Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nionem, illius cum universali Ecclesia, an tuam op- A ejus. Hæc idcirco tribus promissis de verbis beapidani episcopi cum tuis complicibus debeat catho

:

lieus quisque eligere, præsertim cum idem Leo dicat Si quis in decretalia constituta tam beatæ recordationis Innocentii, quam omnium decessorum suorum, quæ de ecclesiasticis ordinibus, et canonum promulgata sunt disciplinis commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. › In quæ decretalia constituta te manisfestum est commisisse, sicut et in scriptis semel et secundo a me tibi directis ostenditur, et ecce jam tertio in hoc scripto supra monstratur: a quorum disciplina, imo a cathclica Ecclesia, cujus exstitere rectores, hac subscriptione tua te separasti, si, ut prædictum est, et semper dicendum est, a te subscripta eisdem constitutis esse inveniuntur adversa. Quapropter adhuc etiam tria tibi ex verbis beati Augustini catholicae Ecclesiæ doctoris eximii proponenda proposui, præponens his tribus beati Cypriani sententiam, a beato Augustino favorabiliter collaudatam (epist. 75, ad Jubajanum in fine), et ab omnibus catholicis ac pie viventibus acceptandam. Servatur, inquit beatus Cyprianus (lib. iv de Bapt., cap. 7), a nobis patienter et leniter charitas animi, honor collegii, vinculum fidei, concordia sacerdotii. Hæc, inquit Augustinus, verba Cypriani sunt. An forte invidia et malevola dissensio parvum malum est? Quomodo ergo isti erant in unitate, qui non erant in pace? Vox enim non mea, aut alicujus hominis, sed ipsius Domini, nec per homines, sed per angelos sonuit Christo nato: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. 1). Quod utique nato in terris Christo non sonaret ore angelico, nisi Deus hoc vellet intel-ligi, eos esse in unitate corporis Christi, qui sunt in pace Christi, eos autem esse in pace Christi, qui sunt bonæ voluntatis. Porro sicut in benevolentia bona voluntas, sic in malevolentia mala voluntas est. Jam vero ipsa invidia, quæ non potest esse nisi malevola, quantum malum est? Non quæramus alios testes, sufficit nobis ipse Cyprianus, per quem tam multa de zelo et livore Dominus veracissima intonuit, et salubria præcepit. Legamus ergo Epistolam Cypriani de zelo et livore, et videamus quantum malum sit invidere melioribus, cujus mali originem ab ipso diabolo exstitisse memorabiliter docet. Zelare, inquit, quod bonum videas, et invidere melioribus, leve apud quosdam et modicum crimen videtur, fratres dilectissimi. Deinde paulo post, cum ejus mali caput atque originem quæreret Ifine diabolus, inquit, inter initia statim mundi, et periit primus et perdit. Et paulo post: Quale malum est, inquit, fratres, quo angelus cecidit, quo circumveniri et subverti alta illa et præclara sublimitas potuit, quo deceptus est ipse qui decepit? Exinde invidia grassatur in terris, dum livore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est; Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. 1). Imitantur ergo illum qui sunt ex parte

B

[ocr errors]

