Pagina-afbeeldingen
PDF

stis, scribere aliud nihil præsumpsi, nisi quia causa Rollaadi a causis illorum, de quibus scripsistis, est pene in cunctis dissimilis. De eo quod tandem apostolica vestra beuignitas indignitati meæ scribere est dignata, ut hæc vobiscum cogitem, et quod de Rothado decernitis approbem, et non ad mei injuriam id vos egisse aliquantulum autumem : quantum valeo totis medullis cordis, cum omni supplicatione et debita ac submissa humilitate, immensas gratiarum actiones sancto apostolatui vestro rependo, cum omni sinceritate animi rescribens, quia sicut mihi scribere dignati estis, ita per omnia credo. Et quia privilegium vestri summi pontificatus, ut condecet et omnes desideramus, evindicatum habetis, quod nemo nostrum contradixerat, in deductione Rothadi sicuti præcepistis ad vestram præsentiam, ut perdonare dignati estis, videre desidero, et visurum me esse confido, quia non aliud nisi ut supra monstravi, quod regulæ sacræ præcipiunt, et mihi petendum, et vobis concedendum est. Postulo videlicet, ut sic Rothado ab auctoritate vestra compassio exhibeatur, ut vigor ecclesiasticus non dissolvatur : et sic vigor ecclesiasticus conservetur, ut debita misericordia et necessaria sufficientia ei non denegetur. Quatenus nec ipsius exemplo ad excedendum alii provocentur, nec quibus in istis regionibus, longius ab apostolica sede remotis, censuræ ecclesiasticæ moderatio est commissa, hinc, quod absit, conspiciant, unde aut negligentia, aut dissolutione tepescant, vel terminos quos statuerunt patres transgrediendi materiem se sumere posse dicant, quos, sicut intelleximus, nos hactenus servasse putamus. Vos videbitis quid inde facto melius erit, et nobis in judicio vestro videndum est quid Deus velit : quoniam injusta esse non poterunt divina `judicia , quæ a soliditate confessionis apostolicæ petræ, adversus quam inferi portæ, id est suggestiones vel operationes pravæ, non prævalebunt, dictante justitia proferentur. Epistolam, quam mihi auctoritas vestra cum obtestatione præcepit Rothado dirigere , domnus noster rex, filius vester, mox ut ad eum venit, per abbatem suum Rothado direxit. Rodulfus quoque ejusdem filii vestri domni nostri regis avunculus, tertio Idus nunc elapsi mensis Decembris a Ludovico Germaniæ rege revertens, cum valde vesperi a corte regis nostri ad mansiones nostras super fluvium Ligerim, secus confinium regni Aquitaniæ festinarem , misit ad me hominem suum nomine IRodulfum, mandans quia præfatus rex Ludovicus quemdam hominem Rothadi, cum epistolis vestræ sanctitalis, manui et fidei suæ commisit, quatenus ita praesentiam domni nostri regis Caroli cum eisdem episcopis eum perduceret, ut nullum malum ei inferret. Est enim apud domnum nostrum regem idem hoino accusatus, quod fraudatus sit res et thesaurum Ecclesiæ, et post perjurium inde commissum, fuga lapsus ad Ludovicum regem perrexerit. Unde idem Rolulfus petiit ut ego illum PATROL. CXXV!.

[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors]

post excommunicationem suam in provinciali synodo compilatis, quæ per vicinos nostros ad vos in derogationem nostram pervenisse audivimus, episcopi Rhemorum provinciæ per communes legatos nostros vestræ sanctitati quæ sciunt intimare curarunt.

