem in sacris ordinibus ministrandi, vel eosdem ordines tribuendi usurpent, qui aut penitus non acceperint, aut contra regulas ordines sacros acceperint, aut quibus regulariter ministerium sacrorum ordinum fuerit interdictum, omnis ordo et vigor ecclesiasticus non tantum nutabit vel confundetur, quam penitus de

vixerit, eamdem sedem, qua regulariter se privavit, A consenserunt, de quibus in nostro sæculo quosdam canonice non repetiit, nec obtinuit, neque ullum canonicæ suæ restitutionis documentum synodo cuilibet, vel principibus terræ, ac populis, qui eum damnatum fuisse noverant, secundum regulas sacras ostendit. Et si quis vult dicere eum fuisse regulariter, consensu episcoporum, vel sedis apostolicæ restitutum, sicut sanctus Gelasius in decretali sua epistola de Acacio dicit (in tomo de anath. vinculo), quem sui complices ac fautores restitutum fuisse fingebant, doceat a quibus et ubi ille consensus restitutionis sit gestus, si secundum Ecclesiæ regulas celebratus, si paterna traditione profectus, si majorum more prolatus, si competenti examinatione depromptus, si ad primam sedem, cujus intererat, de sententia qua tenebatur obstrictus, secundum Eccle- B siæ regulas est relatum, si eadem quæ ligavit absolvit. Si hæc ita gesta non sunt, cum nec a pontificibus legitime et ecclesiasticis legibus fuerit expeditus, nulla sæculari potestate potuit præter Ecclesiæ tramitem prorsus absolvi. Nec quisquam ei post depositionem quasi restituto communicare debuerat, in ea duntaxat causa, unde a seipso et ab episcoporum concilio, insuper et ab apostolica sede excommunicatus exstiterat, sine restitutionis suæ canonicis litteris, ab eis a quibus fuerat restitutus secundum morem confectis, sicut sacri canones et decreta Felicis papæ demonstrant (Felix, in synodo Rom., epist. 59). Quapropter, ut Leo ad Theodorum scribit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit. Unde taliter visum est de illo tenendum, sicut Gelasius de Acacio dicit (de tomo Anathem.), Talis est, inquiens, dictus, qualis ligatus est, talis usque in finem permansit, talis esse non destitit. Ita talis est hodie, qualis est et dictus, non talis esse jam non potest. Nunquam igitur, talis permanendo solvendus est. Et constat quia comedens fructus viæ suæ, suisque consiliis saturatus, docente Innocentio, qui particeps factus est damnato, quomodo debeat honorem accipere invenire non possum, dimisit reliquias suas parvulis suis. Sed et de eo omnem quæstionem, secundum leges ecclesiasticas et mundanas, quas probat Ecclesia, qui damnatus fuit anno Incarnationis Dominicæ 835, indictione XIII, sub die Kalendarum iv Nonas Martii, jam tricennale et amplius eo tempus excludit.

CAP. II. Sed dicitur usque ad vitæ suæ terminum episcopale ministerium in omnibus ecclesiasticis muniis peregisse. Quæ præsumptio a sanum sapientibus non sumitur in exemplum: quia et in veteri et in novo sacerdotio vetus hoc artificium est diaboli, et quia plures hoc præsumpserunt, sicut Bonosus, contra cujus morbum Innocentius, et Proculus, adversus quem laboravit non modice Zosimus, et Acacius, quem dejecit Felix, et sequens sacros canones, ac decreta prædecessorum suorum, cum præsumptione et usurpatione sua peremit et exstinxit Gelasius. Et plures alii fuerunt, qui in hanc præsumptionis sententiam transierunt, et transeuntibus

struetur.

CAP. III. Quia denique in Moguntina provincia ministravit, contra omnem auctoritatem esse cognoscitur. Nam Antiocheni canones de vacante episcopo C et vacante Ecclesia regulam præfixerunt (can. 16, 17, 18); sed et de illo qui manus impositionem episcopatus accipit et ministrare detrectat, necnon et de illo qui ordinatus nuilo suo vitio ad parochiam, in qua ordinatus fuerat, non accedit. De quibus regulis nulla Eboni convenit. Et canones Sardicenses (can. 21) de vim injuste patientibus, et pro disciplina et catholica confessione, vel pro defensione veritatis expulsis, vel pericula evadere quærentibus, quid teneri debeat manifeste demonstrant. Sed nec ista regula Ebonem absolvit; cum et sacerdotes, el omnis pene mundus, et ipsa etiam sedes apostolica ejus falsis criminibus appetitum, et quadam traditione pro honoribus cum juramento exinde acceptis venditum, et ab imperio, atque ab ipso Ecclesiæ aditu, pium Augustum Ludovicum satagente ipso abjectum gravissime ingemuerit, et innoxium a criminibus inventum, et justissime restitutum, totus in orbe terrarum mundus gaudio exsultaverit, et Ebonem dejiciendum, qui irreverentius manum in christum Domini miserat, ut reum majestatis, una cum ipso clamaverit. Sed neque necessitate cogente, propria amissa provincia, secundum Chalcedonenses canones (can. 20), civitate in qua ordinatus fuerat captivata, pulsus ab hostibus exstitit, ut alibi incardinari valeret, sicut in decretis beati Gregorii, et aliorum sedis Romanæ pontificum invenimus; nec injuste et contra regulas sacras dejectus, et regulariter sedi suæ secundum Sardicenses canones (can,

