Pagina-afbeeldingen
PDF

vixerit, eamdem sedem, qua regulariter se privavit, A consenserunt, de quibus in nostro sæculo quosdam

canonice non repetiit, nec obtinuit, neque ullum canonicæ suæ restitutionis documentum synodo cuilibet, vel principibus terræ, ac populis, qui eum damnatum fuisse noverant, secundum regulas sacras ostendit. Et si quis vult dicere eum fuisse regulariter, consensu episcoporum, vel sedis apostolicæ restitutum, sicut sanctus Gelasius in decretali sua epistola de Acacio dicit (in tomo de anath. vinculo), quem sui complices ac fautores restitutum fuisse fingebant, doceat a quibus et ubi ille consensus restitutionis sit gestus, si secundum Ecclesiæ regulas celebratus, si paterna traditione profectus, si majorum more prolatus, si competenti examinatione depromptus, si ad primam sedem, cujus intererat, de

audivimus, quosdam etiam qui hoc egerunt vidimus. Sed, monente Scriptura, non debemus turbam sequi ad male agendum, et ut Innocenlius loquens de Bonoso dicit (decret. 56), • Quoties a populis, aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem non potest vindicari, inultum soleat transire. Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine præcavendum. » Et de ineongruo sacris Scripturis ac sanctorum deeretis multorum consensu, item in decretis apostolicæ sedis legitur, quia etsi omnes sacerdotes, et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non prævaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato,

sententia qua tenebatur obstrictus, secundum Eccle- B Hoc enim Deus omnium indicavit, qui mundum 3) jussu sedis apostolicæ refricato judicio restitutus, A Quamque ordinationem meam, sanctæ memoriæ gra

siæ regulas est relatum, si eadem quæ ligavit absolvit. Si hæc ita gesta non sunt, cum nec a pontificibus legitime et ecclesiasticis legibus fuerit expeditus, nulla sæculari potestate potuit præter Ecclesiæ tramitem prorsus absolvi. Nec quisquam ei post depositionem quasi restituto communicare debuerat, in ea duntaxat causa, unde a seipso et ab episcoporum concilio, insuper et ab apostolica sede excommunicatus exstiterat, sine restitutionis suæ canonicis litteris, ab eis a quibus fuerat restitutus secundum morem confectis, sicut sacri canones et decreta Felicis papæ demonstrant (Felix, in synodo Rom., epist. 59). Quapropter, ut Leo ad Theodorum scribit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit. Unde taliter visum est de illo tenendum, sicut Gelasius de Acacio dicit (de tomo Anathem.), Talis est, inquiens, dictus, qualis ligatus est, talis usque in finem permansit, talis esse mon destitit. lia talis es! hodie, qualis est et dictus, non talis esse jam non potest. Nunquam igitur, talis permanendo solvendus est. Et constat quia comedens fructus viæ suæ, suisque consiliis saturatus, docente Innocentio, qui particeps factus est damnato, quomodo debeat honorem accipere invenire non possum, dimisit reliquias suas parvulis suis. Sed et de eo omnem quæstionem, secundum leges ecclesiasticas et mundanas, quas probat Ecclesia, qui damnatus fuit anno Incarnalionis Dominicæ 855, indictione

xiii, sub die Kalendarum iv Nonas Martii, jam tri- D

cennale et amplius eo tempus excludit. CAP. II. Sed dicitur usque ad vitæ suæ terminum episcopale ministerium in omnibus ecclesiasticis mumiis peregisse. Quæ præsumptio a sanum sapientibus non sumitur in exemplum : quia et in veteri et in novo sacerdotio vetus hoc artificium est diaboli, et quia plures hoc præsumpserunt, sicut Bonosus, contra cujus morbum Innocentius, et Proculus, adversus quem laboravit non modice Zosimus, et Acacius, quem dejecit Felix, et sequens sacros canones, ac decreta prædecessorum suorum, cum præsumptione et usurpatione sua peremit et exstinxit Gelasius. Et plures alii fuerunt, qui in hanc prægumptionis sententiam transierunt, et transeuntibus