D

ti Augustini a me tibi proponendis præposui, quoniam zelo et furore illa perniciosa ligamenta, de quibus agitur, te egisse, et hanc contra sacras regulas subscriptionem adinvenisse veraciter credimus. Quapropter necessarium duxi primum quidem tibi ostendere, quia in sola catholica,unitate per hæreses vel schismata non divisa, vera sunt ligamenta, ut vera stint sacramenta. Puto me, inquit beatus Augustinus (lib. vi de Bapt., c. 51), non temere dicere, alios ita esse in domo Dei, ut ipsi etiam sint eadem domus Dei, quæ dicitur ædificari super petram, quæ unica columba appellatur, quæ sponsa pulchra sine macula et ruga, et hortus conclusus, fons signatus, puteus aquæ vivæ, paradisus cum fructu pomorum: quæ domus etiam claves accepit, ac potestatem solvendi et ligandi. Hane domum si quis corripientem corrigentemque contempserit, sit tibi, inquit, tanquam ethnicus et publicanus. Et sciendum nobis est, quia præposita regula corripiendi data huic domui Dei, videlicet catholicæ Ecclesiæ, hæc sententia si contempta fuerit, subditur: Sit tibi, inquit, tanquam ethnicus et publicanus (Matth. xv). Secundum autem capitulum, contra injustam obligationem innoxiorum a te patratam, quasi specialiter de hoc facto loquentis, et te una cum eis quos alloquebatur computantis, ex verbis cjusdem doctoris magnifici tibi propono, dicentis (D. Aug. 1. 11 de Bapt., c. 6): Si tune in illos quos arguebatis vera diceretis, causam vestram unitati orbis terrarum persuasissetis, ut vobis retentis illi excluderentur. Quod si conati estis facere, et non obtinuistis, innocens orbis terrarum qui judicibus ecclesiasticis potius quam victis litigatoribus credidit. Si autem noluistis agere causam vestram, innocens est orbis terrarum qui damnare non potuit inauditos. Quare ergo vos ab innocentibus separastis? Sacrilegium schismatis vestri defendere non valetis. Spiritales autem, sive ad hoc ipsum pio studio proficientes, non eunt foras, quia et cum aliqua vel perversitate vel necessitate hominum videntur expelli, ibi magis probant quam intus permaneant, cum adversus Ecclesiam nullatenus eriguntur, sed in solida unitatis petra fortissimo charitatis robore radicantur. Ad hoc enim pertinet quod in illo Abrahæ sacrificio dicitur: Aves autem non divisit (Gen. xv), videlicet quia se ab unitate spiritales non præcidunt. Quo contra Antiochenum concilium de his, qui se a ministerio ecclesiastico subtrahunt, et seorsum colligunt, seque ab unitate dividunt, dicit (conc. Antioch., can. 5): Si quis presbyter aut diaconus, episcopum proprium contemnens, se ab Ecclesia sequestraverit, et seorsum colligens altare constituerit, et commonenti episcopo non acquieverit, nec consentire vel obedire voluerit semel et iterum convocanti, hic damnatus omnimodo nec ultra remedium consequatur: quia suam recipere non poterit dignitatem. Quod si Ecclesiam conturbate et sollicitare perstiterit, tanquam seditiosus per potestates exteras opprimatur. Et Carthaginense con

B

cilium (can. 11):
suo correptus fuerit, debet utique apud vicinos epi-
scopos conqueri, ut ab ipsis ejus causa possit audiri,
ac per ipsos suo episcopo reconcilari: quod nisi fe-
cerit, sed superbia, quod absit, inflatus secernen-
dum se ab episcopi sui communione duxerit, aut
separatim cum aliquibus schisma faciens sacrificium
Deo obtulerit, anathema habeat, et locum amittat:
si querimoniam justam adversus episcopum non ha-
buerit, inquirendum erit. Secundum hoc capitulum,

