Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tere, quam veram synodi diffinitionem, et sacris re- A pro certo debemus, quia scriptum est: Ubi fuerin

B

gulis congruentem habere, et a me qualicunque primate tuo juxta regulas [sacras tenendam et sequendam accipere, cujus, secundum decreta sanctæ sedis Romanæ pontificum ex sacris canonibus promulgata, ordinationem semper debes in rebus exspectare. Nam etsi scedula a te mihi directa qu'ddam rationis vel auctoritatis habere videtur, hoc tamen debes discernere, quia sicuti ubi reclamatio certa suscipitur, causa ventilatur, ratio postulatur, præsumptio vel usurpationis temeritas non invenitur, sed justitia sequitur, et æquitas conservatur, censura districtionis canonicæ vacat, ita se ad ulciscendum contra devios a ratione et auctoritate ac æquitate, et in contemptus pertinacia obduratos exaggerat. Sedis, inquit beatus Leo, apostolica moderatio hanc temperantiam servat, ut severius agat cum obduratis, et veniam cupiat præstare correctis. Igitur quoniam, ut item Leo dicit, matura volumus sacerdotum esse consilia, et sacra Scriptura dicit: Qui festinus est, pedibus offendit (Prov. xix), hortor et moneo te, frater charissime, paterna el metropolitana secundum sacras regulas auctoritate, ut non per hæc commenta, quæ mihi misisti, præceps sicut mihi mandasti sis ad proferendam sententiam, præsertim cum sufficientissime jam te hinc commonuerim, redarguerim, et etiam ex auctoritatibus divinis instruxerim. Sed patienter interim tolera quæ videntur tuæ potestati contraria, qui dicere cum Psalmista debes: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, prolongaverunt ini- C quitatem suam (Psal. cxxvin). In patientia, inquit Dominus, possidebitis animas vestras (Luc. xx1); et item scriptum est: Doctrina viri per patientiam noscitur (Prov. XIX). Quanto enim quis minus est patiens, tanto convincitur minus doctus. Et melior est patiens viro forte, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. Quoniam qui urbes subigit, extra se est quod vincit, qui autem patiens est, semetipsum sibimetipsi subjicit. Tolera igitur nimiter quos contrarios tibi deputas, et dilige ipsos quos toleras, et plus erga corrigendos agat tua be. nevolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus charitas quam potestas: a qua regula non exorbitabis, si non quæ tua sunt quæsieris, sed quæ Jesu Christi. Porro si dominari magis quam consulere subditis volueris, honor inflabit superbiam, et quod provisum est in ordinatione tua ad concordiam, tendet ad noxam. Ergo age, frater charissime, quod episcopalem condecet gravitatem, exspectans donec ad provincialem synodum, cujus jam tempus in proximo est, conveniamus, in qua favente ac cooperante Domino, secundum decreta beati Gregorii, et de incidentibus causis disceptatio, et sit salubris de ecclesiastica observatione collatio: quatenus dum per hoc et præterita corrigentur, et regulam futura suscipient, omnipotens ubique Dominus fratrum concordia collaudetur, cujus nobis adesse præsentiam, si hæc observabimus, credere

qua

duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. xv). Si ergo adesse dignabitur ubi duo vel tres fuerint, multo magis non deerit ubi plures convenerint sacerdotes. Quod autem mihi mandasti: Quia non potes dimittere ut illos homines, qui res ecclesiæ tuæ contra voluntatem tuam tenent, non excommunices, quoniam altera vice, quando domno apostolico mandasti de Nortmanno, hoc tibi remandavit, ut prius inde fecisses tuum ministerium, et tunc te reclamasses, non hoc in suis litteris invenimus, vel audivimus. Propterea, frater, ville ne cujusquam verbo, forte per adulationem ad gratiam tuam tibi suaso, et non ex domni apostolici auctoritate prolato pellectus, præpropere et tibi inconsulte ac præcipitanter sententiam excommunicationis sacris regulis obviam proferas: sed exspecta, ut prædixi, donec ad provincialem synodum episcopi Rhemorum provincia conveniamus, et si quid nobis obstiterit, ut secundum sacras regulas juste et rationabiliter ea quæ agenda sunt exsequi quod absit nequiverimus, quod nullo modo futurum fore putamus, tunc si necesse fuerit secundum sacras regulas, tua reclamatio, si justa inventa fuerit, ad sedem apostolicam nostris litteris prosecuta perveniat.