Item post aliquanta de promotione ipsius domni Hincmari ad episcopatum, quæ jam superius partim prænotata non curavimus hic iteranda. Denique præfato Ebone defuncto, Ecclesia sed et parochia nostra, secundum consuetudinem quam ex antiquo habuit etiam de his episcopis qui in episcopatu usque ad obitum in eadem Ecclesia non permansetunt, ipsius nomen inter sacrosancta mysteria in episcoporum catalogo recitare pietatis gratia coepit, et hactenus facit. Quod ego, ne scandalizarem devotos, quasi invidens saluti fraternæ, maxime autem quiescentis in Domino animæ, qui non pro exorbitatione a catholicæ fidei sanitate anathematus, sed sua conscientia stimulante primum a seipso et postea a synodo, sed et apostolica sede damnatus exstitit, hoc prohibere sine apostolicæ sedis auctoritate nequaquam præsumpsi, dicente beato Cœlestino papa, quia nefas est hæc pati religiosas ai:imas, quarum afllictione, qui membra nostra sunt, nos quoque convenit macerari. Nunc autem in epistolis sanctitatis vestræ, quas Engeluwinus diaconus nobis attulit, invenimus ut Teotgaudum et Guntharium in catalogo episcoporum non recipiamus. Et Antiochenum concilium, ut præmisimus, et melius ipsi scitis, de eo qui post damnationem juxta præcedentem consuetudinem episcopale præsumit ministerium, quod Ebonem fecisse non dubium est, rescribere mihi dignetur apostolica vestra auctoritas, utrum eumdem Ebonem inter episcopos in sacris dypticis in Ecclesia nostra nominare permittam, an ne de cætero in episcoporum catalogo nominetur prohibere debeam : quatenus vestra auctoritate fultus, quid in nostra Ecclesia inde sit observandum, sine ambiguitate decernentibus vobis demOnSlrem.

Cæterum Luido mihi dixit quod cum eo rationem

2

de damnatione et reclusione Gothescalci habuisse- A sum catholicis auribus displicere, revocare se a sua

tis. Unde quoniam per alios jam audieram ad sanclitatem vestram verba venisse, misi auctoritati vestræ quædam ex verbis ct catholicorum sensibus in rotula, qualiter contra ipsius pestiferi hominis sensum sentiam, per Odonem episcopum, et nihil inde responsionis accipere merui. De quo nihilominus ut redderem rationem, quidam episcopi, quorum nihil de illo intererat, quoniam nec eos, ut ipsi manifestis indiciis prodiderunt, ad hoc charitas commovebat, nec auctoritas deducebat, me ad conciliabulum nuper Metis habitum, quod vocari synodum vetuistis, sicut intelligo, irregulariter quarto die antequam congregaretur, cum ego longius quam octoginta, et idem Gotliescalcus plusquam centum

millibus ab ipsa civitate disparati essemus, nihil me B

ante præmonitum per quemdam laicum hominem litteris vocaverunt. Et nunc ideo breviter de eo sanctitati vestræ suggero, quoniam antequam ad episcopatus ordinem pervenirem, sicut abbas suus et monachi, inter quos fuerat conversatus, ei testimonium perhibent, in metropolis Ecclesiæ Rhemorum monasterio in Suessonica parochia, quod Orbacus dicitur, habitu monachus, mente ferinus, quietis impatiens, et vocum novitate delectans, ac inter suos mobilitate noxia singularis, de omnibus quæ in his regionibus perverse tunc temporis sensa cognoverat, quædam sibi elegit capitula, ut movitate vocum innotesci valeret, utque simplicium et deceptorum sensus pervertere, et magistri nomen usurpando post se discipulos trahere, illisque qui ad sua vota prurientes auribus magistros sibi coacervarè decertant, quærere indebite, quoniam legitime non poterat, simulatione vitæ religiosæ et doctrina præesse. Quique a Rhemorum chorepiscopo, qui tunc erat, contra regulas presbyter ordinatus, a monasterio irregulariter exiens, peragratis regionibus plurimis, et exitiosa semina sator pessimus seminans, tandem in Moguntina civitate habitæ synodo et Rabano archiepiscopo libellum sui erroris porrigens, damnatus ab omnibus Germaniæ episcopis, cum litteris synodalibus ad metropoliim Rhemorum, cui jam auctore Domino præeram, est remissus. Postea autem a Belgicæ, Rhemorum ac Galliarum provinciarum episcopis auditus, et inventus hæreticus, quia resipisci a sua pravitate non voluit, ne aliis noceret qui sibi prodesse nolebat, judicio præfatarum provinciarum episcoporum, in nostra parochia, quoniam Rothadus, de cujus parochia erat, illi nesciebat resistere, et novitates amans timebatur a nobis nc disceret prava sentire, qui noluit discere recta docere, neve idem Gothescalcus, cum aliis cominunem vitam ducens, errori suo faceret esse communes, monasteriali custodiæ mancipatus est, docente Apostolo : Hæreticum h0minem post primam et secundam correptionem devita, sciens subversum esse hujusmodi et proprio judicio condemnatum (Tit. iii, 10). Qui ut Leo papa de Eutyche dicit, cum videret insipientiæ suæ sen

