Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

pastorem ordinari petierunt, debitam eis vicem rependens, episcopalem ac pastoralem benignitatem impendas, et non eos tam duriter tractes atque affligas, neque illis alios quos ante non nosti præponas vel superponas, et de gremio Ecclesiæ tibi commissæ, in qua nutriti et educati fuerant, illos, sicut quosdam jam expulisti, vel abscedere compulisti, non projicias, vel cum ge‹ mitu ibidem consistere cogas.› Lege intelligenter, et retine tenaciter hanc epistolam beati Gregorii ad Constantium Mediolanensem episcopum : ‹ Scripta, inquit (lib. 11, epist. 1), fraternitatis vestræ suscipiens, magnas ommpotenti Deo gratias retuli, quia ordinationis vestræ merui celebratione relevari. Quod

sione feriuntur, qui sua indiscrete tenuerunt. Per- Aantiquitus fuerat, devote elegerunt, et obnixe sibi pendant quo eos obliget reatu res rapta, si tali subjicit pœnæ non tradita. Perpendant quod meretur injustitia illata, si tanta percussione digna est pietas non impensa. Cum aliena rapere intendunt, audiant quod scriptum est: Væ ei qui multiplicat non sua usquequo et aggravat contra se densum lutum (Habac. 11, 6)? Avaro quippe densum lutum contra se aggravare, est terrena lucra cum pondere peccati cumulare. Cum multiplicare largæ habitationis spatia cupiunt, audiant quod scriptum est: Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copula. tis usque ad terminum loci: nunquid habitabitis soli vos in medio terræ (Isa. v, 8)? Ac si aperte diceret : Quousque vos extenditis, qui non habere in communi mundo consortes minime potestis? Conjun- B vero ex superno munere in electionem vestram conctos quidem premitis, sed contra quos vos valeatis extendere semper invenitis. Cum augendis pecuniis inhiant, audiant quod scriptum est: Avarus non imvlebitur pecunia, et qui amat divitias fructus non caviet ex eis (Eccle. v). Fructus quippe ex illis caperet, si eas bene spargere non amando voluisset : quia vero eas diligendo retinet, hic utique sine fructu derelinquet. Cum repleri cunctis simul opibus inardescunt, audiant quod scriptum est : Qui festinat ditari, non erit innocens (Prov. xxvII). Profecto enim quoniam augere opes ambit, vitare peccatum negligit, et more avium captus, cum escam terrenarum rerum avidus conspicit, quo stranguletur peccati laqueo non agnoscit. Cum quælibet præsentis mundi lucra desiderant, eaque quæ de futuro damna patiuntur ignorant, audiant quod scriptum est: Hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit (Prov. xx). Ex hac quippe vita initium ducimus, ut ad benedictionis sortem in novissimo veniamus. Qui itaque in principio haereditari festinant, sortem sibi in novissimo benedictionis amputant: quoniam dum per avaritiæ nequitiam hic multiplicari appetunt, illic ab æterno patrimonio exhæredes fiunt. Cum vel plura ambiunt, vel obtinere cuncta quæ ambierint possunt, audiant quod scriptum est: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, animæ vero suæ detrimentum fiat? (Luc. vII.) Ac si aperte Veritas dicat: Quid prodest homini si totum, quod extra se est congregat, si hoc solum quod ipse est damnat? Hinc quoque te frequentissime monui, et adeo corripui, ut etiam contra me et mihi fideles inde scandalum sumpseris, et quas vel quantas potuisti insidias moliri studueris. Sed et domnus rex in suis litteris tibi datis ex hac causa monuit hoc modo: Verum, inquiens, prius te dignum duco monere, ut clerum et plebem tibi commissam, qui te, nullo cogente, sed spe ducti, quia pro amore tui avunculi, qui et nobis, et regno, ac Ecclesiæ regni nostri in multis profuit, me videbant te diligere, et quia putabant te illius vestigia secuturum, et consiliis ‹ obediturum, et quoniam Laudunense municipium ‹ Rhemensi Ecclesiæ, in qua nutritus fuisti, unitum

