Pagina-afbeeldingen
PDF

canonum per sanctum vere Spiritum ordinata con- A interdicenda est, nec reconciliatio deneganda; quia dixerit, dicite quia Dominus his opus habet, et con- A dendum non est, servandum sanclo Spiritu sugge

ditio in nulla sit parte solubilis. Nulla sibimet de multiplicatione congregationis synodalia concilia blandiantur, neque trecentis illis decem et octo episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum vel comparare se audeat vel præferre, cum tanto divinitus privilegio sit consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica judicia celebrenlur, omni penitus auctoritate sit vacuum quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. » Et sanctus Siricius etiam de apostatis, et idolorum cultu, ac sacrificiorum contaminatione profanatis decrevit, ut in ultimo fine suo reconciliationis gratia eis non denegetur : quia, dicente Domino, nolumus mortem peccatoris, tantum ut convertatur et vivat. Et sanctus Innocentius dicit, quia communionem dari obeuntibus placuit, et propter Domini misericordiam quasi viaticum profecturis, et ne Novatiani hæretici negantis veniam asperitatem et duritiam subsequi videamur. Tribuitur ergo cum pœnitentia extrema communio, ut homines hujusmodi vel in supremis suis permittente Salvatore nostro a perpetuo exitio vindicentur. Et sanctus Cœlestinus dicit : • Agnovimus, inquiens, pœnitentiam morientibus denegari, nec illorum desideriis annui qui obitus sui tempore hoc animæ suæ cupiunt remedio subveniri. Horremus, fateor, tantæ impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet, quasi non possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere, et periclitantem sub onere peccatorum hominem pondere quo se ille expediri desiderat liberare. Quid hoc rogo aliud est quam morienti mortem addere, ejusque animam sua crudelitate ne absoluta esse possit occidere ? cum Deus ad subveniendum paratissimus sit, et invitans ad pœnitentiam sic promittat : Peccator in quacunque die conversus fuerit peccata ejus non reputabuntur ei (Ezech. xxxiii). Et iterum : Nolo mortem peccatoris, sed tantum ut convertatur et vivat (ibid.). Salutem ergo homini adimit quisquis ei mortis tempore poenitentiam denegavit; et desperavit de clementia Dei, qui eum ad subveniendum morienti sufficere vel momento posse non credidit. Perdidisset latro in cruce præmium ad Christi dexteram pendens, si illum unius horæ pœnitentia non juvisset; cum esset in poena poenituit, et per unius sermonis promissionem habitaculum paradisi Domino promutente promeruit. Vera ergo ad Dominum conversio in ultimis positorum mente potius est æstimanda quam tempore, propheta hoc taliter asserente : Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris (ibid.). Cum ergo Dominus sit cordis inspector, quovis tempore non est deneganda pœnitentia postulanti; cum illi se obliget judici, cui occulta omnia noverit revelari. » Et sanctus Leo : t Pœnitentia, inquit, quæ dilata est cum studiosius petita fuerit non negetur, ut quoquomodo ad indulgentiæ medicinam anima vulnerata perveniat. Et item : His autem qui in tempore necessitatis, et in periculi urgentis instantia præsidium pœnitentiæ, et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio PATaol. CXXVI.

[ocr errors]