peccantem generali diluvio interemit ; et sacrum dicit Nicænum concilium (can. 9), quia quod irreprehensibile est catholica defendit Ecclesia. Nam si hoc impune fuerit licitum, ut hi auctoritatem in sacris ordinibus ministrandi, vel eosdem ordines tribuendi usurpent, qui aut penitus non acceperint, aut contra regulas ordines sacros acceperint, aut quibus regulariter ministerium sacrorum ordinum fuerit interdictum, omnis ordo et vigor ecclesiasticus non tantum nutabit vel confundetur, quam penitus deStruetur. CAP. III. Quia denique in Moguntima provincia ministravit, contra omnem auctoritatem esse cognoscitur. Nam Antiocheni canones de vacante episcopo et vacante Ecclesia regulam præfixerunt (can. 16, 47, 18); sed et de illo qui manus impositionem episcopatus accipit et ministrare detrectat, necnon et de illo qui ordinatus nuilo suo vitio ad parochiam, in qua ordinatus fuerat, non accedit. De quibus regulis nulla Eboni convenit. Et canones Sardicenses (can. 21) de vim injuste patientibus, et pro disciplina et catholica confessione, vel pro defensione veritatis expulsis, vel pericula evadere quærentibus, quid teneri debeat manifeste demonstrant. Sed nec ista regula Ebonem absolvit; cum et sacerdotes, el omnis pene mundus, et ipsa etiam sedes ap0st0lica ejus falsis criminibus appetitum, et quadam traditione pro honoribus cum juramento exinde acceptis venditum, et ab imperio, atqiie ab ipso Ecclesiæ aditu, pium Augustum Ludovicum satagente ipso abjectum gravissime ingemuerit, et innoxium a criminibus inventum, et justissime restitutum, totus in orbe terrarum mundus gaudio exsultaverit, et Ebonem dejiciendum, qui irreverentius manum in christum Domini miserat, ut reum majestatis, una cum ipso clamaverit. Sed neque necessitate cogente, propria amissa provincia, secundum Chalcedonenses canones (can. 20), civitate in qua ordinatus fuerat captivata, pulsus ab hostibus exstitit, ut alibi incardinari valeret, sicut in decretis beati Gregorii, et aliorum sedis Romanæ pontificum invenimus; nec injnste et contra regulas sacras dejectus, et regulariter sedi suæ secundum Sardicenses canones (can. ullo documento canonico invenitur. Quapropter ab ipsa, ubi immorabatur, parochia contra concilium Africanum appetitus, ut ibi decretum est, potestate judiciaria per rectorem provinciæ protinus excludi, et neque ab Ecclesiis quibus præfuit, neque a quolibet homine defensari debuerat. Constat ergo juste dejectum ea quæ sua non fuerant præsumpsisse : cujus non necesse est nos merita actusque discutere, cum habeat conscientiæ et operis sui testem quem habet et judicem. Nam, ut Leo dicit (epist. 84 ad Leonem Augustum), quæ patefacta sunt quærere, et quæ perfecta sunt retractare, et quæ sunt diffinita convellere, quid aliud est, quam de adeptis gratiam non referre, et ad interdictæ arboris cibum imprebos appetitus mortiferæ cupiditatis extendere ? GAP. IV. De mea etiam ordinatione, cui forte si aliqui occulte, quod aperte non audio, derogant, in nullam altercationem contra quemcunque intrabo, quia, sicut dicit Apostolus, in mortuis testamentum est confirmatum (Ileb. ix, 17). Nam cum Rhemensem Ecclesiam Folco fere per novem annos sine ulla regulari Ebonis reclamatione tenuisset, et post eum Noto pene per annum et dimidium eamdem sedem similiter sine ulla Ebonis repetitione tenuisset, sub Sergio papa in synodo plurimorum archiepiscoporum et episcoporum apud Bellovacum diœceseos Rhemorum habita, a clero et plebe ipsius metropolis, sed et ab episcopis ejusdem provinciæ petitus, et ab archiepiscopo tunc meo, et proprio episcopo, necnon et a coepiscopis ipsius provinciae, secundum Laodi-. cense concilium (can. 12), cum consensu abbatis mei et fratrum monasterii in quo degebam, episcopis Rhemensis provinciæ, et clero ac plebi ipsius metropolis per canonicas litteras traditus, et cum decreto canonico, praesentia vel consensu omnium suffraganeorum ipsius metropolis, et a metropolitano meo, qui me illis tradiderat, sum in eadem Ecclesia, omnibus acclamantibus, absque ullius contradictione vel repetitione, canonice et secundum decreta sedis Romanæ pontificum ordinatus : ipsaque ordinatio mea non solum Rhemorum provinciæ episcoporum, ordinatorum videlicet meorum, secundum Africanum concilium subscriptionibus est roborata, verum et omnium pene Galliarum; atque Neustriæ, necnon et Aquitaniæ episcoporum manibus subscripta epistola ad præfatum Sergium papam unanimiter dirigenda; sed et edicto domni regis Caroli manu propria confirmato, et sigillo ipsius corroborato, est comprobata. Quæ omnia Sergio, antequam mittere ad illium concurrerem, in brevi defuncto, Leoni papæ sunt missa. Indeque a domno imperatore Lothario, suam epistolam eidem Leoni papæ dirigente, in qua scripsit quantum pro restitutione Ebonis apud Sergium papam sategerit, et nihil obtinere potuerit, favoribus prosecuta, et ab eodem Leone papa et usu pallii et privilegio sedis apostolicæ, ac pluribus apostolicis suis epistolis,utvidelicet in loco pastoris sacerdotio defuncti, est multoties approbata.