C

corditer omnium convenit assensus, hoc fraternitas tua cum summa debet consideratione pensare, quia post Deum valde est debitrix eis qui sibi vos præferri tam subdita mente voluerunt. Decet igitur vos sacerdotali benignitate eorum moribus in omnibus respondere, eorumque necessitatibus pia compassione concurrere. Si quorum fortasse sunt vitia, hæc maturis objurgationibus increpare, ut ipsa quoque sacerdotalis indignatio, virtute sit admista dulcedinis, quatenus et tunc a subjectis amari debeat, etiam cum graviter timetur. Quæ res personam vestram apud eorum judicium in magnam quoque reverentiam adducit : quia, sicut præceps, furor usitatusque despicitur, ita contra culpas discreta indignatio plerumque quo tarda fuerit, eo amplius sit timenda. Diligenter etiam debes attendere, quod non in mea, sed in Dei laude cujus est donum, pro tua utilitate dico, quia et ego nutritor tuus, apud quem a pueritia usque ad juventutem tuam exegisti ætatem, sicut vidisti et audisti, non pro largitione beneficiorum, non pro commendatione ministeriorum, non pro receptione eorumdem ministeriorum, non pro redhibenda gratia mea his qui in me offenderant, non per quamcunque petitionem cujuscunque adjutorii, non per quascunque adinventitias occasiones, aut a clericis, aut a laicis, aut a parochianis presbyteris, quæcunque pretia, vel exenia, seu emolumenta exegi, vel quolibet modo quesivi, sed in omnibus eorum profectum, et loci mihi commissi D utilitatem attendi. Unde et reminisci debes, quia sæpius te commonui, ut tibi commissis, qui te libenter elegerunt, non onerosus, sed gratiosus existeres. Et si meæ admonitiones non tibi placent, lege cum aliis homiliam beati Gregorii in Evangelio, Ego sum pastor bonus (Joan. x); et eam mente reconde, in qua inter alia dicit de summe et essentialiter pastore bono, cujus formæ debemus inniti :

Cognosco, inquit (homil. 14 in Evang.), oves meas, id est diligo, et cognoscunt me meæ, id est diligentes obsequuntur: quia oportet ut nobis commissi magis dilectione in Christo obediant, quam servili timore coacti gementesque deserviant. Nam de hujusmodi prælationibus, vel præmissis negotiis,

quibuscunque adinventionibus præmia vel exenia A cent semper aliena opera despicit, semper miratur

quæcunque accipere, simoniacum et contra sanclas Scripturas, atque, ut supra ostendi, contra sacros est canones. Unde etiam leges, quibus debitæ observationis reverentiam sancta Ecclesia exhibet, in constitutione 117, capitulo 352 constitutionis Justiniani, dicunt: Utlocorum venerabilium administratores sine pecunia fiant. Nullus neque ex xenodochiis, neque plochotrophiis, neque nosocomiis, neque alicujus religiosæ domus administrator, vel cujuscunque curæ ecclesiasticæ gestor, præstet aliquid ei a quo præponitur, vel cuicunque personæ, pro commissa sibi administratione. Qui autem præter hæc quæ disposuimus dederit aliquid, vel acceperit, vel mediator factus fuerit, sacerdotio vel clero, vel commissa sibi administratione nudabitur, his quæ data sunt vindicandis religioso loco, cujus talis persona consecrationem, vel curam, vel administrationem accepit: sin autem laicus sit qui acceperit, vel mediator factus est, duplum ab eo exigatur, et reli

