Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

exribeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa ▲ sed illis maxime esse debemus humiles a quibus patientia. Et patientes estote ad omnes (II Cor. VI) Et sanctus Gregorius scribens ad Januarium dicit: Inter querelas multiplices, inquit, Isidorus vir clarissimus a fraternitate tua frustra se excommunicatum anathematizatumque conquestus est. Quod quam ob rem factum fuerit dum a clerico tuo, qui præsens erat, voluissemus addiscere, pro nulla alia causa nisi pro eo quod te injuriaverat factum innotuit. Quæ res nos vehementer afflixit. Quia si ita est, nil te ostendis de cœlestibus cogitare, sed terrenam te habere conversationem significas; dum pro vindicta propriæ injuriæ, quod sacris regulis prohibetur, maledictionem anathematis invexisti.

C

aliqua patimur. Psalmista dicit: Vide humilitatem meam de inimicis meis (Psal. 1x). Et ad Maximianum episcopum scribit: Frequenter, inquiens, me admonuisse vos recolo, ut in proferenda sententia esse præcipites nullatenus deberetis. Et ad Marcianum dicit, quia nullus sine cognitione damnandus est. Continetur etiam in præfata petitione ab ecclesia Laudunensi exiguitati meæ oblata, te prohibuisse nulli communionem, nec etiam obeunti ultimam pœnitentiam, vel viaticum munus in parochia tua tribui, nullum infantem in eadem parochia baptizari, nullum mortuum sepeliri, si tibi licentia eundi Romam prohiberetur, aut captus tenereris; usque dum tu ipse viva voce cum eis loquereris, aut litteræ a sede

Unde de cætero omnino esto circumspectus atque sollicitus, et talia cuiquam pro defensione injuriæ tuæ B apostolica ecclesiæ Laudunensi mitterentur, Et unde inferre denuo non præsumas. Nam si tale aliquid egeris, in te scias postea vindicandum. Et oblata mihi petitio Laudunensis ecclesiæ hanc inauditam antea excommunicationem causa injuriæ tuæ a te priusquam ipsa injuria tibi irrogaretur depromptam fuisse demonstrat. Quæ etiam præterita proxima Dominica die v videlicet Kal. Junias præsentis secundæ indictionis missarum celebratione prætermissa in Laudunensi parochia, proh dolor! exstitit exsecuta. Et item sanctus Gregorius in homilia 26: Judicare, inquit, digne de subditis nequeunt, qui in subditorum causis sua vel odia vel gratiam sequuntur. Unde fit ut ipsa hac ligandi ac solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non pro subditorum moribus exercet. Unde recte per prophetam dicitur: Magnificabant animas quæ non moriuntur, et vivificabant animas quæ non vivunt (Ezech. XIII). Non morientem quippe mortificat, qui justum damnat; et non victurum vivificare nititur, qui reum supplicio absolvere conatur. Causæ ergo pensandæ sunt, et tune ligandi atque solvendi potestas exercenda. Cui concordat tempore prior, sed loco posterior sanctus Augustinus in libro de Pœnitentia; Noluit, inquiens, hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato judicio, sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiæ, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum. Unde pro tuis injuriis non debueras presbyteros excommunicare ab officio celebrandi sanctum sacrificium; cum juxta sacros canones solus possis episcopus presbyteros ordinare, sed non confessos neque convictos de crimine solus non potes, nisi ut venerandi præfigunt canones, ab officio removere. Minime autem pro tua injuria quemquam presbyterorum, quantominus omnes parochiæ tuæ sacerdotes non debueras officio presbyterali privare? cum sanctus Gregorius ad Euphemium scribens dicat: ‹ Servorum Dei humilitas in afflictionis tempore debet apparere; qui vero se contra præpositos suos erigunt, profecto ostenditur, quod esse servi Dei contemnunt. Non enim grande est, his nos esse humiles a quibus honoramur; quod et hoc sæculares quilibet faciunt :