HINCMARI RHEMENSIS AD EUMDEM.

Ad mentis ejus oculos revocat qualiter illum orphanum dulci dilectione sub religione nutrierit, litteris erudierit, per singulos gradus ecclesiasticos usque ad episcopatus apicem provexerit.

Nunc, inquit, retribuentem mihi mala pro bonis, et odio me habentem gratis, quoniam non faveo tuis infructuosis operibus, quandiu te patiar, multis a te afflictus injuriis? Etenim ab ipsa die tuæ ordinationis, tam verbis quam scriptis, et inordinatis actibus ac motibus tuis, frequentibus adeo sum gravatus lacerationibus atque contusionibus, ut tædeat me vitæ meæ quia sic pro loci mei officio tuæ insolentiæ sum connexus, ut non solum post primam et secundam correptionem, juxta Apostolum, verum nec post plurimas, privatim et coram communibus familiaribus nostris, sed et coram rege, et episcopis, ac plurimis aliis, verbis et scriptis commonitiones te valeam devitare. Et licet exoptem, ut darentur mihi pennæ sicut columbæ, et avolarem ac requiescerem a te elongatus in aliquam solitudinem, non possum quoquam effugere, ut aut tua pertinacia contumacis præsentiæ, aut missorum tuorum duriloquiis, aut scripturarum tuarum derogationibus et inutilibus næniis, quin potius tragœdiis, aut talibus quæ non conveniunt episcopo, de te auditionibus non affligar. Et jam tandem putavi te pigere talia exsequi, cum ecce nunc idibus Novembris quartæ indictionis prolixissimam rotulam, mendaciis et irrationabilitatibus ac improperiis contra veritatem et auctoritatem repletam, mihi misisti. Et miror cur sic exfrong

[ocr errors]

factus, ut de Judæa Dominus queritur (Jer. vi, 15; A nires contemnens, adeo illum ad iracundiam provocavin, 12), nescis erubescere, et tibi non est nausea talia et tanta scribere, nisi quoniam jam utilibus non es intentus, neque in necessariis occupatus. Et ut de aliis taceam, quæ si ex ordine voluero replicare, antea deficiet lux diurna, quam legenda exinde deficiat pagina, replicabo tibi aliqua, quæ non valeo nec debeo silentio præterire. Videlicet quia statim ut a paternæ nido educationis factus episcopus evolasti, et me et eos qui nutrierunt deseruisti, et sæculares amicitias atque familiaritates quæsisti, et acquisisti, et sic subinde alios et alios deserens et acquirens, non solum de comparibus, sed etiam et de tibi commissis, ad hoc emersisti, ut contra sacras Antiochenas regulas, præcipientes ut præter me agere nihil debeas, secundum antiquam Patribus B nostris regulam constitutam, nisi ea tantum quæ ad tuam parochiam pertinent, possessionesque subjectas, sine mea vel coepiscoporum nostrorum conscientia administrationem in palatio domni regis obtinueris : quam administrationem tibi coram eodem domno rege, et aliis qui adfuerunt ex sacris regulis interdixi, et aliquandiu ab administratione cessasti. Postea autem per exteras, id est sæculares potestates, contra Sardicenses canones, eamdem administrationem cum abbatia in tertia provincia, ultra Rhemensem provinciam, sine mea conscientia obtinuisti. Ad quam abbatiam, sine mea licentia, quoties tibi placuit perrexisti, et quandiu tibi placuit ibidem fuisti immoratus, contra Hilari papæ decreta dicentis (epist. 8 ad episc. Galliæ): « Illud non potuimus præterire, quod sollicitudine diligentiore curandum est, ne præter metropolitanorum suorum litteras aliqui episcopi ad quamlibet provinciam audeant proficisci: quod etiam in omni genere officii clericalis per singulas debet ecclesias custodiri; › et sic antea Zosimus, et postea sanctus Gregorius decreverunt. Præterea quoque, semel ac secundo litteris canonicis evocatus ad ordinationem episcopi in ecclesia Cameracensi Rhemensis provinciæ pastore destituta, unde apostolica sedes me suggerente non modice laboravit, nec ipse venisti, nec pro te vicariam personam, vel litteras tui consensus, ut regulæ sacræ præcipiunt, ad me direxisti. Unde Symmachus papa ad Æonium ex sacris regulis promulgavit (epist. 11 ad Cæsarium), ut si quilibet episcopus metropolitano pontifici juxta canonicam diffinitionem vocatus obtemperare noluerit, noverit succidendum se, quod non optamus, ecclesiastica disciplina. Sed et hinc a me conventus, nullam satisfactionem, nec etiam humile responsum mihi ac coepiscopis nostris exhibuisti. Post hæc, more tuæ instabilitatis ac inconstantiæ, contra domnum regem in tantum te sine ratione contumaciter erexisti, ut et administrationem palatinam, et ipsam abbatiam tibi auferret, et a te exaggeratus duriora ingerenda tibi proponeret : unde et scriptis et verbis pro te satagens illum tibi reconciliavi. Indeque, sicut sciunt plurimi, contra illum te iterum erexisti, et mandata sua ut ad eum ve