[ocr errors]

tia et nomine Benedictus, sed et domnus ac Pater noster papa Nicolaus, suis privilegiis eam corroborarunt. Quæ in episcopali concilio, et ante ordinationem electio, et postea ordinatio canonice patrata fuisse, non contra cujuscunque quæstionem, sed adversus susurrantium atque occulte mussitantium derogationes, ut omnis iniquitas oppilaret os suum, ex sacris regulis est demonstrata. Sed et illud in causa est, cur inde in nullam altercationem contra quemcumque modo intrare non deliberem, quoniam domnus papa suis apostolicis litteris mihi non scripsit, ut cuicumque inde per quæstionem debeam reddere rationem. Quod non de diflidentia dico, quasi documentorum probamentis ad ista deficiam, in quo jure si quis audet, audeo et

B ego; sed et Leonis ad Leonem Augustum verba pro

[ocr errors]

modulo meo sequens, dicentis (epist. 84), quia de rebus et apud Nicæam, et apud Chalcedonem , sicut Deo placuit definitis, nullum audemus inire tractatum , tanquam dubia vel infirma sint, quæ tanta per sanctum Spiritum fixit auctoritas. Cum tantus ac tantæ sedis papa se ad hæc dixerit non audere , ego tantillus homuncio super ea quæ tot conciliorum et tantorum pontificum sedis apostolicæ de ordinatione mea, qualiscumque plebis Dei famuli, sicut certissima monimenta declarânt, approbavit et fixit auctoritas, tanquam de re dubia vel infirma, nullum audeo inire certamen. CAP. V. De his autem fratribus nostris, de quibus nuper nobis communiter domnus apostolicus scripsit, si vobis ad apostolica scripta non suflicit brevis a me data responsio, ecce habetis gesta episcopalia, et privilegia domni Benedicti et domni Nicolai, quæ vobis demonstrant qua ratione et quo ordine, quave auctoritate, et a quibus, et ubi, et quando patrata sint quæ in eos acta fuerunt. Quibus omnibus perscrutatis, secundum domni et Patris nostri apostolici papæ discretissimum ac regulare mandalum, quod justum et pium inveneritis, secundum canones sacros decernite, et absque ulla, quantum ex me est, contradictione perficite : quia sicut in præcedenti schedula vobis scripsi, nec illius apostolicis præceptis, nec vestris regularibus definitionibus contradicam. CAp. VI. Cæterum si vestræ beneplacitæ voluntati necessarium visum fuerit, non ad ullam contentionem, nec adversum alicujus quæstionem, sed ob pleniorem rei notitiam, ut de Ebonis adhuc lalius regulari depositione, et nulla canonica restitutione, sed et de mea qualiter celebrata sit ordinatione , vel qua. ratione fratres et coepiscopi nostri in synodo Meldensi filios Rhemensis Ecclesiæ, de quibus agitur, suspenderunt, vel unde accepit Suessonica synodus non debere in gradibus ecclesiasticis eos manere, rationem et ordinem, atque auctoritatem, quæ ibi ostensa, et a sollicitudine exiguitatis meæ suscepta sunt, ne offendam reticens dicemdam in tempore veritatem , vestræ fraternitati pandere mon negabo. Tantum ut non vos morosa, et forte vobis si nota est