nosti, frater, si vel usque in crastinum vives? semper obligati erunt quos decrevisti ligari? Quo contra beatus Gregorius dicit: Durum quippe est, ut qui nescit tenere moderamina vitæ suæ, judex vitæ fiat alienæ. Et plerumque contingit ut hunc judicii locum teneat, cui ad locum vita minime concordat ac sæpe agitur ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat. Igitur, quantum ex te est, hæc crudelitas tua omnem crudelitatem omnium paganorum, et omnes persecutiones omnium persecutorum, quæ Christianis illatæ fuerunt, excedunt, dicente Domino Nolite timere eos qui occiderunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. x). Tu autem, frater, quantum ex te est, et animam et corpus mittis in gehennam; et non solum illos omnes occidis, quos sine baptismate, aut sine poenitentia et communione de hoc sæculo exire præcipiendo facis ; verum et omnes presbyteros reos mortis illorum efficis, atque illorum judicio qui jam in cœlis cum Deo regnant, et in terris miraculis coruscant, gradu privatos ellicis; et pro tantis non solum in synodo, verum et in divino judicio rationem de illorum mortibus reddes. Quia sicut Paulum legimus tantorum manibus sanctum Stephanum lapidasse, quantos ad lapidandum exertos reddidit; ita et tu tantos occidis, quantos tua crudelitate, et injusta atque iniqua commendatione sine baptismate atque communione de corpore exire facis. Quomodo tibi, frater, a mente excessit, quod Dominus per prophetam unicuique nostrum dicit: Speculatorem te dedi domui Israel, Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, et non conversus fuerit impius ab impietate sua, ipse quidem in peccato suo morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram (Ezech. xxxIII). Et si illorum sanguinem de manu tua Deus requiret, quibus non annuntiasti suam iniquitatem, ut ab impietate sua converterentur; quid dices, frater, illi in judicio suo, qui sicut ipse dicit, non venit animas perdere, sed salvare? Cum venient illæ animæ ante Deum, qui natos suos ad baptismi gratiam, ut de potestate diaboli liberarentur, fideliter portaverunt et obtulerunt, vel per patronos [f. patrinos] miserunt? Sed et illæ non minores grandium animule parvulorum, qui

non suo sed alieno peccato obnoxiæ liberari potue- A sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per ætarunt, nisi tua crudelitate et furore ac indignatione animi forent perditæ, et clamabunt adversum te? pro quibus omnibus, additis etiam tuis peccatis, tot mortibus dignus, quot occidisti crudeliori gladio tuæ sententiæ, quam materiali machæra.

C

tem de traditis sibi sacramentis idonei respondere, absque ullo scrupulo eos esse baptizandos præcepit, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione privari. Et sanctus Leo hinc dicit: Si nulla exstant indicia inter propinquos aut familiares, nulla inter clericos, aut vicinos, quibus hi de quibus queritur baptizati fuisse doceantur, agendum est ut renascantur, ne manifeste pereant. In quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum: qui autem possunt meminisse quod ad ecclesiam veniebant cum parentibus suis possunt recordari an quod eorum parentibus dabatur acceperint. Sed si hoc etiam ab ipsa memoria alienum est, conferendum eis videtur, quod collatum esse