simul cum nono capitulo Antiocheni concilii, com-
ministri Ecclesiæ Laudunensis absque schismate et
rebellione, juxta temporis angustiam et imminens
periculum, innocenter injuriam passi episcopum
metropolitanum adierunt, et ideo, sicut supra os-
tendi, in communione ecclesiastica restitui et per-
manere debuerunt. Unde Carthaginense concilium
de irregulariter judicantibus, et injuste judicatis, et
de majoris auctoritatis judicibus : « Placuit, inquit
(can. 15), ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis
ad alios judices ecclesiasticos ubi est major aucto-
ritas fuerit provocatum, non eis obsit quorum fuerit
soluta sententia, si convinci non potuerint, vel ini-
mico animo judicasse, vel aliqua cupiditate aut gra-
tia depravati. De episcopo autem, si forte schisma
a sacris canonibus in Ecclesia fecerit, Africanum
concilium dicit (can. 20): ‹ Circa eos sane, inquiens,
qui fuerint concordes, non solum circa Ecclesiam
Carthaginensem, scilicet metropolim, sed et circa
omne sacerdotale consortium. Et post pauca :
Oportet ut quis universis fratribus ac toto concilio
inhæserit, non solum sua jure integro, sed et dice-
ceses possideat. At vero qui sibimet putant plebes
suas sufficere fraterna dilectione contempta, non
tantum dioceses amittant, sed ut dixi etiam propriis
publica careant auctoritate, ut rebelles. De a te
autem separatis a communione catholica, sicut in
petitione mihi a Laudunensi Ecclesia data contine-
tur, scilicet parvulis in tua parochia causa injuria
rum tuarum non baptizandis, et obeuntibus viatici
muneris communione non reconciliandis, audi quid
exinde ad remedium pertinens idem doctor catholi-
cissimus et subtilissimarum rerum investigator, et
gratia Dei inventor sagacissimus dicat (Aug., lib. IV
de Bapt., cap. 22): Baptismi, inquiens, sane vicem
aliquando implere passionem, de latrone illo, cui non
baptizato dictum est: Hodie mecum eris in paradiso
(Luc, XXII), non leve documentum idem beatus Cy-
prianus assumit. Quod etiam atque etiam conside-
rans, invenio non tantum passionem pro nomine
Christi id quod ex baptismo deerat posse supplere,
sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad
celebrandum mysterium baptismi in angustiis tem-
porum succurri non potest. Neque enim latro ille pro
nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis faci-
norum suorum: nec quia credidit passus est, sed
dum pateretur credidit. Quantum itaque valeat etiam
sine visibili baptismi sacramento quod ait Aposto-
Jus Corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad

Si quis presbyter a præposito A salutem (Rom. x), in illo latrone declaratum est.
Sed tune impletur invisibiliter, cum ministerium
baptismi non contemptus religionis, sed articulus
necessitatis excludit. Nam multo magis in Cornelio
et in amicis ejus (Act. x), quam in illo latrone pos-
set videri superfluum, ut aqua etiam tinguerentur,
in quibus jam donum Spiritus sancti, quod nisi
baptizatos alios accepisse sancta Scriptura testatur,
certo quoque indicio, quod illis temporibus con-
gruebat, cum linguis loquentibus eminuerat: bapti-
zati sunt tamen, et in hoc facto apostolica exstat
auctoritas. Usque adeo nemo debet, in quolibet pro-
vectu interioris hominis, si forte ante baptismum
usque ad spiritalem intellectum pio corde profece-
rit, contemnere sacramentum, quod ministrorum
opere corporaliter adhibetur, sed per hoc Deus ho-
minis consecrationem spiritaliter operatur. Nec ob
aliud existimo baptizandi munus Joanni fuisse attri-
butun, ita ut Joannis baptismus diceretur, nisi ut
Dominus ipse qui dederat, cum servi baptismum non
sprevisset accipere, dedicaret humilitatis viam, et
quanti pendendum esset suum baptisma, quo ipse
baptizaturus erat, tali facto apertissime declararet.
Videbat enim, tanquam potentissimus medicus salu-
tis æternæ, quorumdam non defuturum tumorem,
qui cum intellectu veritatis et probabilibus moribus
ita profecissent, ut multis baptizatis vita atque do-
ctrina se præponere minime dubitarent, supervaca-
neum sibi esse crederent baptizari quando ad illum
mentis habitum se pervenisse sentirent ad quem multi
baptizati adhuc ascendere conarentur. (Ibid., c. 23.)
Quid autem valeat et quid agat in homine corporaliter
adhibita sanctificatio sacramenti, sine qua tamen latro
ille non fuit, quia non ejus accipiendæ voluntas defuit,
sed non accipiendæ necessitas affuit, difficile est dicere:
nisi tamen plurimum valeret, non servi baptismum Do-
minus accepisset. Verum quia per se ipsa conside-
randa est, excepta salute hominis cui perficiendæ
adhibetur, satis indicat, quod et in malis, et in eis
qui sæculo verbis non factis renuntiant, ipsa integra
est, cum illi nisi corrigantur salutem habere non
possint. Sicut autem in latrone, quia per necessita-
tem corporaliter defuit, perfecta salus est, quia per
pietatem spiritaliter affuit, sic et cum ipsa præsto
est, si per necessitatem desit quod latroni affuit,
perficitur salus. Quod traditum tenet universitas
Ecclesiæ, cum parvuli infantes baptizantur, qui
certe nondum possunt corde credere ad justitiam,
et ore confiteri ad salutem, quod latro potuit, quin-
etiam flendo et vagiendo, cum in eis mysterium ce-
lebratur, ipsis mysticis vocibus obstrepunt, et tamen
nullus Christianorum dixerit eos inaniter baptizari.
(Ibid., c. 24.) Et si quisquam quærat in hac re au-
ctoritatem divinam, quamquam quod universa tenet
Ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper reten-
tum est, non nisi apostolica auctoritate traditum
rectissime creditur, tamen veraciter conjicere pos-
sumus quid valeat in parvulis baptismi sacramen-
cum ex circumcisione carnis, quam prior populus