[ocr errors]

non necessaria ratio tædeat, et sic veritas a me pos- A narratur altitudine dignitatum, et in cujus virtute scripsi : manente etiam, ut oportet el necesse est, A præsulis Alexandri. Gratia namque Dei, et orationiquam si mihi ostensa fuerit paratus sum sine con- A manifeste demonstrat, Lingonensem Ecclesiam pa

sit ostendi,quatenus vestræ unanimitatis charitas erga me debeat conservari. Qui absque nostro detrimento non solum fratribus, sed et inimicis prodesse desidero, et apostolicis mandatis quacunque contumacia non resulto, nec fraternis vestris monitis et regularibus •liffinitionibus intentionem vel manus obvias tendere paro, ea tamen conditione, quod et vos velle et studere cognosco, ut regularum status et sedis ap0st0licæ privilegium maneat, et commune periculum nostrum vitari prævaleat. ` Post hanc schedulam, synodo ostensa sunt gesta episcopalia Suessonicæ synodi per manus Hincmari Laudunensis episcopi, et gesta synodi Bituricensis provinciæ per manus Raginelmi Tornacencis episcopi, et privilegium domni Benedicti per manus Erchanravi Catalaunensis episcopi , et privilegium domni Nicolai per manus Hodonis Belvacensis episcopi. Et post hæc omnia , data est quæ sequitur schedula, qualiter priscis, ut dicit Gelasius, pro sui reverentia maiientibus constitutis, et salvis apostolicæ sedis privilegiis, cum eorum etiam salvamento qui synodo subscripserunt, in qua fratres de quibus agitur fuere dejecti, per indulgentiam et auctoritatem domni papæ in suis ordinibus recipi et provehi possint absque contradictione, migratis jam omnibus, qui in Ebonis depositione fuerunt, episcopis, excepto solo Itothado; sed et eis qui illi excommunicato dicebantur communicasse, et aliis in eorum locis substitutis, ac per eos, ut ita

B

dicamus, innumeris ordinatis. Tantum ut de cætero C

scandala, quæ hinc valent emergi, domni apostolici auctoritate et providentia devitentur.

EPIST0LA V. Ad episcopos syNodi suEssioNENSIS,

Quod absque necessitate mutari non debeant quæ semel in conciliis statuta vel judicata sunt.

(Apud Sirmond.)

IIINCMARUs Rhemorum episcopus REMiGio, WENiloNi, et cæteris archiepiscopis et episcopis, domni papæ Nicolai auctoritate ad synodum, quo et exiguitatem meam cum coepiscopis nostris venire præcepit, in hanc Suessorum civitatem pro causa Wulfadi et collegarum ejus convQcatis.