gioso loco, in quo talis persona, vel administratio

nem, vel consecrationem, vel curam accenit, præstetur. Juste igitur et rationabiliter leges sanctis Scripturis et canonibus concordantes talia decreverunt, quia ut sanctus Leo dicit (serm. 9 de Passione Domini) Avaritiam merito Apostolus radicem esse malorum omnium diffinivit. Nullum enim peccatum sine cupiditate committitur, et omnis illicitus appetitus istius aviditatis est morbus. Amori pecuniæ vilis est omnis affectio, et anima lucri cupida etiam pro exiguo perire non metuit, nullumque est justitiæ in illo corde vestigium, in quo sibi avaritia fecit habitaculum. Hoc perfidus Judas inebriatus veneno, dum sitit lucrum, pervenit ad laqueum. ›

CAPUT LII.

De superbia ejus et arrogantia, jactantiaque inepta et indecenti.

A multis etiam denotaris, quod superbia efferaris, et vana gloria jactiteris, atque arrogantia supereris. Unde ego et tu, quasi in speculo, in verbis beati Gregorii nos nostrasque mentes conspiciamus, et nos coram divinis oculis componamus. Ait enim (lib. XXXIV Moral., c. 18) Superbia, inquiens, quam vitiorum radicem diximus, nequaquam unius virtutis exstinctione contenta, contra cuncta animæ membra se erigit, quasi generalis ac pestifer morbus corpus omne corrumpit, ut quidquid illa invadente agitur, etiam si esse virtus ostenditur, non per hoc Deo, sed soli vane gloriæ servitur. Quasi enim tyrannus quidam obsessam civitatem intercipit, cum mentem superbia irrumpit, et quo ditiorem quemque ceperit, eo in dominio durior exsurgit, quia quo amplius res virtutis sine humilitate agitur, eo latius ista dominatur. Quisquis vero ejus in se tyrannidem captiva mente susceperit, hoc primum damnum patitur, quod clauso cordis oculo judicii æquitatem perdit. Nam cuncta quæ ab aliis vel bene geruntur displicent, et sola ei quæ ipse vel prave egerit plaPATROL. CXXVI.

B

C

D

quod facit, quia et quidquid egerit, egisse se singularite credit, atque in eo quod exhibet per gloriæ cupiditat m, sibimetipsi per cogitationem favet, nec considerat quid alter boni amplius quam ipse, sed quid boni ipse amplius quam alter habeat. Neque enim pensat quæ bona spiritus alter acceperit, et ipsi desint, sed quæ bona ipsi, et quæ mala sint alteri et cum se in cunctis transcendere, cæteros æstimat, per lata cogitationum spatia secum deambulans, laudes suas tacitus clamat. Nonnunquam vero ad tantam elationem mens ducitur, ut in eo quod tumet, etiam per ostentationem locutionis effrenetur et tanto facilis ruina sequitur, quanto apud se quisque impudentius exaltatur. Hinc enim scriplum est: Ante ruinam exaltabitur cor (Prov. xvi), et hæc elatio alios ex rebus sæcularibus, alios vero ex spiritalibus possidet. Alter namque tumescit auro, alter eloquio, alter infimis et terrenis rebus, alter summis cœlestibusque virtutibus, una tamen eademque superbia ante Dei oculos agitur, quamvis ad humana corda veniens in eorum obtutibus diverso amictu pallietur. Aliter autem præpositos atque aliter subditos tentat. Prælato namque in cogitationibus suggerit, quia solo vitæ merito super cæteros excrevit, et si qua ab eo aliquando bene gesta sunt, hæc importune ejus animo objicit, et cum hunc Deo singulariter placuisse insinuat, quo facile suggesta persuadeat, ipsam ad testimonium potestatis traditæ retributionem vocat, dicens: Quia nisi omnipotens Deus te his omnibus meliorem cerneret, omnes hos sub tuo regimine non dedisset: ejusque mox mentem erigit, et viles atque inutiles eos ostendit qui subjecti sunt, ita ut nullum jam quasi dignum respiciat, cui æquanimiter loquatur. Unde et mox mentis tranquillitas in iram vertitur, quia dum cunctos despicit, dum sensum vitamque omnium sine moderatione reprehendit, tanto irrefrenatius se in iracundiam dilatat, quanto eos, qui sibi commissi sunt, esse sibimet indignos putat. Et si ipsi subjecti sunt aliis, eorum cor superbia instigat, ut sua acta considerare funditus negligant, et semper tacitis cogitationibus rectoris sui judices fiant: qui dum in illo quod reprehendere debeant importune respiciunt, in semetipsis quod corrigant nunquam vident; unde el tanto atrocius pereunt, quanto a se oculos avertunt. Aliquando autem tales subditi proterva quæ sentiunt nequaquam produnt, et hi, quorum loquacitas vix compescitur, nonnunquam ex sola amaritudine intimi rancoris obmutescunt: qui per dolorem mentis procacitatis suæ verba subtrahentes, cum male loqui soleant, pejus tacent, quia cum peccantes aliquid de correctione audiunt, indignantes etiam responsionis verba suspendunt. Cum his quando aspere agitur, sæpe ad querelæ voces de hac ipsa asperitate prosiliunt; cum vero eos magistri sui blande præveniunt, de ipsa humilitate, qua præventi sunt, gravius indignantur, et tanto eorum mens vastius accenditur, quanto consideratius infirma