Unde dignas ultionum pœnas sine dubio lues. Cur non te terruit, et ab hac perversa sententia proferenda Domini promissio revocaverit, qua universali Ecclesiæ suæ per Isaiam prophetam pollicitus est dicens: Ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te. Dicam Aquiloni, Da; et Austro, Noli prohibere (Isa. xxxm). Et tu prohibes Ecclesiæ ab immaculato divini fontis utero Domino filios generare, qui non venit animas perdere, sed salvare. Quomodo te præteriit quod in Evangelio legis: Offe- B nescitur; quia non temeritas intervenit præsumptiorebant, inquit, illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur afferre. Quos cum videret Jesus indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos (Matth. XIX; Marc. x). Et tu prohibes offerri Domino parvulos? Et si tremendum Dei judicium te non terruit, et a furore animi tui ut talia præciperes revocare non potuit, quia nunquam et nusquam postquam sacrum Nicenum concilium est celebratum, tale quid factum fuisse audisti, sicut fieri præcepisti : timere debueras ne solus hoc ageres quod nullus Christianorum unquam facere ausus fuit. Nam de infantibus baptizandis qui necdum baptizare noscuntur, quoties necessitas exegerit, regula ecclesiastica per beatum Siricium prolata demonstrat, dicens ita: Infantibus qui necdum loqui potuerunt per ætatem, ut his quibus in qualibet necessitate opus fuerit sacri unda baptismatis, omni volumus celeritate succurri, ne ad nostrarum perniciem tendat animarum, si negato desiderantibus fonte salutari, exiens unusquisque de sæculo et regnum perdat et vitam. Quicunque etiam discrimen naufragii, hostilitatis incursum, obsidionis ambiguum, vel cujuslibet corporalis ægritudinem desperationis inciderint, et sibi unico credulitatis auxilio poposcerint subveniri, eodem quo poscunt momento temporis expetitæ regenerationis præmia consequantur. Hactenus erratum in hac parte sufficiat nunc præfatam regulam omnes teneant sacerdotes qui nolunt ab apostolicæ petræ super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, solidi- D tate divelli. Et beatus Leo dicit: Principalis et maximi sacramenti custodienda nobis est mystica et rationabilis exemplatio non indicta licentia, qua in baptismo tribuenda periclitantibus subvenitur : ita enim in has duas festivitates, Pascha scilicet, et Pentecosten, connexas sibimet atque cognatas incolumium et in pacis securitate degentium libera vota differimus, ut in mortis periculo, in obsidionis discrimine, in persecutionis angustiis, in timore nau. fragii, nullo tempore hoc veræ salutis singulare præsidium cuiquam denegemus. Et Africanum concilium etiam eis infantibus de quibus non inveniuntur certissimi testes qui eos baptizatos esse

nis, ubi est diligentia pietatis. Et sanctus Gelasius Baptizandi sibi quispiam passim quoque tempore nullam credant inesse fiduciam præter paschale festum et pentecostes venerabile sacramentum, excepto duntaxat gravi languoris incursu, in quo verendum est ne, morbi crescente periculo, sine remedio salutari fortassis ægrotans exitio præventus abscedat. Et diaconi absque episcopo et presbytero baptizare non audeant, ni prædictis fortassis officiis longius constitutis necessitas extrema compellat; quod et laicis Christianis facere plerumque conceditur. Et sanctus Gregorius scribens ad Joannem Larissæum episcopum, dicit : « Secundum, inquiens, de criminalibus capitulum adversus Adrianum episcopum videtur esse propositum de infantibus ejus jussu a sacri baptismatis susceptione prohibitis; atque ita inablutos sorde peccati defunctos in tenebris. Vide, frater, quia esse hoc criminale capitulum sanctus demonstrat Gregorius. Sed et de ultima pœnitentia, et viatico munere nulli negare debere illius sententia sufficere tibi debuerat qui dicit Venit filius hominis quærere et salvare quod perierat (Luc. XIX): et licet misericordia Domini qua plena est terra illis qui ultimam pœnitentiam, et viaticum munus sibi dari deposcunt, si eis fuerit denegatum, subvenire possit qui corde credunt ad justitiam, ore autem confitentur ad salutem, transfixi dolore cordis, et baptizata conscientia suis lacrymis gratiam Dei incomprehensibiliter percipiant, quod eis denegare jussisti, sicut in illo latrone quod, ut beatus Augustinus dicit, ex baptismi sacramento defuerat, complevit omnipotens benignitas; quia non superbia, vel contemptu, sed ex necessitate illi defuerat tamen manifestissime tu reus eris illarum omnium animarum, si tua præceptione sine pœnitentia et viatico munere rebus humanis excedant. De viatico munere sanctæ communionis sacrum Nicænum concilium dicit: ‹ Quia generaliter omni cuilibet in exitu posito, et poscenti sibi communionis gratiam tribui, episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit. De qua sancta et mystica synodo beatus Leo papa ad Anatolium episcopum Constantinopolitanum scribit dicens : « Quod illa Nicænorum

*..