Legimus, scribente beato lnnocentio (epist. 2, ad Eruperium), quod de quibusdam observatio prior durior, posterior interveniente misericordia inclinatior est. Et sanctus Leo dicit (epist. 95, ad Rusticum), quia sicut quædam sunt quæ nulla possunt ratione convelli, ita multa sunt quæ aut pro consideratione ætatum, aut pro necessitate rerum, oporteat temperari. Velut et de quodam indulgentiæ jure dicit, in quo, inquiens, non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius æstimamus. Et facundissimus Gelasius (epist. 6): Priscis, inquit, pro sui reverentia manentibus constitutis, quæ ubi nulla vel rerum vel temporum perurget angustia regulariter convenit tuslodiri. Ilic procul dubio, qui in ecclesiasticarum

bonis operibus corda ponenda sunt, gradibus utique distributis, cunctis Deus noster et rector populis prædicandus est Christianis : ubi nemo sibimet aliquid jam æstimetimminutum, cum et de uniuscujusque gradus perfectione nil deperit, et convenienter retinendo quodcœlesti dispensatione collatum est, pariter nobis et cognoscibilem Deum fieri, et tribuit esse rectorem. Nam etsi quid indulgetur de temporum quantitate, moribus aggregata strenuitate pensatur, si vitæ jam proposito continetur, quod protelata fuerat ætate curandum : dummodo illa nullalemus dissimulata subripiant, quorum quodlibet si inesse claruerit, merito clericalibus infulis reprobabilem convincat esse personam. Et si illa nonnumquam sinenda sunt, quæ si cæterorum constet integritas •, sola nocere non valeant; illa tamen sunt magnopere præcavenda quæ recipi sine manifesta decoloratione non possint. Et Africanum concilium, de virginum velatione retractans (can. 95), ita manere constitutionem prioris concilii, ubi nulla perurget necessitas, decrevit, ut non obsit posteriori concilio certis pro causis ea quæ constituta fuerant immutanti, nec posterius concilium priori obviet (can. 55), ubi nulla illud perurget necessitas immutare. Sed et de Donatistis decrevit, ut consentientibus fratribus et coepiscopis, maxime autem apostolica sede, a quibus inde fuerat diffinitum, quatenus secundum uniuscujusque episcopi catholici voluntatem atque consilium, qui in eodem loco gubernat Ecclesiam, si hoc paci Christianæ prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur, sicut prioribus ejusdem divisionis temporibus factum esse manifestum est : quod multorum et pene omnium Africanarum Ecclesiarum, quibus talis error exortus est, exempla testantur. Non ut concilium, quod in transmarinis partibus de hac re factum est, dissolvatur, sed ut illud maneat circa eos qui sic transire ad Catholicam volunt, ut nulla per eos unitatis compensatio procuretur. Per quos autem vel omnimodo perfici, vel adjuvari manifestis fraternarum animarum lucris catholica unitas in kocis quibus degunt visa fuerit , non eis obsit quod contra honores eorum, quamvis salus nulli interclusa sit, in transmarino concilio Statutum eSt. Unde manentibus statutis, absque regularum et apostolicæ sedis præjudicio, et judicantium ullo discrimine, quos non solum auctoritas Carthaginensis concilii ab omni nævo defendit, si eorum fuerit soluta sententia, qui convinci non possunt vel inimico animo judicasse, aut aliqua cupiditate aut gratia depravati; verum et