16

propinqui tui laici faciunt, scilicet voluntarie viveres inter tuos conterraneos atque vicinos pacifice, quoniam si aliter præsumeres, fortiores et superiores qui tibi resisterent, teque reprimerent, invenires.

CAPUT LIII.

De motibus corporis inordinatis, qualiter cavere debeat.

judicatur. Cunctis namque superba apud se cogita- A valeo respondere, faceres utique sicut patriotæ et tione tumentibus inest clamor in locutione,' amaritudo in silentio, dissolutio in hilaritate, furor in tristitia, inhonestas in actione, honestas in imagine, erectio in incessu, rancor in responsione. Horum mens semper est ad irrogandas contumelias valida, ad tolerandas infirma, ad obediendum pigra, ad lacessendos vero alios importuna, ad ea que facere et debet et prævalet ignava, ad ea quæ facere nec debet nec prævalet parata. Hæc in eo quod sponte non appetit nullis exhortationibus flectitur, ad hoc autem quod latenter desiderat, quærit ut cogatur, quia dum metuit ex desiderio suo vilescere, optat vim in ipsa voluntate tolerare. Quapropter hoc vitio laborantibus Dominus dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV); et item: B Immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor (Eccli. xv); et item: Quid superbit terra et cinis? (Eccli. x.) Quia igitur Redemptor noster corda regit humilium, et Leviathan rex dicitur superborum, aperte cognoscimus quod evidentissimum reproborum signum superbia est, at contra humilitas electorum. Cum ergo quam quisque habeat cognoscitur, sub quo rege militet invenitur. Unusquisque enim quasi quemdam titulum portat operis, quo facile ostendat sub cujus serviat potestate rectoris. De hoc quippe vitio superbiæ descendit, quod multi te apud plurimos dicunt de fortitudine et agilitate tui corporis gloriari, et de præliis, atque ut nostratium lingua dicitur, de vassaticis frequenter ac libenter sermonem habere, et qualiter ageres si laicus fuisses irreverenter referre, et alia multa quæ tibi non conveniunt dicere et agere, nec mihi enuntiáre. Debes enim attendere quod scriptum est: Non in fortitudine sua roborabitur vir (1 Reg. 11); et: Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine fortitudinis suæ (Psal. XXXII). Unde apud se David manu fortis, humiliter infirmus, et ideo veraciter fortis, qui gigantem multæ fortitudinis occidit, et regem ac virtutem exercitus ejus ab opprobrio liberavit, Domino dicit: Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII). Et Paulus, qui audivit a Domino Virtus in infirmitate perficitur (II Cor. x11), gloriatur in infirmitatibus suis, dicens : Quando infirmor, tunc fortior sum et potens (11 Cor. XII); et Castigo corpus meum, et servituti subjicio, ne aliis prædicans ipse reprobus efficiar (I Cor. 1x). Sed et cum in his, in quibus infatigabiliter pugnando, non quasi aerem verberantes, sed contra aerias potestates, et carnis illecebras, ac mundi concupiscentias agonizantes decertaverimus, quod nobis a Domino præcipitur ex intimo cordis affectu dicere debemus: Servi inutiles sumus, quæ debuimus facere, fecimus (Luc. XVII). Quia non sumus sufficientes a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, qui dedit velle et perficere pro bona voluntate (II Cor. 1); quique suis dixit: Sine me nihil potestis facere (Philip. n). De vanitate autem qua te jactas, qualiter faceres si laicus esses, breviter tibi