opinione debuerat, nec ita Ecclesiæ præsules commovere, ut damnalionis sententiam mereretur excipere. Quam utique, si in suo sensu voluerit permanere, nullus poterit relaxare. A qua damnatione si voluisset ad sensum catholicum resipiscere, paratus semper fui et sum, quoniam sic venerabiles judicaverunt episcopi, eum in catholicæ Ecclesiæ communionem recipere, sicut ei jubeo quæ sunt corpori necessaria ministrare.

. Si autem vestra catholica sapientia vult scire quæ contra catholicam fidem ex veteri hæresi Prædestinatiana, quæ primum in Africa, postea in Galliis per idem tempus, quando et Nestoriana hæresis est exorta, et tempore Cælestini papæ, ipsius auctoritate, et instantia sancti Prosperi est revicta, dicero videatur, de multis pauca vobis numero, sed non pondere, capitulatiim significamus. Dicit, quod et veteres Prædestinatiani dixerunt, quoniam sicut Deus quosdam ad vitam æternam, ita quosdam prædestinavit ad mortem æternam. Dicit, quod et veteres Prædestimatiani dixerunt, quoniam non vult Deus omnes homines salvos fieri, sed tantum eos qui salvantur; omnes autem salvari quoscunque ipse salvare voluerit, ac per hoc quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius ut salventur. Quoniam si non omnes salvantur quos vult Deus salvos fieri, non omnia quæcunque voluit fecit; et si vult quod non potest, mon omnipotens, sed infirmus est. Est autem omnipotens qui fecit quodcunque voluit,

C dicente Scriptura : Omnia quæcunque voluit Domi

nus fecit in cælo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. cxxxiv, 6); et item : In voluntate tua, Domine, cuncta sunt posita, et non est qui possit resistere tuæ voluntati : si decreveris salvare nos, continuo liberabimur (Esther xiii, 9). Dicit, quod et veteres Prædestimatiani dixerunt, quod non pro totius mundi redemptione, id est non pro omnium hominum salute et, redemptione Dominus et Salvator noster Jesus Christus sit crucifixus et mortuus, sed tantum pro his qui salvantur. Dicit quoquo modo, dispari traditione, sed pari errore, quod et veteres Prædestinatiani dixerunt, exponens sententiam ap0stoli Petri, eum qui emit eos negantes (II Petr. ii, 1). Baptismi, inquit, sacramento eos emit, non tamen pro eis crucem subiit, neque mortem pertulit, neque sanguinem fudit. Quod autem baptismi perce

. ptio redemptio nuncupatur, doctor gentium manife

ste fatetur : Nolite contristare, inquit, Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. iv, 50). At illa quæ propria et specialis est solorum omnium electorum, quam eis tantummodo crucifixus impertivit pius Redemptor ipsorum, sicut a praeteritis, ita nimirum a præsentibus, natos et nascituros, vivos et mortuos, videlicet omnes pariter electos redemit, eruit, abluitque peccatis. Ipsi prorsus, ipsi sunt mundus pro quo passus est Domimus, ut ipse dixit : Panis quem ego dedero, caro mea , vt pro mundi vita {Joan. vi, 52). Et item alibi idem

Gothescalcus scribit : • Absit procul a me, ut vel illud solummodo velim somniare, nedum semel susurrare, ut ullum eorum perpetualiter secum periturum antiquus rapere valeat anguis, pro quibus redimendis tam pretiosus Deo Patri Domini nostri Filii sui fusus est sanguis, Amen. » Et item loquens ad Deum : v Claret itaque sotis aperte, quod nullus tibi perit, quisquis redemptus est per sanguinem crueis tuæ. » Quod Prædestinatiani veteres non dixerunt, iste ut audacius ita perniciosius dicit, Deitatem sanctæ Trinitatis trinam esse. Sunt et alia quæ ipse el alii plures in istis partibus dicunt, quæ nobis sanæ fidei adversari videntur. Quæ dum per alium quam per vilitatem personæ meæ auctoritas vestra cognoverit, forte attendet solertius, et quæ inde ti