sti, sicut omnes in istis regionibus sciunt, ut coactus te per fideles suos sicut infidelem appeteret. Tu autem ante inauditam excommunicationem in meos et multorum archiepiscoporum et episcoporum parochianos, sed et in ipsum regem, sine mea conscientia contra sacras regulas jaculasti. Unde multos scandalizasti, et maximum scandalum non solum Ecclesiæ, sed et regi ac regno intulisti, cum lex prohibeat ut per alienam messem transiens falcem non mittas, sed manu spicas conteras et manduces (Deut. XXIII, 25). Falcem, inquit beatus Gregorius, judicii mittere non potes in ea segete, quæ alteri videtur esse commissa, sed per effectum boni operis frumenta Dominica vitiorum suorum paleis excoria, et in Ecclesiæ corpus monendo et persuadendo quasi mandendo converte. Post quam præsumptio nem, adhibitis mecum confratribus nostris, te et cum eo pacificavi, et episcopis, quorum parochianos excommunicasti, ut te in synodali sententia non inveherent persuasi: sed et eosdem a te excommunicatos, licet non sine labore, adminiculante domno rege, adversum te conquiescere feci. Sed tu, addens pejora prioribus, sic domnum regem, sicul mihi longum est enarrare et multi sciunt, iterum exaggerasti, ut causa tuæ castigationis te sine mea voluntate, sineque meo consensu, aliquantulum detineri juberet. Tu vero causa tuæ injuriæ, me inconsulto, et sine consensu coepiscoporum Rhemensis provinciæ, sicut petitio a clericis Laudunensis ecclesia mihi porrecta demonstrat, presbyteros et comministros ecclesiæ ac parochiæ tibi commissæ excommunicasti, ut nemo in eadem parochia missarum officia celebraret, neminem parvulorum etiam in mortis urgentis periculo constitutum baptizaret, nullum ad pœnitentiam quisquam susciperet, nec etiam obeunti communione viatica muneris subveniret, nulli defuncto in sepeliendo humanitatis obsequium exhiberet, donec aut tu ipse ad eos venires, aut a sede apostolica inde relationem recipe rent. Quod audiens, fateor, vehementer exhorrui, et proinde ad te metropolitana sollicitudine litteras misi, monens et hortans te, ut tam exitiabilem excommunicationem et impietatis colligationem, in tuum et multorum periculum intentatam, quantoD cius solveres. Sed et ad ministros Laudunensis ecclesiæ, timens immane multorum exitium, certissi mas et irrefragabiles diffinitiones evangelicæ veritatis, et apostolicæ auctoritatis, atque sacrorum canonum et apostolicæ sedis direxi, quatenus secundum easdem diffinitiones, qua in nullo divelli possunt, ex eadem periculosa et irregulari excommunicatione agerent et ipsi satis. Sed quia meæ admonitioni obedire non voluisti, misi ad te iterum exinde litteras, sed et clericos Laudunensis parochiæ, et nec sic te ad obediendum invitare prævalui. Post hæc, quærens adinventiones ut te a metropolitana subjectione posses exuere, libellum de Patrum antiquorum scriptis, ante sacros Nicænæ