[ocr errors]

D

aecepit, quam priusquam acciperet justificatus est A sancio non intrabit in regnum cœlorum (Joan. 111), sciAbraham (Gen. XIX), sicut Cornelius etiam dono Spiritus sancti priusquam baptizaretur ditatus est (Act. x). Dicit tamen Apostolus de ipso (Rom. Iv), Abraham signum accepit circumcisionis signaculum justitiæ fidei, qui jam corde crediderat, et deputatum illi erat ad justitiam. Cur ergo ei præceptum est, ut omnem deinceps infantem masculum octavo die circumcideret (Gen. xvi), qui nondum poterat corde credere ut ei deputaretur ad justitiam, nisi quia et ipsum per seipsum sacramentum multum valebat? Quod in filio Moysi per angelum manifestatum est (Exod. XIV), qui cum adhuc incircumcisus a matre ferretur, præsenti et evidenti periculo ut circumcideretur exactum est, et cum factum esset, depulsa est pernicies. Sicut ergo in Abraham (Exod. B IV) præcessit justitia fidei, et accessit circumcisio signaculum justitiæ fidei, ita in Cornelio præcessit sanctificatio spiritalis in dono Spiritus sancti, et accessit sacramentum regenerationis in lavacro baptismi. Et sicut in Isaac (Gen. xx1), qui octavo sue nativitatis die circumcisus est, præcessit signaculum justitiæ fidei et quoniam patris fidem imitatus est, secuta est in crescente ipsa justitia, cujus signaculum in infante præcesserat, ita in baptizatis infantibus præcedit regenerationis sacramentum, et si Christianam tenuerint pietatem, sequitur etiam in corde conversio, cujus mysterium præcessit in corpore. Et sicut in illo latrone quod ex baptismi sacramento defuerat, complevit Omnipotentis benignitas, quia non superbia vel contemptu, sed necessitate defuerat sic in infantibus qui baptizati moriuntur eadem gratia Omnipotentis implere credenda est, quod non ex impia voluntate, sed ex ætatis indigentia, nec corde credere ad justitiam possunt, nec ore confiteri ad salutem. Ideo cum pro eis alii respondent, ut impleatur erga eos celebratio sacramenti, valet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi respondere non possunt at si pro eo qui respondere potest alius respondeat, non itidem valet. Ex qua regula illud in Evangelio dictum est, quod omnes cum legitur naturaliter movet : Ætatem habet, ipse pro se loquatur (Joan. 1x). (Cap. 25.) Quibus omnibus rebus ostenditur, aliud esse sacramentum baptismi, aliud conversionem cordis, sed salutem hominis ex utroque compleri: nec si unum horum defucrit, ideo putare debemus consequens esse ut et alterum desit: quia et illud sine isto potest esse in infante, et hoc sine illo potuit esse in latrone, complente Deo sive in illo, sive in isto, quod non ex voluntate defuisset. Cum vero ex voluntate alterum horum defuerit, reatu hominem involvi. Et baptismus quidem potest inesse ubi conversio cordis defuerit conversio autem cordis potest quidem inesse non percepto baptismo, sed contempto baptismo non potest. Neque enim ullo modo dicenda est conversio cordis ad Deum, cum Dei sacramentum conlemnitur. Et quia sicut veridica est sententia Salvatoris nostri: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu

[ocr errors]

licet aut invisibili gratia cum visibili sacramento, aut invisibili gratia sine visibili sacramento renatus, ita veridica est ejusdem Salvatoris nostri sententia, qua dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan.vi). Unde idem beatus Augustinus in sermone ad infantes ad altare accedentes de Sacramento: «Dominus, inquit, Jesus Christus nos significavit, nos ad se pertinere voluit, mysterium pacis et unitatis nostræ in sua mensa consecravit: qui accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non myst rium accipit pro se, sed testimonium contra se. Nulli est aliquatenus ambigendum tunc unumquemque fidelium corporis sanguinisque Dominici participem fieri, quando in baptismate membrum corporis Christi efficitur, nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiam si antequam panem illum comedat, et calicem bibat, de hoc sæculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat. Sacramenti quippe illius participatione ac beneficio non privatur, quando ipse hoc quod illud sacramentum significat invenitur. › His autem, qui forte obeuntes viatici muneris communione reconciliari petierunt, sed impetrare non potuerunt, convenire posse videtur remedialis sententia ejusdem beati Augustini, quam laudans sensum beati Cypriani de his qui in unitate Ecclesiæ dormierunt, et idcirco ab Ecclesiæ muneribus non separati credebantur, dicit: Bene quidem præsumpsit quod charitas unitatis cooperire posset multitudinem C peccatorum. Et his concinens beatus Ambrosius in libro de morte Valentiniani inter alia dicit (post medium, versus finem): Non habet ergo gratiam quam poposcit? Et quia poposcit, accepit : et ubi illud est, Justus quacunque morte præventus fuerit, anima ejus in requie erit? Solve igitur, pater sancte, munus servo tuo, quod Moyses dum in spiritu vidit, accepit, quod David quia ex revelatione cognovit, emeruit (Sap. IV). Solve, inquam, servo tuo Valentiniano munus quod concupivit, munus quod poposcit sanus, robustus, incolumis. Si affectus ægritudine distulisset, tamen non penitus a tua misericordia esset alienus, qui celeritate temporis esset non voluntate fraudatus. Solve ergo servo tuo munus tuæ gratiæ, quam ille nunquam negavit, qui ante diem D mortis templorum privilegia negavit insurgentibus quos revereri posset. Astabat virorum caterva gentilium, supplicabat senatus: non metuebat hominibus displicere, ut tibi soli placeret in Christo. Qui habuit spiritum tuum, quomodo non accepit gratiam tuam? Aut quia solemniter non sunt celebrata mysterial hoc movet? Ergo nec martyres si catechumeni fuerint coronentur? Non enim coronantur, si non initiantur. Quod si suo abluuntur sanguine, et hunc sua pietas abluit et voluntas. › Et item idem in eodem libro (non longe a principio) : ‹ Beatus plane qui ve, in senectute correxerit errorem beatus qui vel sub ictu mortis animum avertit a vitiis. Beati enim quorum tecta sunt peccata (Psal. xxx1), quia scriptum

[ocr errors]

est Desine a malo, et fac bonum, et inhabita in sæ- A sericordiæ Dei nec mensuras possumus ponere, nec culum sæculi (Psal. xxxvi). Quicunque ergo desierit a peccatis, et fuerit ad meliora in quacunque conversus ætate, habebit superiorum indulgentiam peccatorum, quæ fuerit vel pœnitendi confessus affectu, vel corrigendi aversatus ingenio. ›

CAPUT XLVIII.