misericordiæ Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem nullas patitur vo. niæ moras vera confessio, dicente Dei Spiritu per prophetam : Cum conversus ingemueris tunc salvus eris (ibid.). » Et alibi : Dic tu iniquitates tuas prior, ut justificeris (Prov. xviii). Item : Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio (Psal. xxix). In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles, nec accusantium se gemitus lacrymasque negligere, cum ipsam poenitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione conceptam, dicente Apostolo : Ne forte det illis Deus pænitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem (II Tim. ii). Verum etiam, ut diximus, talium necessitati ita auxiliandum est, ut actio illius pœnitentiæ, nec communionis gratia, si eam etiam amisso vocis oflicio per indicia integri sensus postulant negetur. At si aliqua vi ægritudinis ita fuerint aggravati, ut quod paulo ante poscebant sub præsentia sacerdotis significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, ut simul et pœnitentiæ et reconciliationis beneficium consequantur. Et item idem sanctus Leo dicit: , Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra hæc constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submoveiidum, nec communionis nostræ futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinæ. Ne quid vero sit quod prætermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia tam beatæ recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quæ de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt, disciplinis ita a vestra dilectione custodiri debere iiiandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. Item idem de damnatione violatoris sacrorum ex hujusmodi re constitutorum. Et quia hæc, frater, ignorare non vales, et lioc judicium jure depromptum non nescis, præsertim cum non catholici episcopi, sed Novatiani hæretici, ut beatus Innocentius, et sanctus Ambrosius et cæteri quique orthodoxi doctores demonstrant, sit ista perniciosissima et exitiabilis atque exsecrabilis secta : cavere debueras ne talia sicut oblata mihi ecclesiæ tibi commissæ petitio monstrat, inconsulte præciperes : puto enim te legisse epistolam sancti Augustini ad Hoiioratum episcopum, in qua invenire potuisti potius te mori debere cum plebe tibi commissa, quam ut illis desint sine quibus vivere et salvari non possunt sacramenta coelestia. Qua de re, frater, vide ne tu sis homicida, et etiam homicidarum homicida, quia sacramenta coelestia plebi subtrahi facis, sine quibus vivere non potest, cum adsint qui eadem sacramenta licite plebi valeant ministrare. ι Pertimesce nihilominus quod de sententia sancti Evangelii qua Dominus dicit : Si quis vobis aliquid 17.

festim dimittet eos (Matth. xxi), loquente in eis Spiritu sancto nostri dixere majores : Doctoribus, inquiunt, præcipitur, ut si quid eis obstiterit adversi, si quis verbo contradixerit veritatis, si quis prohibuerit peceatores solvi a laqueis diaboli, et per confessionem fidei Domino adduci, non tamen a prædicando desistant, sed constanter insinuent, quia Dominus ad ædificandam Ecclesiam suam talibus opus habet. Et proh dolor! cum nemo his contradicat, tu econtra implorantibus contradicis; alligans eos me divina munia populis exsequantur, quorum interest sacra missarum officia celebrare, mysticam distributionem spirituaiis alimoniæ corporis scilicet et sanguinis Domini nostri Jesu Christi in remissio

rente sibimet censuerunt. Et post aliquanta : « Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua adeo nos canonum præcepta servare, ut ita constitutio quoque nostrâ difliniat, quatenus metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. » Et Africanum concilium scribens ad Cœlestinum papam : t Deereta, inquit, Nicæna sive inferioris gradus clericos, sive episcopos ipsos suis metropolitanis commiserunt. » Et sanctus Leo ad Anastasium Thessalonicensem episcopum : secundum sanctorum Patrum, inquit, • Canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex dele

neih peccatorum fidelibus distribuere, per lavacrum B gatione nostra fraternitatis tuæ cura prætenditur,

regenerationis de potestate diaboli in regnum Christi non baptizatos transferre; per januam reconciliationis et viatici muneris sanctificationem animas ab aeterno interitu liberare, Domino de cœlestibus tibi clamante : quia pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis (Joan. x). Qui fecit quod docuit, ostendit quod jussit, cum praeduce Juda cohors et ministri Judæorum venerunt, ut eum et Su0S Caperent dixit : Si me quæritis, sinite hos abire (Joan. xviii), sicque comprehendi se pertulit, et qui populos ad fidem converterent, et conversis sacra mysteria celebrarent, solutos abire permisit. Nam si te provocante aliquid tibi adversi accidit , patienter ferre debueras, usque dum ego qualiscunque metropolitanus tuus cum coepiscopis et confratribus nostris Domini nostri regis clementiam pro te adirem; et sicut jam fecimus, quod juste et rationabiliter ab eo postularemus, utique obtineremus. Unde nihil dubitamus quin Domino cooperánte obtinebimus quod juste et rationabiliter postulabimus, tantum ut tua insolentia nostris petitionibus non obsistat : quia etiam in hac tuæ præsumptionis præceptione contra Scripturarum tramitem contraque sacras regulas egeris, tibi ex loci nostri officio necessarium duxi ostendere : Scriptum est enini : Interroga Patrem tuum et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi (Deut. xxxii); et : Palpebræ tuæ præcedant gressus tuos (Prov. iv); et : 0mnia fac per consilium, et post factum non pænitebis (Eccli. xxxii). i