C

synodi et anorum sanctorum canones editis, colle- A agere possem, et illa, quæ tibi ac parochiæ tuæ gisti. In quibus sententias inter se dissonas, et contra evangelicam et apostolicam atque canonicam et apostolicæ sedis auctoritatem immiscuisti, et eidem libello, sine metropolitani et coepiscoporum Rhemensis provinciæ conscientia ac consensu, subscripsisti, et a clericis Ecclesiæ tuæ et a parochianis presbyteris subscribi fecisti, volens te a su!jectione tuæ metropolis exutum ostentare, et privilegium metropolitanæ sedis annulare. Quasi non possem impietatis tuæ colligationes canonica auctoritate, sine tuo consensu ac sine synodali conventu in parochia tua dissolvere, cum de certis et manifestis causis, quae in nullo nobis sunt dubia vel obscura, et de quibus finitivas sententias, quæ in nulla possunt ratione convelli, a sanctis Patribus promulgatas B habemus, synodale consultum vel coepiscoporum nostræ provinciæ consilium vel consensum non debeam exspectare, et a regulis præstitutis, ut sanctus Leo dicit, nulla aut negligentia aut præsumptione discedere, nec etiam sedem apostolicam inde inquietare, sicut ipsius sanctæ sedis beati pontifices, Innocentius, Zosimus, Coelestinus, Leo, Hilarus, Gelasius, Gregorius, et alii plures ejusdem sanctæ sedis rectores in decretis suis ostendunt, et reliqua. Item datis auctoritatibus Gelasii papæ. Post præfati denique, inquit, monstruosi libelli, a te monstruose collecti, tuam tuorumque subscriptionem, litteris quarum exemplar habeo denuo te commonui, ut ea quæ in parochia tua contra rationem et auctoritatem egeras, studeres corrigere: sed admonitioni meæ non paruisti. Deinde ex præfatis epistolis Romanæ sedis pontificum, ante Nicænam synodum scriptis, libellum a te collectum, et versiculis in nomine domni regis Caroli titulatum, per venerabilem quondam archiepiscopum Wanilonem in Gundulfi villa coram episcopis qui adfuerunt mihi direxisti. De quo tibi scripto respondi, cujus exemplar habeo, monens te ut sacris canonibus promulgatis fidem accommodares, et debitam obedientiam illis dependeres. Inde in Attiniaco Rhemensis parochiæ, tibi coram episcopis dedi libellum in quinquaginta quinque capitulis, auctoritates ecclesiasticas continentem, contra illa quæ in præfatis tuis duobus collegeras, monens ut a talibus et hujusmodi reprehensionibus te cohiberes, et te sacris regulis subdens, pacem et sanctimoniam secundum Apostolum sequi studeres. Tu autem nullam inde meæ admonitioni satisfactionem exhibuisti quin potius rotulam prolixissimam, contra veritatem et auctoritatem ac rationem contextam, in eadem synodo obtulisti, et præfatum tuum monstruosum libellum a te et a tuis subscriptum in eadem synodo protulisti, quem ibidem accipiens hactenus servo. Et cum me vidi post tot admonitiones nihil apud te posse proficere, schedulam porrexi in synodo episcoporum decem provincia rum, ab eisdem venerandis episcopis quærens consilium, quid contra tuam pertinacem contumaciam