De iis qui nimis amant sententiam suam usque ad schisma vel hæresim.

B

Ex his, frater, diligenter attende et perspicaciter collige, quia licet sicut in illo latrone (Luc. xxIII), quod ex baptismi sacramento et communicatione corporis et sanguinis Christi (quæ sacramenta antequam Dominus in crucem ascenderet suis discipulis celebranda et sumenda cunctis fidelibus tradidit), defuerat, complevit omnipotentis benignitas, quia non superbia vel contemptu, sed necessitate defuerat, et sicut parvulis naturali, id est alieno peccato obnoxiis, aliorum, id est patronorum fides pro eis respondentium in baptismate fit ad salutem, ita parvulis, quibus baptismum denegari jussisti, parentum vel patronorum corde credentium, et pro parvulis suis fideli verbo baptisma expetentium, sed non impetrantium, fides et fidelis postulatio prodesse potuerit, dono ejus, cujus Spiritus quo regeneratio fit ubi vult spirat, quia ipse habet in potestate cujus cor gratia suæ visitationis illustret, sicut et in illis duobus, qui inter Septuaginta conscripti fuerunt a Moyse (Num. x1), ut ad tabernaculum Domini irent, et propagato ejus spiritu inter seniores computarentur, et remanentes in castris prophetaverunt, et sicut C ante baptismum in Cornelium et amicos ejus supervenit, et sicut secundum Africanum concilium et decreta Leonis, etiam signa petentium, et testes communionem postulantium, proficere ad salutem debere legitur, ita eisdem petentibus, licet non impetrantibus, communionen, quibus eam denegari jussisti, per viscera misericordiæ Dei nostri, qui posuit tenebras latibulum suum, et cujus misericordiæ nec modum possumus ponere, nec tempora diffinire, dicente Dei Spiritu per prophetam : Cum ingemueris, tunc salvus eris (Isa. m), quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio, ipsa ex desiderio fidelis postulatio, si non præscientia Dei ex retributione justitiæ fuerunt in massa perditionis humani generis relicti ad pœnam, sed gratia Dei ex eadem massa prædestinati ad gloriam, prodesse valuerit. Tamen tu securus esse non potes, si aliqui sine eisdem sacramentis per tuam jussionem obierunt, ut non districte inde judicetur tua malignitas, quod in eis complere valuit Omnipotentis beniguitas, si per dignos pœnitentiæ fructus ac profusas lacrymas veniam non obtinuerit tibi apud Deum vera humilitas; dicente Leone (epist. 59, ad Theodorum), et per eum catholica et apostolica Ecclesia : His, inquit, qui in tempore necessitatis, et in periculi urgentis instantia, præsidium pœnitentiæ et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia mi