D

3) jussu sedis apostolicæ refricato judicio restitutus, A Quamque ordinationem meam, sanctæ memoriæ graullo documento canonico invenitur. Quapropter ab ipsa, ubi immorabatur, parochia contra concilium Africanum appetitus, ut ibi decretum est, potestate judiciaria per rectorem provincia protinus excludi, et neque ab Ecclesiis quibus præfuit, neque a quolibet homine defensari debuerat. Constat ergo juste dejectum ea quæ sua non fuerant præsumpsisse : cujus non necesse est nos merita actusque discutere, cum habeat conscientiæ et operis sui testem quem habet et judicem. Nam, ut Leo dicit (epist. 84 ad Leonem Augustum), quæ patefacta sunt quærere, et quæ perfecta sunt retractare, et quæ sunt diffinita convellere, quid aliud est, quam de adeptis gratiam non referre, et ad interdictæ arboris cibum improbos appetitus mortiferæ cupiditatis extendere?

tia et nomine Benedictus, sed et domnus ac Pater noster papa Nicolaus, suis privilegiis eam corroborarunt. Quæ in episcopali concilio, et ante ordinationem electio, et postea ordinatio canonice patrata fuisse, non contra cujuscunque quæstionem, sed adversus susurrantium atque occulte mussitantium derogationes, ut omnis iniquitas oppilaret os suum, ex sacris regulis est demonstrata. Sed et illud in causa est, cur inde in nullam altercationem contra quemcumque modo intrare non deliberem, quoniam domnus papa suis apostolicis litteris mihi non scripsit, ut cuicumque inde per quæstionem debeam reddere rationem. Quod non de diffidentia dico, quasi documentorum probamentis ad ista deficiam, in quo jure si quis audet, audeo et Bego; sed et Leonis ad Leonem Augustum verba pro modulo meo sequens, dicentis (epist. 84), quia de rebus et apud Nicæam, et apud Chalcedonem, sicut Deo placuit definitis, nullum audemus inire tractatum, tanquam dubia vel infirma sint, quæ tanta per sanctum Spiritum fixit auctoritas. Cum tantus ac tantæ sedis papa se ad hæc dixerit non audere, ego tantillus homuncio super ea quæ tot conciliorum et tantorum pontificum sedis apostolice de ordinatione mea, qualiscunque plebis Dei famuli, sicut certissima monimenta declaránt, approbavit et fixit auctoritas, tanquam de re dubia vel infirma, nullum audeo inire certamen.

CAP. IV. De mea etiam ordinatione, cui forte si aliqui occulte, quod aperte non audio, derogant, in nullam altercationem contra quemcunque intrabo, quia, sicut dicit Apostolus, in mortuis testamentum est confirmatum (Heb. 1x, 17). Nam cum Rhemensem Ecclesiam Folco fere per novem annos sine ulla regulari Ebonis reclamatione tenuisset, et post eum Noto pene per annum et dimidium eamdem sedem similiter sine ulla Ebonis repetitione tenuisset, sub Sergio papa in synodo plurimorum archiepiscoporum et episcoporum apud Bellovacum dioceseos Rhemorum habita, a clero et plebe ipsius metropolis, sed et ab episcopis ejusdem provinciæ petitus, et ab archiepiscopo tunc meo, et proprio episcopo, necnon et a coepiscopis ipsius provincia, secundum Laodi--C cense concilium (can. 12), cum consensu abbatis mei et fratrum monasterii in quo degebam, episcopis Rhemensis provinciæ, et clero ac plebi ipsius metropolis per canonicas litteras traditus, et cum decreto canonico, præsentia vel consensu omnium suffraganeorum ipsius metropolis, et a metropolitano meo, qui me illis tradiderat, sum in eadem Ecclesia, omnibus acclamantibus, absque ullius contradictione vel repetitione, canonice et secundum decreta sedis Romanæ pontificum ordinatus: ipsaque ordinatio mea non solum Rhemorum provinciæ episcoporum, ordinatorum videlicet meorum, secundum Africanum concilium subscriptionibus est roborata, verum et omnium pene Galliarum; atque Neustriæ, necnon et Aquitania episcoporum manibus subscripta epistola ad præfatum Sergium papam unanimiter dirigenda; sed et edicto domni regis Caroli manu propria confirmato, et sigillo ipsius corroborato, est comprobata. Quae omnia Sergio, antequam mittere ad illium concurrerem, in brevi defuncto, Leoni papæ sunt missa. Indeque a domno imperatore Lothario, suam epistolam eidem Leoni papæ dirigente, in qua scripsit quantum pro restitutione Ebonis apud Sergium papam sategerit, et nihil obtinere potuerit, favoribus prosecuta, et ab eodem Leone papa et usu pallii et privilegio sedis apostolicæ, ac pluribus apostolicis suis epistolis, ut videlicet in loco pastoris sacerdotio defuncti, est multoties approbata.