idem concilium, sed et Antiochenum, atque decreta sedis Romanæ pontificum, Innocentii, Zosimi atque Leonis, eos commendant, per quæ sua confirmavere judicia, quæ fratres et coepiscopi nostri in Suessonica synodo Rhemensis Ecclesiæ filiis, ab Ebone post depositionem suam ordinatis, censura ecclesiasticæ severitatis judicaverunt , ubi eos non judicavi, nec cum judicibus eorum sulv auctoritate privilegiorum domni Benedicti, et domni ac Patris nostri Nicolai papæ ; si illi placet cui cuncta bona placent, ut decessoris sui Benedicli et sua privilegii a se confirmati sententia de his fratribus propter misericordiam per indulgentiam immutetur, ubi exinde scriptum habetur, salvo Romanæ sedis in omnibus jussu atque julicio: et aliter decretum confirmetur, nobisque tenendum mandetur, juxta moderationem Innocentii, qui observationem priorem duriorem, posteriorem autem interveniente misericordia inclinatiorem dicit (epist. 2, ad Eruperium); et vestra fraternitas, qui eosdem fratres judicastis, vel quorum decessores illos judicaverunt, unanimi benignitate, justitia, pietate condita consenserit atque decreverit, sicut sacra et mystica Nicaena synodus de Novatianis (can. 8), et per indulgentiam, in epistola ad universos episcopos per Ægyptum, Libyam et Pentapolim constitutos, de Meletio damnato clementi consilio, dum subtili veraque ratione nullam veniam mereretur, et ab eo post damnationem illius ordinatis, quos Meletianos appellat, decrevit. Nam idem Meletius, ut in veraci et recipienda historia legimus, unius civitatis Ægyptiorum episcopus, sub Petro Alexandrinæ civitatis archiepiscopo, qui suscepit Diocletiano imperante martyrium, depositus est, et propter alias multas causas, et maxime quia in persecutione fide negata sacrificaverat. Ergo damnatus habuit multos sequaces, et hæresiarches factus est eorum qui hactenus ab eo in Ægypto Meletiani vocantur, nullam justitiæ satisfactionem habens cur remanserit ab Ecclesia separatus. Dicebat quidem injustitiam se passum, et obloquebatur sibi derogabatque Petro. Sed Petrus in persecutione percepta martyrii palma defunctus est; iste vero retulit detractiones in Achillam, qui post Petrum suscepit episcopatum, et rursus in Alexandrum, qui post Achillam noscitur ordinatus. Inter hæc igitur supervenit quæstio Ariana, et Meletius una cum suis defendebat Arium, conspiratione facta cum eo adversus episcopum. De quo Meletio et ejus complicibus præfata sacra synodus in praescripta epistola, pacis redintegrandæ et unitatis gratia, hæc decrevit ad locum, Placuit, inquiens (epistola comc. Nicæni ad Ægyptios), Meletium quidem clementi consilio, dum subtili veraque ratione nullam veniam mereretur, manere quidem in propria civitate, nullam vero omnimodis habere potestatem neque eligendi, neque ordinandi, nec in provincia, nec in qualibet civitate, purumque nomen tantummodo possidere. Eos autem qui ab eo sunt constituti, mystica ordinatione firmatos habere honorem et ministerium, ut tamen sequentes sint modis omnibus universorum in singulis parochiis et ecclesiis a charissimo et comministro nostro Alexandro consecratorum, ut in his nulla potestas sit placitos sibi eligere, aut nomina eorum præferre, aut omnino aliquid agere præter voluntatem Ecclesiæ catholicæ