menda sunt docere studebit quantocius. Erit enim B

in proximo inde necessitas : quia et si eorum corda in insania perversi sensus ebulliunt, orthodoxi tanaen regis nostri tempore prava quæ sentiunt eloqui non præsumunt. Ita ut aperte videamus impleri qnod scriptum est: Congregans sicut in utre aquas maris (Psal. xxxii, 7). Aqua enim maris sicut in uure congregata est, quia amara hæreticorum scienuia quidquid hodie in isto regno filii vestri domni Caroli pravum sentit, in pectore comprimit, et aperte dicere non præsumit. Meam quoque exiguitatem et occulte canino dente corrodunt. Facile autem, adjuvante Doinino, portare valebo. Quia et mihi paucum superest temporis spatium, et si inter filios Ecclesiæ, permitlente Deo, in me acceperint potestatem corporaliter affligendi, divina gratia adjuvante, exercebunt patientiam. Sed etsi tantummodo male senuiendo adversabuntur, exercebunt quantulamcunque scientiam, et ut etiam inimici secundum præceptum Domini diligantur, exercebunt benevolenuiam. Præfatum autem Gothescalcum, si vestra auctoritas mihi scripserit ut eum a custodia solvam, et aut ut ad vos eundi, ut per vos ejus doctrinam experiamini, aut ad quemcunque ex nomine designatum pergendi licentiam donem, quia ut melius ipsi scitis, sicut absolute quisque ordinari non valet, ita nisi ex ipsius consensu, cujus esse dignoscitur, certæ personæ commendandus, et ad certum locum monachus, vel quisque sub regula constitutus, a loco suo absolvi juxta regulas sacras non valet, vesiris jussionibus nullomodo resultabo. Tantum ut auctoriuauem vestram habeam, ne tantorum episcoporum judicium mea præsumptione parvipendere videat. Non enim illius delector, quam juste sustimet pertinaciter contumax, quantulacumque reclusionis molestia : sed doleo a qua revocari non p0test perfidiaum. Quem si cuicunque commendandum vestra auctoritas viderit, hoc in commendatione etiam providebit, ut cui commendabitur catholicus sit, et gravitatem ecclesiasticam, et vigorem ac Scripturarum scientiam habeat, quia non solum Scripturas ad suum sensum violenter inflexas, sed et catholicorum dicta detruncata per totum diem sine respiratione aliqua prævalet memoriter decan

A tare. Unde non solum idiotas iu admirationem sui abducere, verum et sciolos et incautos, atque zelum Dei sed non secundum scientiam habentes, in sententiam suam solitus erat traducere. Et non solum doctorum suorum doctor videri appetit, sed et hoc solerter salis intendit, ut secum loquentes vel in sermone capere valeat : et si de veritate non poterit, invincibiliter sacramentis affirmare curabit, ea secum loquentes dixisse, quæ forte non dixerunt, ut ipse verax, et illi qui ei contradicunt probentur esse mendaces, et adversus suam doctrinam do

CenleS.
EPISTOLA [lI.