D

CAP. V. De his autem fratribus nostris, de quibus nuper nobis communiter domnus apostolicus scripsit, si vobis ad apostolica scripta non sufficit brevis a me data responsio, ecee habetis gesta episcopalia, et privilegia domni Benedicti et domni Nicolai, quæ vobis demonstrant qua ratione et quo ordine, quave auctoritate, et a quibus, et ubi, et quando patrata sint quæ in eos acta fuerunt. Quibus omnibus perscrutatis, secundum domni et Patris nostri apostolici papæ discretissimum ac regulare mandatum, quod justum et pium inveneritis, secundum canones sacros decernite, et absque ulla, quantum ex me est, contradictione perficite: quia sicut in præcedenti schedula vobis scripsi, nec illius apostolicis præceptis, nec vestris regularibus definitionibus contradicam.

CAP. VI. Cæterum si vestræ beneplacitæ voluntati necessarium visum fuerit, non ad ullam contentionem, nec adversum alicujus quæstionem, sed ob pleniorem rei notitiam, ut de Ebonis adhuc latius regulari depositione, et nulla canonica restitutione, sed et de mea qualiter celebrata sit ordinatione, vel qua ̧ ratione fratres et coepiscopi nostri in synodo Meldensi filios Rhemensis Ecclesiæ, de quibus agitur, suspenderunt, vel unde accepit Suessonica synodus non debere in gradibus ecclesiasticis eos manere, rationem et ordinem, atque auctoritatem, quæ ibi ostensa, et a sollicitudine exiguitatis meæ suscepta sunt, ne offendam reticens dicendam in tempore veritatem, vestræ fraternitati pandere non negabo. Tantum ut non vos morosa, et forte vobis si nota est

[ocr errors]

non necessaria ratio tædeat, et sic veritas a me pos- A narratur altitudine dignitatum, et in cujus virtute sit ostendi,quatenus vestræ unanimitatis charitas erga me debeat conservari. Qui absque nostro detrimento non solum fratribus, sed et inimicis prodesse desidero, et apostolicis mandatis quacunque contumacia non resulto, nec fraternis vestris monitis et regularibus diffinitionibus intentionem vel manus obvias tendere paro, ea tamen conditione, quod et vos velle et studere cognosco, ut regularum status et sedis apostolica privilegium maneat, et commune periculum nostrum vitari prævaleat.

Post hanc schedulam, synodo ostensa sunt gesta episcopalia Suessonicæ synodi per manus Hincmari Laudunensis episcopi, et gesta synodi Bituricensis provinciæ per manus Raginelmi Tornacencis episcopi, et privilegium domni Benedicti per manus B Erchanravi Catalaunensis episcopi, et privilegium domni Nicolai per manus Hodonis Belvacensis episcopi. Et post hæc omnia, data est quæ sequitur schedula, qualiter priscis, ut dicit Gelasius, pro sui reverentia manentibus constitutis, et salvis apostolica sedis privilegiis, cum eorum etiam salvamento qui synodo subscripserunt, in qua fratres de quibus agitur fuere dejecti, per indulgentiam et auctoritatem domni papæ in suis ordinibus recipi et provehi possint absque contradictione, migratis jam omnibus, qui in Ebonis depositione fuerunt, episcopis, excepto solo Rothado; sed et eis qui illi excommunicato dicebantur communicasse, et aliis in eorum locis substitutis, ac per eos, ut ita dicamus, innumeris ordinatis. Tantum ut de cætero scandala, quæ hinc valent emergi, domni apostolici auctoritate et providentia devitentur.