btis vestris, in nullo schismate repertos, sed sine macula in catholica et apostolica.Ecclesia permanentes, dignum est potestatem habere ct eligendi quemlibet, et nomina eorum dandi qui clero sunt digni, et absolute facere omnia secundum legem et sanctiones Ecclesiæ. Si quem vero contigerit requiescere in Ecclesia, tunc provehi in honorem

defuncti eos qui nuper assumpti sunt, solummodo

si videantur digni, et populus eos elegerit, condecernente simul et consignante maximae Alexandriæ civitatis episcopo. I!oc itaque aliis qui.!em concessum est omnibus : in persona vero Meletii nequaquam eadem placuerunt propter priorem indisciplinationem ejus, et propter procacitates ejus ac petu

B lantiæ voluntatem, ne ulla daretur auctoritas vel

potestas homini, qui posset rursus easdem indisciplinationes instruere. Et Anastasius junior papa, atl Anastasium imperatorem scribens de orilinatis a damnato Acacio (epistola unica), recipiendos in suis ordinibus dicit. Quanquam eadem epistola sacris canonibus et decretis Innocentii, Zosimi, et Leonis, atque Gelasii, a quibusdam non convenire dicatur; quia ut ambigua sententia in eadem epistola idem Anastasius scribit, et baptizavit catholice, non canenice : i;ec secundum sacras regulas, neque secundt*m Ecclesiæ catholicæ consuetudinem sacerdotes vel levitas damnatus ordinavit Acacius, quia possunt etiam interdum laici catholici baptizati, ut dicit Gelasius, catholice baptizare, et etiam crimimosi adhuc sedentes super cathedram, sicut Scribæ et Pharisæi, et sicut Judas, pro ministerii dignitate inter apostolos sibi commissa, et nondum judicio aperto amissa, pro suo oflicio quæ in eodeim miinisterio operanda sunt operari. Sunt et alia, quæ hic poni poterant, nisi obviari eis ab aliis constitutis sanctorumque decretis manifeste cogi:osceretur; quoniam, ut Daniel dicit : Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. xii, 4), aliter de hujusmodi decreta fuisse inveniuntur. Et idcirco ista posuisse sufliciat, quæ indulgentiæ potius misericordiam sequi, quam censuram justitiæ intentare vide::tur. His ergo ita se habentibus, qiiantum ex me est, sedis apostolicæ beniguitaui, et vestræ fraternitatis bene placitæ consensioni, sollicitus servare unitatem spiritus in vinculo pacis, in fratrum istorum regulari statu non ol)vio. Quorum, sicut in præcedenti schedula vobis porrecta præmisi, salubrem ac regularem statum et cupivi et cupio, et quæsivi et quæro, et de quorum dejectione dolui satis et doleo, quia nemo majus dispendium habet de illorum dejectione quam ego. Et hæc quidem scripsi pro mediocritate ingenioli mei, devotionem mentis meæ circa fratres ostendens, priscis, ut'dicit Gelasius, pro sui reverentia manentibus constitutis, et reservato per omnia sententiæ ac juris privilegio apostolicæ sedis, et non praejudicans vestræ vel cujuscunque rationabiliori, seu plus tenendæ, ac majoris auctoi*tatis seutentiæ,

tradictione aliqua sequi. Illa tamen modis omnibus in istorum statu, si tamen a vobis unanimiter inde consensum, et a domno papa fuerit confirmatum, conditione servata, quam ct apostolica sedes pro ecclesiastico vigore ab omnibus petimus faciat conservari, et a vestra fraternitate necesse est provideri, ne hac, quod absit, occasione auctoritatem in sacris ordinibus ministrandi usurpent, qui aut penitus non acceperint, aut contra regulas acceperint, vel quibus regulariter ministerium fuerit interdictum. Quoniam si hoc impune fuerit licitum, omnis ordo et vigor ecclesiasticus non tantum nutabit, quantum penitus confundetur. Sunt cum istis et alia, de quibus provide domni apostolici summa auctoritas, et

store viduatam, ut ibi ordinaretur episcopus, sub nomine vocati episcopi usurpare præsumpsit, ejusque facultates, quæ secundum Chalcedonense concilium (can. 25) penes œconomum futuro debuerant reservari episcopo, suis suorumque usibus arrogavit; decernente ipso concilio ut eos qui ausi fuerint post diflinitionem magnæ et universalis hujus synodi quidquam ex his quæ sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus (can. 12) a proprio hujusmodi gradu recedere : et Antiocheno concilio, de damuatis aliquid pr;esumentibus de ministerio, ut nullo modo liceat eis nec in alia synodo spem restitutionis habere. Et ab hac præsumptione synodali auctoritate, cujus habemus constitutionem, revo

sub ejus magisterio hinc vestra solers considerabit B catus, jubente Domino, si peccaverit frater tuus, in

[blocks in formation]

(Apud eumdem.)