Et quoniam reprehenderis de motibus corporis inordinatis, attendendum mihi et tibi est quod beatus Gregorius dicit, quoniam interius est custodia, quæ ordinata servat exterius membra. Et sanctus Gregorius Nazianzenus habitum Juliani Apo statæ describit dicens (orat. 1 in Julianum) : « Faciebat me cautum adeo inconstantia morum ejus, et excessus uberior. Vates enim egregius est, qui bene considerat. Nullum enim signum mihi in eo utile videbatur, cervix inflexibilis, humer¡ jactabiles, oculi currentes, huc illucque directi et furiose respicientes, pedes impatientes, nares spirantes injurias atque contemptun, schemata risibilia, et hoc ipsum semper habentia, risus incontinens et quasi subbulliens, consensus et negatio simul, ratio nulla ratione consistens, interrogatio inordinata, atque responsio nulla convenientia sibi conveniens. Et sanctus papa Gregorius quemdam describens potiusque depingens juvenem, de eo dicit: Quia erat superbus et lubricus, verbis Clevis, nutibus instabilis, mente tumidus, veste compositus, actione dissipatus. Unde attendendum est nobis, quia si ha reprehensiones in laicis quibuscunque potestatibus præditis ita denotantur, quam damnabiles in nobis episcopis habeantur, qui lux mundi, et lucerna super candelabrum posita, ut luceamus omnibus qui in domo Dei, id est Ecclesia sunt positi, esse videmur? Hæc tibi, frater ac fili, scribo multo dolore ac confusione compunctus, hortans ut in lutere, quem Moyses (Exod. xxxvi) de speculis mulierum ante tabernaculum Domini excubantium fecerat, in quo sacerdotes ministraturi in eadem domo Domini manus et pedes lavarcnt, mecum te conspicias, et interius atque exterius ibidem, id est in sacræ Scripturæ præceptis per sanctos Dei nobis explanatis, et in eorumdem sanctorum exemplis, nostra reprehensibilia abluamus, et dignos nos fletibus et sanctis operationibus, ut digne illi ministrare possimus, exhibeamus. Hinc enim omnipotenti Domino per Psalmistam dicitur : In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me (Psal. cxvIII). Justificationes enim præcepta Dei dicuntur, in quibus nos corrigendo justificat, de quibus idem Psalmista apertius. dicit : In tuis justificationibus meditabor, non obliviscar sermones tuos (Psal. xvIII). In eis itaque nos vivificat, quia per hæc nobis spiritalem vitam demonstrat, eamque per aflationem spiritus nostris mentibus infundit.

D

CAPUT LIV.

Ut non se permittat decipi a flore juventutis et sanitate corporis, et mundi illecebris.

A XXXVII), et cauda pecoris in sacrificio Domino offerri præcipitur, quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x). Et obaudiamus quod Sapientia per Salomonem nos singulos exhortans dicit. Quodcunque potest manus tua facere instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas (Eccle. Ix).