AD EP1SC0P0S SYNODI SUESSIONENSIS. De Vulfado et collegis, quorum judicium Nicolaus papa jusserat in hac synodo renovari. (Apud Sirmond.) HiNCMARUs, Rhemorum episcopus, Remigio, WENiLONi, et cæteris archiepiscopis et episcopis, domni papæ Nicolai auctoritate ad synodum, quo et exiguitatem meam cum coepiscopis nostris venire præcepit, in hanc Suessorum civitatem pro causa Wulfadi et collegarum ejus convocatis. Si vobis visum fuerit per quoscunque ad rei notitiam, secundum seriem litterarum domni apostolici, canonice per ordinem cuncta quæ in suprascriptis fratribus gesta sunt, examinare et subtiliter investigare, ut quod justum et pium sensum fuerit de causa eorum sine contradictione, sicut idem domnus apostolicus et fraternitati vestræ et humilitati meæ C scripsit,possitis perficere, devote aclibenter acci piam. Et si hanc quæ sequitur brevem responsionem, quantum ex me est, ad apostolica scripta videritis vobis sufficere, non ingratum forte habebitur, quod ad rem pertinentia succinctissime refero. Widelicet quia Rhemensis Ecclesiæ filii de collegio Wulfadi, ab Ebone post depositionem suam ordinati, non meo judicio, nec ab episcopis solummodo Rhemorum provinciæ, primum suspensi et postea dejecti, ut meo vel communi cum eis tantum placito, juxta Nicænos et Antiochenos canones (Nicæn. can. 5, Antioch. c. 4), humaniorem aut alteram suscipere sententiam valeant; sed prius suspensi, et processu temporis a synodo episcoporum quinque provinciarum, ad quam provocaverant, secundum decreta Innocentii D ad Rufum et Eusebium, inspectis quæ scripsit ad Martianum, et juxta Zosimi successoris Innocentii decreta ad Patroclum Arelatensem episcopum et ad Massiliensem Ecclesiam (Innocent., ep. 21 et 22; Zozimus, ep. 6, 1 1 e1 12), sed et alias plures Ecclesias, de his quos Proculus vitæ suæ conscius, datis litteris in abdicationem sui, per professionis atque subscriptionis suæ libellum sacerdotio submotus ordinavit, juxtaque sacros canones, et Leonis ac cæterorum Romanæ sedis pontificum decreta, quæ hic ponere prætermisi, et studio brevitatis, et ut vobis notissima, sunt judicati, et ab ecclesiasticis ordinibus dejecti, præjudicante Leone papa, atque dicente (epist. 1, ad episcopos Campaniæ) : ι 0mmia decretalia constituta, tam beatæ recordationis A sedis, regularibus vestris diffinitionibus, sollicitus

Innocentii quam omnium decessorum nostrorum, quæ de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. » In qua, ut regulæ sacræ dicunt, perfecta et canonica episcoporum quinque provinciarum synodo, quoniam Ecclesiæ mihi commissæ filii finitimos episcopos pro causa sua interpellarunt, et hujusmodi Africæ provinciæ canones (conc. Afr., can. 92) vicinos episcopos audire, et inter eos ac proprium episcopum adhibitos ab eis episcopos jubent querimoniam diffimire : ego Wulfadum et collegas ejus non judicavi, neque ab ordinibus ecclesiasticis populi vel dejeci, nec etiam cum judicibus eorum subscripsi, sicut norunt qui interfuerunt, et ipsa etiam episcopalia gesta, eorum inconvulsis subscriptionibus subnixa a quibus fuere palrata, præsentialiler monstrant. Unde, jubentibus eisdem episcopis, tantum bajulus fui, causam videlicet Ecclesiæ milii commissæ ab illis diffinitam ad sedem apostolicam deferendi. Quæ domni apostolici Benedicti privilegio sub anathematis interpositione, ut inde quæstio nullis aliquando temporibus oriatur, sunt confirmata; et demum domni Nicolai papæ confirmatione, sicut sanctæ recordationis Benedietus pontifex illam confirmavit, salvo Romanæ sedis in omnibus jussu atque judicio, sub terribili anathemate , ut quæcunque persona , magna vel parva, temerario ausu contra hoc suum apostolicum decretum agere præsumpserit, anathematis vinculo sit innodatus, sunt roborata : velut hic potestis reuexere, et sigilla eorum salva, ac incorruptas scripturas atque subscriptiones valetis inspicere. Et quia sedes apostolica, ut in decretis suorum pontificum legimus, in hoc prorsus sua sibi magnopere jura conservat, et aliena custodit, imo sua propria facit, ut omnis quæstio ad eam relata judicio et suæ confirmationis decisione finem accipiat, omnem ex hac causa suspicionem querulitatis hæ duorum præclarissimorum luminarium confirmationes atque subscriptiones a nostris regionibus et mentibus abstulerunt. Nunc vero, quia isdem domnus et pater - noster Nicolaus papa suis epistolis ex hoc negotio a vobis sanxit refricari judicium, monente Apostolo: Obedite præpositis vestris, et subjacete eis (Heb. xiii, 47), quod privilegio apostolicæ sedis de ipsis fratribus decernit vel decreverit, ut competit meæ subditioni, obedio et obediam, sicut hactenus conservavi ea quæ domni Benedicti et sua fuerunt auctoritate firmata. Et item dicente Apostolo : Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata(I Cor.i, 11), sicut servavi usque in præsens quæ prædecessores quorumdam vestrorum cum quibusdam ex vobis regulariter ex iisdem fratribus diffinierunt: ita et quæ de ipsis canonice juxta tenorem epistolarum domni apostolici diflinieritis, priscis, ut dicit Gelasius (Decr. cap. 2), pro sui reverentia manentibus constitutis, et reservato per omnia sententiæ ac juris privilegio apostolicæ