canonum per sanctum vere Spiritum ordinata con- A interdicenda est, nec reconciliatio deneganda; quia

ditio in nulla sit parte solubilis. Nulla sibimet de multiplicatione congregationis synodalia concilia blandiantur, neque trecentis illis decem et octo episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum vel comparare se audeat vel præferre, cum tanto divinitus privilegio sit consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. Et sanctus Siricius etiam de apostatis, et idolorum cultu, ac sacrificiorum contaminatione profanatis decrevit, ut in ultimo fine suo reconciliationis gratia eis non denegetur quia, dicente Domino, nolumus mortem peccatoris, tantum ut convertatur et vivat. Et sanctus Innocentius dicit, quia communionem dari ob- B euntibus placuit, et propter Domini misericordiam quasi viaticum profecturis, et ne Novatiani hæretici negantis veniam asperitatem et duritiam subsequi videamur. Tribuitur ergo cum pœnitentia extrema communio, ut homines hujusmodi vel in supremis suis permittente Salvatore nostro a perpetuo exitio vindicentur. Et sanctus Coelestinus dicit: Agnovimus, inquiens, pœnitentiam morientibus denegari, nec illorum desideriis annui qui obitus sui tempore hoc animæ suæ cupiunt remedio subveniri. Horremus, fateor, tantæ impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet, quasi non possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere, et periclitantem sub onere peccatorum hominem pondere quo se ille expediri desiderat liberare. Quid hoc rogo aliud est quam morienti mortem addere, ejusque animam sua crudelitate ne absoluta esse possit occidere? cum Deus ad subveniendum paratissimus sit, et invitans ad pœnitentiam sic promittat: Peccator in quacunque die conversus fuerit peccata ejus non reputabuntur ei (Ezech. xxxm). Et iterum: Nolo mortem peccatoris, sed tantum ut convertatur et vivat (ibid.). Salutem ergo homini adimit quisquis ei mortis tempore pœnitentiam denegavit; et desperavit de clementia Dei, qui eum ad subveniendum morienti sufficere vel momento posse non credidit. Perdidisset latro in cruce præmium ad Christi dexteram pendens, si illum unius horæ pœnitentia non juvisset; cum esset in pœna pœnituit, et per unius sermonis promissionem habitaculum paradisi Domino promittente promeruit. Vera ergo ad Dominum conversio in ultimis positorum mente potius est æstimanda quam tempore, propheta hoc taliter asserente: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris (ibid.). Cum ergo Dominus sit cordis inspector, quovis tempore non est deneganda pœnitentia postulanti; cum illi se obliget judici, cui occulta omnia noverit revelari. › Et sanctus Leo: Pœnitentia, inquit, quæ dilata est cum studiosius petita fuerit non negetur, ut quoquomodo ad indulgentiæ medicinam anima vulnerata perveniat. Et item: His autem qui in tempore necessitatis, et in periculi urgentis instantia præsidium pœnitentiæ, et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio PATROL. CXXVI.

misericordiæ Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem nullas patitur ve niæ moras vera confessio, dicente Dei Spiritu per prophetam Cum conversus ingemueris tunc salvus eris (ibid.). › Et alibi: Dic tu iniquitates tuas prior, ut justificeris (Prov. xvi). Item: Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio (Psal. XXIX). In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles, nec accusantium se gemitus lacrymasque negligere, cum ipsam pœnitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione conceptam, dicente Apostolo: Ne forte det illis Deus pœnitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem (II Tim. 11). Verum etiam, ut diximus, talium necessitati ita auxiliandum est, ut actio illius pœnitentiæ, nec communionis gratia, si eam etiam amisso vocis officio per indicia integri sensus postulant negetur. At si aliqua vi ægritudinis ita fuerint aggravati, ut quod paulo ante poscebant sub præsentia sacerdotis significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, ut simul et pœnitentiæ et reconciliationis beneficium consequantur.