CAPUT LV.

Conclusio epistolæ verbis Eliæ, Quod meum fuit feci tibi.

In conclusione autem horum omnium tibi scribo quod beatus Elias Spiritu sancto repletus ad Eliseum eodem Spiritu sancto replendum dixit : Quod meum fuit feci tibi (III Reg. x1x). Credo enim quia etiamsi quod absit me non obaudieris, labor meus non erit in te apud Deum inanis et vacuus. Etsi enim Æthiops niger in balneum intrat, et niger de balneo exit: non tamen balneator denarium, id est pretium sui balnei perdit. Nos autem et sermones nostri in manu Dei sumus, qui dicit: Pluam sup☛ unam civitatem, et super alteram non pluam (Am.os, Iv); et quibusdam loquitur per vocem, et exigente culpa, occulto atque justo judicio, non loquitur per unctionem quibusdam vero gratiæ loquitur unctione, id est sancti Spiritus inspiratione cum voce. Det Dominus me, et velle, et scire, et dicere, et agere quæ jussit: et te audire, et exaudire quod expedit, et nobis ambobus ea velle et operari, et in his perseverare quæ præcipit, ut mereamur dona C percipere quæ promittit.

Tandem hortor te, frater ac fili, et moneo ut non te permittas decipi a flore juventutis, et sanitate corporis, et mundi illecebris, habens semper ante mentis oculos quod hinc sanctus Spiritus per beatum Job dicit: Homo nalus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis: quasi flos egrediiur, et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est, constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt (Job XIV). Et per Psalmistam Verumtamen in imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur. Thesaurizat et ignorat cui congregavit ea (Psal. xxXVIII). Habe B semper ante mentis oculos, quam terribilis judex noster sit in consiliis super filios hominum, et quam districtus ad judicandum veniet, cœlis et terris ardentibus, et universis cœlorum virtutibus, atque omnibus creaturis in obsequium sui terroris commotis. Quando ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus : advocans cœlum desursum, et terram discernere populum suum, quando veniet nos judicaturus de cogitationibus, verbis, et actibus nostris: quem præveniendum nobis est in confessione, et plorandum ante eum qui fecit nos (Psal. xciv). Attendendum est etiam, quæ nobis verecundia tunc erit in conspectu totius humani generis, omniumque virtutum cœlestium confundi, et post confusionem quæ nos pœna sequetur, cum animam immortaliter morientem reatus involvet, et indeficienter deficientem carnem gehenna consumet, si radices cordis huic sæculo perseveranter infixas habuerimus: quia nemo potest, ut scriptum est, hic gaudere cum sæculo, et illic regnare cum Domino. Simus igitur, ut docet Apostolus, quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati : quasi tristes, semper autem gaudenles: sicut egentes, multos autem locupletantes: tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (11 Cor. vi). Momentis suis hore fugiunt, et tempora dilabuntur. Satagamus ergo ut in bonis et continuis operibus teneantur: quia scriptum est: Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore (Psal. cv). Et descriptis viri sancti continuis bonis operibus, scriptum est: Sic faciebat Job cunctis diebus (Job 1). Sicut ergo quotidianas et necessarias pensiones corpori reddimus, ita quotidianas atque continuas bonorum operum, scilicet continentiæ, lectionum, vigiliarum, et orationum, atque lacrymarum, et eleemosynarum, atque sacræ hostiæ oblationum, gemituum quoque ex præteritorum pœnitentia, et sancto futurorum desiderio, pensiones animabus nostris effundentes eas in conspectu Domini reddere studeamus, et in his cum fide recta, spe firma, et charitate perfecta, perseverantissime vigilemus, scientes quia Joseph solus inter fratres talari tunica indutus legitur (Gen.

EPISTOLA HINCMARI RHEMENSIS

AD HINCMARUM LAUDUNENSEM.