HiNCMARUs Rhemorum episcopus, I{emigio, WeNiloNi, et cæteris archiepiscopis et episcopis, domni papæ Nicolai auctoritate ad synodum, quo et exiguitatem meam cum coepiscopis nostris venire præcepit, in hanc Suessorum civitatem pro causa Wulfadi et collegarum ejtis convocatis.

Quod invitus dico, et supprimere in totum non audeo, ne forte mihi ab his qui hoc sciunt imputetur quod calliditate aliqua occultaverim veritatem, et si h;ec causa, juxfa veterum constitutionein judicio synodali decreta, sine diffinitione synodalis sententiæ modo quolibet fuerit refragata, dilecto fratri nostro Wulfado ad noxam cujuscunque relivivo furore valeat deputari. Isdem namque dilectus frater nosler, post omnia quæ de sua et collegarum suoriim adjudicatione a synodo episcoporum quinque provinciarum diffinita, et a sedis apostolicæ auctoritate sub anathematis interpositione sunt confirmata, sine audientia et consilio episcopalis concilii sacerdotum qui eum judicaverunt, simeque auctoritate Romani pontificis qui ipsa judicia confirmavit, inconsulta etiam Rhemensi Ecclesia, extra provinciam ejus, in qua baptizatus, et in clericum tonsus, atque per piures annos in Ecclesia publice sacras Scripturas legit, ubi sicut Africanum decrevit concilium cap. 58 postquam semel legit, ab alia Ecclesia inconsulto rccipi non debuerat, sicut idem concilium cap. 21

crepa illum, et si poenitentiam egerit, dimitte illi, per satisfactionis libellum propria manu firmatum recipere communionem, qua regulariter secundum Nicænos et Chalcedonenses canones ac decreta Gelasii fuerat privattis, promeruit, sicut idem ipse libellus, qui præ manibus habetur ostendit. In quo sub jurejurando per sanctam Trinitatem unius deitatis professus est se nunquam et nusquam ad sibi interdictam praesumptionem, et ad graduum ecclesiasticorum administrationem ulterius aspiraturum, neque aliam hujusmodi temeritatem, qua pax Ecclesiæ valeat perturbari, et quies sacerdotalis possit inquietari, scienter vcl libenter ulterius moliturum. Quem libellum coram episcopis Pardtilo Laudunensi,

C Guntberto Ebroicensi, Ænea Parisii, coramque rege

et quamplurimis aliis, noljis judicibus suis a synodo constitutis porrexit; decernente beato Gregorio, ut revertentes a schismate jurejurando profiteantur et subscribant, se nunquam ad schisma quo redierant reversuros. Et secundum traditionem Leonis papæ scribentis ad Januarium episcopum (epist. 5): « Saluberrimum est, inquit, et spiritalis medicinæ utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, vel etjuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, prius errorem suum damnari a se sine aml)iguitate fateantur : ut sensibus pravis et dudum peremptis nulla aspirandi supersit occasio, nec ullum membrum Ecclesiæ talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare. » Et ad Flavianum Constantinopolitanum episeopum (le erroneo ab ecclesiastica disciplina (epist. 12) : Si, inquit, fideliter aut utiliter dolet, et quam recte mota sit episcopalis auctoritas vel sero cognoscit, vel si ad satisfactionis plenitudinem, omnia quæ ab eo male sunt sensa, viva voce et praesenti subscriptione damnaverit, non erit repre-' hensibilis erga correctum quantulacunque miseratio, quia Dominus noster verus el bonus Pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis, et qui venit animas salvare non perdere, imitatores nos suæ vult esse pietatis, ut peccantes justitia coerceat, conversos autem misericordia non repellat. Et item ad Anatolium Constantinopolitanum cpiscopum de At

« VorigeDoorgaan »