Et item idem sanctus Leo dicit: Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra hæc constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostræ futurum esse conC sortem, qui socius esse noluit disciplinæ. Ne quid vero sit quod prætermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia tam beatæ recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quæ de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt, disciplinis ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. Item idem de damnatione violatoris sacrorum ex hujusmodi re constitutorum. Et quia hæc, frater, ignorare non vales, et hoe judicium jure depromptum non nescis, præsertim cum non catholici episcopi, sed Novatiani hæretici, ut beatus Innocentius, et sanctus Ambrosius et cæteri quique orthodoxi doctores demonstrant, sit ista perniciosissima et exitiabilis atque exsecrabilis secta: cavere debueras ne talia sicut oblata mihi ecclesiæ tibi commissæ petitio monstrat, inconsulte præciperes puto enim te legisse epistolam sancti Augustini ad Honoratum episcopum, in qua invenire potuisti potius te mori debere cum plebe tibi commissa, quam ut illis desint sine quibus vivere et salvari non possunt sacramenta cœlestia. Qua de re, frater, vide ne tu sis homicida, et etiam homicidarum homicida, quia sacramenta cœlestia plebi subtrahi facis, sine quibus vivere non potest, cum adsint qui eadem sacramenta licite plebi valeant ministrare.

D

Pertimesce nihilominus quod de sententia sancti Evangelii qua Dominus dicit: Si quis vobis aliquid 17

[ocr errors]

B

rente sibimet censuerunt.

Et post aliquanta: Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua adeo nos canonum præcepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquæque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. Et Africanum concilium scribens ad Coelestinum papam: Deereta, inquit, Nicæna sive inferioris gradus clericos, sive episcopos ipsos suis metropolitanis commiserunt. » Et sanctus Leo ad Anastasium Thessalonicensem episcopum secundum sanctorum Patrum, inquit, Canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuæ cura prætenditur, jus traditæ sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus: ita ut a regulis præstitutis nulla aut negligentia aut præsumptione discedant. item ad Theodorum Forojuliensem episcopum : Sollicitudinis, inquit, tuæ is ordo esse debuerat, ut eum metropolitano tuo de eo quod quærendum esse videbatur conferre; quia in causis quæ ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum nihil sine primatibus oportet impleri. Certum est enim quoniam illa quæ baptizandis parvulis, et de ultima pœnitentia, et viatico munere nulli denegando ex sacris regulis præmisi, ad generalem observantiam Domini sacerdotum pertinent, contra quæ inconsulte præcipere non debueras. › Et

Et

dixerit, dicite quia Dominus his opus habet, et con- A dendum non est, servandum sancto Spiritu suggefestim dimittet eos (Matth. xx1), loquente in eis Spiritu sancto nostri dixere majores: Doctoribus, inquiunt, præcipitur, ut si quid eis obstiterit adversi, "si quis verbo contradixerit veritatis, si quis prohibuerit peccatores solvi a laqueis diaboli, et per confessionem fidei Domino adduci, non tamen a prædicando desistant, sed constanter insinuent, quia Dominus ad ædificandam Ecclesiam suam talibus opus habet. Et proh dolor! cum nemo his contradicat, tu econtra implorantibus contradicis; alligans eos ne divina munia populis exsequantur, quorum interest sacra missarum officia celebrare, mysticam distributionem spiritualis alimonia corporis scilicet et sanguinis Domini nostri Jesu Christi in remissionem peccatorum fidelibus distribuere, per lavacrum regenerationis de potestate diaboli in regnum Christi non baptizatos transferre; per januam reconciliationis et viátici muneris sanctificationem animas ab æterno interitu liberare, Domino de cœlestibus tibi clamante: quia pastor bonus animam suam ponit pró ovibus suis (Joan. x). Qui fecit quod docuit, ostendit quod jussit, cum præduce Juda cohors et ministri Judæorum venerunt, ut eum et suos caperent dixit: Si me quæritis, sinite hos abire (Joan. XVIII), sicque comprehendi se pertulit, et qui populos ad fidem converterent, et conversis sacra mysteria celebrarént, solutos abire permisit. Nam si te provocante aliquid tibi adversi accidit, patienter ferre debueras, usque dum ego qualiscunque metropolitanus tuus cum coepiscopis et confra- C Antiochenum concilium dicit : « Per singulas regiotribus nostris Domini nostri regis clementiam pro te adirem; êt sicut jam fecimus, quod juste et rationabiliter ab eo postularemus, utique obtineremus. Unde nihil dubitamus quin Domino cooperante obtinebimus quod juste et rationabiliter postulabimus, tantum ut tua insolentia nostris petitionibus non obsistat : quia etiam in hac tuæ præsumptionis præceptione contra Scripturarum tramitem contraque sacras regulas egeris, tibi ex loci nostri officio necessarium duxi ostendere: Scriptum est enim: Interroga Patrem tuum et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi (Deut. xxx11); et: Palpebræ tuæ præcedant gressus tuos (Prov. Iv); et : Omnia fac per consilium, et post factum non pænitebis (Eccli. xxx11). i Et sacrum Nicænum concilium dicit: Antiqua consuetudo servetur per Ægyptum, Libyam, et Pentapolim, ita ut Alexandrinus episcopus hortim omnium habeat potestatem, quia et urbis Romæ episcopo parilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiam, cæterasque provincias suis privilegia serventur ecclesiis. Quod capitulum sanctus Bonifacius papa ad Hilarium Narbonensem episcopum scribens exponit ita. Convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes; nulli etenim videtur incognita synodi constitutio Nicænæ, quæ ita præcipit ut eadem proprie verba ponamus, per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse subjectas. Quod illi, quia aliter cre