Accepto ejus missatico_per_Heddonem præpositum ecclesiæ Laudunensis.

(Apud Sirmond., ex veteri codice bibliothecæ Thuanæ.)

HINCMARUS, Rhemorum episcopus, dilecto fratri Hincmaro, Ecclesiæ Laudunensis episcopo, salutem. Decimo quinto Kalendas Augusti præsentis tertiæ indictionis, jam vesperi venit ad me communis frater et comminister noster Heddo, præpositus commissæ tibi ecclesiæ, dicens mihi ex tua parte missa ticum, sicut hic habetur subnexum.

I. Meus senior vobis mandat salutes et fideles orationes.

II. Mandat vobis, quia vos sapitis quod illi nunc factum fuit in Attiniaco, propter quod inde ambulavit, sicut vobis per Teutlandum mandavit, et vos sapitis quo modo illi jam altera vice factum fuit, quando rex illum detinuit.

III. Mandat vobis, quia res de sua ecclesia illi tollutæ sunt, et Flotharius regis missus eas consignavit Nortmanni homini, et hoc meus senior jam sciebat, quando de Attiniaco ambulavit, quia sic deveniret, quia homo Nortmanni Herimundus hoc seniori meo dixit, quando rex de Silvanectis revenit.

IV. Et mandat vobis, quia et alias res de sua A pore ab ecclesia Laudunensi subtractæ fuerant, præecclesia tenent sui homines per potestatem et per verbum regis, et mandavit suos homines ad se venire præterita die sabbati, et voluit considerare de servitio regis, et de illa opera ad suam ecclesiam, et illi non venerunt, et rex illi per Bertharium nunc mandavit, ut Eligio suum beneficium redderet, et Eligius inde regis indiculum apportavit, ut suum beneficium illi redderet, et meus senior illi respondit, ut reveniret die Lunis, et inde consideraret cum suis fidelibus, et tunc illi responderet: ipse autem dixit, quod hoc exspectare non debuisset, quia rex illi eum beneficium reddidit, et intravit ibi, et tenet illum.

V. Et quia vos estis suus avunculus et suus archiepiscopus, si vos illi potestis impetrare ad regem, ut ille possit res de sua ecclesia ordinare, B et illi eas liceat sicut ei simulaverit disponere et gubernare: quia quod ille facit, alter disfacit; et quod ille disponit, .alter pervertit. Tunc vult ille vobis obedire, et ad vos venire, et per vestrum consilium facere: quia quidquid de rebus suæ ecclesiæ fecit et ordinavit, non per scaz, vel per aliquam propinquitatem aut amicitiam inde fecit, sed sicut melius ille intellexit, si inde fecit. Et si hoc vos non potestis ad regem facere, tunc non potest ille regi obedire, nec illi servire, nec aliquod temporale obsequium facere, nec ad illum venire, et non potest dimittere, ut sic longe inde se non reclamet si plus alte potest, id est ad sedem apostolicam. Et non dimittet, ut inde suum ministerium non faciat, id est excommunicabit illos sicut hic habet quod illi episcopi diffinierunt, quia non potest dimittere ut illos non excommunicet, quoniam altera vice, quando domno apostolico mandavit de Nortmanno, hoc ei remandavit domnus apostolicus, ut prius inde fecisset suum ministerium, et tunc se reclamasset. Et hoc ideo usque modo dimisit, donec vobis mandaret ut hoc vos sciretis quia nunc inde suum ministerium faciet. >