jus traditæ sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus: ita ut a regulis præstitutis nulla aut negligentia aut præsumptione discedant. » Et item ad Theodorum Forojuliensem episcopum : * Sollicitudinis, inquit, tuæ is ordo esse debuerat, ut cum metropolitano tuo de eo quod quærendum esse videbatur conferre; quia in causis quæ ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum nihil sine primatibus oportet impleri. Certum est enim quoniam illa quæ baptizandis parvulis, et de ultima pœnitentia , et viatico munere nulli denegando ex sacris regulis præmisi, ad generalem observantiam Domini sacerdotum pertinent, contra quæ inconsulte præcipere non debueras. » Et

C Antiochenum concilium dicit : • Per singulas regio

nes episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciæ gerere; propter quod ad metropoliin omnes undique qui negotia videntur habere concurrant : Unde placuit eum et honore præcellere, et nihil amplius præter eum cæteros episcopos agere, secundum antiquam a patribus nostris regulam constitutam, nisi ea tantum quæ ad suam dioecesim pertinent, possessionesque sul)jectas. Unusquisque enim episcopus habeat suæ pàrochiæ potestatem, ut regat juxta reverentiam singulis competentem, et providentiam gerat omnis possessionis, quæ sub ejusdem potestate; ita ut presbyteros et diaconos ordinet, et singula suo judicio comprehendat; amplius autem nihil agere ten

Et sacrum Nicænum concilium dicit : Antiquâ D tent præter antistitem metropolitanum. • Diligenter

consuetudo servetur per Ægyptum, Libyam, et Pentapolim, ita ut Alexandrinus episcopus horiim ominium habeat potestatem, quia et urbis Romæ episcopo parilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiam, cæterasque provincias suis privilegia serventur ecclesiis. Quod capitulum sanctus Bonifacius papa ad Hilarium Narbonensem episcopum scribens exponit ita. Convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes; nulli etenim videtur incognita synodi constitutio Nicænæ, quæ ita præcipit ut eadem proprie verba ponamus, per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cui

attende quod dicitur presbyteros et diaconos parochiæ suæ ordinet episcopus : ordinet autem et non exordinet, nec contra regulas ab officio submoveat vel suspendat : et ibidem subsequitur, singula suo judicio comprehendat : singula autem dicit ut suo judicio comprehendat, et non quae ad generalem observantiam omnium Domini pertinent sacerdotum, quæ, ut Leo dicit, sine primatibus non oportet impleri. Et noli claudere aures cordis ad id quod ibidem diligentissime dicitur : Unusquisque, inquit, episcopus hábeat súáé parochiæ potestatem, nt regat juxta reverentiam singulis competentem. Proinde cavere

quam duas esse subjectas. Quod illi, quia aliter cre- • debueras ne concéssa tibi tuæ parochiæ potestate contra hos sacros canones abutereris, qui dicunt ut A Leo scribit, etiam in dubiis et obscuris cavere

[ocr errors]

regat episcopus suam parochiam juxta reverentiam singulis competentem, et non subrigat {f. subruat], sicut tu fecisti, quantum ex te fuit, exitio juxta irreveréntiam eumctis incompetentem. 0mnibus enim irrevérentia quam exhibuisti im tua parochia noscitur esse incompetens, quæ ad omnium probatur pertinere exitium ; eum singulis de singulis, quanto magis de pluribus timendum Dominus dicat : Qui scandalízaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, e:rpedit ei ut sttspendatur mola asinaria collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. xviii; Marc. ix; Lwc. xvin): quia, ut beatus monstrat Gregorius, ad sanctitatis speciem deducto, et verbo vel exemplo cæteros destruenti; helius profecto fuerit

ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena B

acta constringerent, quam in sacro officio positus

cæteris mortem verbo et opere propinaret. Quia ni- ,

mirum si solus caderet, utcunque hinc tolerabilior
inferni poena cruciaret.
Propterea, frater charissime, rogo, hortor, depre-
cor, et quanta possum dulcedine àc humilitate ex-
posco, et metropolitana auctoritatè commoneo, ut
sicut Dominus præcipit per prophetam, quantocius
has dissolvas colligationes impietatis, solvas hos fasci-
culos deprimentes (Isa. lviii), dimitte eos qui a te
constricti sunt liberos, et hoc omne onus disrumpe :

attendens quod papa Hilarius in decretis suis dicit : •

v Qui, inquiens, in causis Dei contumacia, vel contemptu deliquerit, aut ipse quod perperam fecit aboleré

debueras, et mullas sustinet moras habere, supradicta auctoritate denuntiabo esse omni penitus virtute vacuum quidquid a te ex prædictis capitulis præceptum est ab illorum constitutione diversum. In cujus tuæ præsumptionis evacuatione, ut partim sensu, partim verbis utar beati Gelasii, non novæ constitutionis auctor, sed veteris constituti exsecutor existo, quod non solum præsuli metropolitano, sed et cuicumque est pontifici licitum, quoniam error qni semel est cum suo auctore damnatus, in participem quolibet modo pravæ communionis effectum exsecrationem sui gestat et pœnam. •

HiNCMARI RHEMENSIS AD EUMDEM.

EIiNCMARUs Rhemorum episcopus dilecto fratri HiNcwARoLaudunensi coepiscopo nostro salutem.

Ante non longum tempus inconvenientes atque illicitas excommunicationes in eos etiam qui ad te non pertinebant ira præcipiti et perturbata contra sacras regulas jaculasti, unde maximum scandalum in hoc regno, et in ista ecclesia commovisti : de quibus excommunicationibus nuper in Wermeria te una cum fratribus, et coepiscopis nostris conveni, easque licet non sine tui calumniosa invidia his quibus ipsas maledictiones irrogaveras quomodo dissolvisti, a nobis commonitus ut in proferenda sententiâ de cætero nullatenus præceps existeres : sed tu addens pejora prioribus, sicut data mihi

noluerit, in se quidquid mali non resecarit inveniet. C petitio a Laudunensi Ecclesia monstrat, in vindictam

Quapropter qui te scis quibusdam præpositum, sicut sanctus Leo in decretis suis ad Anastasium Thessalonicensem episcopum dicit : non moleste feras aliquem tibi esse prælatum, sed obedientiam quam exigis etiam ipse dependas, et sicut non vis gravis oneris a me impositam tibi sarcinam ferre, ita non audeas aliis importabile pondus imponere : discipuli enim sumus humilis et mitis magistri dicentis : Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris : jugum enim meum suave est, et onus meum feve (Matth. xv). Et si, quod absit, his sacris ac regularibus monitis obedire renueris, scito metropolitana àuctoritate, fulta apostolicæ sedis, et canonum sacrorum judicio, sicùt præmisimus, hanc pestiferam atque mortiferam excommunicationem tuam solvendam. Nam si quælibet persona tuæ parochiæ a te excommunicata foret, unde dubitari posset utrum sicut sacri Nicæni camones dicunt, pusillanimitate, aut contentione, vel alio quolibet vitio tuo videretur a congregatione seclusa, exspectarem utique usquequo omnibus commumiter simul episcopis cóngregatis provinciæ discuteretur hujusmodi quæstio, et vel tibi, vel in communi placeret humamiorem pro tali ferre sententiam. Numc autem quia taim manifeste causa patet exsecrabilis atque exitiabilis esse a te præcepta, ut præceptis évangelicis contraria, et décrétis sanctorum inveniatur adversa, quod, ut sanctus

[ocr errors]

injuriarum tuarum præcepisti, ut in commissa tibi parochia memo missam cantaret, nemo communionem sacram perciperet, cum Dominus tradens sacrosancta mysteria corporis, et sanguinis sui celebranda suis discipulis, et per eos omnibus sacerdotibus dixerit : Haec quotiescunque feceritis in mei memoriam facietis (Luc. xxii); et de corpore et sanguine suo : Nisi manducaveritis, inquit, carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. vi). Præcepisti quoque ut nemo parvulos, etiam mortis urgente periculo in tua parochia baptizaret, cum Dominus dicat : Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Marc. xvi); et : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non intrabit

in regnum cælorum (Joun. iii). Vetuisti nihilominus

ut nemo quemquam ultimam pœnitentiam vel reconciliationem reciperet, vel poscenti ultimo sacræ com