D

nes episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciæ gerere; propter quod ad metropolim omnes undique qui negotia videntur habere concurrant : Unde placuit eum et honore præcellere, et nihil amplius præter eum cæteros episcopos agere, secundum antiquam a patribus nostris regulam constitutam, nisi ea tantum quæ ad suam dioecesim pertinent, possessionesque subjectas. Unusquisque enim episcopus habeat suæ párochiæ potestatem, ut regat juxta reverentiam singulis competentem, et providentiam gerat omnis possessionis, quæ sub ejusdem potestate; ita ut presbyteros et diaconos ordinet, et singula suo judicio comprehendat; amplius autem nihil agere tentent præter antistitem metropolitanum. ‹ Diligenter attende quod dicitur presbyteros et diaconos parochiæ suæ ordinet episcopus: ordinet autem et non exordinet, nec contra regulas ab officio submoveat vel suspendat et ibidem subsequitur, singula suo judicio comprehendat singula autem dicit ut suo judicio comprehendat, et non quæ ad generalem observantiam omnium Domini pertinent sacerdotum, quæ, ut Leo dicit, sine primatibus non oportet impleri. Et holi claudere aures cordis ad id quod ibidem diligentissime dicitur: Unusquisque, inquit, episcopus habeat sua parochiæ potestatem, ut régat juxta reverentiam singulis competentem. Proinde cavere debueras ne concessa tibi tuæ parochiæ potestate

contra hos sacros canones abutereris, qui dicunt ut A Leo scribit, etiam in dubiis et obscuris cavere

regat episcopus suam parochiam juxta reverentiam singulis competentem; et non subrigat f. subruat], sicut ta fecisti, quantum ex te fuit, exitio juxta irreverentiam cunctis incompetentem. Omnibus enim irreverentîa quám exhibuisti in tua parochia noscitur esse incompetens, que ad omnium probatur pertinere exitium; eum singulis de singulis, quanto magis de pluribus timendum Dominus dicat: Qui scandalízaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur móla asinaria collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII; Marc. rx ; Lúc. xvir): quia, ut beatus monstrat Gregorius, ad sanctitatis speciem deducto, et verbo vel exemplo cæteros destruenti; melius profecto fuerit ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena B acta constringerent, quam in sacro officio positus cæteris mortem verbo et opere propinaret. Quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni pœna cruciaret.

debueras, et nullas sustinet moras habere, supradicta auctoritate denuntiabo esse omni penitus virtute vacuum quidquid à te ex prædictis capitulis præceptum est ab illorum constitutione diversum. In cujus tuæ præsumptionis evacuatione, ut partim sensu, partim verbis utar beati Gelasii, non novæ constitutionis auctor, sed veteris constituti exsecutor existo, quod non solum præsuli metropolitano, sed et cuicunque est pontifici licitum, quoniam error qui semel est cum suo auctore damnatus, in participem quolibet modo pravæ communionis effectum exsecrationem sui gestat et pœnam. ›

HINCMARI RHEMENSIS

AD EUMDEM.