servare unitatem spiritus in vinculo pacis, consentiam. Qui istorum fratrum, de quibus agitur, vel quorumcunque aliorum felicitati non invideo, nec quamcunque malitiam eos nocere festino : quorum salubrem ac regularem statum et cupivi et cupio, et quæsivi et quæro, et de quorum dejectione dolui satis ac doleo, quia nemo majus dispendium de illorum dejectione liabet quam ego. Quos, sicut mihi domnus apostolicus dignatus est scribere, justum quid vel pium sentiens, sine retractatione in suis ordinibus consensu ac judicio coepiscoporum Rhemensis provinciæ restituere maturarem, si illos ab eisdem gradibus cum eorum tantum judicio dejecissem. Ad quod me, juxta ejus verba discretissima,

B quia eos non dejeci, flecti munda conscientia noii

permisit. Et hoc meo ausu facere vereor, quoniam a vobis, aut a decessoribus vestris, quinque videlicet provinciarum episcopis, quorum meo consensu expetierunt judicium secundum sacros eanones electorum ex consensu partium dilfinitione fuere dejecti. Et idcirco aliorum opus in illorum restitutione nul

latenus usurpare præsumpsi : quia, sicut scitis, re

gulæ sacræ usque ad similem excusationis vindictam decernunt, ut ab aliis dejecti ab aliis non recipiantur, minime autem restituantur: sed aut eorumdem, aut majoris concilii episcoporum discussiones ac judicia præstolentur. Et quia Leo dicit (epist. 95 ad Rusticum Narbon.) ut in his quæ vel dubia fuerint, aut obscura, id noverimus sequendum, quod nec præceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum inveniatur adversum, et domnus ac Pater noster Nicolaus papa vobis ut mihi videtur scripsit, quoniam quæ statuta sunt de præfatis viris, violanda non ducat, nisi forsan sacris legibus inveniantur adversa, simplici ac sincera cordis intentione ex regnlis sacris perspicue tarditati sensus mei monstrari exspecto, utrum quæ diffinierunt fratres et coepiscopi nostri, sicut hactenus observata sunt, de cætero ut regulis concordantia debeant observari, an illorum difinitio ut inventa legibus sacris adversa debeat refutari. Sed et mihi ostendi exspecto apertius, quam in suis sacris litteris intelligere valeam, si domni Benedicti, ac ejusdem domni Nicolai, super eamdem diffinitionem sub anathemate confirmationis privilegia, nisi forte illa ipse sua singulari auctoritate dissolvenda et immutanda viderit, quorum summam firmitatemque nobis omnibus scripsit in apostolicæ sedis reservatam arbitrio potestatis, nos sine regularum et sedis apostolicæ præjudicio, sineque nostro communi periculo, dissolvere et immutare possimus, Coeles. tino dicente (epist. 5): Quæ a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur? Sed et a nobis non est parvipendenda granditer Leonis papæ ad Leonem Augustum de se scripta sententia (epist. 84), Si quæ, inquit, destruxi hæc ædifico, prævaricatorem me constituo, et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum àuctoritas