EPISTOLA V.

AD EPISCOPOS SYNODI SUESSIONENSIS,

Quod absque necessitate mutari non debeant quæ semel in conciliis statuta vel judicata sunt.

(Apud Sirmond.)

HINCMARUS Rhemorum episcopus REMIGIO, WENILONI, et cæteris archiepiscopis et episcopis, domni papæ Nicolai auctoritate ad synodum, quo et exiguitatem meam cum coepiscopis nostris venire præcepit, in hanc Suessorum civitatem pro causa Vulfadi et collegarum ejus convocatis.

Legimus, scribente beato Innocentio (epist. 2, ad Exuperium), quod de quibusdam observatio prior durior, posterior interveniente misericordia inclinatior est. Et sanctus Leo dicit (epist. 95, ad Rusticum), quia sicut quædam sunt quæ nulla possunt ratione convelli, ita multa sunt quæ aut pro consideratione ætatum, aut pro necessitate rerum, oporteat temperari. Velut et de quodam indulgentiæ jure dicit, in quo, inquiens, non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius æstimamus. Et facundissimus Gelasius (epist. 6): Priscis, inquit, pro sui reverentia mapentibus constitutis, quæ ubi nulla vel rerum vel temporum perurget angustia regulariter convenit custodiri. Hic procul dubio, qui in ecclesiasticarum

C

D

bonis operibus corda ponenda sunt, gradibus utique distributis, cunctis Deus noster et rector populis prædicandus est Christianis : ubi nemo sibimet aliquid jam æstimet imminutum, cum et de uniuscujusque gradus perfectione nil deperit, et convenienter retinendo quod cœlesti dispensatione collatum est, pariter nobis et cognoscibilem Deum fieri, et tribuit esse rectorem. Nam etsi quid indulgetur de temporum quantitate, moribus aggregata strenuitate pensatur, si vitæ jam proposito continetur, quod protelata fuerat ætate curandum: dummodo illa nullatenus dissimulata subripiant, quorum quodlibet si inesse claruerit, merito clericalibus infulis reprobabilem convincat esse personam. Et si illa nonnunquam sinenda sunt, quæ si cæterorum constet integritas, sola nocere non valeant; illa tamen sunt magnopere præcavenda quæ recipi sine manifesta decoloratione non possint. Et Africanum concilium, de virginum velatione retractans (can. 93), ita manere constitutionem prioris concilii, ubi nulla perurget necessitas, decrevit, ut non obsit posteriori concilio certis pro causis ea quæ constituta fuerant immutanti, nec posterius concilium priori obviet (can. 55), ubi nulla illud perurget necessitas immutare. Sed et de Donatistis decrevit, ut consentientibus fratribus et coepiscopis, maxime autem apostolica sede, a quibus inde fuerat diffinitum, quatenus secundum uniuscujusque episcopi catholici voluntatem atque consilium, qui in eodem loco gubernat Ecclesiam, si hoc paci Christianæ prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur, sicut prioribus ejusdem divisionis temporibus factum esse manifestum est: quod multorum et pene omnium Africanarum Ecclesiarum, quibus talis error exortus est, exempla testantur. Non ut concilium, quod in transmarinis partibus de hac re factum est, dissolvatur, sed ut illud maneat circa eos qui sic transire ad Catholicam volunt, ut nulla per eos unitatis compensatio procuretur. Per quos autem vel omnimodo perfici, vet adjuvari manifestis fraternarum animarum lucris catholica unitas in locis quibus degunt visa fuerit, non eis obsit quod contra honores eorum, quamvis salus nulli interclusa sit, in transmarino concilio statutum est.

Unde manentibus statutis, absque regularum et apostolicæ sedis præjudicio, et judicantium ullo discrimine, quos non solum auctoritas Carthaginensis concilii ab omni nævo defendit, si eorum fuerit soluta sententia, qui convinci non possunt vel inimico animo judicasse, aut aliqua cupiditate aut gratia depravati; verum et idem concilium, sed et Antiochenum, atque decreta sedis Romanæ pontificum, Innocentii, Zosimi atque Leonis, eos commendant, per quæ sua confirmavere judicia, quæ fratres et coepiscopi nostri in Suessonica synodo Rhemensis Ecclesiæ filiis, ab Ebone post depositionem suam ordinatis, censura ecclesiasticæ severitatis judicaverunt, ubi eos non judicavi, nec cum judicibus eorum sul

« VorigeDoorgaan »