* munionis viatico subveniret, cum Dominus om

iiibus prædicet. Pænitentiam agite, appropinquabit enim regnum cælorum (Matth. iii). Et Jacobus apostolus : Infirmatur, inquit, aliquis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes èùm oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et allevavbit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini (Jac. v). Et sanctus Gregorius de resuscitatione quatriduani

mortuiloquens dicit, quia illos nos debemus per pasto- A mihi ministrat me sequatur (Joan. xii), id est me

ralem auctoritatem solvere, quos auctorem nostrum cognoscimus per suscitantem gratiam vivificare. Quæ nimirum vivificatio ante operationem rectitudinis in ipsajam cognoscitur confessione peccati.Veniat itaque foras mortuus, idest culpam confiteatur peccator, venientem vero forassolvant discipuli, ut pastores Ecclesiæ ei pœnam debeant amovere quam meruit, qui non erubuit confiteri quod fecit. Et de corpore, ac sanguine suo, in quibus salus animarum et corporum nostrorum consistit, Dominus dicit : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die (Joan. vi). Quæ resuscitatio discreta erit ab eorum resuscitatione qui non manducant carnem filii hominis, et non bibuni ejus sanguinem, ac per hoc non habebunt vitam. Jussisti etiam maximam inhumanitatem ut nemo mortuum in tua parochia sepeliret, cum Dominus per prophetam egenos et vagos quemque in domum suam inducere jubeat, et Dominus in judicio dicet, Hospes fui, et suscepistis me (Matth. xxv), et tu hospitium in ventre omnium matris scilicet terræ mortuis denegari jussisti, de quibus præcepta evangelica atque apostolica, et sanctorum decreta tibi direxi, quæ sicut mihi non ingerta relatione renunciatum est suscepisti quidem illa, sed legere noluisti, cum dicat Apostolus : Quæcunque scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per consolationem Scripturarum spem habeamus (Rom. xv) : qui enim doctrinam et consolationem Scripturarum abnuit, spem salutis se non habere ostendit : nam beatus Joannes apostolus a Domitiano principe in Pathmo iusula relegatus, et humana consolatione desuitutus, consolationem revelationis quam divinitus acceperat in eodem exsilio ac relegatione manu propria scripsit, et ad Ecclesias quibus missus fuerat prædicare, direxit. Et sanctus Paulus apostolus ad Timotheum scribens dicit : Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula quasi mala operans, sed verbum Dei non est alligatum : ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur quæ est in Christo Jesu cum gloria cælesti (II Tim. 11). Et tu, frater charissime, non solum ea legere quæ tibi misi, et mihi respondere cum posses debueras; verum et ministros Ecclesiæ tibi commissæ quibus modis posses debueras non excommunicatione ligare, sed consolari et adhortari ut in divino servitio, et assidua oratione, et salvatione populi tibi commissi laborare studerent. Et si me digne propter indignitatem meam despicis, tamen professionis, ac subscriptionis tuæ memor non debueras in qualicumque metropolitano tuo debitam obedientiam denegare, quam a tuis subditis etiam in his perniciosis tuis jussionibus exigis. Quapropter iterala commonitione, pro loci mei officio te convenire congruum duxi, suadens ut quod male ligasti dissolvas; Dominus et Creator, ac Redemptor, atque Salvator noster dicit : Si quis

imitetur; de quo scriptum est : Quæ cæpit Jesus facere, et docere (Act. 1), qui fecit et docuit, quæ tibi in tuarum injuriarum tribulatione agendum et jubendum fuerat : nam imminente suæ passionis articulo pro se et pro suis, sed et pro his qui credituri erant per verbum eorum in eum, Patrem oravit secundum humanitatem qui omnia donorum munera largitur cum Patre divinitatis æqualilale. Etqui præcepit discipulis suis dicens : 0rate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in cælis est (Matth. v; Luc. vi), in cruce non solum pro suis persecutoribus, verum et pro suis interfectoribus exoravit, et nunc sedens ad dexteram Patris interpellat pro nobis. Jussit etiam discipulis