C

contra colligationes tua impietatis direxeram, coram illis relegi feci. Unde et ab eisdem episcopis prædictis sacri conventus auctoritatibus, quoniam injuste ac irregulariter tantas et tales excommunicationes agere præsumpsisti, et a domno rege impetitus, quoniam juramenta illi a te super sacra præstita non observasti, sed et quia res suæ proprietatis contra leges divinas et humanas invasisti, et a Nortmanno in synodo accusatus, quoniam eum de rebus tua concessione atque consensione a domno Carolo sibi beneficiatis, sine auctoritate regia, armata mi̟litari manu, et turba vulgi collecta cum gladiis et fustibus, primum quidem uxorem suam quæ ibi sine ullo erat, et postea illum ipsum contra leges et regulas repulisti, et omnia sua quæ ibi habuit abstulisti, sed et a tuis hominibus accusatus, quia contra leges divinas et mundanas eis sua beneficia abstulisti, ut synodalem censuram evaderes, dedisti regi et mihi in eadem synodo professionis tuæ libellum de regulari obedientia tua, quem habeo, et tu negare non potes, quoniam ipsius exemplar de manu mea in eadem synodo accepisti, sicut in processu monstrabo. Sed ut vir duplex animo et inconstans in omnibus viis tuis, statim in crastina misisti mihi per Arduicum, venerabilem Vesontionensem episcopum, ad profitendum et subscribendum tibi, breviculum ita se habentem: Et ego Hinemarus Rhemorum archiepiscopus tibi Hincmaro Laudunensi episcopo tuum debitum sacris canonibus privilegium conservabo, et in quibuscunque ecclesiasticis negotiis indigueris, secun‹ dum sacras regulas debitum tibi jure adjutorium archiepiscopali auctoritate adhibebo. Quæ causa non solum non de humili, verum nec de sano sensu processit. Injustum quippe ac irrationabile videtur, ut archiepiscopus, a sacris canonibus non exorbitans, excedenti episcopo suffraganeo a se ordinato professionis ac subscriptionis libello, sicut postulaveras, satisfaceret. Sicut enim secundum Scripturam minor a majore benedicitur, ita prorsus minor a majore et non major a minore judicatur, ligatur, vel solvitur, sicut et in decretis Gelasii demonstra tur. Juste igitur et rationabiliter tibi hinc respondetur ex Jacobo (cap. 1v), Petisti et non accepisti, co quod male petisti. Sed et in eo quod tibi a me subscribi poposcisti, ut tuum debitum sacris præcipientibus canonibus privilegium conservarem, petisti quod voluisti, sed nescisti quod dixisti : ‹ quoniam, ut sanctus Hieronymus dicit, privilegia singulorum communem legem facere non possunt. Et sacri canones provincialibus episcopis, et eorum ecclesiis vel sedibus, privilegia, scilicet privatas leges vel jura privata generaliter non dederunt, quia quod omnes generaliter habent, jus speciale et dignitatis lex privata esse non valet. Sed metropolitanis episcopis ac metropolitanis sedibus privilegia tribuerunt, et cætera de sacris canonibus et decretis Leonis papæ subnexa. Post quæ subinfert: Qua

D

propter quando talia mihi ad profitendum et sub- A communicatione. ‹ Desacramentis autem a te regi præ scribendum misisti, scire debueras quod in istis regionibus nero pene ignorat, quia municipium Lauduni, in quo es ordinatus episcopus, ab exordio sui, postquam a Marcobrio prætore, ut produnt historiæ, conditum fuit, nunquam inter sedes provinciales Rhemorum provinciæ, in paganismo vel in Christianismo, nomen vel locum habuit, donec sanclus Rhemigius decimus quintus Rhemorum archiepiscopus, certis quibusdam accidentibus causis, primus ibidem ordinavit episcopum, et idem municipio, de rebus Rhemensis metropolis satis superque ditato, ipsum comitatum, in quo consistit, partem scilicet ex Rhemensi parochia delegavit; sed semper fuit Phemensis provinciæ municipium, sicut hodieque alia municipia in Rhemensi parochia, quæ B in subjectionis loco ac nomine permanent. Non igitur privilegium, sed municipatum tibi debere servari convenerat petere, quia sicut patres nostri ac magistri Ecclesiæ tradunt, Paulus apostolus non se civem, sed municipem appellat dicens: Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Cilicia, non ignota civitatis municeps (Act. xx11, 3). Natus quidem apostolus in oppido Galilea Giscali fuit, quo a Romanis capto, cum parentibus suis Tarsum Cilicia commigravit. A quibus ob studium legis missus HierosoJymam, a Gamaliele viro doctissimo, sicut in subscquentibus ipse memorat, eruditus est: et ideo non se civem, sed municipem a municipio, id est territorio ejusdem civitatis, in quo est nutritus, appellat. Dictum autem municipium, quod tantum munia,