D

tempora diffinire, apud quem nullas patitur veniæ moras vera confessio, dicente Dei Spiritu per prophetam (Isa. xxx): Cum ingemueris, tunc salvus eris; et alibi: Dic tu iniquitates tuas prior, ut justificeris (Isa. XLI); et iterum: Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud Deum redemptio (Psal. CXXIX). In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles, nec accusantum se gemitus lacrymasque negligere, cum ipsam pœnitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione conceptam, dicente Apostolo (II Tim. 1): Ne forte det illis Deus pœnitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem. Et paulo post: Verum, ut dixi, etiam talium necessitati ita auxiliandum est, ut actio illis pœnitentiæ, nec communionis gratia, si eam etiam amisso vocis officio per indicia integri sensus postulant, negetur. At si aliqua vi ægritudinis ita fuerint aggravati, ut quod paulo ante poscebant, sub præsentia sacerdotis significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, ut simul et pœnitentiæ et reconciliationis beneficium consequantur. › Et Gregorius: Pastores Ecclesiæ ei pœnam debent amovere quam meruit, qui non erubuit confiteri quod fecit. Et sacri Nicæni canones generaliter omni cuilibet in exitu posito, et poscenti sibi communionis gratiam tribui manifeste præcipiunt (cun. 13). Tertium capitulum est de his qui nimis amando sententiam suam, vel invidendo melioribus, usque ad præcidendæ communionis, et condendi schismatis vel hæresis sacrilegium perveniunt. Unde idem doctor catholicus ac solertissimus dicit (August., lib. II de Bapt. cap. 4, 5): Hoc, inquiens, facit sanitas pacis, ut cum diutius aliqua obscuriora quæruntur, et propter inveniendi difficultatem, diversas pariunt in fraterna disceptatione sententias, donec ad verum liquidum perveniatur, vinculum permaneat unitatis, ne in parte præcisa remaneat insanabile vulnus erroris. Et ideo plerumque doctioribus minus aliquid revelatur, ut eorum patiens et humilis charitas, in qua fructus major est, comprobetur, vel quomodo teneant unitatem, cum in rebus obscurioribus diversa sentiunt, vel quomodo accipiant veritatem, cum contra id quod sentiebant declaratam esse cognoscunt. Quorum duorum manifestatum tenemus unum in beato Cypriano, id est, quomodo tenuerit unitatem cum eis a quibus diversum sentiebat. Ait enim Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem si diversum senserit amoventes. Alterum autem, id est, quomodo accipere potuerit veritatem contra id quod sentiebat inventam, et si litteræ tacent, merita clamant; si epistola non invenitur, corona testatur; si concilium non judicat episcoporum, consortium indicat angelorum. Non enim parvum documentum est pacatissimæ animæ, in ea unitate martyrium meruisse, unde se diversum sentiens noluit separare. Homines enim sumus. Unde aliquid aliter sapere quam se res habet, humana

B

tentatio est: nimis autem amando sententiam suam, A vel invidendo mulieribus, usque ad præcidendæ communionis et condendi schismatis vel hæresis sacrilegium pervenire, diabolica præsumptio est : in nullo autem aliter sapere quam se res habet, angelica perfectio est. Quia itaque homines sumus, sed spe angeli sumus, quibus æquales in resurrectione futuri sumus (Matth. xxu), quandiu non habemus perfectionem angeli, non habeamus præsumptionem diaboli. Ideo dicit Apostolus: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana (I Cor. x). Humanum est ergo aliquid aliter sapere. Propterea dicit alio loco : Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus. Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit (Philip. 11). Quibus autem revelat cum voluerit, sive in hac vita, sive post hanc vitam, nisi ambulantibus in viam pacis, et in nullam præcisionem deviantibus? Non quales isti sunt, qui viam pacis non agnoverunt, nec propter aliud unitatis vinculum diruperunt. Ideoque Apostolus cum dixisset (Ephes. Iv), Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelavit, ne putarent præter viam pacis quod aliter sapiebant sibi posse revelari, continuo addidit (I Cor. xm): Verumtamen in quod pervenimus, in co ambulemus. In quo ambulans Cyprianus perseverantissima tolerantia, ne fuso sanguine, sed in unitate non fuso, quia si traderet corpus suum ut arderet, et non haberet charitatem, nihil ei prodesset, per martyrii confessionem pervenit ad angelicam lucem: ut si non antea, ibi certe revelatum agnosceret, quod cum aliter saperet, sententiam diversæ opinionis vinculo non præposuit unitatis. Quod autem adjungit Cyprianus et dicit (lib. v de Bapt. c. 3): Non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est, cum magis sapientibus et Deum timentibus congruat, patefacta et perspectæ veritati libenter atque incunctanter obsequi, quam pertinaciter atque obstinate contra fratres et consacerdotes pro hæreticis reluctari, verissime dicit, nec alteri potius quam sibi adversatur qui resistit apertissimæ veritati. Primatus autem non est nisi in sancta conversatione et vita bona, quo pertinent omnes, ex quibus tanquam membris constat illa sponsa non habens maculam neque rugam, et illa columba inter multorum corvorum improbitatem gemens. Nisi forte cum Esau propter lenticulæ concupiscentiam primatum perdiderit, tenere primatum arbitrandi sunt fraudatores, raptores, feneratores, invidi, ebriosi, et cæteri hujusmodi, quales in Ecclesia sui temporis etiam per litteras Cyprianus ingemuit. Quapropter aut quod est tenere Ecclesiam, non hoc est in divinis tenere primatum, aut si omnis qui tenet Ecclesiam, etiam primatum tenet, omnes illi iniqui Ecclesiam non tenent, qui tamen intus videntur, et baptismum dare et habere a nullo nostrum negantur. Nam eos primatum in divinis habere quis dicat, nisi qui nihil divinum sapit? » Et foris quidem, id est in hæresi vel schismate nec ligari aliquid potest nec solvi, ubi non sit qui aut