sentaliter reciperes, et illas alias de quibus ad eum reclamatio venit, intérim non reciperes, sed tantum inde exspectares, donec illud præceptum apportares, et suus ac meus missus in ipsum pagum irent, et ex his rei veritatem investigarent: et quidquid inventum fuerit, quod ex eisdem rebus juste et rationabiliter ad Laudunensem ecclesiam pertineret, non solum non discuperet, verum et libenter eas ipsi ecclesiæ concedere vellet, et tu ex his nihil tunc contradixisti. De beneficiis autem hominum tuorum, de quibus manda. sti, respondeo quia tui homines se ad eum reclamaverunt, quod ab eis sua beneficia, quæ apud antecessores tuos, et apud te proservierunt, injuste et irrationabiliter abstulisses. Unde secundum sacros canones, et decreta sanctæ sedis Romanæ pontificum ex eisdem sacris canonibus promulgata, electos judices episcopos apud me expetisti, et eorum atque aliorum Deum timentium judicio de quibusdam decretum fuit, ut beneficia sua, quæ irrationabiliter perdiderant, recuperare deberent: quorumdam autem eorum causa usque ad alium tractatum certis causis intervenientibus non diffinita, sed implacitata remansit, et tu ante diffinitionem, contra sacros canones, sine ulla necessitate vel ratione fuga lapsus, regularem diffinitionem exspectare contempsisti, unde quid sacri decernant canones sufficientissime nosti. Nune vero quia ipse jam in motu est, pergens obviam fratri suo propter pacis charitatisque concordiam, et sanctæ Ecclesiæ ac Christiani populi Cobtinendam quietem; cum favente Domino inde reversus fuerit, veni ad illum, et apporta illud præceptum, per quod præfatas res ecclesiæ Laudunensi restituit, sive contulit, et sicut justum de illis rébus quas requiris inventum fuerit, agere procurabit. Homines autem tui, quorum causa, te irregulariter ac illegaliter abscedente, adhuc non diffinita sed implacitata remansit, juste et rationabiliter ventiletur, et secundum sacras leges diffiniatur. Cæterum, charissime frater, de scedula quasi episcoporum diffinitionem continente, in synodo quæ apud Tusiacum fuerat habita, valde miratus sum ubi et quomodo hanc adinvenisti, quam antequam per Heddonem clericum tuum acceperim nunquam vidi, et nunquam vel nusquam audivi, sed nec qui modo adfuerunt episcopi eam se vidisse vel audisse dixerunt. Illam quippe authenticam diffinitionem, quæ secundum sacras leges in eadem synodo decreta est, cui et mecum interfuisti, ego habeo, et divinare non valeo, unde adinventio ista emerserit, quæ, sicut ex his evidenter potes cognoscere, quæ tibi contra præsumptiones tuas studui scribere, in quibusdam sacris regulis obviat, et mendacem illam esse facillime posses advertere, si illos oculos habuisses in capite, de quibus Scriptura dicit: Oculi sapientis in capite ejus (Eccle. 11, 14). Et miranda est tua prudentia, cur sibi placuit plus hanc men-dacem, et in quibusdam, ut dixi, sacris regulis obviantem compilationem habere, et mihi transmit

Unde frater una cum venerabilibus episcopis et dilectis fratribus nostris qui adfuerunt, Remigio scilicet, et Harduico, et Francone, ac Hodone, atque Willeberto, ad domnum Carolum regem gloriosum petitoriam suggestionem referre curavi. Qui nobis respondit, se putasse tibi posse sufficere quod hinc jam coram episcopis benigno animo et allocutione D placida tibi in Attiniaco dixit, videlicet quoniam ad illum pervenit, te amplius præsumpsisse de rebus, de quibus nunc mandas quia Flotharius missus ejus Nortmanno consignaverit, quam ecclesiæ tibi commissæ debeantur, et amplius quam in præcepto habeatur, per quod tibi res a longo tempore ab ecclesia Laudunensi subtractas restituit, vel gratis tuæ petitioni annucns dedit, sicut et manifestissime claruit de his, quas contra rationem et justitiam illegaliter atque irregulariter usurpasti, quæ in præcepto non continentur, et juste atque rationabiliter secundum legem homo suus reconquisivit. Propterea illas res, videlicet villam Pauliacum, quæ a longo tem

« VorigeDoorgaan »