id est tributa debita vel munera reddat. Nam liberales et famosissimæ causæ, et quæ ex principe proficiscuntur, ad dignitatem civitatum pertinent. Nec mirum, si se Tarsensem et non Giscalitem dicat, cum Dominus ipse in Bethleem natus, non Bethleemites, sed Nazarenus a loco ubi nutritus erat cognominatus est. Et tu ergo in diœcesi Rhemensi natus, et in metropoli Rhemorum nutritus, et in municipio Lauduni ordinatus, non te civilem vel civicum, sed municipem, videlicet tributarium, seu munerarium, utinam spiritalium donorum, episcopum, et excepto quod a pluribus episcopis es ordinatus, pene vicarium episcopum, quem Græci chorepiscopum vocant, debueras recognoscere, ac per hoc non privilegium tibi ascribi, sed municipatum: nec contra privilegium tuæ metropolis te oportuerat rebellare, quod non ageres, si animo Paulus scilicet pusillus et humilis esses. Unde timendum est, ne et in hoc perditionis filium imiteris, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur qui quantum ex te fuit tradidisti eos, quos irregulariter ut præmisi excommunicasti, non ut secundum Apostolum spiritus eorum salvi, sed quantum furor et indignatio tua prævalere potuit, perditi essent in die Domini. Quas colligationes impietatis, ut sæpe dictum est, et semper dicendum est, quoniam regulariter contra votum tuum dissolvi, te adversum me erexisti. › Item post auctoritates super illicita ex

C

D

stitis non est mihi necesse aliquid scribere, quoniam pene omnes sciunt, quid de perjurio, si forte illud admisisti, Dominus in lege et prophetis, et in Evangelio, et per apostolos ac Ecclesiae doctores atque magistros dicat. Et quia, ut in decretis apostolicæ sedis dicitur, noluimus exaggerare quod gestum est, ne cogamur judicare quod est justum, quoniam quod inde tibi in synodo reputatum est, judiciario ordine comprobatum non est, sed regia benignitate intermissum est, omisi hinc regulare judicium ponere, ut te ad conscientiam tuam remitterem. Pervasio autem rerum proprietatis regiæ à te perpetrata manifestissime claruit, quia nunquam res ipsæ juris ecclesiæ Laudunensis fuisse legaliter probatæ sunt, nec sua vel cujuscunque alicujus alterius donatione vel concessione ab eadem ecclesia possessas fuisse monstratum est. Unde super hominem tuum Teduinum, cui easdem pervasas beneficiasti, legaliter conquisitum est. Sed et proclamatio adversum te Nortmanni vera fuisse claruit, nec testibus indiguit, quoniam tam manifestissime hoc quod inde contra leges et regulas egisti, adeo omnibus in istis regionibus patuit, ut nulla tergiversatione factum tegi aut excusari valeret. Nam constat multis esse notissimum, et tu in scriptis tuis domno regi et mihi direclis hoc confiteris, quoniam ad deprecationem Rodulfi et Conradi easdem res, postquam domnus rex illas a longo tempore de ecclesia Laudunensi abstractas eidem ecclesiæ sua pietate restituit, ipsi domno regi illas, sine meo ac coepiscoporum nostrorum et comministrorum tuorum conscientia atque consensu beneficiasti, quatenus eidem Nortmanno illas beneficiaret. Item et post aliquas datas auctoritates. Et hoc a te ita irrationabiliter factum irrationabilius dissolvisti: qui armata militari manu, et permista vulgi multitudine cum armis et fustibus et tumultu maximo, sicut dicunt qui factum illud viderunt et audierunt, eumdem Nortmannum, qui ipsas res à te regi concessas per regis beneficium retinebat, violenter et sine regis auctoritate ac verbo vel litteris expulisti, expulso illo illas invasisti, et in eas intrasti, ac possedisti, cum sint leges et regulæ, sit etiam rex portans gladium ad vindictam malefactorum, sint episcopi et canones ad judicanda crimina sacrilegorum, ut si ipse Nortmannus pervasor rerum ecclesiasticarum foret, gladio, id est vindicta regia puniretur, si sacrilegus comprobatus esset, episcopali et canonico judicio judicaretur. Sunt etiam judices, et sunt leges, quorum et quarum judicio, si quid forte tibi et ecclesiæ tibi commissæ injuste factum erat, legaliter et regulariter emendaretur. Item post quædam, præcipue beati Gregorii præceptionum decreta. Denique ex eo quod tui homines se ad regem reclamaverunt, quoniam ab eis sua beneficia, quæ apud antecessores tuos præservierunt, injuste et irrationabiliter abstulisses, post datum regi et mihi libellum in synodo de regulari obedientia tua secundum sacros canones et de