beatæ memoriæ Martiani, sed etiam ego mea confessione firmavi. De quibus ultionum conditionibus quid a sancto Spiritu per concilia provinciæ Africae, quidve Dei sapientia, qua, ut scriptum est, condito'res legum justa decernunt, legibus sit decretum, melius ipsi scitis. Quod si etiam hoc de se intelligens, et his legum conditionibus subdi tantus papa et primæ sedis pontifex praecavendo refugit, qualiter eisdem ultionum conditiouibus subdi præcavendo timere nos debeamus subjecti , patenter ostendit. Sed et de contempto anathemate necessitate (qnanto magis deliberatione?) rite prolato, quod in præfatis pririlegiis continetur, quid sanctus Gregorius ad Theoctistam patriciam dicat (lib. ix, epist. 79), sapientiam vestram a Deo doctam non latet. Et Symmachus dicit (epist. M ad AEonium) ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa, quæ a Domini sacerdotibus semel regulariter statuuntur, perpetua sint; quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quæ gesta sunt, faciat rata esse quæ gesserit. Et Gelasius (epist. 11 ad Germanos): t Patres, inquit, nostri catholici videlicet doctique pontifices, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione catholica atque apostolica, secundum Scripturarum tramitem, traditionemque majorum , facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum voluerunt deinceps firmumque constare ; nec in hac eadem causa denuo quæ præfixa fuerant retractari qualibet

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

recenti præsumptione permiserunt. Sapientissime C ctante, quam omni poscenti negare non debeo, veri

pervidentes, quoniam si decreta salubriter cuiquam
ljceret iterare, nullum contra singulos quosque pror-
sus errores stabile persisteret Ecclesiæ constitutum,
ac semper iisdem furoribus redivivis omnis integra
diffinitio turbaretur. »
Hæc itaque de litteris divinitus inspiratis accepta,
vel pro rei notitia manifestata, non ad resultandum,
quod absit, in aliquo domni papæ decretis apostoli-
cis, vel ad resistendum vestris regularibus diffini-
tionibus profero; sed ut quomodo his quae in deje-
ctione illorum diflinita sunt hactenus obedivi, sic in
eorum restitutione, cujus estis a domno apostolico
arbitri constitnti, si a vobis fienda canonice inventa
et patrata fuerit, quantum ex me est, præfatis regu-
lis sacris, et episcopalibus atque apostolic;e sedis
exinde confirmationibus, periculose non obviem, et
a praeceptionibus, quæ in apostolicis epistolis conti-
mentur, a quibus Domino annuente vel transverso,
ut dicitur, ungue scienter et per contumaciam non
exorbitabo, in nullo per ignorantiam deviem. et qua-
liter absque discrimine sequi debeam regularem ve-
stram , quorum ex delegatione sedis apostolicæ in-
terest, diflinitionem, per ipsarum regularum trami-
tem liquido cognoscere valeam. Ad hoc enim vel
maxime ad synodum venit episcopus, at aut discat,
aut doceat, aut corrigatur, aut corrigat. Et Cœle-
stino dicente (Decret. 20, episcopis per Apuliam, etc.),
ut nulli sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec

tatem proferre licite valeo. Idem namque a se, juxta sacras regulas et traditionem ecclesiasticam, ac decreta sedis Romanæ pontificum, Zosimi, Joannis atque Gregorii, sicut ab eis constitutum multoties legitur, per professionis suæ libellum, ea moderatione, quam Leo magnus papa decrevit ad universos episcopos per Samnium, Picenum et Tusciam (ep. 86), dictatum et propria manu subscriptum, in synodo se deposuit, et episcopali ministeriò spoliavit, atque secundum suam professionem et subscriptionem a quadraginta tribus episcopis judicium depositionis suscepit : sicut ille ipse libellus, quem synodo porrexit, et notitia synodalis, quæ habemus, evidenter ostendunt. Ut enim dicit Gelasius, ideo vocatur D ad judicium certa quæcunque persona, ut aut fateatur objecta, aut ut convincatur ol)jectis. Sed hunc et actio pene omni mundo nota convicit, et ipse propria se voce et subscripta professione damnavit. Postea vero sine ulla regulari restitutione idem ministerium episcopale, quo se privaverat, contra sacros canones usurpavit. Et demum sub papa Sergio l{omam veniens, ab eo, ut damnatus in laica tantum communione maneret, districta sententia, sicut et gesta ipsius papæ demonstrant, condemnatus fuit. Qui cum metropolis Rhemorum, in qua fuerat ordinatus, per decennium post depositionem ejus pastore vacaret, sed et usque ad terminum vitæ suæ, curia fere decem et septem annis post damnationem suain

« VorigeDoorgaan »