B suis antequam pateretur, cum tæderet et moestus

esset usque ad mortem, ut orarent ne in tentationem intrarent. Et sicut legimus, 0ratio fiebat ab ecclesia (Act. xii) pro Petro recluso in carcere et vincto catenis duabus; sed et Petrus oravit, sicut legimus, pro Ecclesia. Paulus quoque in persecutionibus, in carceribus, in vinculis atque catenis positus,

sicut legimus, sæpe ab Ecclesia orari poposcit ut li

beraretur ab infidelibus et importunis ac malis hominibus, sed et ipse oravit pro Ecclesia. Jacobus apostolus præcipitatus de piunaculo templi, flexis genibus oravit pro suis occisoribus. Et beatus Sue. phanus positis genibus oravit pro se lapidantibus. Et Apostolus de hujusmodi loquens dicit nobis: Quorum intuentes eritum conversationis, imitamini fidem (Heb. xiii). Et item Jacobus apostolus dicit: Tristatur aliquis vestrum, oret animo æquo, et psallat; et : 0rate pro invicem ut salvemini (Jac. v) : genus est enim non contemnendum exauditionis cum cordis contritione ad Dominum clamare in tribulatione, sicut scriptum est : Ad Dominum cum tribularer clamari et exaudivit me (Psal. cxix). Tu autem contra hæc novus doctor, imo novus præsumptor injuriatus, missam, ut audivi, non vis cantare, nec etiam audire, et quasi aliorum oratione non indigens vetuisti pro te, et pro se orare tibi commissam Ecclesiam, et causa tuæ injuriæ jussisti €hristo in membris suis, qui sedens ad dexteram Patris dixit Paulo : Quid me persequeris ? (Act. ix et xxvi) injurias importare et mortem inferre. Paulus quoque et Silas quorum locum tenere debes, in ecclesia cæsi virgis, et inissi in interiorem carcerem, pedes habentes strictos in ligno, media nocte adorantes laudabant Deum, et audiebant eos qui in custodia erant. Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et statim aperta sunt omnia ostia, et universorum vincula soluta sunt. Expergefactus autem custos et videns apertas januas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos : clamavit autem Paulus voce magna dicens, Nihil feceris tibi mali, universi enim hic sumus (Act. xvi). Et tu tantam benignitatem Ecclesiæ tuæ filiis tibi commissis non es passus impendere, quantam idem Paulus suo ad rum paterna et fraterna dilectione atque auctoritate metropolitana, resipisce ab hac prava intentione, et concordans præceptis evangelicis atque apostolicis, et sanctorum decretis, quæ tibi in altera rotula pridem misi, non dedigneris eis, et cum eis patrono tuo sancto Remigio, in cujus sede, licet indignus sedeo, dicere quod sanctus apostolus Paulus dixit etiam

mortem custodi impendit. Unde, frater, moneo te ite- A ut præjudicium tibi vel parochiæ tuæ non inferam,

suis minoribus: Si cui aliquid donastis, et ego (II Cor. '

ii ). Obaudi, obsecro, illorum decreta salubria per quos locutus est Christus, ne, quod absit, tibi dicat : Qui est ex Deo, verba Dei audit, propterea vos non auditis, quia er Deo non estis (Joan. viii). Pertimesce, rogo, quia sanctus Innocentius, beatus Ambrosius, et caeteri caiholici doctores haec quae jussisti de non suscipiendis pœnitentibus ad pœnitentiam hæresim dicunt esse Novati hæretici. Et non baptizare parvulos in mortis periculo constitutos schisma est maximum ab universali Ecclesia. Et in decretis apostolicæ sedis legimus quia sicut universalis Dei semper tenuit, et tenet Ecclesia, schismaticus et h;ereticus nisi conversi fuerint ad sanctam matrem catholicam et apostolicam Ecclesiam, in regnum Dei intrare nou p0ssunt, sed pars eorum est in gehenna : et si de pane coelesti, id est de suavitate divina gustant gehennæ participes, judicium sibi sumunt. Propterea, frater, ab hac secta, et ab hoc schismate revoca sensum tuum, et sequere quod sanctus Coelestinus in decretis suis ad Galliarum episcopos scripsit dicens: Obsecrationum, inquit, sacerdotalium sacramenta

respiciamus, quæ ab apostolis tradita in tolo mundo, C.