[ocr errors]

creta sancta sedis Romanæ pontificum, ex eisdem sa- A qui de se judicari non prospicit. Nam velimus noli

cris canonibus promulgata, electos judices episcopos apud me expetisti, et tres secundum Africanum concilium, scilicet Actardum, Ragenelmum, atque Joannem, a me tibi designatos suscepisti, et eorum atque aliorum Deum timentium judicio, in domni regis, sicut postulasti, præsentia de quibusdam decretum fuit, ut beneficia sua, quæ irrationabiliter per liderant, recuperare deberent: quorumdam autem eorum causa usque ad alium tractatum certis causis intervenientibus non diffinita, sed die alia diffinienda remansit, et tu ante diffinitionem contra sacros canones, et sine ulla necessitate vel ratione, fuga lapsus regularem diffinitionem exspectare contempsisti. » Item, post aliqua de canonibus. Et ab electorum judicio, ut prædixi, incaute ac inhoneste fuga lapsus, B abscedens pitaciolum irrationabiliter confectum, et manu tua subscriptum, ac præfatæ professioni tuæ usquequaque contrarium, per Ermenoldum diaconum tuum VI Nonas Julias m Indictionis mihi misisti, quod ita se habet. Reverentissimo Rhemorum archiepiscopo Hincmaro, sanctæ Laudunensis ecclesiæ Hincmarus Deo miserante epicopus debitam in Christo devotionem. Vos scitis, quia ab universali sanctæ Romanæ Ecclesiæ papa, patre quoque nostro et magistro Hadriano bis vocatus existo, et vos ipsi in quaternionibus, mihi à vobis in Attiniaco palatio coram archiepiscopis et episcopis qui adfuerunt datis, quod ad eamdem sedem venire totidem vocatus detrectem, me reprehendistis, si vitio scriptoris pro detrectern, quod est dissimulem vel differam, detractem, quod valde tractem non ab re accipi potest, intercharaxatum non fuit. Unde vos nunc pro amore Dei omnipotentis et reverentia sancti Petri exposco, sicut in eadem synodo in eodem Attiniaco a vobis convocata, quod et impetrare non valui, expostulavi, ac jam etiam per integrum efflagitavi annum, præcipue in synodo apud Vermeriam palatium olim ab orno habita obsecrando declamavi, nunc quoque et obsecro, et item declamo, ut et hactenus egi, quo vestra archiepiscopali auctoritate apud domni gloriosissimi regis Caroli clementiam obtineatis, quatenus domni et universalis papa Adriani præceptis ac institutionibus ecclesiasticis mihi, ut omnibus expedit, velut ei qui de omni Ecclesia fas habet judicandi, liceat obedire, videlicet ut limina sanctorum apostolorum Petri scilicet et Pauli merear, ut devovi, et ab eodem insuper vocatus sum, penetrare. Alioquin me vobis abhine, ut archiepiscopo coepiscopus obtemperare debet, canonice sciatis obsequi non posse, quia ut decernit beatus papa Gelasius, nesciunt quid loquuntur, qui decretis sanctæ Romanæ Ecclesiæ sedis præsulum quasi canones opponunt, quibus contraire contra canones est ipsos se erigere. › Iste Gelasius papa venerabilis et sanctus omnes decretales epistolas venerabiliter sanxit suscipiendas, nec eas venerabiliter suscipit, licet ad tomum caput inclinet, qui eis non obedit sed potius porro obvias manus inferens, quod sine periculo agi non potest, respuit, utpote