C

D

gare possit aut solvere. Sed solvitur qui cum columba fecerit pacem, et ligatur qui cum columba non habet pacem, sive aperte foris sit, sive intus esse videatur. Dathan vero et Abiron (Num. xvi), qui sibi sacrificandi licentiam usurpare conati sunt contra unitatem populi Dei, et filii Aaron, qui alienum ignem altari imposuerunt, novimus quod impune non fecerint : nec nos alia scelera dicimus impunita remanere, nisi se tales correxerint, si patientia Dei ad pœnitentiam adducens tempus corrigendi largitur. (Aug., lib. 1 de Bapt., c. 16.) ⚫ Spiritus autem sanctus, qui in sola catholica per manus impositionem dari dicitur, nimirum hoc in telligi majores nostri voluerunt quod Apostolus ait : Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v) Ipse est enim charitas, quam non habent qui ab Ecclesiæ catholicæ communione præcisi sunt, ac per hoc etiam si linguis hominum et angelorum loquantur, si sciant omnia sacramenta, et omnem scientiam, et si habeant omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferant, et distribuant omnia sua pauperibus, et tradant corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest. Non autem habet Dei charitatem qui Ecclesiæ non diligit unitatem ac per hoc recté intelligitur dici, non accipi nisi in catholica Spiritus sanctus. Neque enim temporalibus et sensibilibus miraculis attestantibus per manus impositionem modo datur Spiritus sanctus (Act. v), sicut antea dabatur ad commendationem rudis fidei, et Ecclesiæ primordia dilatanda. Quis enim nunc hoc exspectat, ut in quibus manus ad accipiendum Spiritum sanctum imponitur, repente incipiant linguis loqui? Sed invisibiliter et latenter intelligitur pro vinculo pacis eorum cordibus divina charitas inspirari, ut possint dicere: Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v). Multæ autem sunt operationes Spiritus sancti, quas idem Apostolus, cum quodam loco quantum sufficere arbitratus est commemorasset, ita conclusit: Omnia autem hæc operatur unus atque idem Spiritus dividens unicuique pro ut vult (1 Cor. xII). Cum ergo aliud sit sacramentum, quod habere etiam Simon Magus potuit (Act. vm), aliud operatio Spiritus, quæ in malis etiam hominibus fieri solet, sicut Saul habuit prophetiam (I Reg. x11): aliud operatio ejusdem Spiritus, quam non nisi boni habere possunt, sicut est finis præcepti charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim.1), quodlibet hæretici et schismatici accipiant, charitas quæ cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. 1), proprium donum est catholicæ unitatis et pacis, nee est in omnibus, quia nec ejus sunt omnes, sicut suo loco videbimus. Præter ipsam tamen esse illa charitas non potest, sine qua cætera, etiamsi agnosci et approbari possunt, prodesse tamen et liberare non possunt. Et sanctus Gregorius in libro Moralium (lib. XVIII, c. 14) Conflationis ignis, qui extra catholicam toleratur Ecclesiam, quam nullius

:

« VorigeDoorgaan »