á'que in omni catholica Ecclesia uniformiter celebrantur, et legem credendi lex statuat supplicandi : cum enim sanctarum plebium præsules mandata sibimet legatione funguntur apud divinam clementiam, humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente postulant et precantur, ut infidelibus donetur fides ; ut idololatræ ab impietatis suæ liberenlur erroribus; ut Judæis, ablato cordis vela

mine, lux veritalis appareat; ut hæretici ad catholicæ .

fidei perfecuionem resipiscant; ut schismatici spiritum redivivæ charitatis accipiant; ut lapsis pœnitentiæ remedia conferantur; ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis cœlestis misericordiæ aula reseretur. Et hæc conferens in corde tuo noli pietatis viscera petentibus salutem claudere, sed pete Deum omnipotentem, ut et in te impleat quod per prophetam olim pollicitus est dicens : Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum, et faciam ut in præceptis meis ambuletis, et operemini (Ezech. xxxvi). Cæterum fratres nostri quos ad te misi mihi renuntiaverunt te illis præcepisse, ut me precarentur propter Dei reverentiam, et sanctorum ejus et sedis apostolicæ auctoritatem ne cogerem te respondere quandiu in tali detineris custodia et absentia clericorum tuorum, nec judicium, nec præjudicium inferrem tibi, vel tuæ parochiæ. Quæ petitio partim non est justa, neque rationabilis : quod enim petisti

obaudio. Quod petisti ut judicium tibi vel parochiæ tuæ non inferam, non obaudio : dicit enim Dominus per prophetam : Si feceritis judicium inter virum et proaeimum ejus (Jerem. vii), et reliqua. Et Sapientia per Salomonem : Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses (Pr. xxiv). Qtiod mihi a Domino, quem suo judicio in metropolitana sede Rhemorum provinciæ constituere voluit, præcepi audio de his qui tua præceptione ducuntur ad mortem, et trahuntur ad interitum. Et decreta Nicæna, sicut Africana synodus scribens ad Coelestinum papam demonstrat, sive inferioris gra(liis clericos, sive episcopos ipsos suis metropolitanis apertissime commiserunt. Et sanctus Bonifacius ca

B pitulum Nicæni concilii exponens, post alia diflinivit

quatenus metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. Et Antiochenum concilium : Per singulas, inquit, regiones episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciæ gerere, propter quod ad metropolim omnes undique qui negotia videntur habere concurrant. Et cautum est sacris canonibus ut nullis liceat apud se celebrare concilia præter eos quibus metropolitana jura videntur esse commissa : in ipsis autem conciliis adsint presby teri et diaconi, et omnes qui se læsos existimant, et synodi experiantur examen. Propterea quod petisti ut judicium tuæ parochiæ non inferam, contra regulas sacras petisti, et dicendum est tibi ab Apostolo cum hujusmodi petitoribus: Petitis, et mom accipitis eo quod male petatis (Jac. iv): unnsquisque enim episcopus, inquit Antiochenum concilium, habeat suæ parochiæ potestatem, ut regat juxta reverentiam singulis competentem, et providentiam gerat omnis possessionis quae sub ejus est potestate; ita ut presbyteros et diaconos ordinet, et singula suo in judicio comprehendat, amplius autem nihil agere tentet præter antistitem metropolitanum. Ex hoc capitulo quædam sunt quæ tibi in præmissa rotula scribenda dictavi, sed notarius angustia temporis coarctatus celeriter scribens intermisit; sed ea quæ tibi scripseram ad meum opus diligentius scriberejubens de tabulis relevari feci, videlicet diligenter attende quod dicitur, presbyteros et liaconos parochiæ suæ ordinet episcopus; ordinet autem, et non exordinet, nec contra regulas ab officio submoveat, vel suspendat, et ibidem subsequitur ; singula suo judicio comprehendat : singula autem dicit ut suo judicio comprehendat, et non quæ ad generalem observantiam omnium Domini pertinent sacerdotum, quae, ut Leo dicit, sine primatibus non oportet impleri. Et noli claudere aures cordis ad id quod ibidem diligentissime dicitur : Unusquisque, inquit, episcopus habeat suæ parochiæ potestatem, ut regat juxta reverentiam singulis competentem. Proinde cavere debueras ne concessa tibi tuæ parochiæ potestate contra hos sacros canones abutereris, qui dicunt ut regat quis episcopus suam parQ

« VorigeDoorgaan »