et

C

D

non

mus, aut eis parebimus, aut eorum judicio percellemur, quorum neminem aliqui quique eprobare valemus. De archiepiscopis autem Remigio ac Arduico, quod mihi per Teutlandum diaconum mandastis, privilegio sanctæ Romanæ Ecclesiæ non præjudicat, sed quod eis eadem sancta sedes de me voluit ac disposuit committere commisit. Vos vero quod vestrum est agite. In Domino Jesu Christo bene valete. Ego Hincmarus sanctæ Laudunensis ecclesiæ episcopus sponte subscripsi. De quo pittacio tibi distuli respondere, putans te retractare, et a tua contumacia resipiscere: tu autem quievisti, sicut causa brevitatis omitto. Et post hæc per clericum tuum Bertharium domno regi litteras tuas direxisti, excusans te, quoniam ad illum sicut tibi mandaverat venire non posses, quia febricitans ut te sol tangeret sufferre nequibas: sed tibi Romam eundi licentiam daret secundum votum tuum quod vovisti, quando altera vice febrem habuisti, ut ad sanctorum apostolorum limina sicut voveras veniens, ibidem ab eadem febre liberareris. Is autem domnus rex, coram episcopis et aliis suis fidelibus qui adfuerunt, tibi per eumdem clericum tuum remandavit, mirum et non verum esse quod diceres, quoniam ad illum venire non posses, et Romam adire valeres. Venires autem ad illum, et si ipse pro causa rationabili te illuc ire velle cognoscere posset, tibi licentiam non denegaret. Tu vero ad eum venire noluisti, donec circa Kalendas Septembris tertiæ indictionis ad Silvacum de collocutione fratris sui Ludovici rediit. Quo obviam illi veniens, nihil cum eo, sed nec mecum, per te vel missos tuos de licentia tua Romam eundi dixisti. Sed et quando missi domni apostolici Rhemis fuerunt, quotidie per septem dies cum rege et mecum locutus fuisti, et inde nihil dixisti. Quod dicis te in synodo apud Vermeriam, indeque apud Attiniacum licentiam eundi Romam petisse, et impetrare non potuisse, omnes episcopi, qui in eisdem synodis fuerunt, liquido sciunt, quoniam cum de tuis insolentiis increpabaris, timens regulare judicium, vel regis castigationem, licentiam eundi Romam petebas. Cum vero videbas, quia et rex et episcopi erant tibi placabiles, de ipsa licentia nihil dicebas, sicut nec modo facis, donec aliquam novitatem, ut soles, quam semper timendo exspecto, iterum facias,de qua compellatus solitam cantionem de licentia tua recantes. Petitio autem tua apud domnum regem talis fuit, quando ad eum venisti, quia sicut plures et pene omnes in istis provinciis scire dicuntur, et patet, addens gravibus graviora, velut ipsa sacrorura canonum demonstrant judicia, nescio quibus machinationibus exquisitis a te jussio est principalis elicita, ut de his de quibus electos judices secundum sacros canones expetisti, non solum eorum querela, quorum causa usque ad alium tractatum diffinienda remansit, verum et quæ, ut dixi, in domni regis præsentia electorum judicum sententia

« VorigeDoorgaan »