HINCMARUS Rhemorum episcopus dilecto fratri HINCMARO Laudunensi coepiscopo nostro salutem. Ante non longum tempus inconvenientes atque illicitas excommunicationes in eos etiam qui ad te non pertinebant ira præcipiti et perturbata contra sacras regulas jaculasti, unde maximum scandalum in hoc regno, et in ista ecclesia commovisti: de quibus excommunicationibus nuper in Vermeria te una cum fratribus, et coepiscopis nostris conveni, easque licet non sine tui calumniosa invidia his quibus ipsas maledictiones irrogaveras quomodo dissolvisti, a nobis commonitus ut in proferenda sententia de cætero nullatenus præceps existeres : petitio a Laudunensi Ecclesia monstrat, in vindictam sed tu addens pejora prioribus, sicut data mihi injuriarum tuarum præcepisti, ut in commissa tibi parochia nemo missam cantaret, nemo communionem sacram perciperet, cum Dominus tradens sacrosancta mysteria corporis, et sanguinis sui celebranda suis discipulis, et per eos omnibus sacerdotibus dixerit Hæc quotiescunque feceritis in mei memoriam facietis (Luc. XXII); et de corpore et sanguine suo Nisi manducaveritis, inquit, carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habe. bilis vitam in vobis (Joan. v1). Præcepisti quoque ut parochia baptizaret, cum Dominus dicat: Docele nemo parvulos, etiam mortis urgente periculo in tua Filii, et Spiritus sancti (Marc. xvi); et: Nisi quis omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et

Propterea, frater charissime, rogo, hortor, deprecor, et quanta possum dulcedine ac humilitate exposco, et metropolitana auctoritate commoneo, ut sicut Dominus præcipit per prophetam, quantocius has dissolvas colligationes impietatis, solvas hos fasciculos deprimentes (Isa. LVIII), dimitte eos qui a te constricti sunt liberos, et hoc omne onus disrumpe : attendens quod papa Hilarius in decretis suis dicit : ‹Qui, inquiens, in causis Dei contumacia, vel contemplu deliquerit, aut ipse quod perperam fecit abolere noluerit, in se quidquid mali non résecarit inveniet. C Quapropter qui te scis quibusdam præpositumi, sicut sanctus Leo in decretis suis ad Anastasium Thessalonicensem episcopum dicit: non moleste feras àliquem tibi esse prælatum, sed obedientiam quam exigis etiam ipse dependas, et sicut non vis gravis oneris a me impositam tibi sarcinam ferre, ita non audeas aliis importabile pondus imponere: discipuli enim sumus humilis et mitis magistri dicentis : Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris : jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. xv). Et si, quod absit, his sacris ac regularibus monitis obedire renueris, scito metropolitana auctoritate, fulta apostolicæ sedis, et canonum sacrorum judicio, sicut præmisimus, hanc pestiferam atque mortiferam ex- D renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non intrabit communicationem tuam solvendam. Nam si quælibet persona tuæ parochiæ à te excommunicata foret, unde dubitari posset utrum sicut sacri Nicæni canones dicunt, pusillanimitate, aut contentione, vel alio quolibet vitio tuo videretur a congregatione seclusa, exspectarem utique usquequo omnibus communiter simul episcopis congregatis provinciæ discuteretur hujusmodi quæstio, et vel tibi, vel in communi placeret humaniorem pro tali ferre sententiam. Nunc autem quia tàin manifeste causa patet exsecrabilis atque exitiabilis esse a te præcepta, ut præceptis évangélicis contraria, et décrétis sanctorum inveniatur adversa, quod, ut sanctus

[ocr errors]

in regnum cœlorum (Joan. 11). Vetuisti nihilominus ut nemo quemquam ultimam pœnitentiam vel reconciliationem reciperet, vel poscenti ultimo sacræ communionis viatico subveniret, cum Dominus omibus prædicet. Pænitentiam agite, appropinquaapostolus: Infirmatur, inquit, aliquis in vobis, indubit enim regnum cœlorum (Matth. 1). Et Jacobus cat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et allevavbit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini (Jac. v). Et sanctus Gregorius de resuscitatione quatriduani

« VorigeDoorgaan »